PROLOGUS CIRCA INSTANS negotium in simplicibus medicinis nostrum versatur propositum. Simplex autem medicina est que talis est, qualis est a natura producta, ut gariofili, nux muscata et similia, vel que licet aliquo sit mutata artificio, non est alii medicine commixta, ut tamarindi, qui abiectis corticibus artificio conquassantur, et aloen, quod ex herbe suco artificiose excocto efficitur. Questio autem non occiosa proponitur, scilicet cur medicine fuerunt invente composite, cum omnis virtus que compositis materie <est>, in simplicibus reperiatur. Medicina enim propter morbi causam, aut est ex humorum superhabundantia, aut ex inanitione, aut ex fluxu, aut ex debilitate virtutum, aut ex alteratione qualitatum vel ex solutione continuitatis. Invenitur autem medicina simplex repletionis solutiva, inanitionis restaurativa, constrictiva fluxus, confortativa debilitationis, alterationis immutativa, solutionis solidativa. Solutio corporis medicinarum multiplex existat causa, scilicet morbi violentia, morborum contrarietas, membrorum contraria dispositio, nobilitas membri et violentia medicine. Morbi enim violentia, ut lepra, apoplexia et epilentia, que simplicibus medicinis vix aut numquam curatur, opportuit itaque adesse compositis, ut earum virtute augmentata ex simplicibus, facilior fiat curatio egritudinis violentie. Contrariis etiam morbis in eodem corpore continentibus, ut febre et leucophlegmantia, medicina ex calore et frigido composita existat necessaria, ut contrariis proprietatibus morbiis contrariis valeat obviare. Una et enim medicina simplex et eadem contrariis qualitatibus affecta non reperitur. Membris etiam contrariis proprietatibus affectis existentibus, ut stomacho existente frigido et epate existente calido, necessario fuit medicina composita, ut contrariis qualitatibus membrorum contrarias qualitates valeat alterare. Membro etiam nobili, utpote epate sclirosim patiente, necessaria extitit medicina composita ex calido dissolutivo superflui et ex stiptico confortativo membro nobili. Solvit enim calidum nobile membrum, exsolvendo debilitat. Violenta etiam medicina, utpote scamonea, elleborus et similia simplex dari non debet, nisi alie immisceantur earum violentiam alterantes. In tractatione uniuscuiusque medicine complexio rei primo est demostranda, consequenter utrum sit arbor vel fructus an frutex, herba vel radix an flos vel semen vel folium, lapis an sucus vel aliquod aliud, postmodum quot sint eius maneries, in quibus locis reperiatur, et que meliores sint maneries et qualiter fiant, qualiter soffisticantur cognoscantur, qualiter et quantum conservari possunt, quas virtutes habeant, et qualiter debeat exhiberi, et per ordinem alfabeti specierum tractatio compleatur.
- De aloen
- De aloen ligno
- De auro
- De argento vivo
- De assa fetida
- De agno casto
- De alumine
- De appio
- De antimonio
- De acatia
- De agarico
- De aneto
- De affodilis
- De allio
- De acoro
- De armoniaco
- De aniso
- De absinthio
- De amigdalis
- De aristologia
- De alabastro
- De ambra
- De arthemisia
- De aceto
- De alcanna
- De acanthum
- De adianthos
- De agrimonia
- De appolinaris
- De astula regia
- De ambroxiana
- De asaro
- De atriplex
- De anthora
- De avena
- De ameos
- De amomo
- De acetoso
- De alleluia
- De avellanis
- De albatris
- De antalis
1. DE ALOE ALOEN calide et sicce complexionis est in secundo gradu. Aloen ex suco herbe fit, que modo eodem appellatur,nos autem vocamus eam zimbas. Hec autem herba non solum in India, Persia, Grecia reperitur, verum etiam in Apulia. Aloe tria genera sunt, cicotrinum, epaticum et caballinum. Fit autem aloe hoc modo: herba teritur, succus extrahitur et ad ignem ponitur, quousque bulliat, postquam vero bullierit, ab igne removetur, soli exponitur et exsiccatur. Et, ut quidam dicunt, quod superius colligitur purius est et cicotrinum dicitur, quod in medio minus purum est et epaticum appellatur, quod in fundo feculentum et caballinum nominatur, quorum opinio falsa est. Nos autem dicimus quod diverse sunt herbe non in genere sed in bonitate, ex quibus iste tres maneries aloe fiunt, sicut diverse sunt uve non in genere sed in bonitate, ex quibus vina sunt differentia. Optimum autem aloen et cicotrinum discernitur ex citrino colore seu rufo, et precipue cum pulvis eius frangitur, apparet quasi pulvis croci esset, et ex clara substantia, maxime cum per minuta frustra frangitur, ut puram et subtilem et quasi defectivam habeat substantiam, que leviter frangitur, et ex eo, quod non est fetidum nec valde amarum, quandoque gummosum, quandoque frangibile. Epaticum autem colori epatis assimilatur; habet enim colorem epaticum, id est subnigrum, et hinc inde foramina habet ut ora venarum, obtusam habet substantiam et non claram et alia signa predictis similia, que ea habet omnia remissiora, et maxime colorem. Caballinum autem nigrum obscuram habet substantiam et feculentam, amarissimum et orribilem pretendit odorem, quia valde fetidum est. Sophisticatur autem quandoque caballinum, ut cicotrinum seu epaticum videatur, quod autem de sophisticatione huius et aliarum specierum rogatu sociorum scripsimus ad vitandas sophisticationes et fraudulentias conficientium et vendentium, non ut ab aliquo committatur sophisticatio, sed ut fraudulentia vitetur deceptio. Virtus enim sese diligit aspernaturque contraria, nec potest vitari vitium, nisi cum cognitu. Sophisticatur autem hoc modo: bulliat acetum addito croco orientali et modico pulvere nuci muscati vel alterius speciei odorifere, caballinum aloen per frustra parva divisum filis ligetur, et aceto bullienti immittatur et superficie elevetur et exsiccari modice dimittatur, et sic decies vel amplius fiat, ita quod color immutatur, quod videtur esse epaticum seu cicotrinum, et difficile discernitur quod verum non sit. Discernitur autem, quia cum frangitur, statim fetidissimum sentitur, quod non est in epatico seu cicotrino. Et nota quod omne quod de natura est aromaticum, quanto magis est aromaticum, tanto melius, et omne quod de natura debet esse fetidum, quanto <magis> fetidum, tanto melius, preter aloen. Omne etiam quod debet habere aliquem saporem, quanto in suo sapore intensius est, tanto melius, excepto aloen. Quod cum fit de natura amarum, quanto minus amarum, tanto laudabilius. Aloe virtutem habet purgendi flegma et mundificandi melancholiam. Habet etiam virtutem confortandi membra nervosa, unde valet contra superfluitatem frigidorum humorum in stomacho contentorum. Ipsum autem stomachum confortat, capud a dolore relevat, qui fit ex inatimiasin, id est ex fumositate stomaci. Visum clarificat, opilationem splenis et epatis <aperit>, menstrua provocat. Superfluitates circa pudenda, si sint ex frigida causa, abstergit et scabiem curat, corpus discoloratum coloratum reddit, si fuerit discoloratio ex precedente egritudine. Valet ad extinguendum sanguinem de vulnere et ad consolidandum, facto inde emplastrum cum vitello ovi et oleo et sepe superponatur. Valet etiam contra alopiciam e casum capillorum. Si humores flegmatici vel melanconici habundaverint in stomacho, et propter indigestionem, dentur dragm. 2 aloes cum dragm. 1 masticis, stomacum mundificat et eundem infrigidatum et debilitatum confortat. Ad idem granum aloe cum melle exhibitum valet, stomacum mundificat et digestionem procurat. Et nota quod aloes et mastix debent teri et in vino albo decocto debent dari. Ad idem extrahatur lingua ab hore et postea iniciatur per exsofagum duo grana aloes; quamvis enim aloes sit amarum ori, dulce tamen est stomacho. Pigodostoma dicitur amarum stomacho. Contra dolorem capitis valet yerapigra Galieni ad visum clarificandum, in qua optimum est aloen simpliciter vel cum mirobalanis condito, enucleato et contrito; detur dragm. 2 aloes et dragm. 1 masticis vel dragaganti, addito syrupo et aqua tepida; expertissimum enim est ad visum clarificandum. Contra opilationem splenis et epatis sumatur aloes cum calido suco appii, petroselini, brusci et sparagi; ponatur dragm. 2 aloes vel dragm. 3 et dragm. sem. masticis, et detur bis vel ter in septimana; talis enim decoctio menstrua educit. Suppositorium factum ex trifera magna, pulvis aloes superaspergatur. Contra discolorationem corporis quod ex frigiditate stomachi vel precedente egritudine, et maxime si fuerit ex opilatione epatis, detur dragm. 1 aloes et 1 masticis cum unz. sem. succi absinthi mane et bis in die. Hec etiam preservat corpus ab ydrope et in principio curat, sicut probavimus. Pulvis etiam cum melle datus lumbricos interficit, cum suco persicarie auribus stillatus vermes necat. Contra alopiciam et casum capillorum in fortissimo aceto bulliat radix olive vetuste, postea coletur et in colatura ponatur due partes farine lupinorum amarorum et tertia aloes, simul conficiatur et addatur pulvis staphisagrie, et inde inungatur caput per discriminalia. Contra artheticos detur sucus bardane. Contra scabiem et putredinem pudendorum aloe cum aceto confectum et inunctum valet. Nota quod aloen tritum cum aqua rosacea et in vino albo distemperatum ad pruritum oculorum valet. Contra tumores aurium fundatur ipsa herba et interponatur ciminum, et postea assetur parum sub igne et extrahatur hec calida, superponatur et mirabiliter prodest.
2. DE ALOE LIGNO ALOEN LIGNUM calidum est et siccum in secundo gradu. Reperitur autem in magno flumine superioris Babilonie, cui coniungitur fluvius Paradisi, unde quidam dicunt quod impulsione fluvium ab arboribus terrestris Paradisi conducitur. Nullius tamen huius arboris fertur vidisse originem. Alii etiam dicunt quod in cacuminibus montium desertorum locorum circa predictum locum existentium oriatur hoc lignum, quod impulsu venti aut temporis vetustate cadit in fluvium apud dictis montibus remotissimum, imponunt retia, et sic lignum intercipitur. Sunt autem tria genera lignorum aloes, ut CONSTANTINUS dicit: est unum quod reperitur in insula, que dicitur Cume, et est laudabilius ceteris, est et alius que reperitur in insula, que dicitur Cumear, et est minus laudabile. Est tertium quod reperitur in tertia insula, que dicitur Xamie, et illud est peius ceteris. Primum itaque cognoscitur quod optimum est ex eo, quod est valde ponderosum et nodosum et aromaticum et subamari saporis, coloris subnigri seu subrufi, contritioni dentium non omnino resistens: dum enim mastigatur, statim odor aromaticus videtur attingere cerebrum et quodammodo replere. Secundum genus est minus ponderosum nec adeo amarum seu odoriferum et in his mediocre. Tertium genus est subalbidum, leve valde nec amarum, immo quasi nullius saporis, nec aromaticum, nisi sit artificio coaptatum, et dicitur ferruleum. Sophisticatur autem sic: in montanis Amalphie reperitur quoddam lignum ligno aloes valde simile, ponderosum et nodosum et modicum aromaticum, et a quibusdam lignum alos dicitur; hoc autem plumbo seu stagno conficiatur, ut mutetur color, addita aurium superfluitate, ut amarum fiat et aliquantulum rufum, postmodum in vino decoctionis pulveris optimi ligni aloes addito modico musco, ut fiat valde aromaticum. Sic etiam fit, ut vix aut numquam discernitur ab optimo, discernitur autem, quia [putrum] durissimum est et contritioni dentium omnino resistit, et quod interius est dum cummasticatur, non sentitur amarum. Lignum autem aloes stomacum confortat, digestionem procurat. Contra debilitatem cordis et cerebri et contra cardiacam passionem et sincopim, contra retentionem menstruorum et contra omnes passiones et debilitates cordis ex frigiditate provenientes valet. Vinum decoctionis ligni aloes digestionem confortat et stomacum infrigidatum calefacit, et si abhominabilem fuerit, ponatur parum ligni aloes integrum per noctem, mane vinum exhibeatur. Ad idem decoctio ligni aloes, garionfali et masticis digestionem procurat, stomachum confortat et cerebrum. Valde delicatis fiat hoc modo: ponantur 2 dragm. ligni aloes et gariofili et dimittantur per noctem in vino, in mane sumatur vinum cum aqua rosarum. Tale lignum potest diu servari, vinum enim multum immutatur a ligno. Contra sincopim et debilitatem cerebri detur sirupus facto ex aqua, in qua pulvis ligni aloes, ossis de corde cervi, gariofili et rose decocte fuerint, addito zucaro. Suffumigium ligni aloes <menstrua> reprovocat et suffucationi matrici medetur; sit tantum mulier pannis cooperta undique, ne fumus nares attingat. Similiter trifera magna sumpta cum vino decoctionis ligni aloes menstrua provocat, vel detur prius trifera magna et postea decoctio ligni aloes. Eius fumus per nares receptus cerebrum infrigidatum calefacit et debilitatum confortat. Ut breviter concludam eius laudes, valde confortat omnia membra totius corporis debilitati.
