La complessità della tradizione non ha reso possibile arrivare ad un’ipotesi di stemma. Per questa ragione, l'edizione che segue si è ispirata al criterio del manoscritto guida ed il testo latino è stato ricostruito prevalentemente seguendo
Postquam scivimus quod opus sapientis est facere cessare mirabilia rerum, quae apparent in conspectu hominum, quamvis varia, quamvis diversa et plurimum admiranda, non cessavimus inquirere scripta auctorum, donec sufficienter appareret magna pars operum mirabilium. Tandem autem occurrit nobis res ultimae mirabilitatis et extraneitatis apparentis in sensibus omnium hominum fere etiam vulgarium, et est ligatio hominum et virtutum ipsorum per incantationes, per characteres, per veneficia et sermones, et multa valde vilia, quae penitus non videntur possibilia nec habentia causam sufficientem. Et cum diu sollicitaverimus animum super hoc, invenimus sermonem probabilem Avicennae sexto
Scimus ergo ex hoc quod quidam ligari non possunt, cum sint magis fervidi invicem quam aliquis contra eos. Quidam autem solvi non possunt, cum sit eos ligantis maximus excessus. Quidam autem ligantur et solvuntur, quia inveniuntur quidam maximi excessus in ligando, quidam autem maximi in dissolvendo. Et universaliter
Et cum certificatum fuit nobis hoc, scivimus ex hoc scientiam characterum, imaginum et sermonum efficaciam ad omnem rem quam vult homo, et sunt secundum duos modos.
Uno scilicet iam dicto, scilicet secundum adfectionem animi operantis cum enim talia sint effectus ipsi animi operantis ipsius horae in qua fiunt et ipsius virtutis caelestis quae tunc est, de necessitate habent efficaciam ad similitudinem animi et movent ad illud quod animus desiderat suum ergo scire characteres, imagines, sermones et omnia iuvantia opus animae, ipsa sunt quae animus in illa hora, qua fortius appetit, dictat fieri.
Quidcquid igitur dictat animus fortissime amantis in illa hora de loquelis, de characteribus et imaginibus, est habens efficaciam ad
Et tu nota istud pro grandi secreto omnium quae volens agere et pro te, et pro aliis. Omnia enim super quae arripitur animus inebriatus, destitutio rei sunt acquirendae ad illud, secundum desideria animae operantis. Et secundum hoc est artificium characterum, imaginum, sermonum virtuosorum mirabilium, et iste est modus, in quo inventa est efficacia ipsorum omnium. Mens enim adfectat grandi desiderio sicut arripitur super multiplices sermones, colores et gestus, sic et super characteres et figuras diversas. Unde nec ad idem inveniuntur similes omnes characteres secundum diversam adfectionem facientium eas. Et ideo parum au
Secundus vero modus characterum imaginum est intendens secundum viam naturalem et probabilem, et est gerens quandam similitudinem cum eo, quod quaerit operans, ut, si velit amorem tunc facit figuras amplectentes se invicem immixtas, invicem aspicientes, se humiliantes, se invicem applicatas, sicut anima desiderat res applicari et uniri per amorem. Et si desiderat odium per eas, facit ipsas advertentes se invicem, dispares, dissolutas, in contrarium trahentes, quia semper ipsae correspondent intentioni operantis eas, cuius sunt effigies et vestigia, et sic anima quae magis est desiderans rem ipsam, facit eas magis efficaces et magis habentes similitudinem eius quod quaerit. Nam scientia et factio characteris est imitans scientiam imaginum characterum. Sunt enim imagines male dearticulatae, imagines vero sunt characteres bene completae et dearticulatae, unde virtuosiores sunt et magis scientiales atque rationales sunt imagines, characteres.
Similiter est operatio in omnibus quae desiderat anima forti desiderio. Omnia enim quae tunc agit illud intendens movet, et
Postquam philosophis certificatum est, quod universae species rerum naturalium movent et inclinant ad se ipsas, quoniam postquam in eis virtus activa rationabilis est quam agant et movent tam ad se ipsas quantum ad diversas, et ignis movet ad ignem, et aqua ad aquam. Et iam dixit Avicenna, quod dum aliquid stat in sale diu, fit sal, et si quid stat in loco foetido, fit foetidum, et si quid stat cum audace fit audax, et si cum timido sit timidus, et si quod animal stat cum hominibus fit humanum et domesticum, et generaliter verificatum est eis ratione et experimento, quod omnis natura movet ad suam speciem, et fuit eorum verificatio nota in qualitatibus primis et similiter in secundis, et fuit idem in tertiis, et in omnibus dispositionibus nihil est quod non moveat ad se ipsum secundum totum posse suum. Et hoc fuit radix et principium operum secretorum, et tu non avertas oculos tuae mentis ad hoc.
Postquam fuit insitum mentibus philosophorum istud, et ipsi invenerunt dispositiones entium naturalium, quia certe sciverunt, quod quibusdam entibus est insita grandis caliditas, quibusdam grandis frigiditas, quibusdam cum hoc grandis audacia, quibusdam grandis iracundia, quibusdam grandis timor, quibusdam
Et medici iam dixerunt et verificaverunt illud pro parte sua, et dixerunt quod hepar iuvat ad hepar et quodlibet membrum suum simile. Et alchimistae sciverunt illud veritate manifesta, quomodo natura similis subingreditur et gaudet suo simili et in quolibet est istud adeo manifestum quod nullus considerat neque
Et tu nota istud diligenter, quoniam super hoc videbitur grandis mirabilitas operum. Nam est verificatum et positum in mentibus omnium, quod omnis species naturalis, et quod omnis natura particularis vel generalis habet amicitiam et inimicitiam naturalem ad aliquam aliarum. Et omnis species habet aliquid timendum et horribile et inimicum et destructivum. Similiter aliquid exultans, laetificans et concordans, et per naturam, ut ovis lupum, et ipsa cognoscit eum non solum vivum, sed mortuum, non solum per visum, sed per gustum, et lepus canem, et catta murem, et omnia quadrupedia timent leonem, et omnia volatilia timent aquilam, et omnia animalia timent hominem, et est insitum naturae unicuique istud, et quaedam habent istud secundum totam speciem et secundum omnem tempus, et quaedam habent istud secundum individuum solum et secundum certum tempus. Et omnium est certificatum, quod quae odiunt se secundum vitam quod partes eorum, imo pili et omnia odiunt se
Et tu nota istud propter magnitudinem rerum secretarum quae inde proveniunt.
