La tavola cronologica situata alla fine delle
Annorum supputatio de monasterio sanctissimi Benedicti.
Quidam ex nostris scire volentes, quot anni essent a tempore sanctissimi Benedicti patris usque nunc. Nos, quoque amore ducti, quantum potuimus sub calculandi estimatione, collegimus. Ab anno incarnationis Domini quingentesimo vicesimo nono, sub Iustiniano imperatore, sunt anni a diebus eiusdem beatissimi Benedicti usque ad Petronacem abbatem centum octoginta et unum. Et a Petronace abbate usque nunc, annum domni Berthari abbatis, qui est Deo pręsule in cęnobio tertius decimus pastor, dinumerantur circiter anni […], quod est annus dominicę incarnationis […].
Paululum aliquid et de Langobardorum gente, quomodo in Italiam properarit, commemorandum est.Narsis quoque patricius pro Gothorum gente, quę Hitaliam invaserat, Langobardos federatos elegit
Tunc Langobardi sedes proprias, hoc est Pannoniam, amicis suis Hunnis contribuunt, eo scilicet ordine, ut, si quo tempore Langobardis
Post hoc dominantes Italiam, Beneventum introeunt ad habitandum. Horum autem princeps militie celestis exercitus Michahel extitit archangelus. Neapolites ad fidem Christi perducti. Alzechus Vulgar suis cum hominibus ad habitandum suscipitur. Grecorum Romanorumque Langobardi gentes superantes, totam simul Beneventi possiderunt patriam.
Langobardi vero dum nimia suis pro factis pericula sustinerent, ob hoc nimium afflicti necessitatemque compulsi, Franciam legatos dirigunt atque gloriosi imperatoris Hludowici implorant augusti clemen
Constitutio promotionis esercitus observationis partibus Beneventi, sub indictione XV.
Quicumque de mobilibus widrigild suum habere potest, pergat in hoste. Qui vero medium widrigild habet, duos iuncti in unum qualitatem instruant, ut bene ire possint. Pauperes vero personae ad custodiam maritimam vel patrie pergant, ita videlicet, ut, qui plus quam decem solidos habet de mobilibus, ad eandem custodiam vadant, qui vero non plus quam decem solidos habet de mobilibus, nil ei requiratur. Si pater quoque unum filium habuerit, et ipse filius utilior patre est, instructus a patre pergat. Nam si pater utilior est, ipse pergat. Si vero duos filios habuerit, quicumque ex eis utilior fuerit, ipse pergat, alius autem cum patre remaneat. Quod si plures filios habuerit, utiliores omnes pergant; tantum unus remaneat, qui inutilior fuerit. De fratribus indivisis iuxta capitularem domini et genitoris nostri volumus, ut, si duos fuerint, ambo pergant; si tres fuerint, unus qui inutilior apparuerit, remaneat, ceteri pergant; si quoque plures omnes utiliores apparuerint, pergant, unus inutilior remaneat.
Quicumque enim contra hanc institutionem remanere presumpserit, proprium eius a missis,<secundum> quod subter ordinatum habemus, praesentaliter ad nostrum opus recipere iussimus et illum foras eicere. Omnibus enim notum esse volumus, quia iam a prioribus nostris iuxta hanc institutionem tultae fuerunt, sed pro misericordia recuperare meruerunt. Nunc autem certissime scitote, cuiuscumque proprietas tulta fuerit, vix a nobis promerebitur recuperatione.
Quod si comes aut bassi nostri <absque> aliqua infirmitate detenti remanserint aut aliquem excusatum retinuerint, aut abbates vel abbatisse si plenissime homines suos non direxerint, ipsi suos honores perdant, et eorum bassalli et proprium et beneficium amittant. De episcopis autem, cuiuscumque bassallus remanserint, et proprium et beneficium perdant. Si quoque episcopus absque manifesta infirmitate remanserit, pro tali neglegentia
Et ut certissime sciatis, quia hanc expeditionem, in quantum Dominus largire dignatus fuerit, plenissime explere volumus, constituimus, ut episcopus, comes aut bassus noster, si in infirmitate incerta detentus fuerit, episcopus quippe per suum missum, quem meliorem habet, comes vero et bassi nostri per se ipsos hoc sub sacramentum affirment, quod pro nulla occasione remansissent, nisi quod pro certissima infirmitate hoc agere non potuissent.