3. DE AURO AURUM temperatius est quolibet metallo. Est autem aurum calidum, sed caliditas mediocris est in eo, excessus in gradu non locatur. Aurum de vena terre fit per excoctionem, id est in decoctione quod superfluum est ab auro separatur, inchatimia seu spuma auri dicitur. Quod autem <et> quales sint eius varietates et qualiter cognoscantur pretermittimus, quia nichil ad nos virtutem habet. Virtutem habet confortandi et depurandi, unde valet contra elephantiam, cardiacam passionem et sincopim, splenem et infrigidationem stomaci. Limatura auri contra epilentiam data in potu vel cibo valet depurando superfluitatem humorum et extergendo. Potest etiam dari contra hanc passionem cum yeralogodion vel theodoricon ana <in cibo> vel in potu bis in septimana, et utiliter valet ad preservationem. Exhibita limatura auri cum suco borraginis aut cum pulvere ossis de corde cervi cum zucaro sincopizantibus auxiliatur, vel fiat syrupus de suco borraginis et zucharo apposito pulvere ossis de corde cervi, et cum tali syrupo detur limatura auri, et si non habetur, detur cum aliquo alio syrupo. Vinum, in quo extincte fuerint lamine auree cadentes, spleneticos iuvat, que si haberi non possunt, ex calibe idem fiat. Contra infrigidationem stomachi detur limatura auri in potu vel cibo. Cum autem usture debent fieri, debet facere ex aureo instrumento; meliores erunt quam ex alio metallo. Pulvis cathimie more collirii vel simpliciter oculis impositus maculas oculorum corrodit. Queritur unde et quare aurum confortat, cum nec incorporetur nec membra nutriat, ad quod dicimus quod eorum, que confortant, alia confortant membra reparando tantum spiritus, ut aromatica, alia restaurando membra, ut cibi et potus, alia restringendo membrum relaxatum, sicut emplastrum factum de mastice, alia alterando qualitate distemperantiam et membrorum debilitatem, sicut diastoracos stomaco ex frigiditate distemperato et debilitato apposito; alia confortant depurando superfluitatem, que opprimendo debilitat, sicut sunt medicine laxative. Et multa alia depurantia sunt, quoniam aurum confortat, dum asperitate sua extinguit superflua.
4. DE ARGENTO VIVO ARGENTUM VIVUM calidum est et humidum in quarto gradu. In quibusdam libris reperitur quod est frigidum in quarto gradu, effectu autem probatur esse calidum, quia dissolvet, incidit, penetrat; sed quia est actualiter valde frigidum, frigidum ab AUCTORIBUS iudicatur. Dicunt autem quidam argentum vivum de vena terre per excoctionem fieri, quod falsum est, quia ex actione ignis facile extenuatur in fumum. Generatur autem in terra, et tale, quale apparet a terra, quasi aqua fluens producitur; diutissime conservatur, in vase autem solido conservatur in loco frigido. Virtutem habet dissolvendi et penetrandi. Farina lupinorum amarorum decoquetur in aceto forti usque ad spissitudinem et, addita dragm. 1 argenti vivi, fiat immixtio et caput patientis ex habundantia pediculorum perungatur per discriminalia. Extinguitur autem cum saliva. Vel confricatur cum saliva et cinere, aut cum capillis et saliva, <aut> cum pulvere ossis sippie, sed cum saliva melius est; nisi enim sic extinguatur, ipsius ad aliud non potest fieri immixtio. Nota: in re actualiter calida non esse ponendum argentum vivum, quia extenuatur in fumum; fumus enim argenti vivi astantibus obest, quia remolliendo nervos paralisim operatur. Ore etiam receptum vel auribus immissum occidit discipando membra. Si autem fuerit ore receptum, detur lac caprinum in multa quantitate, et patiens sit in motu, et detur vinum decoctionis ysopi et absinthii; hec autem sunt ad salutem remedia. Contra scabiem, oleo nucis parum calefactum, admisce acetum, deinde litargirum et ceruxam pulverizata in eadem quantitate bullias ad spissitudinem mellis, refrigeratis hiis, impone argentum vivum, commisce et usui reserva. Vel argentum vivum cum axungia gallinacea et cerusa conficiatur, ex hoc facies inuncta clarificatur et dealbatur. Vel sic: accipe belliculos marinos, oleum rosarum et cerusam et adipem gallinaceam resolutam ad ignem habeas, et colatura predictis appone et ultimo argentum vivum mortificatum cum cinere et sputo, commisce et usui reserva.
5. DE ASA FETIDA ASA FETIDA calida est et sicca in quarto gradu. Gummi arboris est in ultramarinis partibus nascentis, estivo tempore colligitur, et quia maxime fetet, dicitur asa fetida. Diu absque corruptione conservatur; in sicco mediocriter loco conservari debet. Et nota quod quanto est fetidior et purior, tanto melior est. Virtutem habet dissolvendi, attrahendi, consumendi. Unde pillule ex asa formate simpliciter vel cum ovo sorbili in sero exhibite asmaticis ex humida causa laborantibus maxime prosunt, vel cum sirupo viole. Contra quartanam et cottidianam, purgatione precedente, 5 dragm. ase decoquantur in vino in malo terre concavato, et colatura addito melle vel zucharo ante horam accessionis detur patienti. Suppositorium ex asa et galbano, vel ex asa et armoniaco et serapino, vel ex sola asa, inunctum prius oleo vel melle vel butiro, ne ledet interiora, miro modo menstrua educit et secundinam et confortat. Unguentum ex asa fetida factum et armoniaco, cera et oleo splenem mollificat et lac in mamillis coagulatum dissolvit. Asa foramini dentis immissa dolorem placat. Gargarissimum factum ex aceto et aqua decoctionis ase et rosarum uvam tumefactam ex humoris habundantia desiccat. Contra paralisim et podagram, artheticam et epilentiam, et contra omne vitium humoris frigidi et frigide materie, accipe asam fetidam et petroleum, simul resolvatur ad ignem, et in tali liquore pulveres resolvatur castorei, euforbii, sulfuris vivi, et addita cera fiat ceroctum et loco patienti superponatur vel inungatur patiens. Si fiat epilentia vitio capitis, tunc inungatur circa spatulas et collum et etiam capud. Si vitio stomachi, tunc pars illa inungatur. Si vitio inferiorum partium, inungatur inferiores partes. Contra alias egritudines similiter inungantur loca patientia.
6. DE AGNO CASTO AGNUS CASTUS calidus est et siccus in tertio gradu. Agnus castus frutex est similis arbor, cuius folia et magis flores usui competunt medicine et non radices. Flos autem agni casti agnus castus appellatur. Cum invenitur receptio agni casti, ponere debemus florem eius. Agnus castus omni tempore viridis potest reperiri, et in aquosis locis magis, in siccis vero minus. Flores in autumno colliguntur, per annum, non amplius in multa efficacia servantur. Viridis autem agnus castus maioris est efficacie quam exsiccatus. Dicitur autem agnus castus, quia libidinem reprimendo castum reddit ut agnum. Lectus ergo ex eo factus libidinem reprimit; fomentetur inde genitalia ex aqua decoctionis ipsius; sucus etiam potetur. In suco ipsius decoquatur castoreum et detur in potu. Contra gomorream folia etiam vel flores delinquantur in aceto addito fenugreco, et caplasmetur genitalia. Nota quod quidam extingunt libidinem inspissando sperma, ut semen lactuce, psilium, citroli, melonis, cucumer et cucurbite, portulace, scariole, acetum, agrasta, sumac, camphora et similia, alia inaniendo spiritus et consumendo sperma, ut ruta, ciminum, calamentum, anetum. Sunt enim calida ista et aperitiva et ventositatem solvunt. In suco agni casti et semen feniculi et dragm. esule decoquentur, mane detur leucoflegmatico colatura. Vinum etiam decotionis eius agni casti confert eis. Agnus castus dimittitur in amurca olei, ut putrefiat, et addito vino forti fiat decoctio, colentur et addita cera et oleo fiat unguentum, quod splenis duritiem remollit. Fomentum factum ex aqua decoctionis agni casti matricis exsiccat superfluitates et etiam ipsius angustat orificium. Ad menstrua provocanda fiat fomentum ex aqua decoctionis ipsius et centrumgalli. Contra litargiam accipe agnum castum et appium et salviam, et fiat decoctio in aqua salsa, et frigetur fortiter posterior pars capitis.
7. DE ALUMINE ALUMEN calidum est et siccum in tertio gradu. Alumen est terre maneries secundum quosdam, secundum alios vena terre est, que propter nimiam excoctionem caloris in album colorem conducitur et efficitur alumen. In regionibus valde calidis procreatur, et precipue in locis sulphureis et ignitis. Quod album est illud est melius et acutum et salsugini immixtum, quod autem feculentum est et terreum est non est bonum. Diu absque corruptione conservatur. Virtutem habet consumendi et vehementer desiccandi. Contra cancrum pulvis aluminis et carnis marine confectus cum vermibus inventis in terra pingui et impositus valet. Licinium etiam ex tali confectione inventum, orificio fistule inunctum melle, superasperso pulvis alumine immittatur, sed prius lavetur cancrum cum aceto. Contra inflationem gingivarum, loto ore cum aceto prius, et postmodum ex aceto et alumine fiat confricatio, precedente tamen appositione ventosarum cum scarificatione circa collum et spatulas. Vel sic: scarifices prius posteriorem partem capitis, tertia die post scarificationem apponas sanguisugas ipsius gingivas, et inde lavetur os ex aceto decoctionis aluminis, gallarum et rosis, lavetur os bis vel ter in die ex illo aceto, et ita laves usque ad quartum diem; multum valet. Contra scabiem sulphur vivum, litargirum et alumen bulliantur in aceto et oleo nucis, et vade ad balneum, et ablue partem dolentem et aqua calida,et postea inungas. Balneum aque aluminose confert idropicis et scabiosis et artheticis. Si tamen non invenitur naturale, fiat artificiosum hoc modo: sal et alumen bulliant in aqua, ferventibus lapidibus fundo superaspergatur aqua calida, et patiens in medio cufe sedens sudet et postea ex aqua lavetur. Quidam dicunt quod alumen scissum et nitrum sunt idem.
8. DE APPIO APPIUM commune calidum est in principio tertii gradi, siccum in medio eiusdem. Herba est satis comune, cuius semen est maioris efficacie, secundo radix, tertio herba. Cum ergo invenitur in medicina <receptio> appii simpliciter, receptionibus semen est apponendum. Ipsum autem semen appium appellatur, alio nomine sellinon dicitur, alii abelcarasis vel alcarapsi, id est semen eiusdem. Sucus appii, in quo decocta sit saxifraga, stranguriosis, dissuriosis, scuriosis subvenit, sed colatura sit, mane vel sero detur, que sic fit: saxifraga, grana solis et fillipendula, lapis lincis coquentur in suco appii et in colatura addito zucharo fiat sirupus et detur mane cum calida. Sucus appii decoctionis tamarisci splenis et epatis oppilationem solvit et duritiem, sed proprie splenis. Aliud sumatur decoctio radicum appii, feniculi, petroselini. Contra yctericiam fiat syrupus ex suco appii et scariole et detur cum calida. Contra ydropisim et yctericiam radices appii et feniculi bulliant in suco fumi terre et in decoctione, addito zucharo, fiat sirupus; miro modo consumitur flegma. Fiat etiam iste sirupus leucoflegmaticis et yposartiam laborantibus, quod receptio: suci appii vel libr. 1 suci scariole libr. sem., masticis unz. 1, facta decoctione colentur et postmodum addito zucharo fiat sirupus, et circa finem decoctionis addatur pulvis esule unz. 2 et pulvis reubarbari unz. sem., mane exhibeatur cum calida. Contra frenesim sucus appii, agresta vel acetum et oleum violaceum vel rosaceum admisceantur et bulliantur in vase vitreo ad ignem, et tali oleo calido capud patienti inungatur, rasum tamen prius. Contra efimeram precedat purgatio, deinde coquentur agaricum cum suco appii in pomo coloquintide vel malo terre concavato, et talis decoctio detur patienti. Nota quod appium nocet pregnantibus, quia virtutem suam resolvit retinacula fetus. Epilenticis obest, quia dissolvit et movet materiam ad actionem et removet ad inferiora. Nocet pueris; illa enim etas propter humiditatis multitudinem et virtutis debilitatem et meatuum constrictionem parata est ad epiletsiam. Sunt et alie maneries appii, scilicet appium raninum, appium risus et appium emorroidarum. Appium raninum coctum in vino et oleo et cataplasmatum renibus et pectini, renem ad dolore relevat et stranguriam mitigat. Unde appium reninum dicitur, quia renibus obstulatur, vel raninum, quia in locis quos rane habitant precipue reperitur, utpote in aquosis locis. Predictum etiam emplastrum dolorem intestinorum mitigat. Contra tenasmon colatura illius cocti et aqua cantabri per clistere iniciatur. Contra vitium splenis ex suco eius et cera et oleo fiat cerotum et cataplasmetur. Appium risus in vino et oleo computrescat, decoquentur, et postmodum exprimantur per pannum, et addita cera fiat unguentum; spleneticos valde confert. Unde appium risus dicitur, quia melanconicum humorem habundante consumit, ex cuius abundantia fit tristitia. Ex ipsius itaque inanitione effectus contrarius sequitur, scilicet risus et inde letitia. Unde dicitur ‘Splen ridere facit’, quia causam tristitie humorem depurat. Appium risum decoctus in aqua vel vino valet contra stranguriam et dissuriam et scuriam, et precipue contra lapidem detur eius decoctio per se; detur etiam litontripon in eadem decoctione. Ad menstrua provocanda fiat fumigium vel sucus eius tepidum iniciatur. Apium emorroidarum coctum in vino, naribus cataplasmatum emorroidas inflatas desiccat. Cavendum tamen est, ne eis fluentibus hoc fiat. Si sine fluxu, cum tumore dolorem et extensionem dissolvit. Pulvis huius appii exusti melli mixtus et suppositus emorroidas exsiccat, et ob hoc patientibus appium emorroidarum dicitur.