Et est apertum omnibus, quod homo est finis omnium naturalium, et quod omnia naturalia sunt per ipsum, et ipse vincit omnia naturalia et omnia naturalia habent insitam naturalem oboedientiam ad ipsum hominem, et quod homo est plenus omni mirabilitate, eo quod in ipso sunt omnes conditiones, et distemperata in caliditate et frigiditate, temperata in omni eo quod vis, et in eo sunt omnes virtutes rerum, et ad humanam naturam favent et oboediunt daemones, et ipso humano corpore operantur omnes secretae artes, et omne mirabile exit ex ipso; sed non habet homo omnia secundum idem tempus, sed in diversis temporibus et in diversis individuis, et in eo invenitur efficacia omnium rerum hypocritorum verborum vegetabilium. Sed quae sunt partis ad partem, non declarantur ratione, sed experientia.
Non potest aliquis dicere, quod omnis res non sit plena mirabilitate, et nescit quae maioris, quando diligenter certificat; sed unusquisque vilipendit rem de qua nihil scit, et res nihil meruit in illo. Nam unaquaeque res habet de calido et frigido, quod est sibi proprium, et ignis non sunt mirabiliora quam aquae, sed sunt diversa et alterius modi. Et piperis non sunt mirabiliora quam iusquiami, sed alia. Et qui credit quod mirabilitas rerum exit a calido et frigido non potest dicere quando in omni re sit grande mirabile, cum unaquaeque res habeat de calido et frigido quod sibi convenit.
Et qui credit quod mirabilitas rerum sit in stellis et aspectibus, in quibus contrahunt res proprietates mirabiles et occultas, scire potest quod omnis res habet propriam figuram coelestem sibi convenientem, ex qua etiam provenit ei mirabilitas in operando. Nam omne quod incipit sub determinato ascendente et influentia coelestis incipit et contrahit numquam propriam efficaciam
Et qui credit quod mirabilitas rerum exeat per amicitiam et inimicitiam, ut emptio, non potest etiam denegare. Et universaliter secundum omnem modum philosophandi, res unaquaeque est plena mirabilibus. Et postquam sciverunt hoc, philosophi inceperunt experiri et educere quid in rebus est.
Plato vero dixit in Libro Tegimenti, quod qui non fuerit opifex dialecticae ex qua fit pronus et elevatus intellectus agilis et expeditus, et qui non est eruditus in scientia naturali in qua declarantur mirabilia calidi et frigidi et in qua aperientur proprietates cuiuslibet entis in se, et qui non fuerit doctus in scientia astrologiae et in aspectibus et figuris stellarum ex quibus est unicuique eorum quae sunt sublimia virtus et proprietas, et qui non fuerit doctus in scientia nigromantiae in qua manifestantur substantiae immortales, quae dispensant et administrant
Credit purus astrologus quod tota mirabilitas rerum et radix experimentorum et omnium quae extant a rebus quando invicem conferuntur essent a figura coelesti, quam contrahit unumquodque hora suae interemptionis et generationis, et verificavit in omnibus quae expertus est et invenit quod concursus rerum est secundum cursum stellarum, et victoria et gaudium et tristitia pendet exinde et iudicatur per illud, et ideo iussit omnia fieri in certis diebus et in certis horis et in certis coniunctionibus et separationibus, in certis ascensionibus, scilicet hypocritos sermones, preparationes herbarum, et non potuit eorum ingenium expandi et extendi ad omnes verificationes philosophorum.
Credidit magna pars philosophorum et medicorum quod tota mirabilitas experimentorum et mirabilium exiret a rebus naturalibus,
Et cum invenerunt multa experimenta philosophorum, non potuerunt ea verificare per calidum et frigidum, imo magis ex hoc erat contrarium, accidit eis mirari incessanter et tristari, et negant plerumque illud, et si videant id.
Plato, Aristoteles et legitimi et omnes qui intenderunt super ultimum philosophiae iam certificaverunt quod mirabilitas exit a rebus secundum modos valde diversos, plerumque per virtutes caelestes impressas, plerumque per caliditatem et frigiditatem, et plerumque per virtutes daemonum et nigromanticorum, plerumque per virtutes alias innatas rebus cum suis formis substantialibus, plerumque per relationem, quae fiunt rerum ad invicem, unde redduntur incomprehensibilia rerum mirabilia, sicut dicit auctor, plerumque per se faciunt unum, per accidens faciunt contrarium, plerumque directe, plerumque indirecte.
Merito ergo Plato dixit, quod qui non fuerit valde solers in dialectica et doctus in virtutibus rerum naturalium, similiter in signis stellarum et nigromanticarum virtutum, non videbit rationabilita
Scito igitur, quod omnis res habet ex caliditate et frigiditate, quod suum est, ex quo facit rem efficacem per se, et facit rem efficacem aliam per accidens directe et indirecte, et habet unamquamque virtutem ex stellis et figura suae generationis quam agit in mobilitate, et constructione et convenientia cum aliis, et tamen unaquaeque res habet virtutes sibi cognatas, per quas unaquaeque res est principium mirabilis effectus.
Cum ergo scio hoc et scio quod omnis natura movet ad suum simile, potes imaginari de mirabilitate effectum quodvis ad omne operandum, et verificabis omnia quae audies, et medicinalia et magica et nigromantica, secundum diversum modum tuae excogitationis et solertiae, et intromittam te superficialiter, ut te ipsum adiuves et prepares ad recipiendum, quae dicam aggregata et collecta ex philosophis et diversis antiquis. Habeto ergo
Si vis igitur experimentari, primo decet te scire de rebus, utrum calidae aut frigidae sint.
Et nota totum illud. Et postquam scis istud, nota quae est dispositio et proprietas naturalis eius, utrumne est audacia aut timiditas aut decor aut sterilitas, quia qualem habet naturam unumquodque entium, talem assimilat in his quibus associatur, ut leo est animal intimidum et habens audaciam naturalem, maxime in fronte et corde, et ideo qui associat sibi oculos leonis aut cor aut pellem quae est inter duos oculos, vadit audax et intimidus, et inducit timiditatem omnibus animalibus. Et generaliter in leone est virtus dandi audaciam et magnanimitatem. Similiter in meretrice
Et ideo scripserunt philosophi quod mulus a proprietate vel quomodocumque sit omnino sterilis, facit viros et mulieres steriles, quando ex eo sociatur aliqua pars mulieribus. Similiter facit menstrum mulieris sterilis semper. Similiter facit abortivus et eunuchus, quoniam omnibus hominibus est insita sterilitas et
Et quia hirundo multum diligit, ut dicunt philosophi, ideo multum eligunt eam ad excitandum amorem. Similiter in hoc genere turtur est columba et passer maxime quando capiuntur amore sive venere, tunc enim irrefragabiliter provocant et inferunt amorem. Similiter quando volunt facere loquacem, appropinquant de lingua canis aut de corde. Cum autem volun
Et hoc dictum sit ad introducendum animum tuum.