Omnes enim, volumus, ut omni hostili apparatu secum deferant, ut, cum nos hoc prospexerimus et inbreviare fecerimus, non neglegentes appareant, sed gratiam quoque nostram habere mereantur. Vestimenta autem habeant ad annum unum, victualia vero quousque novum fructum ipsa patria habere poterit.
Fagidis enim quicumque eundo et redeundo commotionem fecerit, vitae incurrat periculum.
Quicumque caballum, bovem, friskingas, vestes, arma vel alia mobilia tollere ausus fuerit, triplici lege componat, et liber cum armiscara, id est sella ad suum dorsum, ante nos a suis senioribus dirigatur, et usque ad nostram indulgentiam sustineat. Servi vero flagellentur et tundantur, et illorum domini, quae ipsi tulerunt, restituant. Quod si clamor ad seniores venerit, et ipsi talia non emendaverint, tunc horum seniores ipsam compositionem faciant et eadem armiscara, quamdiu nobis placuerit, sufficere compellantur.
Et hoc constituimus, ut ex utraque parte iustitia servetur. Videlicet nostri sicut circavicini, quae necessaria sunt, emenda. Vicini autem nullatenus carius quam suis circavicinis vendere presumant.
Qui vero homicidia indiscrete et presumptiose fecerit vitae incurrat periculum.
Iter enim erit nostrum per Ravennam, exin mediante mense Martio in Piscaria, et omnis exercitus Italicus nobiscum. Tuscani autem cum populo qui de ultra veniunt per Romam veniant ad Pontem Curvum, inde Capuam, et per Beneventum descendant nobis obviam Luceria octavo kalendas aprilis.
His igitur prelibatis et hac lege sancita, dictus domnus imperator Hludowicus augustus cum uxore sua
Et ecce congreditur cum Saracenis, tropeum primitus bellicans sumpsit ex eis victoriae ac demum omnia illorum capiens castra. Sole tantum illis civitates remanserunt, Barim scilicet necnon atque Tarantum. Nam omnium quidem eorum gloria, munitissima capta est urbs Materia, quaeque igne ferroque ad nichilum redacta est.
Augusto autem mense reversus est Beneventum. In cuius obsequium dum essent ibidem Berthari abba. Nam illuc in Sanctam Sophiam inchoatum fuerat oratorium a decessore suo reverentissimo viro Bassacio, quod omne studium perfecit et in honorem sancti construxit Benedicti; dedicata est autem a Stephano Teanensis sedis episcopo et ab Angelari levitae studio opus perficitur.
Si forte nosse cupis quis lector futurus eris, quam ob causam Beneventanorum regionem Saraceni dominassent, occasio videlicet exstitit talis.
Sichard Beneventanorum princeps a suis interfectus, Radelchis zetarius palatii ei successit in principatum. Tunc apud Tarantum morabatur Siconolfus armipotens, bone memorie Siconis magni principis filius. Interea his temporibus Capuanites plurima perpetrantes flagitia, etiam suos maiores sibi occiserunt parentes, illorumque omnia diripientes, semed ipsos sublime in spectaculum constituerunt mundi. Ob hoc verebantur adire Beneventum principisque sui Radelchisi oboedire preceptis.