9. DE APPIO RANINO APPIUM RANINUM nascitur iuxta aquas et in aqua. Alii vocant apium silvestre. De sua virtute diximus cum appio commune.
10. DE APPIO RISO APPIUM RISUS nascitur locis sablosis et in campis renosis. Alii vocant botracion, alii coras, alii milion, alii staticem, alii atircoris, alii cloropir, alii russellinon, alii asticon, alii cataltice, alii effistion, alii licopnum, alii bellinon agrion, alii bneton, alii herba scellerata, alii appio rustico, alii appium risum. De effectu et virtute eiusdem satis diximus ubi appium commune. Et iterum valet contra plagam chironiam: apium risus bene tere in mortario cum stercore porcino, et fac emplastrum et superpone strumis sive forrunculum sive apostematibus, statim infra pauca hora rumpit. Potest eam legi omni tempore.
11. DE APPIO EMORROIDARUM APPIUM EMORROIDARUM, quod alio nomine botracion staticere appellatur, alii dicunt uran, alii dicunt cutrada. Nascitur locis sablosis et in campis, et habet radicem similem verticulo et parve. De proprietate et virtute sua diximus ubi appium commune. Item valet contra lunaticos. Herba botracion staticere, si obligata vel superposita in capite lunatico et lino rubro, luna crescente, et sit in signo tauro sive scorpionem in prima parte, statim sanitatem reddit. Contra cicatrices nigras, botracion staticere totam herba cum suis radicibus bene tere, addito modico forti aceto, et superposita, cicatricem nigram mirabiliter statim mundificat et mala carne expellit et sanat.
12. DE AMIDO AMIDUM temperate calidum et humidum, quod fit hoc modo: frumentum in aqua frigida ponitur, et ibi per diem et noctem moratur, et de die in die renovantur aque, quousque frumentum videatur putrefactum, et postmodum, remota aqua, optime conteritur et sic, addita eadem aqua, conficitur et exprimitur per pannum et soli exponitur, quousque ad aque consumptionem; frequenter renovetur aqua frigida usque ad dealbationem eius. Quod residet permitte desiccari et indurari, et amilum dicitur, que sine mola fit. Ex ordeo mundato similiter potest fieri. Valet autem amidum contra apostemata spiritualium et tussim coctum in aqua ordei conditum cum lacte amigdalino, addito pennidiis.
13. DE ANTIMONIO ANTIMONIUM calidum est et siccum in quarto gradu. Vena terre est et metallo assimilatur stagno. Precipue discernitur autem ad metallo, quia antimonium facile utitur et teritur et metallum non, metallum funditur, anthimonium uritur. Anthimonium quanto clarius, tanto melius. Pulvis anthimonii cum sapone spatarento vel gallico conficiatur, et licinium ibidem intinctum orificio fistule imponatur. Pulvis enim eius cancro comedenti superpositus aut carni superflue optimum est remedium. Contra polipum magdalion ex apostolicon formatus et aspersus pulverea anthimonii naribus immittatur. Contra maculam oculorum fiat collirium ex pulvere anthimonii et pulvere nucleorum mirobalani equo pundere, addita aqua rosarum, vel pone de tutia cum pulvere anthimonii, si habes. Contra fluxum sanguinis e naribus bombax intintum in suco sanguinarie et pulvere anthimonii naribus immittatur. Pulvis antimonii cum suco tapsi barbassi conficiatur, et bombix intincta superponatur ad emorroidas exsiccandas. Aliud: inice sucum peucedani per clistere; si sit interius, pulvis iniciatur cum calamo imposito in vexica inflata. Pulvis ellebori nigri valet tantumdem in hoc experimento ad emorroidas quantum pulveris antimonii.
14. DE ACATIA ACATIA frigida est et sicca in secundo gradu. Est autem acatia sucus prunellarum immaturarum agrestium. Fit autem sic: ante tempus maturitatis colliguntur prunelle, et sucus eorum extrahitur et ad solem exsiccatur. Huiusmodi sucus desiccatus acatia dicitur, per annum potest servari. Habet autem virtutem constringendi et confortandi. Contra vomitum colericum ex debilitate virtutis retentive accipe acatiam, mumiam et dragantum, gummi arabicum, distemperetur cum ovi albumine, et fiant inde crispelle in sartagine et dentur, vel fiat emplastrum super furculam pectoris, vel fiant inde crispelle cum aqua pluviali vel aqua rosarum, distemperetur et detur in potu contra fluxum ventris. Idem potest fieri contra fluxum menstruorum: accipe acatiam, lapidem emathitem et ipoquistidos, et cum aqua rosarum vel pluviali conficiatur et detur. Contra fluxum sanguinis e naribus et menstruorum de acatia et suco sanguinarie fiat suppositorium ad matricem. Potest etiam fieri emplastrum contra vomitum et fluxum ventris ex acatia, sanguinis draconis, mastice, dragaganto, oleo rosarum et ovi albumine. Contra apostema calida valet acatia distemperata cum suco plantaginis vel corigiole vel alicuius herbe frigide supercataplasmata in principio.
15. DE AGARICO AGARICUS calidus est et siccus in secundo gradu. Agaricus est fungus crescens circa radicem abietis, crescit et maxime in Lumbardia. Sunt autem due species, scilicet masculinum et femininum, sed femininum melius et habet rotundam formam, desiccatur et fit albissimum; masculinum habet substantiam oblongam, et non adeo album. Femininum est album et frangibile et leve, et habet quosdam tuberositates intus et quedam frustula quasi divisa; masculum non habet, et non est adeo frangibile, sed est continuum, nec est ita album, sed levitas eius tantum potest esse <ex> bonitate; cum manibus tractatur, facilissime pulverizatur, et manus est inde pulverizata, si est ex bonitate non. Potest conservari per quatuor annos in multa efficacia. Principaliter purgat flegma, secundo melancolia. Contra cotidianam et quartanam de flegmate naturali ponatur agaricus in decoctione aliqua, que detur febricitantibus cum aliis speciebus, ut cum squinanto et similibus. Aliter, facta purgatione materia, si febris adhuc infestat, accipe unz. 1 et sem. agarici et unz. 1 et sem. suci feniculi et unz. 1 et sem. suci fumi terre, commisceantur, et de hoc detur patienti ante horam accessionis per sex horas; de hoc solo experimento multi deliberantur. Contra yliacam passionem valet eodem modo, vel aliter cristerizetur patiens prius mollificativis, et postea fiat hoc clistere: accipe unz. 1 agarici et confice cum melle et oleo et aliqua aqua mitigativa, et iniciatur per cristere. Contra dissenteriam accipe saxifragam et coque bene in vino et cola, et in colatura pone unz. sem. agarici et da patienti. Contra fistulam accipe sal coctum, tartarum, agaricum et facto subtilissimo pulvere confice cum melle et tentam ibidem intinctam impone, ossa fracta extrahit et malam carnem corrodit et fistulam sanat. Contra emorroidas accipe subtilissimum pulverem agarici et confice cum suco plantaginis et oleo, et calefac ad ignem et bombicem intinctam superponatur. Contra morfeam accipe pulverem predictum, scilicet sal cocti, tartari, agarici et scarifactione facta, superpone pulveres et frica. Decoctio agarici, castorei, squinanti et sene dolorem capitis factum ex habundantia flegmatis mitigat et stomachum confortat. Vel fiant pillule de predictis et temperentur cum suco feniculi vel absinthi, et idem operetur.
16. DE ANETO ANETUM calidum est et siccum in secundo gradu. Anetum herba est, cuius semen principaliter usui medicine competit, secundario radix, tertio herba. Unde cum invenitur in receptionibus anetum, de semine eius est intelligendum. In vere autem debet colligi, semen ab ipsa herba desiccari. Servari autem potest per triennium in multa efficacia. Melius tamen est, si singulis annis renoventur. Radix eius exsiccata aut nullius est efficacie aut modice, herba vero diuretica est. Decoctio eius valet stranguriosis et dissuriosis; datur etiam cum litontripon. Valet ad idem delicatis sirupus factus ex decoctione eius et zucharo, detur mane cum decoctione aneti. Pulvis fiat circa pectinem cataplasmata ex aneto cocto in vino et oleo. Contra dolorem matricis bulliant fasciculi duo aneti in vino et cataplasmentur, vel turiones eius bulliant in vino, et fiat suppositorium; sic extinguit frigidas superfluitates, secundinam et menstrua educit. Contra vitium pectoris ex frigiditate ponantur quinque ficus sicce in libr. 4 succi aneti per totam noctem, mane et sero adiungato modicum vini, et bulliant bene et detur colatura. Contra emorroidas accipe pulverem urtice et pulverem aneti, et confice cum melle et emorroida inunge, vel sic: anetum et acantum et semen urtice sicca et pulveriza, et fac emplastrum vel suppositorium et impone. Si fluant emorroide, appone pulverem tantum, sed multum enim constringit; si fuerint vene inflate,confice pulverem cum melle et albumine ovi, appone. Valet hoc contra ficum, si fit intra anum. Decoctio aneti et masticis contra vomitum et singultum ex frigiditate valet. Naribus appositum vel commasticatum, vel etiam cum carne coctum vel potatum, confortat stomacum et cerebrum.
17. DE ANFODILLO ANFODILLUM, centumcapita, albacinum eadem herba est. Quidam dicunt porrus cerbinus, Greci vocant aspodillos, Omoeos dicunt poliorcis. Alii vocant babunzus, alii rabdion, alii asircus, alii affiut, alii sifilon, alii ampullacia. Hec herba calida est et sicca in secundo gradu. Cuius folia sunt similia foliis porrorum. Radix competit usui medicine magis quam folia, viridis melior est quam siccata. Radices eius inveniuntur quasi quedam capita in modum testiculorum. Diureticam habet virtutem. Valet ad predicta et <…> eodem modo, excepto quod valet ad morpheam et alopiciam sic: accipe apes combustas et earum pulverem commisce cum suco affodilli et fac unguentum conveniens contra predicta. Contra stranguriam et dissenteriam in unz. 3 suci affodillorum resolve dragm. 1 saxifraghe et dragm. 1 milii solis pulverizate, et bulliant usque ad consumptionem duarum partium, da patienti cum zucharo. Contra ydropisim, mediam corticis sambuci et filipendule ana dragm. 3 bulliant in unz. 4 suci affodillorum, et detur contra leucoflegmantia precipue. Contra maculam et omne vitium oculorum accipe unz. 1 et sem. croci et unz. 1 mirre, bulliant in libr. 1 mellis et libr. sem. boni vini rubei et suci affodillorum libr. sem. usque ad consumptionem medie partis, vel ponatur ad solem per plures dies, ut ad medietatem reducatur; in vase eneo debet poni, miro modo prodest. Valet etiam contra impetiginem, ut dictum est, et allopiciam.
18. DE ALLIO ALLIUM calidum est et siccum in quarto gradu. Quidam dicunt esse calidum est siccum in medio quarti gradus. Allium aliud domesticum, aliud silvestre, quod scordeon appellatur, et est calidum et siccum, minus tamen quam domesticum, sed non habemus. Determinatum ab AUCTORIBUS in quarto gradu sit eius excessus, mediocriter tamen sic operatur. Unde in receptionibus debet poni silvestrum et non domesticum; domesticum enim cum impetu operatur, illud autem non. Allii silvestris floribus utimur; debent itaque colligi in fine veris et in umbra suspendi et desiccari. Per biennium possunt servari in multa efficacia; melius est tamen, si singulis annis renovetur. Virtutem habet dissolvendi, consumendi et expellendi venenum. Contra morsum venenatorum animalium accipe allia et tere et cataplasmentur. Sucus etiam interius eorum receptus discutit venenum, unde dicitur tiriaca rusticorum. Contra lumbricos accipe allia, piper, parum petrosili et sucum mente et acetum et fac salsamentum, et intingat patiens cibum et comedat. Ad aperiendas vias epatis et urinales meatus fiat salsamentum similiter, et distemperentur cum vino et suco diureticarum herbarum et dentur. Contra stranguriam et dissuriam et dolorem iliorum accipe allia et coque in oleo, et fac inde emplastrum, et pone super pectinem et circa virgam, et loco dolentium satis valet. Ad menstrua provocanda depiletur dens unius allii et bene mundetur et ponatur in orificio matricis; menstrua provocat, ut dicit CONSTANTINUS. Vel sic: coquatur allia in aqua et in tali aqua sedeat mulier usque ad umbellicum, vel bulliat allia et fiat suppositorium. Locus, ubi fiat morphea, scarificetur, et postea cum allio trito fricetur et cataplasmetur. Etiam accipe allia et piper et tere et fac emplastrum, materiam consumit. Contra erpetem estiomenum idem modo operetur. Visui obest, quia desiccat, et toti corpori nocet, si ultra modum sumatur, quia generat lepram, apoplexiam, maniam et multa alia. Flores allii silvestris diuretici sunt et in syrupo vel vino vel aliquo alio potu sumpti, unde valent <contra> dissuriam et stranguriam. Notandum autem quod allium domesticum raro aut numquam in antidotis invenitur medicinale, allium autem silvestre sepius propter suas temperatiores qualitates.