Dixit auctor Libri Tegimenti quod quaedam sunt manifesta sensibus in quibus nullam scimus assignare rationem, et quaedam sunt manifesta ratione, in quibus nullum sensum nec sensationem percipimus. Et in primo genere entium nulli credendum est, nisi experientiae, et non est experientia ratio, nec neganda experientia. Et in secundo genere entium non est expectandum sensum, quia sentiri non potest. Quaedam igitur sola experientia
Magnes ergo trahit ferrum, carabe trahit paleam, et quidam alius lapis trahit vitrum, sic in entibus sunt mirabilia declarata philosophis per experientiam, quae nullus negare debet, donec experitur illud secundum modum philosophorum, qui illud invenerunt.
Nam dicunt philosophi quod palma est arbor, et habet masculum et foeminam, cum ergo foemina appropinquatur masculo,
Negotium autem tuum supra illud quod narravimus in libris meis quorum rumor propalatur in regionibus, et quorum vestigium laudatur apud sapientes absque experientia ipsius, cuius proprietates sumuntur, est invidia et odium, ex quo semper provenit obliquitas intellectus et iudicii in ore. Multi tamen anti
Ex eis itaque est quod filius Messie dixit in libro de animalibus: Si induat vestimentum viri mulier foeta, deinde induat ipsum vir priusquam abluat ipsum, recedit ab ipso febris quartana.
Et in libro de animalibus dicitur, quod leopardus fugit ex cranio hominis; et alibi, quod si cranium hominis antiqui sepeliatur in turri columbarum, aut ponatur in ea, habitant et quiescunt columbae ibi, et multiplicantur donec constringantur in ea.
Et in libro de theriaca Galieni dicitur, quod serpens, qui dicitur regulus, est subalbidus, supra cuius caput sunt tres pili, et quando videt eum aliquis, moritur statim, et quando audit sibilum eius aliquis vel aliquid moritur, et omnis bestia quae comedit ex eo mortuo etiam moritur.
Et dixit Aristoteles quod ubi sit estas sex mensibus, similiter hiems, est fluvius in quo inveniuntur viperae quarum proprietas est ut numquam videant se, quin moriantur, et non faciunt hoc nisi dum vivunt; cum vero sunt mortuae nihil nocent. Et ingeniavit Aristoteles cum Alexandro ut reciperet speculum magnum et ambularet habens eum
Fuit ergo quibusdam incredulus sermo Aristotelis. Nam Avicenna instans: Aristoteles, si aliquis vidit eum, mortuus est, unde non est veritas in sermone.
Et dixerunt: si accipiatur de lacte mulieris lactantis virginem suam quae est a bimatu, et ponatur in vitreo vase, et sepeliatur vel suspendatur in turri apud introitum columbarum et exitum, habitant et multiplicantur columbae in ea donec sint innumerabiles.
Et dixerunt: quando os hominis mortui suspenditur in aliquo, iuvat a quartana, et si suspenditur os hominis mortui super illum, qui conqueritur de ventre suo, sanatur.
Et dixerunt: si dentes pueri imprimis cum cadunt, suspendantur
Et in libro Cleopatrae: quando mulier accipit omni mense de urina mulae pondera duo, et bibit ipsam, non concipit.
Et in libro decorationis: accipe quantitatem fabae de alcit, et infunde ipsam in urina mulae, et da ei mulieri ad potandum et non concipit.
Et dixit Alexander: quando accipitur aliquid de umbilico infantis, qui egreditur et inciditur et ponitur sub lapide anuli de argento aut auro, tunc ei qui nescit eum, non advenit cholica passio penitus. Et dictum est, quod si ligetur semen acetosae in panno, et suspendatur super tympanum sinistrum, non concipit,
Et dixit Galienus, quod quando folia acetosae comeduntur, solvunt ventrem, et quando bibitur semen eius, solvunt ventrem.
Et dicitur quod radix acetosae suspensa super habentem scrophulas iuvat ipsum.
Et dicunt philosophi: quando vis ut redeat bestia ad hospitium suum, line frontem eius cum sepo squillae, et redibit.
Et Aristoteles dixit in libro de animalibus: si ponat aliquis ceram contritam super cornua vituli vaccarum, vadit cum eo ubicumque vult sine labore. Et si inungat aliquis cornua vaccarum cum cera et oleo aut pice recedit dolor pedum earum.
Et si aliquis delinuerit caput tauri oleo rosarum, apostematur caput eius, et si liniatur cum eo caput vaccae, moritur.
Et si aliquis unxerit linguam bovum cum sepo aliquo, non gustant cibum nec comedunt, sed prius moriuntur fame, nisi abstergatur cum sale et aceto.
Et si quis inungit anum galli cum oleo, non calcat gallinam, nec
Et in libro Archigenis dicitur: quando cor leporis suspenditur super eum qui patitur cholicam, confert.
Et dixit Aristoteles: qui sedet super pellem leonis, recedunt ab eo haemorrhoidae.
Et dixerunt philosophi: si annularem abortivi suspendit super se mulier, non concipit, donec permanet super ipsam. Et quando bibit mulier urinam arietum, nunquam concipit. Et quando bibit sanguinem leporis, non concipit. Et si stercus leporis suspendatur super mulierum, non concipit, donec permaneat super ipsam.
Et origanum montanum quando teritur et pulverizatur super locum formicarum, dimittunt formicae locum suum.
Et dixerunt philosophi: si suspenditur caput caprae super illum qui patitur scrophulas, sanatur per ipsum.
Et dicitur in libro decorationis: accipe mirram, et line pollicem pedis tui dextri cum oleo de palaestina trita, nam tunc tu concumbes, dum illud permanet super pollicem.
Et dicitur ibi, quod si tu accipis fel hirci et adib, et exsicca utraque, deinde tere ea et calefac ambo cum puro oleo, et line cum ea priapum in circuitu hora coitus, et nullum alium expectet praeter te.