Nam eo tempore dictus Radelchis princeps per Barensem Pandonem gastaldeum in auxilium sibi transmarinos invitabit Saracenos, qui diu erga Barim residentes, in tempesta videlicet noctis hora more solito nominatam rapuerunt civitatem. Quę urbs iuxta Grecorum stilum Βαρην, brachia gravis sive fortis, interpretatur. Vocabulum ex eo olim promeruit, ob delinquentium facinora. † Ab hac gravis vel fortis Saracenorum vastatio ut in nos utique sic nimium saeviret. † Horum iniquorum primus venientum vocabatur Kalfon rex, obsitis siquidem vestimentis et calciamentis, saltem nec tarabere succintis, sed solis harundi
His diebus Saraceni egressi Romam, horatorium totum devastaverunt beatissimorum principis apostolorum Petri beatique ecclesiam Pauli multosque ibidem peremerunt Saxones aliosque quam plurimos utriusque sexus et ętatis. Fundensemque capientes urbem vicinaque deprędantes loca, septembrio quoque mense secus Gaietam castrametati sunt. Contra quos pervenit Francorum exercitus, sed superatus a Saracenis quarto nobemrii idus, iniit fugam. Quos persequentes Saraceni illorumque omnia capientes, tandem
Beatissimi vero Benedicti patris monachi tam vicinam sibi mortem cernentes, protinus vicissim pacem dederunt, obsecrantes misericordem Dominum, ut illorum propitius in pace animas susciperet, quas in velocitatem mortis continuo expectabant migrare. Ilico universi nudis plantis et cinere sperso capite cum lętaniis ad patronem suum se contulerunt Benedictum beatum. Dum nimius esset pavor et formidolosa expectatio et copiosa fieret ad omnipotentem Dominum exoratio, per visum Bassacio patri paruit prędecessor eius Apollinarius abbas: «Quid», inquiens, «habetis? Quare moerorem patimini?» Et Bassacius ad hec: «Imminet, imquam, mors, pater, et non verendum?» «Nolite», ait, «timere. Benedictus pius pater vestram obtinuit salutem. Deprecamini igitur sedule Deum cum lętaniis et missarum sollemniis. Dominus cito exaudiat voces clamantium ad se. Denique et nos vobiscum in ecclesiis
Tum subito inmanis facta est pluvia, coruscationes et tonitrua tam vehementia, ita siquidem ut etiam Carnellus fluvius ultra terminos excrescens redundaret. Et quem pridie adversarii transire poterant pede, sequenti videlicet die, divina coherciti repulsione, neque ripam attingere valebant fluvii. Nitebantur quolibet fluvium transmeare modo, sed dum nullus adesset eis ad cęnovium transmeandi aditus,
Post dies aliquot suos subnervantes equos, navigare ceperunt. Qui dum propius suę adessent provincie, ita ut etiam iam vicinos cernerent montes, nautico plausu laudem suo more dederunt. Mox inter eos una paruit navicula, quę duos ferebat homines, unius velut speciem clerici, alterius ut monachi habitu habentes. Qui dixerunt ad eos: «Unde venitis, vel quo itis?» At illi responderunt dicentes: «A Petro revertimur. Roma omne illius devastabimus oratorium, populum cum regione depredata. Francos superabimus cellasque Benedicti igne cremavimus». «Et vos», inquiunt, «quinam estis?» Aiunt illi: «Qui nos quoque sumus, modo visuri eritis». Ilico facta est tempestas valida et procella vehemens; omnes igitur naves confractae sunt cunctique adversarii peremti nullus umquam ex eis penitus remansit, qui ceteris talia nuntiaret. Sequenti itaque tempore Leo venerabilis papa oratorium ambiens beati Petri muris firmissimis et excelsis, ne umquam talis Romę ulterius aliquando ebentus eveniret.
Aliquantis interim elapsis temporibus, Massar dux Benevento residens in auxilium Radelchisi principis, beatissime Dei genitricis in Cingla Marię monasterium devastabit castellumque postmodum Sancti qui cognominatur Viti coepit, Telesinium possidens castrum, Sitim humiliabit totamque devastabit Apuliam et cętera nichilominus loca. Quandoque pervenit secus almi Benedicti monasterium, cuius adeo ita divinitus mens immutata est, et, dum unus eius canis vellet in pratis unam comprehendere aucam, per semed ipsum cum flagello cucurrit et eadem de ore captoris expulit abem. Cumque ante ianuas assisteret monasterii, protinus portas claudere iussit, ne subsequentes introire magaritę presumerent. His expositis, pertransiit Aquinum ac depredavit Arcem vicinaque loca. Novembrio autem mense post dies octo reversus est Beneventum.
Mense iunio generalis per totam Beneventi regionem terremotus factus est magnus, ita ut Iserniensem funditus urbem obrueret multumque perimeret populum; ad ultimum etiam et pręsulem extinxit eiusdem civitatis. Pari ruina ędificiorum extitit apud Sanctum Vincentium similique vim fuit terremoti ad Benedicti beati coenobium, sed nec unus quidem lapidis suo de loco labsus est. Quod dum Massaro nuntiatum fuisset, ut ruinosam depredaret Iserniam ait enim: «Dominus omnium illuc iratus est et ego peramplius desebiam? Non utique
Telesis nova secus primariam in planitiem sui cognominis construitur.