19. DE ACORO ACORUS calidus est et siccus in secundo gradu. Herba est, quod grece simili nomine appellatur. Alii vocant afrodisius, alii piper apium, alii veneriam, alii radix nutica, alii singentiana. Est autem radix gladioli, qui non tantum in aquosis locis, verum etiam in siccis reperitur, et marinis partibus crescitur. Acorus autem in principio estatis debet colligi et in quatuor partes findi, remotis extrinsecis superfluitatibus cum cultello, et ad solem exsiccari ne, si cum humiditate sua remaneat, citius putrescat. Potest autem per triennium in multa efficacia servari. Habet autem virtutem diureticam, aperitivam et dissolutivam. Ad duritiem splenis et epatis accipe libr. 1 radix acori aliquantulum contriti et maceretur per tres dies et noctes in aceto, postea coquentur ad medietatem aceti, postea colentur, colature addatur mel et iterum coquatur ad consumptionem aceti. Istud autem [oxi] oximelle detur cotidie mane et sero patienti cum decoctione acori. Ad idem libr. 1 suci acori, pulvis eius libr. sem., aceti libr. sem., olei libr. sem., armoniaci unz. 1, serapini unz. 2, dimittantur per noctem in aceto, mane coque usque ad medietatem, deinde apone pulverem ipsius acori, et ex tali unguento splen et epar inungatur manibus malaxando; et si vis facere ceroctum, decoctioni apponas ceram et ex tali ceroto superponatur ad modum emplastri. Vinum etiam decoctionis eius valet ad idem, sed tamen non debet dari febricitanti. Contra ytericiam coquentur radix acori in aqua et colentur, et colature addatur cicer rubrum et detur patienti; summum remedium est, si fuerit sine febre. Si vero cum febre lenta, fiat eis balneum de radice acori, si potest habere, vel si non est copia, ponatur pulvis eius in balneo et in sacculo prius ponitur. Vel sic: decoquentur acorus in magna quantitate in aqua et ponatur in balneo, postea patiens sedeat supra aqua undique pannis bene coopertus, ut sudet. In tali desudatione optime purgat colleram. Contra pannum oculi sucus acori et suco feniculi ana ponatur in vase, et soli exponatur, ut humiditas consumetur, et postea ponatur pulvis aloes et bulliat ad ignem parum et cola per pannum, postea ponatur in vase ereo et, cum opus fuerit, cum penna ponatur in oculis. Aerem infrigidat hoc modo: spargantur folia per pavimentum domus et mire actualiter frigiditate aerem infrigidat. Etiam dicitur: si adligabis acorum ad vasa apium, apes numquam fugiunt, sed multiplicant et alie ibi venient.
20. DE ARMONIACO ARMONIACUM calidum est [et siccum] in secundo gradu, siccum in tertio. Est autem armoniacum gummi cuiusdam arboris que simili nomine appellatur; cum rami in superficie minutatim inciduntur estivis diebus, inde liquor qui distillat ibidem siccatur et induratur, et vocatur armoniacum. Illud vero eligendum est quod purius est et albius et cum terra non admiscetur; bonum enim assimilatur albumine ovi cocto. Habet autem virtutem laxandi et dissolvendi. Contra tussim antiquam humectam et asma ex viscoso flegmate tres gutte armoniaci accipiatur in ovo sorbili vel distemperentur cum melle et detur, pectore tamen prius mollificato cum dialtea et butyro et semine lini vel brance ursine. Contra scrofulas in principio accipe armoniacum et salgemma, nitrum et sucum marrubii et ceram et resolve et inunge. Contra vitium splenis accipe armoniacum et galbanum equo pundere, et resolvas in aceto cum cera, additis pulveribus costi et absinthii, et facias ceroctum sive unguentum et super splenem unge. Ad menstrua provocanda ex solo armoniaco fac suppositorium, vel sufumiga de armoniaco et asa fetida. Contra lumbricos detur armoniacus cum suco absinthii vel persicarie, addito melle. Pueris, quibus †vicem† hic est dandum, accipe armoniacum, sucum absinthii et persicarie et resolve in aceto et fac emplastrum super umbellicum.
21. DE ANISO ANISUM calidum est et siccum in tertio gradu. Alio nomine dicitur ciminum dulce. Semen est cuiusdam herbe, que simili nomine appellatur. Servatur per tres annos. Virtutem habet dissolvendi et consumendi. Contra ventositatem, indigestionem et acidam eructuationem detur vinum decoctionis eius anisi, costi, masticis vel pulveris istarum, addito pulverem cinamomi et masticis. Valet contra indigestionem et dolorem intestinorum ex frigiditate. Vel aliquod electuarium detur cum tali decoctione. Valet etiam contra dolorem et ventositatem appositum cum paritaria. Contra dolorem aurium, et maxime si ex humiditate, fiat decoctio eius in suco porri et oleo in cortice cepulle, auribus stilletur tepidum. Contra vitium matricis detur trifera magna cum decoctione eius. Decoctio anisi cum aliis herbis diureticis solvit opilationem epatis et splenis. Contra livorem et percussionem, et precipue si fit in facie et circa collum, conterantur cum cimino et superponatur cum cera calefacta. Ad augmentationem lactis et spermatis valet pulvis anisi sumptus in cibo vel potu; hoc autem facit aperiendo meatus tam lactis quam spermatis calore suo.
22. DE ABSINTHIO ABSINTHIUM calidum est et siccum in secundo gradu. Quidam dicunt esse calidum in primo gradu, siccum in secundo. Absinthii duo sunt genera, unum quod dicitur ponticum, vel quia in Ponto insula reperitur, vel quia ponticum habet saporem et amarissimum et colorem etiam viridem; aliud reperitur subalbidum et minus amarum, et tale minoris est efficacie. In fine veris debet colligi et in umbra exsiccari; per annum servatur. Absinthium dicitur habere duas partes contrarias, scilicet laxativam ex caliditate et amaritudine, et constrictivam ex grossitudine substantie et ponticitate. Grossam dicitur habere substantiam propter ponticitatem et amaritudinem: amara enim et pontica grossa dicitur habere substantias, quia si interius recipiatur, materia existente compacta, causa grossitie sue compactiorem reddit, caliditate sua alios humores dissolvit et sic contraria operatur, quia non est dandum, nisi materia existente digesta, ut digestam dissolvat sua caliditate et dissolutam sua ponticitate comprimente exprimat. Contra lumbricos in inferioribus intestinis existentes detur sucus absinthii cum pulvere betonice vel centauree vel persicarie vel nucleorum persicorum vel foliorum. Contra opilationem splenis detur sucus eius cum pulvere costi. Idem valet contra opilationem epatis ex frigida causa. Contra opilationem epatis et ictericiam detur sucus eius et scariole, vel ex hiis fiat syrupus et detur cum calida. Ad menstrua provocanda pessarizetur sucus eius, vel fiat suppositorium ex absinthio et arthemisia coctis in oleo communi vel muscellino, quod melius est. Contra dolorem capitis ex hantimasim stomachi, scilicet ex fumositate stomachi, detur sucus eius cum calida et zucharo.Contra ebrietatem detur sucus eius cum melle et calida. Contra suffocationem ex fungis detur cum aceto et calida. Contra duritiem splenis absinthium coctum in oleo cataplasmetur, vel fiat unguentum ex suco eius et aceto, armoniaco, cera et oleo, et inungatur ad solem vel ad ignem manibus malaxando. Contra livorem et dolorem membrorum ex percussione ex suco absinthii et pulvere cimini fiat emplastrum. Contra vermes aurium instilletur sucus. Sucus eius potatus visum clarificat, et oculis impositus ruborem et pannum removet. Item libros et pannos cunctos ad muribus custodit, teste DIOSCORIDES et MACRO. Debet autem colligi circa medium Madium propter suco tantum; si autem volueris servari, debet colligi, quando producit florem, et in umbra desiccari. Potest autem servari per duos annos in multa efficacia.
23. DE ANACARDIS ANACARDI calidi sunt et sicci in tertio gradu. Quidam dicunt in quarto gradu. Sunt autem fructus cuiusdam arboris in India nascentis. Quidam dicunt quod sunt pediculi elefantum, quod falsum est. Ponderosi et humorosi meliores sunt. Diu possunt servari, scilicet per 30 annos, in loco nec nimis humido nec nimis sicco. Anacardi per se sumpti lepram vel mortem inducunt. Contra oblivionem decoquetur castoreum in forti aceto, postea adde humorositatem anacardorum, abiectis exterioribus, et inungatur posterior pars capitis, precedente scarificatione. Contra serpiginem et impetiginem confice auripigmentum cum suco anacardorum et, abluto loco patienti cum aqua calida, superponatur aliud unguentum. Cave tamen, ne diu dimittatur, quia nimiam faceret incisionem, sed illo emoto, iterum ablue aqua calida et iterum inunge, et facias multociens inungendo et lavando. Contra morpheam, salviam, absinthium, interiora coloquintide pulverizata confice cum suco anacardorum et superpone. Vel sic ita: conficiatur cum aceto et fiat decoctio, ex illis sic decoctis fiat emplastrum. Teodoricon anacardinum valet contra oblivionem et curat lepram.
24. DE AMIGDALIS AMARIS AMIGDALIS AMARE calide sunt et sicce in secundo gradu. Amare competunt in medicinis, dulcis esui. Contra asma et tussim ex frigiditate terantur amigdale amare, et addito zucharo ad reprimendum malum saporem, fiat pultes. Contra surditatem terantur, contrite ponantur inter duo folia sub cinere ferventissimo, deinde exprimantur, et illud oleum, quod inde fluit, instilletur auribus, cum aliquis humorum impedit auditum, vel quando sanies egreditur. Contra lumbricos conficiatur cibus ex tali oleo et farina lupinorum amarorum et detur, vel fiat hoc emplastrum circa umbillicum. Menstrua provocat, si ex tali oleo fiat pessarium vel suppositorium, <vel> inliniatur ex trifera magna et ex tali oleo fiat suppositorium.
25. DE AMIGDALIS DULCIBUS SECUNDUM ISAAC (MARG. INF.) AMIGDALE altere calide sunt et humide in medio primi gradi. Unde GALIENUS: habent, inquit, amigdale amaritudinem sensui occultam pro sui asperitate. Verumtamen amigdalarum amaritudo vetustati accedentium palam ostenditur, fit et earum actio velut nuces corporum nutritiva. Dure tamen sunt ac crosse substantie, digestioni inobedientes pro sue unctuositatis egestate, proinde collericis assimilantur humoribus neque stomaco velut nuces sunt nocive. Hac de causa virtus earum sunt mediocre quasi virtus amararum amigdalarum; pectoris enim et pulmonis renumque sordes mundificant, urinam provocant, epatis constipationem refrenant. Ideoque amare dantur pro medicina, dulces vero pro cibo, quibus quippe oleum melius est quod ab eis efficitur, quia earum corpus durum est. Sed <si> superficietenus excorticentur esuique dentur, fiunt digestibiliores, maxime si cum melle aut zacchara accipiantur. Amigdale autem virides sunt tenuiores et laudabiliores propter earum aquositatem. Idcirco, si aqua calida excorticate una nocte iaceant, fiunt actione viridibus vicine, porro si virides, priusquam habeant cortices, edantur, gingivas confortant stomacique calorem refrigerant.
26. DE AMIGDALIS AMARIS SECUNDUM ISAAC (MARG. INF.) AMIGDALE AMARE, inquid ISAAC, calide sunt et sicce in fine secundi gradi. Extenuant, perforant suntque diuretice et crossorum humorum ac viscosorum dissolutive. Unde pectus mundificant et pulmonem ex humoribus flegmaticis, epatis oppilationem aperiunt ac splenis duritiem, crossam ventositatem in colon intestino habitam dissolvunt. Urinam provocant, renum et matricis sordes mundificant, eorum constipationem aperiunt. Que quidem, cortice interiori ablato, si pistate in vulvam mittantur, menstrua potenter educunt. Rursus ad corporibus putridos expellunt humores. Ventris dolorem mitigant, somnum inducunt, quibus etiam cum amido et menta potui datis sanguinis fluxum cum omni celeritate coartant, et si cum aqua sapa potentur, difficultatem urine dissolvunt, lapidem omnino frangunt. Et si cum aceto temperentur, faciei lentigines abstergunt. Potui etiam date cum vino, etiam diuturnis febribus mitigationem prestant.