Et dicunt philosophi: si accipiat medium pondus tres illius, et quinque, et ex duobus testiculis vulpium, et ex felle galli, et permisceat utraque, et portet ea continue tribus diebus in vulva,
Et si suspenditur cauda adib supra praesepe vaccarum aut pecudum, non appropinquabit lupus, donec permanebit illud, et si multum fameat. Et si suspenditur cauda lupi aut pellis aut caput supra praesepe, non comedent boves nec bestiae aliquid. Et si inungit se mulier saepe urina adib, nunquam concipiet.
Si vis ut mulier non corrumpatur nec quaerat viros, accipe priapum lupi, et pilos palpebrarum eius, et pilos qui sunt sub barba eius, et combure illud totum, et da ei in potu ipsa nesciente et nullum alium volet.
Et dixerunt: quando mulier non vult virum suum, tunc accipiat vir eius aliquid de sepo hyrcorum mediorum inter parvos et magnos, et liniat cum eo priapum suum, et coeat, ipsa enim amabit eum, et non coibit postea cum aliquibus.
Et dixerunt quod testudo, quando venenatur, comedit origanum et sanatur, et ideo scivit quod origanum succubuit cum veneno.
Et dicitur quod mustela, quando venenatur a serpente, comedit rutam, et scivit ex hoc quod ruta est contrarium veneno serpentium.
Et mus suppositus puncturae scorpionum liberat, quia contrarius et nihil timens eum.
Et dicunt philosophi quod si quis extraxerit calcaneum mulieris mustelae ipsa existente viva, et suspendatur super mulierem, non concipit, donec maneat super eam; et quando removetur, impraegnatur.
Et invenerunt philosophi, quod si aliqua mulier est sterilis, quando apponunt rem facientem sterilem, mulier fit non sterilis; et e converso.
Et si accipiantur duo testiculi mustelae et stringantur et ligentur
Et dicitur quod quando spongia proiicitur in vino mixto aqua, deinde extrahitur et restringitur sive exprimitur, egreditur aqua ex eo et remanet vinum, et si non est mixtum, nihil egreditur.
Et dixit Tabariensis quod si suspenditur lapis spongiae in collo pueri, qui tussit tussi vehementi, sedatur tussis eius. Et quando intromittitur in caput asini aut anum scarabeus syncopizat et non vertitur, donec extrahatur ab eo.
Et si homo comedit lentes et mordeat, non sanatur morsus eius. Et quando intromittitur in anum arietis albil sive alcis, cadit lana eius.
Et dicitur quod si ligetur aliquis lapis cum cauda asini, non rudet vel ruget.
Et si accipiantur pili asini, qui sunt iuxta priapum eius, et dentur alicui in potu triti cum vino cuivis, ipse incipit statim pedere. Et similiter si aliquis accepit ova formicarum, et contriverit ea et proiecerit in aquam, et dederit eam in potu cuivis, statim non cessat pedere, similiter faciunt cum vino.
Et dicitur quod si feceris anulum ex virga mirti recentis et intromittas in ipsum anulum anularem digitum, sedat apostema sub ascellis.
Et in libro Aristotelis: radix iusquiami albi quando sus
Et dicitur in libro Hermetis: quando proiicitur semen porri super acetum, recedit acetositas eius. Et dixit Belbinus: quando accipis albumen ovi et alumen, et lenis cum eo pannum et ipsum abluis cum aqua salis, sicca eum, prohibet ignem comburere. Et dixit alius, quando accipitur arsenicum rubrum et alumen et teruntur et conficiuntur cum succo sempervivae et felle tauri, et linit cum eo homo manus suas, deinde accipit ferrum ignitum, non comburit ipsum. Similiter si accipiatur ex magna et alumine iameni et talo et aceto forti et altea, et contriveris ea contritione bona
Et dixerunt in carabe: quando multum teris ipsum et sufflas ipsum versus lampadem cum sufflatorio, inflammatur ex eo ignis magnus, et ab eo nihil contactum comburitur.
Et quando volueris, ut qui sunt in palatio videantur nigri, accipe de spuma maris et calcantho et permisce ea simul; deinde humecta cum ea licinium et illumina cum eo lampadem.
Et quando vis, ut qui sunt in palatio videantur sine capitibus, accipe sulphur citrinum cum oleo, et pone ipsum in lampade et illumina cum eo, et pone illud in medio hominum, et videbis mirum.
Et dixit Belbinus: qui posuerit portulacam super lectum suum, non videbit somnium nec visionem penitus.
Et Aristoteles dixit quod equae quando odorant fumum lampadis extinctae, abortiunt et indignantur, et similiter hoc accidit qui
Et dixit Aristoteles quod si quis ingeniatur camelum coire cum matre sua, et ipse praesentit illud, ipse prosequitur eum, donec interficit eum, et si ingenietur equum ascendere matrem suam, et praesentiat illud, interficit se ipsum et necat intendens ad hoc.
Et dixit Tabariensis: si accipiantur zaphrani conficiantur, vel si accipiatur ex eo pars cuius sit magnitudo, et si suspendatur super mulierum post partum, egreditur secundina.
Et dicunt philosophi, quod si submerges muscas in aqua videntur mortuae, et si sepeliantur in cinere resurgunt iterum.
Et quando submergitur azombor, moritur, et roretur super ipsum acetum, vivificatur. Et quando sepelis scarabeum in rosis, moritur, et si sepelis in stercore, vivificatur.
Et dixerunt philosophi, quod quando pennae aquilarum ponuntur cum pennis aliorum animalium, comburunt illas et mortificant eas, sicut ipsa est vincens in vita sua omnes aves et dominans. Pennae aquilarum sunt perniciosae omnibus pennis.
Et dicunt philosophi, quod si ponitur in aliquo loco pellis ovis cum pelle adib, corroditur et consumitur. Et qui induit pannum ex lana ovis quam comedit adib, non cessat ab eo pruritus donec induit eum. Et si acceperis pilum equae et extenderis ipsum super hostium domus, non ingreditur hostium illud cinefex, donec super eo stat pilus.
Et si suffumigas domum aut locum pulmone asini, mundas eam ab omni serpente et scorpione, et sciunt philosophi ex hoc, quod valet in veneno.
Et dixit Tabariensis: si lingua upupae suspendatur super patientem oblivionem, reddit eum memorem et suffumigatio cum pennis eius expellit daemones et alienationes.