Inter haec tempora, breviter ut superius dictum est, infra Capuanites filii Landolfi gastaldii, hoc est Lando comes, Landolfus episcopus, Pando marepahis, Pandinolfus gastaldius, huius patrię insignes habebantur. Sed ob scelera commorantium crebro eorum urbs incendio cremabatur. Non poenitentie remedium neque divinam postulantes misericordiam aut emendationem facinorum, sed quodam tandem reperto consilio, ad Casolini pontem construunt civitatem. Quamque ludo secundam vocitabant Romam. Nam sicut qui effugerit a facie leonis et incurrerit in ursum, (cfr. Amos 5, 19) sic ab istis remota civitas ipsa ab igne pari in ultione corruit in abyssum. Qua gloria sperabatur erigi, carmen indicat istud:
Per idem tempus Bassacius abbas, rogatus a primatibus patrię, adiit Franciam, qui obsecrans gloriosum imperatorem Hludowicum. Veniens Barim et in quantum possibilitas fuit totis viribus cum Saracenis dimicabit. Post complures autem dies venit Beneventum. Igitur sabbato vigilia sanctum pentecosten infra Beneventanam urbem interempti Saraceni, Radelchisi principatum gerens,
His temporibus Bassacius abbas defunctus est, expletis in regimine annis decem et novem. Cuius quale quantumque fuit sursum deorsumque in ecclesiis studium et ipsi vidimus qui scribimus et carmina illius nobis descripta resonant. Huic successit in regimine Berthari sacerdos, eius discipulus, moribus et vita strenuus et omni bonitate conspicuus. Castelli sursum monitionem ipse ambiens, calicem ad honorem Dei officium operatus est, civitatem iuso fieri voluit et inchoabit. Et quomodo totis viribus contra Saracenos in Gaietam dimicabit, nostra plenissime comperit ętas. Quomodo autem suos dilexit commissos et quatenus pro ipsis decertavit, precepta indicant coenobio facta imperatorum.
Eo tempore Ademari princeps erat apud Salernum. Teanensis ecclesię presul Lupoald obiit; Hilarius levita et beati Benedicti monachus ad episcopale decus eligitur. Bone memorie Aloara, Landonis coniux comitis, una cum Surano medico eiusque interventu tam benefactrix erat monachorum, ut madium totum mensem stipendia praeveret ac aleret fratres.
Lampert, filius Widonis, et Ildepert comites nisi sunt manus erigere contra Hludowicum imperatorem, sed, relata illorum fraude, persecutus est eos Hludowicus usque Marsim. At illi demum ante faciem eius fugerunt Benevento apud Adelchisum principem. Hildepert vero per
Hoc in tempore Magenolfus clericus Hingenam, neptem imperatricis, accepit coniugem.
Ademari iunctus cum Neapolitis nitebatur quiddam dolose erga suos. Ob hoc oculi eius evulsi, spernitur a principatu et Waiferi Salerni factus est princeps. Nam dictus Ademari Suram, Erpinum, Vicum Album et Atinen tradidit Francis, id est Widoni comitis. In his locis pręerat Landolfus gastaldius; que dum amississet loca, prae nimia est tristitia defunctus.
Iuvamine Landonis comitis et fere sacerdotis Teano monasterium construitur famulabus Dei.
Defuncto igitur aput Capuanam urbem Lando comes, Pando, germanus eius, ei successit in comitatu. Qui iunctus cum Landolfo episcopo, venerabilem Aloaram, cognatam suam, de Capua excutientes; quę exul cum natis et facultatibus propriis aput Salernum habitatura devenit.