27. DE ARISTOLONGIA ARISTOLONGIA. Diverse sunt species, scilicet longe et rotunde, utreque calide sunt et sicce in secundo gradu. Dicunt tamen quidam quod est sicca in tertio gradu. Aristolongia rotunda magis competit usui medicine, magis vero radix quam folia. Radix colligitur ante productionem florum. Folia cum floribus virtutem habet dissolvendi, consumendi et expellendi venenum. Per biennium servatur. Contra venenum et contra morsus venenatorum animalium sive araneorum detur pulvis eius cum suco mente. Pulvis eius leviter carnem mortuam corrodit, sive sit in vulnere, sive sit in fistula. Formetur licinium secundum profunditatem eius, et melle intinctum, aspergatur pulvis aristologie et immittatur. Ad expellendum fetum et pecus mortuum coquentur radix in vino et oleo et fiat fomentum. Contra asma humidum, duas partes pulveris aristologie et dimidiam gentiane, conficiantur cum melle, et tale detur. Contra epiletsiam, aristologia rotunda, euforbium, castoreum, sulfur vivum, fiat decoctio in oleo petroleo vel muscellino vel saltem in oleo communi et inungatur spina ad collo inferius. Ipsius etiam pulvis et aceto mixtus cutem sanat et scabiem curat.
28. DE ARISTOLONGIA LONGA ARISTOLONGIA LONGA sic vocatur, quia habet radicem longam et subtilem, sed utraque vocatur aristologia. Alii vocant arariza, alii melcarpon, alii teuxitenus, alii epelia, alii elestitis, Romani vocant pixionus, Ostanes dradaxno, alii jotatis, Egiptii sopoep, Siculi camenelos, Itali terre malum, <Da>cii absintio rustico. Alii vocant aristolongia. Aristologia longa valet ut rotunda. Et etiam dicit MACRO quod multas habet virtutes, scilicet collige de herba aristologia in magna quantitate et desicca eam et, cum opus fuerit, ad puer egrotus fac fumigium de eadem herba sub lecto, ubi iacet egrotus, mire facit illarem et ad sanitatem reducit, et omnia demonia de domo fugiunt, et etiam avertit omne malum acerrimum. Item eiusdem herba, viridem bene contritam et superpositam, ubi spina vel ferro sive aliqua re, statim educit foras. Item, ad gingivas cancerosas accipe aristologiam et pipere et mirra addito iris, fac pulverem et frica gingivas et dentibus purgat omnem putredinem. Contra dolorem splenis et colicam passionem, sucus aristologie cum aqua expressus et potui dato mire splenem solvit et colicum dolorem expellit, etiam singultum tollit. Item paraliticos iuvat et dolorem ventris expellit.
29. DE AMBRA AMBRA calida est et sicca in secundo gradu. Ambra dicitur esse sperma ceti (cete, id est balene). Alii dicunt esse <…>, alii dicunt quod sit de secundina, que emittitur post partum, hoc autem falsum est. Illud enim impurum est et sanguinolentum habet colorem, ambra autem est alba, et si inveniatur crisei coloris melior est; nigrum nichil valet. Sophisticatur autem cum pulvere ligni aloes et storace calida et laudano, resolvunt in aqua rosarum, addito musco et apposita ambra in modica quantitate. Cognoscitur autem sophisticata, quia potest malaxari ut cera, vera autem non. Virtutem habet confortandi, et diu servari potest. Contra syncopim fiant pillule ex dragm. 1 ambre et scrup. 1 ligni aloes et dragm. 2 ossis de corde cervi, que trita resolvantur cum aqua rosarum, et fiant pillule, de qua accipiantur duo vel tres, cum vadit dormitum. Contra epilentiam pone ambram <cum> ossis de corde cervi in vase vitreo, super carbones ponatur, et patiens recipiat fumum per os et nares, et multum valet. Contra suffocationem matricis, quando comprimit spiritualia, ponatur similiter in vase vitreo cum aliis aromaticis vel sola ambra, et recipiatur fumus per os vulve. Fetida vero per nares recipiatur sicut est licinium in oleo intinctum, accensum et extinctum et naribus appositum. Solummodo licinio tali oleo inticto, accensum et extinctum et naribus appositum menstrua purgat, et liberavit quamdam nobilem. Nota quod contra matricis casus debet poni inferius fetida, vero superius aromatica, contra suffocationem econverso.
30. DE ARTEMISIA ARTEMISIA. Tria sunt genera, scilicet maior, media et minor. De artemisia maior nunc dicamus. Virtutem habet calidam et siccam in tertio gradu. Alio nomine dicitur Mater Herbarum. Romani vocant regia, Omiani vocant karistellum, alii toxoter, alii epesia, alii parthenicon, alii appolisos, Simachi vocant arthemisia, alii sozusa, alii liopras, Profeti vocant entropu, alii cetesie, alii onicatisza, alii teonisis, alii bubastes, alii ostantorapu, alii emeronu, alii gonosefestus, alii filacterion, alii sexasa, Egipti vocant alsabasar, alii toxobulus, alii vocant canapaccia. Nascitur locis fabulosis et in montibus, et etiam in hortis, habet folia subalbida et longa, assimilatur canapa artemisia maior. Folia eius et flores precipue competit usui medicine quam radix, virida magis quam exsiccata, exsiccata vero per annum possunt servari. Valet contra sterilitatem que fit ex humiditate. Satis potest perpendi ex complexione mulieris, si sit pinguis an macilenta. [De] Debet pulverizari arthemisia cum radice herbe que dicitur bistorta et cum nuce muscata, sint in eadem quantitate, conficiantur pulvis cum melle simplici et detur ad modum ellectuarii mane et sero cum vino decoctionis arthemisie. Prodest tamen magis, si balneetur in aqua, ubi cocta fuerit arthemisia et folia lauri, vel si fomentetur ex tali aqua. Valet etiam arthemesia cocta in oleo communi vel oleo nucum. Ad menstrua provocandum fiat pessarium ex suco eius vel eius decoctio pessarizetur. Contra tenasmon ex frigiditate patiens fumum colofonie posite super carbones per anum recipiat, deinde calefiat arthemisiam super tegulam, et calefactam ponatur super lapidem molarem et desuper sedeat infirmus; probatum est. Contra glandula, que nascuntur iuxta anum, que vocatur atrici, fiat ipsius scarificatio, postea ponatur desuper pulvis arthemisie et marrubii. Contra emigraneam et cephaleam detur aliqua aqua opiata calida cum vino decoctionis arthemisie. Item de herba arthemisia quicumque secum portaverit in viatico, non se faticatus <sentit>, ut dicit MACRO. Item valet contra malos medicamentos, et advertit oculos de malo, et omnia demonia fugiunt adversus eam, ubicumque ipsa herba fuerit. Contra dolorem pedum, herba arthemisia bene contrita cum axungia et superposita mirabiliter dolorem tollit. Ad dolorem intestinorum, herba arthemisia, fac pulverem et cum mulsa potui dabis, mire dolorem tollit et ad multas alias infirmitates subvenit. Hoc dicit MACRO. Ad menstruis et matricis artemisia decoque in aqua et potui dabis. Item fumigatio ex ea inferius receptum menstrua provocat. Item vinum decoctionis eius sepe bibitum mulieribus non dimittit abortui ante tempus, vel ipsa herba contrita et super umbellicum ligata in nocte idem facit. Item eodem modo superposita omnem duritiam sive inflactionem matricis dissolvit, et ad multa alia facit. Item vocatur artemisia monodos.
31. DE ARTHEMISIA TAGANTES ARTHEMISIA MEDIA, quod Greci vocant tagantes, Domiani vocant Crisantemis, Egipti vocant nim, Romani tanium, alii vocant tanacita, alii tanacipam. Calida est et sicca in tertio gradu. Alii vocant taneta. Contra dolorem vexice, et contra stranguriam et dissuriam, accipe de arthemisia tagantes dragm. 1 et vino quiac. 1, da patientibus non febricitantibus; si vero febricitat, dabis ei aqua calida quiac. 2 et videbis effectum bonum. Contra dolorem coxiarum, hec herba cum axungia bene tere, addito modicum de aceto et facto emplastrum superpone, ad tertio die liberatus erit. Contra dolorem nervorum, ipsa autem herba contrita et decocta in oleo communi et superposita, mire sanat. Contra dolorem pedum, si aliquis multum tormentatus fuerit, radix ipsius arthemisie, cum melle comedat, post cenam mire liberaverit. Nota quod impossibile est ad credendum magne virtutes qui sunt in ipsa herba. Contra omnem febrem, sucus arthemisie tagantes et tandem oleo rosarum simul calefacto et perungebis, mire expellit febrem. Ut letus fiat puer sive infans, accipe fasciculum arthemisie tagantes et fac fumigium sub lecto puerorum tristibus, avertit eos ab omni avenimento et letus erit.
32. DE ARTHEMISIA LEPTAPHILOS ARTHEMISIA LEPTAPHILOS et dicitur minor seu matricaria. Flos eius simulatur camomilla, et habet odorem sambuci, quandoque eam tunseris. Contra dolorem stomachi ex frigida causa, hec arthemisia, viridem bene tere et cum oleo amigdalino simul calefacto et ad modum emplastri super stomachum pone, ad quinto die erit liberatus. Item hec herba super ostium de domo imposita, alicuius vir vel femina non poterit nocere in illa domo. Contra dolorem et tremorem nervorum, hec herba arthemisia lectaphilis, sucus cum oleo rosarum simul calefacto et loca dolentia perunctis, omnem dolorem et tremorem atque omnem vitium reumaticum mirabiliter expellit. Et nota quod iste tres arthemisie invenit Diana, et etiam virtutes earum et medicamenta de hec herbe Diana dedit ad Chiro centauro, quem virtutes ipse probavit ad multis, et pro Diana vocavit nomen herbe arthemisie. Legis hee mense Madio vel Iulio.
33. DE ACETO ACETUM frigidum est et siccum in secundo gradu. Penetrativam habet virtutem ex substantia, et divisivam et constrictivam ex qualitatibus. Acetum potest fieri hoc modo: ponatur vinum bonum in vase, ita quod vas sit semiplenum, tamen discoopertum, et ita potest fieri acetum; vel, si citius facere volueris, calefacias calibem vel lapides et pone in <…> vino cum ore vasis manente discooperto, vel vas cum vino ponitur per duos dies ad solem vel per tres. Probare debes hoc modo: acetum pone super terram vel super ferrum frigidum, si bullierit, bonum est, si non autem non est bonum. Contra vomitum et fluxum ventris bulliat in aceto tantum rose galle, intinguatur ibi lana vel spongia et ponatur super stomachum, si sit vomitus, si autem fluxus, ponatur supra renes et super umbellicum. Valet etiam sirupus acetosus ad simplicem et duplicem tertianam et ad cotidianam de flegmate salso et ad omnes acutas, si detur in mane cum aqua calida. Syrupus acetosus dividit materiam, et fit hoc modo:zucharum debet resolvi in aceto, ut coquetur, donec adhereat cathie, et si vis facere durum, magis coquatur. Syrupus acetosus valet contra calidam materiam; valet etiam contra frigidam materiam, quia ex aceto et melle fit oximelle quandoque simplex, quandoque compositum. Simplex fit ex duabus partibus aceti et tertiam mellis, simul coquentur ad spissitudinem mellis. Compositum autem fit hoc modo: accipe radices feniculi, appii, petrosilini, sparagi et brusci, contera aliquantulum, et per diem et noctem permittatur in aceto, secundo die coque simul et postea cola, et in illo aceto [et] colato pone mel ad tertiam partem et coque ut supra. Fit etiam oximelle squilliticum hoc modo:accipe squillam et dimitte per diem et noctem in aceto et coque et cola. Oportet tamen exteriora et interiora squille abici et mediana vero amisceri, deinde amisceas mel ut supra, et si non habes squilla, accipe radicem rafani et similiter fac de ea sicut superius. Syrupus acetosus datur contra calidam materiam, ita oximel simplex vel compositum dari debet contra frigidam, qui digerit eam. Acetum confortat appetitum hoc modo: accipe salviam et petroselinum, piperem et mentam et contere et distempera cum aceto; tale salsamentum dicitur pictamensium. Item si carnes edantur solummodo cum aceto, appetitus augmentatur. Nota: si acetum invenit stomachum plenum, tunc laxat ventrem, si autem invenit vacuum, tunc stringit. Valet contra debilitatem ex egritudine. Accipe acetum et pone intus panem assum, et ex tali pane sic madificato unge os et nares et labia patientis et venas pulsatiles [et] in brachio, et ibi etiam supra venas lega talem panem assum, scilicet in aceto madefactum; multum confortat patientem. Valet etiam acetum contra litargiam et frenesim, si fiat fricatio circa volas manuum et peduum cum sale et aceto. Ad easdem passiones valet, si raso capite prius lavetur caput ex decoctione aceti et castorei.
34. DE ALCHANNA ALCHANNA frigida est in primo gradu, sicca in principio secundi. Alchanna est herba que in transmarinis partibus invenitur. Quia vero non ubique invenitur, qui eam habent pulverizant, pulverizata deportant per diversas [corporis] regiones. Pulvis subnigri coloris est. Virtutem habet confortandi et extergendi, etiam solidandi.