Et in libro Cleopatrae dicitur: si mulier non delectatur cum viro suo, accipe medullam lupi de pede sinistro et porta eam, et nullum diliget nisi te.
Et dicitur: quando accipitur coxa strutionis masculi sinistra et bullitur cum oleo, deinde liniuntur cum eo origines pilorum, numquam renascuntur.
Et dixit Architas: si accipiatur cor dum vivit et suspendatur super patientem quartanam, eradicat eam.
Et spolium serpentis, quando stringitur super ancham mulie
Et dentes omnium serpentium, quando eradicas eos dum vivit serpens, et suspendantur super quartanarium, tollunt ab eo quartanam, et si suspendatur serpens super dolentem dentes prodest, et si serpens occurrit praegnanti, abortit, et si occurrit ei dum parit, accelerat partum.
Et dicunt: si acceperis caninum dentem crocodili ex palato eius superiore sinistro, et suspendis eum super febricitantem, sanat, et non redibit ad ipsum numquam.
Et dixerunt, quod leo terretur ex gallo albo, et leo iterum timet ignem, et qui ungitur cum sepo renum leonis non timet ire inter bestias, et omnes bestiae terrentur ex leone. Et qui linit corpus suum cum stercore leporis, terrentur ab eo lupi.
Et si teritur arsenicum citrinum et admiscetur lacti, non cadit super ipsum musca, quae non moriatur.
Et si acceperis dextrum pedem testudinis, et suspendis ipsum super dextrum pedem podagrici, confert ei, similiter si sinistrum sinistro, et sic manus eius confert manui, et digitus digito.
Et si accendatur ignis coram ernioso ex viridibus lignis ficulnearum, crepitant testiculi eius.
Et in libro Hermetis: oculi visci ambo, qui ligantur in panno lini super adiutorium sinistrum, removent quartanam.
Et dicitur, quod si lupus videbit hominem et ipse non videt eum, stupescit homo et timet et raucescit. Et ideo si quis gerit oculum lupi, iuvat eum ad victoriam et audaciam et debellationem et timorem adversarii.
Et dicitur, quod si fiat annulus ex albis ungulis asini, qui
Et dixerunt: quando vis ne approximent muscae domui tuae, tunc pone conditum et opium in albedine calcis, et inde albifica domum cum ea et tunc non ingredientur muscae penitus.
Et quando vis ut narret tibi mulier vel puella tua omnia quae fecit, accipe cor columbae et caput ranae, et exsicca utraque et tere et pulveriza super pectus dormientis, et narrabit omnia quae fecit. Cum ergo eligaverit, exterge illud a pectore, ne alienetur.
Et dicunt, quod si quis subponit adamantem capiti mulieris dormientis, manifestat si est adultera quoniam, si sit, resilit territa de lecto; et si non, amplectitur virum suum cum grandi dilectione.
Et dicunt, quod pellis asini, quando suspenditur super pueros, prohibet eos terreri.
Et dicit Architas quod, si accipiatur cerumen auris canis sinistrae, et suspendatur febricitantibus periodice, confert multum, maxime quartane.
Et dicunt philosophi, quod aliqua species vel individuum, quae numquam habuit aegritudinem, confert omni aegritudini, et cum numquam adfuerit dolor aliquis, succurrit et sanat hominem ab illo.
Et si suspenditur spuma maris super coxam mulieris sinistram, accelerat partum.
Et quando suffumigatur domus cum ungula muli sinistra, non remanent in ea muscae.
Et qui suspenditur cor upupae aut oculum aut cerebrum supra se ad collum suum, confert ad oblivionem, et subtiliat intellectum hominis.
Si mulier non potest concipere, accipiat cornu cervinum, pulverizet et misceatur cum felle vaccino, teneat
Seta caudae equi posita super hostio, non permittit intrare zanzalas.
Dens pulli unius anni positus in collo infantis, facit eos provocare dentes sine laesione.
Dens equi ponatur super caput furentis statim liberat eum.
Si mulier non potest concipere, detur ei nescienti lac iumenti et ea hora coeat, et statim concipiet.
Unguis equi suffumigatus in domo effugat mures.
Idem fit ex ungula muli.
Ut tota aqua calida exeat de caldario, atrimentum, id est, terra francisca cum pice proiice in aquam, et tota exibit. Ut ignis
Et dicitur quod si ponatur camphora super aquam, accenditur et comburitur in aqua. Ut aves cum manibus comprehendas, accipe grana quaevis in faece vini et in succo cicutae valde imbibita et prohice ad aves, et omnis avis, quae inde gustat, immobilitatur, et perdit vires.
Si qua mulier te ligavit maleficiis ad amorem suum, et vis illud dissolvere: accipe camisiam suam et per capitium eius inunge foras et per manicam eius dextram, et non curabis de ea.
Ut mulier cum aliquo adulterare non possit, incide de capillis eius et pulverem illorum tibi super veretrum sparge, ante tamen unge veretrum cum melle, et mox coeas cum muliere. Et cum volueris solvere, ex tuis capillis fac similiter.
Et dicunt: si aliquis inungatur lacte asinae, congregabuntur in eo omnes pulices domus. Litteras quae non leguntur nisi in nocte cum felle testudinis scribe, aut lacte ficus, si ponatur ad ignem, aut cum aqua vermis lucentis de sero.
Si accipiantur multa albumina ovorum de gallina post mensem, faciunt vitrum et dura ut lapis: et hoc tali fit topacius sophisticatus, si prius cum croco vel terra rubea liniantur.
Similiter spuma quae invenitur circa testiculos cervi vel equi vel asini fatigati admisceatur cum vino, et illud vinum detur alicui potatione; abhorrebit vinum per mensem.
Et si habueris plures anguillas in vase vini et dimittantur in illo mori, si quis biberit ex illo, abhorrebit vinum per annum, et forte semper.
Et dicitur, quod si accipiatur funis aliqua pars cum qua suspenditur fune, vel suspensus est, et aliquantulum paleae
Item accipe aliquantulum praedicti funis et pone in instrumento, cum quo mittitur panis in furno, quando ille qui debet mittere in furno mittit et non poterit immittere, sed extra exsiliet.
Ut videantur homines sine capitibus, accipe spolium serpentis et auri pigmentum, et picem graecam, reuponticum et ceram novam apum et sagimen asini et tere omnia, et mitte in rudi olla cum aqua, et facies bullire ad lentum ignem, et postea dimitte frigescere, facies cereum, et omnis qui illuminabitur eo videbitur sine capite.