Eo autem tempore in Aquini villam Rodoald gastaldius secus Pontem Curvum construxit castellum. Hoc facto, subduxit se a iure Capuanorum. Qui vehementer ob hoc affligebatur a Capuanis. His diebus Magenolfus, de quo supra paululum diximus, pergebat Franciam, ut sibi ab imperatore glorioso petere, quo vivere loco seu et habitare posset. Cui Rodoald legatarium quendam Ursum
Interim gladius dominicae indignationis huc illucque discurrens, in deliquentium cervicibus grassabatur. Nam egressus de vagina sua, omnes terminos per circuitum devastabat. Ille impiissimus atque crudelissimus latro,
Tandem quasi e gravi somno evigilantes, sed gravati atque prepediti nimiis miseriis Wandelpert et Maielpotus gastaldius et Garard comes cum plurimis aliis nobilibus properaverunt Beneventum, ut communi consilio ulciscerent se de Saracenis. Salubre quidem fuit consilium, sed inutilis ordo. Non uno agmine, non una eademque intentione per cohortes incedebant, sed divisi ab alterutro inhordinate proficiscebant. Igitur propinquaverunt secus Saracenos ad Arium. Quod hi cernentes, se protinus straverunt in terram. Iamque sol ad occasum tendebat. Hi vero qui a Benevento venerunt, sicuti fuerant lassi et nimium equidem fatiga
Inter Capuam, Teanum necnon Aliphem auditur esse mons quidam, in quo dicitur adesse angelica virtus ad instar beati Michahelis archangeli in monte Gargano, †† ita stillari aquam et iugiter effodi criptam et patere basilicam atque ibidem divina crebro fieri prodigia. Ex ortatum autem Landolfi presulis, Hilari Teanensis ecclesię episcopus dedicabit illuc sanctorum altaria et peramplius ex tunc fiunt multorum sanitatum signa et prodigia ad gloriam et laudem nominis Ihesu Christi.
Mos etenim est apud monachos utrorumque cenobiorum, videlicet sanctorum Vincentium martiris et beati confessoris Benedicti, diebus sanctę quadragesimę vicissim sibi rogum exhibere caritatis gratia. Dum hoc quadam die apud Sanctum Vincentium fratres spiritaliter agerent et illuc de Sancto ob hoc Benedicto fratres adessent, die veneris tamquam pernicitatem volucri repente super eos Seodan
Pando Capuanitis gastaldius contra Waiferium principem cum suis hominibus exivit in bellum. Mox quidem ipse prius corruit, dehinc qui fuerunt cum eo, victoriamque adeptus est Waiferius princeps.
Per haec tempora Seodan cum omni suo exercitu per dies quadraginta debellabat Consiam urbem et nimium obsedit eam tempore multo. Quamque Dominus suo presidio eripuit et Seodan cum suis turpiter ab ea recessit.
Pandinolfus, Pandonis dicti filius, Capuana in urbe factus est gastaldius. Quemque non post multum Landolfus episcopus sua seclusit ab urbe et sua cum facultate veniens, habitavit in Sessam. Landolfus autem extitit suis civibus non solum episcopus, sed et comes et iudex, non solum presul, verum etiam gastaldius,
Item benefactor noster, id est omnium contrarius hostis, Seodan venit in Benafrum. Postquam eorum coeperat civitatem et postquam omnem devastavit villam et in circuitu eius tamquam rex potens in medio resedit terrę. Initium siquidem tunc erat Quadragesimę sanctę. Eo autem die sanctam dominicam more solito Berthari abbas suum exortabat divinis preceptis beatissimum gregem. Cuius vicinitatem cum certo fratres comperissent, concito gresu ad Sanctum conscenderunt Benedictum. Sequenti die mercoris nefandus ipsius regis exercitus secus Sancti Benedicti pervenit monasterium, haud non longe quasi stadia duo. Hoc est, dum vellent Saraceni per montes descendere Atinen, hic
Diebus Iustiniani orthodoxi imperatoris beatus Benedictus pater, qui monachorum regulam instituit, et prius in loco qui Sublacu dicitur, qui ab urbe Roma quadraginta milibus adest, et postea in castro Casini, quod Arx appellatur, et magnę vitę meritis et apostolicis virtutibus fulsit. Cuius vitam, sicut notum est, beatus papa Gregorius in suis dialogis suavi sermone composuit. Ego quoque pro parvitate ingenii mei ad honorem tanti patris singula eius miracula per singula eius distica elegiaco metro contexui.