35. DE ALCANNA II ALCANNA valet ad mundificationem cutis hoc modo: qui vult mundificare et attenuare cutem sive in brachio sive in alio corpore, eat ad balnea et, ablutis partibus cum aqua calida, distemperetur alcanna cum albumine ovi et aceto et inungantur, et paulo post partes inuncte iterum aqua calida abluentur, et in secunda die abluatur aqua calida, sic et in tertia et quarta. Nota tamen quod in prima die partes inuncte apparebunt defores, secundo die minus et tertio, quarto autem lucidissime apparebunt. Hoc etiam modo curatur herpes granulosus. Ad consolidationem vulneris valet, si superponatur solummodo, ut est in aure et naso et in aliis cartillaginosis locis et alibi. Nota quod si non habes alcanna, ad consolidationem valet tantumdem pulvis cinamomi. Si vis tingere ungues vel capillos vel alias partes rubeo colore, distempera alcannam cum aceto vel aqua. Si vero volueris nigro colore tingere, ipsam distempera cum oleo et partem intinctam permitte siccari, vix postea recedit tinctura illa, nisi cum suco pomarum adrange vel cantabro et aceto.
36. DE AURIPIGMENTO AURIPIGMENTUM calidum est et siccum in quarto gradu. De vena terre fit. Dissolvit, attrahit et mundificat. Due sunt species auripigmenti; est enim rubeum et citrinum. Citrinum competit medicine. Contra asma ex humiditate ponatur auripigmentum supra prunas et, inclinato corpore, erectis pedibus, [et] patiens recipiat fumum per embotum. Valet etiam ad idem scrup. 3 ex auripigmento cum ovo sorbili bis vel semel in septimana. Nota quod ad tussim in pueris, que etiam canina dicitur, auripigmenti dragm. 1 datur in ovo sorbili vel vino vel cum lacte semel in ebdomada; multum valet. Ex calce viva et auripigmento fiat psilotrum: accipe dragm. 4 calcis vive et resolve in aqua et bulliat, et adde dragm. 2 auripigmenti et coque. Signum autem decoctionis est, quando penna immissa statim extracta leviter manibus depilatur. Si vero vis removere pilos, opportet esse in loco calido, inunge partem illam illo psilotro, postea ablue aqua tepida, quia aliter excoriaret, si frigida vel nimis calida ablueretur. Alii addunt ciminum et aloen, ut non excoriet. Contra impetiginem vel serpiginem accipe duas partes saponis spatarenti et tertiam auripigmenti et distempera, et fac unguentum et unge, prius vero aqua calida abluas partem illam et post inunctionem similiter, quia si diu remaneret unguentum, tam bonam quam malam carnem corroderet, ter vel quater ita ablue, et unge pilos radicitus, evelle et postea inunge ex oleo iusquiami <…> et pone in foliis et mitte sub cineribus calidis et coque, et postea in manibus exprime, et illud valde bonum est. Vel aliter: coque semen iusquiami cum oleo communi, et postea cola et usui reserva. Ad ungues reparandas accipe serapinum et misce simul cum eo pulverem auripigmenti, et inde fac emplastrum et pone super unguem.
37. DE ASPALTO ASPALTUM, id est bitumen iudaicum, calidum est et siccum in tertio gradu. Terra quidam est, que venit de ultramarinis partibus de Iudea, et nigri coloris est et ponderosa. Alii dicunt quod sit de spuma cuiusdam lacus cum creta et indurata, in quo scilicet lacu Sodome et Gomorre perierunt. Virtutem habet consolidandi, consumendi et attrahendi. Undecumque vero veniat, multum valet ad vulnera consolidanda, si pulverizetur et sicco vulneri superponatur, et etiam si vulnus fuerit multum longum et latum. Valet quoque ad passiones matricis tam superius quam inferius supra carbones, et mulier recipiat fumum per os, si matrix opprimit spiritualia; si vero matrix cecidit, accipiant per embotum in vulvam. Valet etiam ad purgandum flegma de capite, et etiam somnolentis et litargicis. Pulverizata aspaltum et castoreum, et fac pillulas cum suco rute agrestis, et cum opus fuerit, resolve unam vel duas in suco eiusdem rute vel in vino, et inice per nares per nasale, egro iacente suppino. Contra yliacam passionem accipe dragm. 1 aspalti, et pulverizatam pone per noctem in oximelle squillitico et in mane cola et cristeriza, vel si melius vis facere, eadem ora potes miscere et pulverizare.
38. DE ANABULLA ANABULLA: de ea modo non loquimus, quia eam invenies ubi titimallum.
39. DE ACANTO ACANTUM herba est, quod alii vocant melanfilon, alii vocant pederon. Nascitur locis delictibilis et in aquosis, et habet folia parum, magne <ut> lactuce, fixe sicut erucam et virides multum quasi subnigre, et braxica eius est levior et longa duobus gubitis et grossa ad modum digido. Herba acantum valet contra combustionem et luxationibus; ipsa herba bene contrita et superposita ad modum emplastri mire sanat. Ad ventrem laxandum et urinam provocandum, radix ipsius herbe desiccata et facto pulvere et dato in potu cum aqua calida, mire laxat et urinam provocat. Item dicitur quod ptisicis et hiis qui patiunt spasmum mire sanat. Item, ad sanguinis sputum ex aliqua vena corrupta in corpore, hec sepe comesta mire liberat.
40. DE ADIANTHOS ADIANTHOS herba est, quod simili nomine appellatur. Alii vero vocant eam gallitrocos, alii pollitricos, sed alia herba est illa que dicitur pollitricum. Hec autem herba adiantos habens folia similia coliandro, et habet fusticulum subnigro et radix parva. Nascitur locis obscuris, et maxime in sepibus. Foliis utimur in medicinis et non radicem, quia nichil est utilis. Virtutem habet calidam et humidam in primo gradu. Contra suspiriosos et ictericos, et contra stranguriam et dissuriam, et <ad> lapidem in vexica frangendam, aqua decoctionis andiantos, facto syrupus cum zucharo, et detur in mane in aurora cum eadem decoctione calida plenum ciatum, et da patientibus febricitantibus. Si vero non febricitant, fac sirupus cum melle et da cum dicta decoctione ibi addita radix feniculi, petrosilini, appii, sparagi et bruschi et similia, vel da cum vino et miraberis. Item valet oppilationi epatis et splenis de frigida causa. Item per se coctum in aqua vel vino et utere. Menstrua provocat, fluxum ventris sistit. Contra dolorem stomaci, herba adianthos bene contrita et superposita in modum emplastri statim mitigat dolorem. Item contrita et superposita morsum canis mire sanat. Nota quod viridis valet melius quam exsiccata.
41. DE AERIMONIA AERIMONIA est herba quod similiter appellat. Domiani vero vocant eam unone, alii vocant umunia, Romani argemoior, alii liburna, alii verbalis maior, alii cordialis, alii [r] rucilia, alii ruminalis, alii Domitus gallica, alii sarcacolla, alii arcella, alii agratimatum, alii abrella. Nascitur in montibus et in planis, vel circa sepibus. Prima cura eius ad dolorem et vitia oculorum: herba agrimonia, viridem bene tere et superpone oculis, omnem livore et inflationem mirabiliter expellit. Nota: si non invenitur virides, accipe de sicca et macerabis in aqua calida per diem. Ad dolorem ventris, agrimonia cum suis radicibus potui data mire proficit. Ad fetidem canceromata, agrimoniam viridem bene contrita et superposita ministrat sanare. Contra illuxationem, agrimoniam cum axungia bene contere, et fac emplastrum et superpone, omnem inflationem et dolorem expellit. Contra morsum serpentibus et omnium reptilium venenantium, pulveris agrimonie dragm. 2 et vino quiactos 2, potui dato, omnem venenum mire discutit et expellit. Ad vulneratus lanceam vel aliquod ferro, herba agrimonia cum aceto bene tere et superpone plage, cito sanabitur. Contra dolorem splenis, agrimonia sepe comesta mire splenem curat, et etiam qui sunt secande. Contra apostemata, agrimonia cum asungia facto emplastrum et superpone, cito aperit et sanat. Ad fistulam, collige tribus radicibus agrimonie, et collige eam cum reverentia a Deo et oratione, scilicet tres Ave Marie et tres Pater Noster, postea suspende ad summo, in nomine patientis dicitur quod cum radice ipsius sit desiccata, et fistula erit sanata.
42. DE APOLLINARI HERBA APPOLLINARIS herba est, quod sic appellat, quia Appollonius eam administravit ad Platonem. Greci vero vocant eam Dicea, alii striginon machion, alii dorigion, alii cethalion, alii herba baccina, alii apollinaria. Nascitur <…> Herba apollinaria virtutem habet principaliter ad fetidas chironias et aranearum morsus. Herba hec, viridem fasciculum 1 et axungiam sine sale simul conteris, et addito vinum veterem optimo quiactos <1> et coque a consumptionem vini, et fac emplastrum et superpone, et cito liberatus erit.
43. DE ALTEA ALTEAM herba est, quod alio nomine dicitur evisco vel ibiscum; Domiani vocant eam molocche agrie, alii moloche cristica, alii molochin, alii siccofillon, alii ligemonos, alii ribiscum, alii albacus, alii malvaeviscus, alii beneviscus, alii bauculus. Nascitur locis humidis et in campis. Radix eius in medicinis competit et semen. Ubi invenitur bismalva, de suo semine intelligitur. Virtutem habet calidam et humidam in secundo gradu. Contra podagram, radix alteam in aqua bene decoque et cum axungiam veterem bene contere et superpone emplastrum, ad tertio die erit liberatus; et probatum est ad multis sapientibus hoc experimentum. Ad omnem apostema sive inflationes, in quacumque partes corporis fuerit sive in inguinem, radix altee decocta, ut superius diximus, et bene pistata cum axungia vetere addito farina fenugreci et semine lini, et superpone emplastrum, perfectissime remollit et maturat et etiam rumpit, si sepe renovebis de recenti. Contra dolorem nervorum et iuncturis aqua decoctionis de radicibus suis et fenugreco ablue loca, et superpone emplastrum, mire sanabitur. Ad dolorem intestinorum similiter ablue et suppone, et miraberis de beneficio. Contra gravem et siccam atque veterem tussim fiat ellactuarium ex radice evisco decocto et bene mundato et cum cisorie bene minutim interciso, et accipe libr. 1 et mellis albi libr. 2, simul bene decoque diu amiscendo. Et cum volueris probare si coctum fuerit, pone aliquantulum supra marmor et permitte infrigidari et, si digitis non adheret, coctum est, deponatur ab ignem, et addatur ibi zinziber pulverizatum unz. 2, pinearum mundatarum libr. sem., et cum bene admixto †recorde et usui† mane et sero, usque liberetur.
44. DE ASTULA REGIA ASTULA REGIA herba est, quod simili nomine appellatur. Valet ad vitia et putredinem oris radix astule regie, vinum decoctionis eius ore retento, statim sentiet beneficium.
45. DE ANBROXIANA ANBROXIANA herba est similis eupatorium, sed non est adeo longiora, et magis similatur mentastrum. Contra oppilationem epatis et splenis et ydropisim in principio egritudinis, et etiam contra vermes sive lumbricos, aqua vel vinum decoctionis eiusdem herbe sepe potat, mire liberabitur, si fuerit ex frigida causa.
46. DE ASARA ASARA vel asarum idem est quod bachira. Latini vocant eam vulgago. Calida est et sicca in tertio gradu. Vinum vel aqua decoctionis eius urinam et menstrua provocat, dolorem et oppilationem epatis ex frigida causa et splenem mire proficit. Idropisim et sciaticis, si sepe bibita, valde iuvat. Item similiter potata dolori sive morbo matricis expellit, ictericos bonos colores reddit. Item purgat ventrem, et maxime flegma per os, quia provocat vomitum. Et est quasi violenta sicut elleborum albo, sed non adeo tantum fortis, quia debet considerare etas et virtus accipientis, si pinguis aut macilentus, si regione frigida vel calida, quia melius potest dari pinguis quam macilenti, et magis in regione frigida quam calida. Et nota quomodo debet dari: accipe folia et cum asarum viridem folia 30 prepara, sic ponatur illa in vino, ut cooperiat et ibi maneat per noctem ut maceretur, mane vero tere ipsam in mortario et resolve in eodem vino et da in potu, vel ponatur in coquina ubi decocta sit carnis porcina pinguis, et da comedere patienti, postea da sibi de optimo vino aliquantum vult bibere. Hoc merum debet dari fortiores nature, alii vero secundum virtus et etas. Nota quod cum reperitur in medicinis asari, debet poni de radice eius et non folia.
47. DE ATRIPLICE ATRIPLEX frigidum est in primo gradu, humidum in secundo. Alio nomine dicitur atrafax, alii arcapascis, alii crisolocanna. Atriplex utimur in coquina, frue in cibis. Virtutem habet ad ventrem solvendum et laxandum, et etiam liariam duritiam solvit et remollit, oppilationem curat. Hec emplastrata cruda vel cocta expellit ungulam tortuam et corruptam. Contra ignem sacrum, trita et superposita mire sanat. Contra podagram, atriplex bene contrito cum melle et aceto et superposito mire curat et sanat. Contra yctericiam morbo, ut dicit GALENUS, vinum decoctionis seminis eius sepe bibito multum valet. Item aqua decoctionis seminis atriplicis et radix rafani, addito modico aceto, et in multa quantitate bibita stomachum purgat per os, flegma et etiam collera.