Ut homines videantur habere quorumlibet animalium capita, accipe sulphur vivum et lythargirium, et istis simul pulverizatis sparge in lampade oleo plena, habeantque candelam de cera virginea, quae permixta sit cum felle illius animalis, cuius caput vis ut videatur habere tenens candelam accensam de lampadis igne.
Et da bibere vinum cum valdimonia, et illi, qui inde potabunt, videbunt se habere caput animalis.
Ut videantur habere vultum canis, suscipe adipem de aure canis, unge ex eo parum de bombicino novo, pone in lampade nova de viridi vitro, et pone lucernam inter homines, et cernunt vultum canis.
Ut homines videantur habere tria capita, accipe de pilis asini mortui et fac funiculum, et sicca, et sume medullam de osse principali dextri humeri, et misce cum cera virginea, et illine funiculum, et pone super luminaria domus, ingredientes domum tria capita habebunt et et qui in domo sunt, intrantibus asini videbuntur.
Si vis, ut caput hominis caput asini videatur, tolle de sagimine aselli et unge hominem in capite.
Si vis, ut pullus aut res alia saliat in disco, accipe argentum vivum et pulverem calamitae et mitte in
Si vis videre quod alii nequeunt, tolle fel de masculo catto et adipem gallinae omnino albae, et admisce insimul et oculos tuos inunge, et videtur.
Si vis intelligere voces avium, associa tecum duos socios in quinto calendis novembris, et vade in quoddam nemus cum canibus quasi ad venandum, et illam bestiam, quam primo inveneris, defer tecum ad domum, et praepara cum corde vulpis, et statim intelliges voces avium vel bestiarum. Et si vis ut alius intelligat, oscula eum, et intelliget similiter.
Si vis solvere vincula, vade in silvam et prospice ubi pica nidum facit vel habuit cum pullis, et quando eris ibi, ascende ad arborem et foramen eius circumliga quocumque vis, quia quando videt rem, vadit pro quadam herba quam ponit super ligaturam, et statim rumpitur, et cadit herba illa in terram super pannum quem debes posuisse sub arbore, et tu sis praesens et accipe.
In nido upupae est quidam lapis qui est diversorum colorum, defer tecum ipsum, et eris invisibilis.
Ut homo semper eunuchus sit, accipe ex vermiculo qui in aestate lucet, et da ei bibere.
Ut mulier confiteatur quae fecerit, ranam aequalem comprehende vivam, et tolle eius linguam, et remitte illam in aquam, et pone illam linguam super partem cordis foeminae dormientis, quae cum interrogatur, vera dicet.
Si vis aliquem terreri in somno, capiti eius subpone pellem simiae.
Si vis capere talpam, pone in foramine eius cepem vel porrum aut allium, et statim egredietur sine viribus.
Serpens non accedit ad allium nec canis gustat aliquid tinctum cum allio et si fameat.
Suffumigatio, quam cum feceris, videbuntur omnes in forma elephantum, qui sunt in domo, et equorum magnorum: accipe speciem, quae dicitur alkekegi, et contere et confice ipsam cum aliquantulo pinguedinis delphini, et fac ex eo grana sicut
Deinde suffumiga ex eis super ignem stercoris vaccae, quae mulgetur, et non sit in domo locus, ex quo egrediatur fumus, nisi porta, et sit larga sub terra de intus. Nam omnes qui fiunt in mansione, videbuntur quod ipsi sint homines magni in formis equorum, elephantum. Et est mirabile valde.
Suffumigatio alia, quam cum facis, vides foris virides et multiformes et mirabilia infinita quae pre multitudine non discernantur: accipe cimar, id est vermilium, et lapidem lazuli et pulegium montanum et pulveriza totum et cribella illud et confice illud, et cum pinguedine delphini vel equi vel elephantis fac grana in modum ciceris, et sicca in umbra, et suffumiga in eo quando volueris, et fiet quod dictum est.
Suffumigatio ad videndum in somno quod futurum est de bono et malo: accipe sagimen asini congelatum et lupi cervini pinguedinem et storacem, aggrega totum ponderibus aequalibus, et conficiantur, ut fiant grana, et suffumigetur cum eis domus. Tum enim videbis in somno tuo, qui narrabit tibi omnia.
Modus faciendi licinium, quod quando accenderis videbis homines in quacumque forma volueris: accipe oculos bubonis et oculos piscis, qui dicitur affueres, et oculos piscis, qui dicitur liuburlis, et fel luporum. Contrita ergo ea manibus commiscendo, et pone ea in vase vitreo. Cum ergo vis operari eum, accipe adipem cuiuscumque vis bestiae, ut fiat hoc in forma eius, liquefac eam et permisce cum illa medicina, et inunge cum eo licinium quodcumque vis, deinde accende ipsum in medio aedis; videbuntur enim homines in forma illius bestiae, cuius pinguedinem accepisti.
Licinium aliud, ut homines appareant in forma angelorum: accipe oculos piscis et oculos filoe, id est, frangentis ossa, et contrita eos manibusque malasando et pones eos in vase vitreo septem diebus, deinde pone in eis aliquid de oleo, et illumina cum eo in lampade viridi, et pone ipsum coram hominibus, qui sunt in aede; ipsi enim videbunt se in forma angelorum ex igne accenso.
Licinium aliud faciens apparere homines nigrarum facierum: accipe lampadem nigram et infunde super ipsam oleum sambucinum vel argentum vivum, et funde in illo oleo vel argento vivo ex sanguine phlebotomantium, et pone in illo sanguine licinium et pone super sanguinem sambucinum, vel argentum vivum.
Aliud fit licinium ex pannis mortui aut ex pannis nigris,
Lampas mirabilis in qua apparet res quantitatis terribilis habens in manu virgam, et territat hominem: accipe ranam viridem, et decolla eam supra pannum exequiarum viridem, madefac ipsum cum oleo sambucino et pone ipsum licinium, et illumina cum eo in lampade viridi.
Nam tu videbis nigrum stantem, inter cuius manus erit lampas, et est mirabile.