In laude sancti Benedicti versus Pauli diaconi.
Et in fine
Et in ultimo:
Libet me breviter referre quod beatus papa Gregorius minime in huius sanctissimi Benedicti patris vitam descripsit.
Denique cum divina ammonitione a Sublacu in hunc, ubi requiescit, locum per quinquaginta ferme milia adventaret, tres eum corvi, quos alere solitus erat, sunt circumvolitantes secuti. Cui ad omne bivium, usque dum huc veniret, duo angeli in figura iuvenum apparentes, ostenderunt ei, quam viam arripere deberet. In loco autem isto quidam Dei servus tunc habitaculum habebat, ad quem divinitus ita dictum est: «His tu parce locis, alter amicus adest». Hic autem, hoc est in Casini arcem, perveniens, in magna se semper abstinentia coartavit; sed precipue Quadragesimę tempore inclausus et remotus a mundi strepitu mansit. Hęc omnia ex Marci poetę carmine sumpsi, qui ad eundem venerabilem patrem huc veniens, hos versus in eius laudem composuit.
Requirantur alibi.
Certum est, hunc egregium patrem vocatum cęlitus ob hoc ad hunc fertilem locum et cui opima vallis subiacet advenisse, ut hic multorum monachorum, sicut et nunc, Deo presule, facta est congregatio fieret, ut scriptum est:
Cenobium vero beati Benedicti patris, quod in Casini vertice situm fuerat quodque postea rursum ab edificantibus castrum Eublogimonopolis, id est Benedicti civitas, a Langobardis noctu invaditur. Qui
Exordium de monasterio almi Benedicti patris.
Ut Deus omnipotens electorum monachorum sub beati Benedicti institutionem augeret numerus, principium occasionis extitit, ut Petronax, cives Brexianę urbis, divino amore compunctus, Romam venisset. Hortatuque tunc Gregorii apostolicę sedis papę, hoc Casinum castrum petiit atque ad sacrum corpus beati patris Benedicti perveniens, ubi cum aliquibus simplicibus viris iam residentibus habitare coepit. Qui eundem venerabilem virum Petronacem sibi seniorem statuerunt. Hinc non post multum tempus, cooperante divina misericordia et suffragantibus meritis almi Benedicti patris, iamque evolutis fere centum et decem annis, ex quo locus ille habitatione hominum destitutus erat, multorum ibi monachorum, nobilium et mediocrium, ad se concurrentium pater effectus, sub sanctę regulę iugo et beati Benedicti institutione, reparatis habitaculis, vivere coepit atque hoc coenobium in statum quo nunc cernitur erexit. Huic venerabili viro Petronacio in sequenti tempore sacerdotum precipuus et Deo dilectus pontifex Zacharias plura contulit adiutoria, libros scilicet Sanctę Scripturę et alia queque ad utilitatem monasterii pertinentia; insuper regulam, quam beatus pater Benedictus suis sanctis manibus conscripsit, paterna pietate concessit.
Cuius uxor, Scauniperga nomine, in urbe Casinatium in idolorum templo beati apostolorum principis Petri honore beatęque scilicet gloriosę semper virginis Marię necnon et Michahelis argangeli altaria statuens, igonas et ministeria vel ceteris ac optimis muneribus illustrans et devota mente succedue memoranda reliquid.
In eiusdem vero urbis arcem quo Mello dicitur, ubi decenter beati corpus Benedicti humatum est, isdem Gisulfus armipotens dux cum conscendisset, tum divino tactus amore, beato patri Benedicto cuncta in circuitu montana et planiora conferens et fixis donariis posteris habenda imperpetuum concessit. Sed propter hostium irruptionem marchas tantum ad incolarum tutamina dimisit. Ceterum ob laborum suffragia exercendum vicinis precepit, tam in seminibus quam messium tempora monachis oboedituros.
Libet breviter, ut ex maiorum dictis reppertum est, me dixisse sufficiat. Nunc vero cursim iterandum est huius nostrę cronice succinctio, ut lector facile agnoscere queat, quę tempora vel quis princeps huius patrie extitit vel pastor loci istius quo deguit. Et ex brevi memorabilique calculo longa qui velit extendat pagina et narrator existat dolorum tempora.