48. DE ATRIPLICE SECUNDUM ISAAC (MARG.) ISAAC autem inquit: atriplex parum nutrit. Eius enim liquor est aquosus, cito eicitur. Convenit etiam modo propter suam viscositatem, quare cataplasmata super calidum apostema illud refrigerat, maxime si sit erisipilia. Semen eius mundificativum est et colativum, proinde utile est hicteritiam habentibus, que nascitur de epatis opilationem. De quo 2 dragm. cum melle et aqua ea potui datis, collerici motus provocant.
49. DE ANTHERA ANTHERA dicitur flos rose, id est semen, quod reperitur in medio rosarum. Precipue valent contra fluxum ventris et vomitum. Valet etiam contra humiditatem uve superpositus uve cadenti et pulvere cinamomi, mire humiditatem uve consumit ex humore fluente ad capite. Item, contra ragadias pulvis anthere superaspergatur, vel cum aqua dragaganti illiniatur. Cum dens extrahitur et fluit sanguis, fac gargarismus ex aceto decoctionis anthere vel cum tota rosa.
50. DE ANTHORA ANTHORA herba est, quod simili nomine appellatur. Ipsius radix est parva, assimilatur quasi testiculi galli, et habet nigrum colorem exterius, intus vero alba, saporem habet amarum et valde ponticum in modum calami aromatici. Nascitur in magnis montibus et in desertis. Virtutem habet calidam et siccam. Valet proprie contra dolorem matricis et dolori ventris et stomaci ex frigida causa. Vinum decoctionis eius potui dato, vel de radice eius fac pulverem et tempera cum vino calido, vel fac electuarium de pulvere ipsius et melle, et dabis ieiuno stomacho cum vino calido, mire omnem dolorem expellit. Item lombricos necat, et est contra venenum et omnium reptilium animalium.
51. DE AVENA AVENA herba est, cuius semen simili nomine appellatur. Avena frigida est et humida in primo gradu. Virtutem habet sicut farina ordei vel ut far. Avena bene mundata aliquantulum, abiectis corticibus, postea in mortario bene pistata, et addito aqua tepida, per linteo raro bene colentur et exprimantur cum manibus, et tali colatura coquetur ad spissitudinem et fiat pultes, et in fine decoctionis addatur lacte amigdalino sufficienti et zucaro albo in bona quantitate. Hoc multum valet febricitantibus tertianarias, sinocum et causon. Fit competens cibus laborantibus apostemate spiritualium et nutritorum, apostemata maturat, maturata relaxat, et optimum nutrimentum est.
52. DE AMEOS AMEOS, pipercula, karvi agrestis, curminella idem est. Due sunt eius species, scilicet maius et minus, et utraque habet unam, eadem virtus. Dicitur enim maius, quia magna habens folia, et non propter magnam efficaciam, minor autem habet parva folia et modice crescit, et est valde aromaticum <plus> quam maius, et habet saporem quasi ut piper. Nota quod illud qui in montibus crescit magis aromaticum est. Virtutem habet calidam et siccam in tertio gradu. Menstrua et urinam de grosso flegmate constipata provocat. Cum melle potatus lumbricos cucurbitinos et ascarides mire occidit. Grossa dissolvit ventositatem, lapides in vexica frangit, stomacum calefacit. Miserraicum renem et vulvam mundificat. Tritus et cum melle temperatus potumque dato, flegmaticam febrem et morsum reptilium curat. Assuefactus tamen aut cataplasmatus cuti citrinum colorem accomodat.
53. DE AMOMO AMOMUM calidum est et siccum in tertio gradu. Semen est cuiusdam herbe. Mulieri in eius apposimate sedenti dolor vulve placatur. Pessarium idem operatur. Menstrua provocat apposima eius. Potatum est <optimum> epilenticis, nefreticis et podagricis.
54. DE ALLELUIA ALLELUIA herba est, quod alio nomine dicitur pane de cuccho. Hec herba nascitur omnibus locis et circa viam et ad pedem parietibus, et similatur trifolium, sed habet saporem acetosum, florem habet croceum. Hec herba ponitur in marziaton, quia confortat membra et dissolvit etiam dolorem nervorum <et> expellit.
55. DE ACETOSA ACETOSA sive acedula herba est. Similatur spinachii, et melius assimilatur lapathium rotundum, et habet saporem acetosum. Semen eius est simile lapathium acutum. Virtutem habet frigidam et siccam. Valet precipue scabiosis et auriginosis. Sucum eius in syrupo vel oximelle factum de suco fumi terre et cetera, vel per se comesta, mire scabiem et pruriginem tollit, si fit ex colera rubea et sanguine putrefacto. Item semen eius decoctus in sirupis contra longam egritudinem de tertia febre mirabiliter proficit, et ad multa alia facit.
56. DE AVELLANIS NUCIBUS (MARG. INF.) AVELLANARUM sive avellane nucibus sunt frigidiores et ponticiores: earum enim corpora subtiliora et spissiora, unctuositate carentia. Hac de causa plus nucibus sunt corporum nutritive, tardiores tamen ad digerendum et ad descendendum de corpore. Inflationem in ventrem generant, maxime si cum interiori superficie comedantur, quo ablato melius digeruntur. Utiles sunt antiquam habentibus tussim, precipue si pistate comedantur cum melle, quibus et cum modico piperis assi <…> vel salsos et reuma patientes celeriter adiuvant. Que tamen non asse <a> ieiunis sumpte fiunt contra venenum. Postea, si cum exteriori cortice asse pistentur cum veteri adipe suis vel ursi, fiunt allopiciam habentibus iuvative locisque denudatis capillos revocant. Quidam dixit ad hominem nimis pinguem, volens esse macillentus: imple sartaginem floribus avellanarum, et superfuso vino evinia fortiter, et bulliat die et nocte et diu, cum siccatur, infunde vinum, que colato bibat ieiunius unz. 4 per 5 diebus, et commedat a prandium. Hoc fiat mense Februario.
57. DE ALBATRA ALBATRA arbor est, cuius fructus similis est cerase.
58. DE ANTIFORMACO ANTIFORMACUM idem est quod vincetoxicum. Nascitur in montibus, et crescens in longitudinem unius cubiti. Hec ponitur in mitridatis et in aliis antidotis contra dolorem matricis, et etiam valet contra venenum et omnium reptilium venenatorum. De ipso diceremus autem ubi dicitur vincetosicum.
- De balsamo
- De bolo armenico
- De balaustia
- De borrago
- De baucia
- De borace
- De bectonica
- De bernice
- De branca ursina
- De berberis
- De belliculi
- De bistorta
- De bombace
- De buglosa
- De butyro
- De berbena
- De brictanica
- De bursa pastoris
- De brionia
- De bedeguard
- De bdellio
- De bardana
- De buxo
- De braxillo
- De brusci
- De bleta
- De blacte Bizantiis
59. DE BALSAMO BALSAMUS arbor est, ut quidam dicunt, vel frutex, quod verius est, adtestante DIASCORIDE et etiam illis, qui viderunt, qui numquam crescit, nisi in quantitate duorum cubitorum ad plus. Circa Babiloniam reperitur in quodam campo, in quo sunt 7 fontes. Si autem alias transferretur, nec flores nec fructus faceret. In tempore autem estivo inciduntur rami aliquantulum cum cultello, non penitus postea guttatim emanans colligitur in vase vitreo scissure suspenso. In uno anno colliguntur 40 libre illius succi, qui dicitur oppobalsamum, frutex dicitur balsamus. Postea rami incisi aliquantulum desiccantur et colliguntur, et dicitur xillobalsamum. Fructus qui in fructice reperitur dicitur carpobalsamum, qui non potest servari nisi ad plus per 4 annos, postea enim incipit putrefieri. Est ergo illud bonum quod recens est vel quod non est perforatum, <…> significatur vetustitate esse consumptum. Xillobalsamum per duos annos servatur, postea putrefit. Est ergo eligendum quod cum frangitur, aliquid gummositas sive glutinositas habet interius, quod sit etiam solidum interius, sed nec multum liquidum nec multum solidum, et non pulverizetur, quia si hoc, significat vetustate esse consumptum. Ista siquidem xillobalsamum et carpobalsamum virtutem habet calefaciendi et confortandi. Oppobalsamum potentissimam habet virtutem, quod calidum est et siccum in secundo gradu. Sed quod carissimum est, multis modis sophisticatur. Quidam vendunt terbentinam pro oppobalsamum, quidam admiscent parum balsami terbentine, ita habet odorem balsami et similitudinem. Alii accipiunt sucum melonzelli vel foliorum citri et admiscent terbentine addito croco orientali. Alii admiscent oleum nardinum terbentine. QUIDAM AUCTORES dicunt quod sic discernitur, quia si ponatur in stili puncta et accendatur, ardet; similiter et terbentina. DIOSCORIDES dicit quod si gutta oppobalsami ponatur in lacte caprino, lac coagulatur et gutta descendit ad fundum, sed sunt multa alia coagulativa. Alii dicunt quod pannus subtilissimus madefactus oppobalsamo et ablutus si in nulla parte remaneret infectus, purum fuit oppobalsamum, est citrinum et multum clarum. Dignoscitur sic a sophisticato, si cum stilo ponatur suaviter in superiori parte aque, ibi remanet, si in medio, et ibi remanet. Est et alia probatio: ponite aquam in aliquo vase et in illa aqua ponatur oppobalsamum, postea moveatur cum aliquo ligno, similiter sophisticatum vel terbentina turbatur, si vero sit purum oppobalsamum, non turbatur. Alia probatio: ablue manus peroptime, postea pone aquam mundissimam in vase argenteo mundissimo vel alio vase, postea pone oppobalsamum et panno subtilissimo et mundissimo, punderato tamen prius balsamo, postea ablue in vase illo, quod purum est ad unam partem aggregabitur velud vivum argentum. Si aliquod gummi ibi fuerit, remanebit in alia parte, vel si aliqua sophisticatio ibi affuerit, pannus inficietur, si vero purum fuerit oppobalsamum non inficietur, sed etiam erit eiusdem ponderis, cuius prius fuerit. Alia probatio: ponderetur prius oppobalsamum in aliquo vase et postea deponatur, et postea ponderetur terbentina in eodem vase vel simili, si fuerit oppobalsamum purum, ponderabit in triplo plus quam terbentina; si vero non ponderat plus vel parum plus quam terbentina, constat esse sophisticatum. Dicunt etiam quidam quod si ponatur in volis manuum, penetrat volas, quod falsum est. Sed si parum oppobalsami ponatur in palato, cerebrum ita calefacit, quod videtur subcendi. Virtutem habet dissolvendi et attrahendi. Oppobalsami dragm. 1 datus cum vino matrice superfluitates mundificat, fetum mortuum et secundinam educit; menstrua etiam provocat in oppobalsamo bombice intincta et superposita. Contra dissuriam vel stranguriam vel lapidem vesice, si etiam opilatio fuerit ex frigido humore, detur cum vino, vel virga prius erecta et ex aqua calida iniciatur cum oleo musceleo vel nardino. Contra dolorem yliacum vel dolorem stomachi factum ex frigida causa detur modicum oppobalsami cum vino tepido. Contra omnes passiones capitis inveteratas detur cum aqua opiata passioni illi congruenti. Contra cicatrices removendas madefiat cera cum balsamo et ponatur super cicatricem per 10 dies, quia cum cera potest diu servari, et sic per 40 dies fiat, si necesse fuerit. Contra quartanam et cotidianam, facta prius purgatione, detur cum vino. Contra vitium aurium parum stilletur. Contra vitium aurium, dentium ex parte dolenti aliquid in aure iniciatur. Corpora mortuorum incorrupta conservat, quia quantum dissolvit tantum consumit.
60. DE BOLO BOLUS frigidus est et siccus in secundo gradu. Bolus quedam vena terre est que precipue in Armenia reperitur, unde dicitur bolus armenicus. Non sophisticatur propter multam eius copiam. Per centum annos potest servari. Virtutem habet constringendi. Est tamen eligendum qui subrubeus est, secundum omnes partes non habens colores distinctos, aliquantulum frangibiles. Boli autem sit talis usus. Contra emotoicam passionem, scilicet sanguinis fluxum vel vomitum sanguinis per os, si fiat vitio spiritualium membrorum, confice pillulas ex pulvere boli et gummi arabici et pennidiorum cum aqua ordei infusionis dragaganti, que sic fit: in aqua ordei pone dragagantum per noctem et fiat quedam congelatio, et ex aqua congelatus conficiantur pillule, quas teneat patiens sub lingua, ut sic dissolute cum saliva transeant ad spiritualia. Si ex vitio nutritivorum, eius pulvis cum pulvere gummi arabici exusti confecto cum suco plantaginis potui detur. Contra dissenteriam vel fluxum ventris sanguineum commisce pulverem boli cum albumine ovi vel cum toto ovo et fac crispellas et da mane 2 vel 3. Vel sic: confice pulverem boli cum suco plantaginis et per os detur, vel iniciatur per cristere, facta tamen prius purgatione, si fit ex superiori intestino per hos, si ex inferiori, per anum iniciatur. Vel fiat hoc emplastrum: confice pulverem boli cum albumine ovi et modico aceto. Contra fluxum matricis commisce bolum cum suco plantaginis et suppositorium de bombice factum et intinctum supponatur. Contra fluxum sanguinis e naribus hoc modo: confice bolum cum suco sanguinarie et fac stuellum et pone naribus, vel pulvis solus cum bombice naribus immittatur, vel fac liquidam substantiam de bolo et suco sanguinarie et patiens sugat naribus. Fiat etiam emplastrum sic: confice pulverem boli cum albumine ovi et suco sanguinarie et fac emplastrum et super timpora impone.