Lampas quam cum aliquis tenet in manu, non videt aliquos eorum qui sunt ibi, et qui fuerit post ipsum videbit totum: accipe piscem, qui dicitur delphinus, deinde accipe pannum lini aut funeris, et sparge super ipsum aliquid excimiar, deinde funde super illud ex illa pinguedine liquefacta, deinde stringe manum super ipsum et involve pannum, et fac ex eo licinium, deinde accende ipsum in lampade aeris viridis, et fiet quod tibi dixi
Lampas alia faciens apparere homines in forma foeda et terrentur invicem homines, et faciunt ipsum fugientes daemones: accipe pilos ex cauda canis nigri, in quo non sit albedo, et aliquid ex pinguedine eius, liquefac pinguedinem, deinde accipe pannum exequiarum, et fac inde licinium, deinde line ipsum cum eo quod fecisti, et illumina ipsum in lampade viridi cum oleo sambucino, et accende ipsum in domo, et non sit ibi licinium praeter ipsum, et videbis mirabile.
Licinium pulchrum, ut domus videatur tota plena serpentum et imaginum, donec licinium permanet accensum: accipe pinguedinem serpentis nigri et spolium serpentis nigri et pannum exequiarum, et fac licinium ex illo panno, deinde line ipsum cum illa pinguedine et pone spolium serpentis in
Licinium, quod quando est accensum infunditur super ipsum aqua, invalescit, et quando oleum, extinguitur: accipe calcem quam non tetigerit aqua et permisce eam cum aequali pondere sibi ex cera et medietatis eius ex oleo balsami et naphta citrina cum aequali sibi ex sulphure; fac licinium ex ea, et rora super ipsam aquam et accendetur, et rora super ipsum oleum et extinguetur.
Licinium aliud, quod cum accenditur, omnia videntur alba et
Operatio lampadis mirabilis, quam cum quis tenuerit, non cessat pedere donec dimiserit eam: accipe sanguinem testudinis et exsicca ipsum in panno lini, et fac ex ipso licinium et illumina ipsum in lampade, da ipsum cui vis, et dic illumina: nam ipse non cessabit pedere, donec dimiserit illud. Et est mirabile.
Lampas, que cum accenditur in loco ranarum nulla sonat, sed omnes silent donec fuerit accensa: accipe pinguedinem cocodrili et confice ipsam cum cera albificata in sole, et fac ex eo licinium, et illumina cum eo in loco ubi sunt ranae, et cum viderint illud, statim tacebunt.
Lampas alia, <quae> cum accenditur vident se invicem
Licinium, quod quando accenditur, non cessant saltare et gaudere et insanire gaudio, et maxime mulieres: accipe sanguinem leporis et sanguinem cuiusdam avis, quae dicitur solon et assimilatur turturi, et aequale medietatis eius ex sanguine turturis maris, infunde in eum licinium et illumina cum eo in medio domus, in qua sunt cantatrices et puellae. Et est mirabile, et probatum.
Si vis facere quod in stratum hominis appareant pediculi scaturientes, ut non possit homo dormire, tunc proiice in lecto
Accipe locustam citrinam et exsicca ipsam, et tere, et pone in panno exequarium, et incende ipsum cum oleo sambucino; in quocumque loco fueris, erit quod tibi dixi, et est mirabile.
Quando vis ut videaris totus ignitus a capite usque ad pedes, et non laederis: accipe malvaviscum album, confice cum albumine ovorum, deinde line cum eo corpus tuum et dimitte, donec exiccetur, et deinde line te cum alumine, et
Si vis, ut res proiiciatur in ignem et non comburatur, accipe glutinem piscis partem unam et aluminis aequivalentem illi, permiscatur totum et fundatur super ipsum acetum vini et conficiatur cum eo; quicquid vis proiicere in ignem, line cum hoc linimento, non comburetur.
Si vis facere contrarium, scilicet imaginem aliquam hominis aut alterius, et quando ponitur in aqua, accenditur, et si extraxeris eam, extinguitur, accipe calcem non extinctam, et
Si vis facere, ut quando aperis manus tuas super lampadem, extinguatur lumen, et quando claudis eas super eam, accenditur, et non cessat illud facere, accipe speciem quae dicitur spuma India et tere eam, deinde confice eam cum aqua camphorae et line cum ea manus tuas, deinde aperi eas in facie lampadis, delebitur lumen eius, et claude eas et reaccendetur.
Si vis videre rem submersam et profundam in nocte, et non occultetur tibi plus quam in die, et leges libros in
Si vis albificare aliquid, suffumiga illud sulphure.
Si vis ut arbor citri proiiciat omnes fructus et cadant, accipe quinque partes sulphuris citrini et quinque nigri et duo albi et cinabrium, tere omnia et permisce et suffumiga, et cadunt omnes fructus, et forte sic est in aliis arboribus.
Si vis statim interficere serpentem, accipe ex aristologia rotunda quantum vis, et tere illam bene, et accipe ranam silvestrem vel campestrem et contere ipsam et commisce eam aristologiae et pone cum ea aliquid ex incausto et scribe cum eo in carta aut aliquod quod plus amas, et proiice ad serpentes.
Si portare in manu tua ignem, ut non offendat,
Dicunt philosophi, quod calx tale non comburitur in igne et glutinem piscis salvat ab igne, et alumen amentum et sanguis salamandrae et fuligo furni vel lebetis; quando igitur ex istis omnibus aut quibusdam sit linimentum, non offendit ignis albumen ovi, et malvaviscum habet iuvamentum in hoc.
Si vis ut tota domus appareat plena serpentibus, accipe de pinguedine serpentis, et parum salis in ea pone, et accipe pannum
Licinium quod, cum accenditur in domo, videbis res volantes virides ut passeres et aves, accipe pannum exequiarum recentem et pone in eo cerebrum avis et pennas caudae eius, et involvendo fac ex eis licinium, et pone ipsum in lampade nova viridi, accende ipsam in domo cum oleo olivae, et quae res erunt in domo, fient virides valde, et videbitur quasi volarent aves virides et nigrae.
Ut domus videatur tota viridis et plena serpentibus et imaginibus timorosis, accipe cutem serpentis et sanguinem alterius serpentis masculi et adipem alterius serpentis, et aggrega illa tria et pone ea in panno exequiarum, et accende ipsum in lucerna nova.
Si vis facere candelam vel licinium, quae quando
Quando vis accendere lucernam, ex qua valde timet qui tenet eam, accipe pannum lini novum album et fac ex eo licinium, et pone in concavitate eius cutem serpentis et salem grossum, et satia ipsum oleo olivae et da ipsum cui vis et statim, cum accenderit ipsum, trepidabit et timebit valde.
Dicunt philosophi, quod sinciput est prima pars capitis, ex sincipite hominis parum post mortem generantur vermes, sicut praeterunt ei dies septem, vermes illi fiunt muscae, et post quatuordecim dies, sicut dracones magni, quorum unus si momorderit hominem, morietur statim, quod si tu acce
Experimentum mirabile, quod facit homines ire in ignem sine laesione vel portare ignem vel ferrum ignitum in manu.
Recipe succum bismalvae et albumen ovi et semen psilii et calcem, et pulveriza et confice; cum illo albumine ovi succi raphani commisce. Ex hac confectione illinias corpus tuum vel manum, et dimitte siccari, et postea iterum illinias, et post hoc poteris audacter sustinere ignem sine nocumento.
Si autem velis ut videatur ardere, illud linitum asperge de sulphure vivo bene pulverizato, et videbitur comburi, cum accendetur sulphur, et nihil ei nocebit: si in flammam cande
Ut ignem illaesus portare possis, cum aqua fabarum calida calx dissolvatur, et modicum terrae rubeae de Messina, postea parum malvavisci adiicias, quibus in simul coniunctis vel commixtis palmam illinias et desiccari permittas, sic eum ignem quolibet illaesus portare poteris.
Aquam ardentem sic facies: recipe vinum nigrum spissum potens et vetus, et in una quarta ipsius distimperabis, sulphuris vivi subtilissime pulverizati, tartarum de bono vino et salis communis albi grossi, postea pone in cucurbita bene plum
Ignem Graecum sic facies: recipe sulphurem vivum, tartarum, sarcocollam, picollam, sal coctum, petroleum et oleum commune, omnia fac bullire invicem bene, et si quid imponitur in eo, accendetur, sive lignum sive ferrum, et non extinguitur nisi urina, aceto vel arena.
Iam scimus quod mirabile est illud, cuius causa removetur a conspectu communiter et perseverat eius mirabilis donatio et non apparet eius causae sufficientia. Cum vero res aut rei causa sufficiens aspicitur, nihil miratur.
Est igitur aliquid mirabile quod inconsuetum et rarum aut numquam visum est. Unde non solum est mirabile, quia
Cum sciverunt philosophi naturales quod complementum effectus cuiuslibet requirit forte agens et bene dispositum patiens et horum altero deficiente effectus non completur aut debiliter completur, posito sufficienti agente et sufficienti patiente nihil efficiebat mirabile in conspectu hominum, quia nullus miratur visa sufficienti causa, inceperunt ergo ex ingenio et scientia naturaliter educere mirabilia.
Et sunt secundum duos modos: uno scilicet, ut non constituat sufficiens agens immo penitus non videtur agens posse facere effectum qui sequitur nec procul dubio faceret, sed maxima aptitudo patientis complet effectum agente insufficiente similiter existente. Et homines dum solum mirantur agens insufficiens, et patiens non advertunt, de necessitate mirantur, quia exit a causa quae penitus a se non debet illud facere. Aliquando autem faciunt e contra parant patiens maxime indispositum secundum agens forte et faciunt advertere homines ad patiens tantum et cum sit insufficiens manifeste non cessant mirari
Si tu vis ergo ponere mirabilia coram vulgo, noli agere per causas quare unaquaeque appareat sufficiens, sed age per unam insufficientissimam et elige magnam praeparationem in alia, ut quantum deficit una a sufficientia, tantum sit aptitudo in alia quia effectus exibit et dum facis illos solum aspicere causam illam quo nullo modo illud posset complere, est mirabile.
Sed si vis facere, quod cesset omne mirabile, respice alias causas, scilicet agentem et patientem, quoniam si utrumque respicis, non miraberis quia videbis tantam aptitudinem esse in una quod insufficientia alterius non facit admirari. Quando enim vides quod aqua frigida accendit ignem et non extinguitur ipsum, si tu respiceres causam agentem, mirareris semper, quia non esset efficiens conveniens ad hoc, sed quando tu respicis materiam illius effectus, ut puta quia est calx vel sulphur, quod est valde inflammabile, ita quod minimum agens inflammat ipsum, tu vides, quod nihil est mirabile.
Similiter quando res aliqua non comburitur igne, mirabile est, quando una de causis inspicitur sola. Sed quando scitur natura patientis aut debilitas agentis, nihil mirum. Maxima ergo radix experimentorum naturalium est in hoc scilicet ut eligant materiam paratissimam ad aliquid, et hoc debile agens, aut fortissimum et materiam valde indispositam. Et faciunt similiter homines aspicere ad illam causam, quae non videtur posse illud facere, et de alia nihil dicunt.
Et tu nota istud, quod secundum istum modum incidit multitudo experimentorum multorum naturalium, et de hoc narrabo tibi quaedam istorum, ut confirmeris in virtute praedicta et scias etiam excogitare ingenia experimentorum.
Si vis facere carbunculum vel rem lucentem in nocte, recipe nocticulas lucentes quam plurimas et ipsas contritas pone in ampulla vitrea, et claude. In fimo equino calido sepelias et dimitte morari per quindecim dies et postea distillabis ex eis aquam per alembicum, quam repones in vase de cristallo aut vitro. Tantam enim praestat claritatem, quod in loco obscuro quilibet potest legere et scribere. Quidam faciunt hanc aquam ex noctilucis, felle testudinis, felle mustelae, felle furonis et canis aquatici, sepeliunt in fimo et distillant ex eis aquam.
Vinum aut aquam ardentem sic facies: recipe terbentinam quam distillabis per alembicum. Velut aqua ardens exibit, et misce eam vino aut cuivis et accenditur si appropinquas ei candelam.
Ignis volantis in aere multiplex est compositio unde fit de sale petroso et sulphure et oleo lini quibus insimul distemperatis et in canna positis accensus ignis in aere protinus sublimatur. Alius fit ex sale petroso, sulphure vivo et carbonibus vitis aut salicis, quibus in simul mixtis <et in tenta de papyro facta positis et accensis, mox in aerem volat>. Sed de sulphure ibi vult esse minus de sale aut colophonia plus.
Ignis volans recipe libram unam sulphuris, libras duas carbonum salicis, libras sex salis petrosi, quae tria subtilissime terantur in lapide marmoreo, postea pulvis aliquid ad libitum in tunica de papiro volanti vel tonitrum faciente ponatur.Tunica ad volandum debet esse longa, gracilis, pulvere illo optime plena.
Ad faciendum vero tonitruum, brevis grossa et semiplena.