61. DE BALAUSTIA BALAUSTIA frigida est et sicca in secundo gradu. Dicitur autem balaustia flos caducus mali granati. Cum autem arbor fructus debet producere, flores in quandam tuberositatem conglutinantur et quandoque ab arbore cadunt et quandoque sumuntur. Servari possunt per duos annos in multa efficacia. Pisidia dicitur cortex maligranati; et debent accipi cortices cum pomum est maturum, seminibus eiectis. Ad omnia valet ad que bolus, et preterea ad vomitum collericum et fluxum ventris ex debilitate virtutis contentive. Contra vomitum collericum, cum balaustia et cortex mali granati conterantur et coquentur in aceto, spongia intincta, super furculam pectoris ponantur. Contra fluxum ventris ex defectu virtutis contentive decoquatur in aqua pluviali et fiat fomentum. Pulvis balaustie vulnera consolidat. Nota quod in loco boli potest poni pulvis balaustie; et generale sit tibi in omnibus quod, cum aliqua species ponitur in receptione aliqua, aliam loco eius non ponas, si potes eam habere.
62. DE BORRAGINE BORRAGO calida est et humida in primo gradu. Herba quidem est satis communis aspera habens folia, que dum virida sunt, precipue competunt usui medicine, exsiccata non, secundario semina. Virtutem habet generandi bonum sanguinem, unde convalescentibus ex egritudine, sincopizantibus, cardiacis, melancolicis comesta cum carnibus vel sagimine <valet>. Contra sincopim et contra tussim talis sit usus: ex suco boragine et zucharo fiat sirupus. Contra cardiacam passionem et epilenticam fiat sirupus ex suco eius in zuccaro addito pulvere de osse de corde cervi. Contra melancolicam passionem fiat in sucus eius decoctio sene, in colatura fiat sirupus. Si deest herba, semen decoquatur in aqua, in qua colatura fiat sirupus. Nota quod semina in magna efficacia servatur per duos annos; radix non competit medicine usui. Herba etiam cruda comesta bonum sanguinem generat. Contra yctericiam commedatur frequenter cum carnibus cocta, et suco eius ex scariole patiens in potu utatur.
63. DE BAUCIA BAUCIA calida est in medio secundi gradi et humida in principio eiusdem. Huiusmodi herbe duplex est maneries, domestica scilicet et agrestis. Hec herba alio nomine appellatur pastinaca, alii agriostasilon dicunt. Plus competit cibo quam medicine. Virtutem habet generandi bonum sanguinem spissum et multum, unde augmentat libidinem. Convalescentibus et melancolicis valet cruda vel cocta comesta, viridis tamen et non siccata. Fit etiam zinziber conditum ad coitum excitandum et digestionem confortandam. Accipe radices et coque bene coctas, minutatim incide et exprime aquam, informa magdaliones, quibus addatur mel despumatum sufficienti et coquatur ad mellis consumptionem, et continuo moveatur, ne adhereat cacabo. In medio vero decoctionis, si habes, pone amigdalas et in fine pineas mundatas, si habes, postea apponas species aromaticas.
64. DE BORACE BORAX calida est et sicca in quarto gradu. Est autem gummi cuiusdam arboris in ultramarinis partibus nascentis. In estate fluit viscositas quedam pura ex actione caloris, contempsatur et induratur; et effluit etiam quidam impurum, quod aliquantulum molle est et feculentum et quasi terreum. Borax est eligenda que alba est lucida et dura; si autem habens superfluitates, abiciatur. Virtutem habet abstergendi et attrahendi. Ad faciem clarificandam et pannum faciei removendum, maxime si fit post partum, et etiam si fiat ex calore aeris, pulvis eius conficiatur cum aqua rosarum, illiniatur. Ad faciem mundificandam et depurandam conficiunt mulieres cum melle albo et mundo; conficiunt etiam cum unguento citrino. Conficiunt etiam unguentum ex gallinacea axungia resoluta et pulvere boracis et facies illiniunt. Nota quod in tribus unz. aque rosarum possunt poni dragm. 3, in libr. mellis unz. 1 boracis. Ad menstrua provocanda et ad fetum mortuum educendum et secundinam fiat suppositorium ex borace et suco centrumgalli.
65. DE BECTONICA BECTONICA calida est et sicca in tertio gradu, cuius folia precipue competunt usui medicine. Viridia et siccata multe sunt efficacie, unde cum invenitur in receptione, folia ponenda sunt. Hec sunt alia nomina bectonice: Greci vocant eam censtros, alii indicem, alii cosmice, alii sicotrofos, alii tiariza, alii peropomon, alii cirone, alii terioponon, alii pandoma, alii yeracha, alii seracatulam. Herba hec nascitur in planis, videlicet in silvis et etiam in montibus et locis mundis et umbrosis vel circa arboribus, et custodit animam et corpora humana et euntes in nocte et locis sanctis, et sancta dicitur ab omnibus personis. Nota quod quando legis eam, colliges mense Augusto et antequam colliges dic super eam et *** precatio devoto corde: “Herba bectonica, que primitus inventa fuisti ab SCOLAPIO, tibi quero propter precatio ista, tu qui es vocata domina omnium herbarum et per ille qui te precepit, qui creata fuisses et ad multis remediis operata, videlicet per numerum 47, tu dignares me adiuvare et ad omnia que tibi voluero”. Prima cura eius ad fracturam sive vulnus in capite: herba bectonice, viridem bene contrita in mortario et superposita, mire sanabitur, et melius erit, si a tertio die renovebitur de recentem usque quod sanus erit; et etiam dicitur quod extrahit ossa fracta. Ad dolorem factum, scilicet ex frigida causa, scilicet capitis in eo existente, fiat gargarismus ex colatura decoctionis bettonice cum stafisagria in aceto. Si fiat ex anathimiasin stomaci et fumositate, detur vinum decoctionis bectonice. Contra dolorem stomaci detur decoctio superius cum suco absinthii cum calida. Si adsit vehemens constipatio, ut in yliacam passione, precedente cristeri fiat hoc, et est remedium. Ad matricem mundificandam et conceptum adiuvandum fiat fomentum ex aqua decoctionis bettonice. Fiat etiam suppositorium. Detur etiam electuarium confectum ex eius pulvere cum melle. Contra vitium et dolorem oculorum, herba bectonica cum aqua ad tertio decocta et oculis lava, folia eiusdem contere et fac emplastrum super frontem sive in oculis, mirabiliter bonum effectum senties. Contra vitia et dolorem aurium, sucus bectonice et oleo rosarum simul calefactis et cum licinio auribus inice, postea cum lana bene obtura; mire proficit. Contra obscuritatem oculorum dragm. 1 pulvis bectonice cum aqua calida ieiunio potui dabis, mire caliginem oculorum expellit et partem oculorum inferiorem, ubi caligo nascitur, multum subtiliat. Contra fluxum sanguinis e naribus pulverem bectonice et tantumdem salis simul commisce et accipe, et quantum accipi potest, cum duobus digitis pollicis et naribus immitte, statim sistet sanguinem. Contra vitia et dolorem dentium herba becttonice decoque in vino vel aceto et diu in ore teneat; mire dolorem expellit. Contra vomitum et suspiriosos et toracis dolorem, pulvis bectonice dragm. 1 sem. et quiactos 5 aque tepide dabis ieiunio, et miraberis effectum bonum. Ad ptisicos et his qui purulentum excreant, pulvis bettonice dragm. 3 et mellis unz. 1 dabis ieiunio. Ad stomachi dolorem, pulvis bectonice dragm. 3 invicem tribus diebus cum aqua frigida ciatos 4 et <ad> sanitatem reducit. Ad iocineris dolorem, pulvis bectonice dragm. 3, aque calide quiactos 4 per tridium potui dabis, mire sanabitur. Contra dolorem splenis vinum decoctionis bectonice bibitus mire proficit. Ad dolorem renum,pulvis bectonice dragm. 2 et mulsa quiactos 2 potui dabis et sanabis. Contra colicam passionem, pulvis bectonice dragm. 3 et vino vetero optimo quiactos tribus, piperis granis et quatuor in numero facto pulvere distempera in predicto vino calido et da patienti ieiunio stomacho. Ad lumborum dolorem, pulvis bectonice dragm. 3 et pipere grana 17 vini aminei quiactos 3 calido dabis patienti ieiunio. Ad dolorem ventris, pulvis bectonice dragm. 1 aque calide quiactos duos potui dato et etiam valet ad dolorem intestinorum. Ad laxandum ventrem, pulvis bectonice dragm. 4, ydromellis quiactos novem potui dato, statim laxat ventrem. Ad dolorem de collo vinum decoctionis bectonice potui utere, mire proficit. Ad gravem tussim electuarium confectum ex pulvere bectonice et melle da mane et sero per 9 diebus, et videris beneficium. Ad cotidianam febrem, pulvis bectonice dragm. 2, suci arnoglosse dragm. 1, aque calide quiacti 4, potum dabis patienti in hora accessionis, mire sanabitur. Ad tertianam febrem, pulvis bectonice et pulegio tantumdem ana dragm. 3, aque calide quiactos 10, dabis patienti in hora accessionis et sanabitur. Ad quartanam febrem, pulvis bectonice dragm. 3, mellis attici unz. 1, aque calide quiactos tribus, dabis patienti ante horam accessionis, sine molestia sanus erit. Contra vexice dolorem, bettonice dragm. 4, radicum apii numero 4, fiat decoctio in aqua ad consumptionem medietatis, decoque radices, postea adde pulverem bectonice et bibat patiens, et liberabitur perpetue. Contra lapidem in vexica frangendam, pulvis bectonice dragm. 3, aceti squillitici et mellis ana unz. 1, aque quiactos novem sepe accipiat in potu, mirabiliter lapidem frangit et expellit foras. Ad mulieres que in partu laborant et febricitant, pulvis bectonice dragm. 2, aque calide quiactos 4 dabis potui, si vero non febricitant, da cum mulsa et miraberis. Ad paraliticos, bectonica viridis bene contrita et superposita mire sanat, et etiam nervos incisos consolidat et coniungit. Ad timorosos, pulvis bectonice dragm. 2, aque calide et vino adustero ana quiactos duos simul potui dabis in hora accessionis. Ad mulieres locosas cui loca sunt mortua propter frigorem, pulvis bectonice dragm. 3, aque calide quiactos 3, dabis potui per tribus diebus ieiunio stomacho et sanabitur. Ad eos qui sanguinem per os eiciunt et purulentum excreant, pulvis bectonice dragm. 3, vini veteri quiacti 3, dabis potui per tribus diebus, et liberabitur cito. Ut numquam ebrius eris, herba bectonica comesta antequam bibat, in illa die ebrius non fiet. Ad eversos e vehiculo, bectonice pulvis dragm. 3 et vino vetero calido quiacti 2 dabis potui. Ad yctericos sive morboregio qui sunt auriginosis, pulvis bectonice cum vino adustero sepius accepta probatum remedium est. Ad carbunculos,pulvis bectonice dragm. 1, aque quiacti 2 dabis potui. Item herba cum axungia madefacta et superposita mire sanat. Ad eos qui patiunt perflictiones, pulvis bectonice unz. 1 et quiactos tribus vini optimi potumque dato per tribus diebus mire sanabitur. Ad laxis de via, pulvis bectonice dragm. 1, oximellis unz. 1 dabis potui cum aqua calida. Ad cibi fastidiosos ex egritudine, pulvis bectonice dragm. 2 et mulsa quiacti 4 da potui, mire fastidium tollit. Ut leviter concoquat, electuarium confectum ex pulvere bectonice et melle, videlicet dragm. 3 bectonice et unz. 1 mellis, da cum aqua calida quiacti 2, mire proficit. Contra vomitum, pulvis bectonice dragm. 4, mellis cocti unz. 1, fac pastillos ad modum macharoni et da ieiuno, ut comedat uno quolibet die per tribus diebus; factum distempera cum aqua calida et bibat. Ad inflationem virge et dolorem, herba bectonica in vino decoque, postea contere et facto emplastrum superpone. Contra venenum,pulvis bectonice dragm. 3 cum vino quiacti 4 potumque dato statim venenum eicit. Eodem modo valet contra omnium rectilorum venenatorum. Ad morsum canis rabidi bectonicam viridem bene contrita et superposita mire curat et sanat. Contra fistulam bectonicam viridem bene contere cum modico sale, fac tenta et pone intus et etiam superpone emplastrum, mire purgat et sanat. Ad dolorem lumborum et lateris, pulvis bectonice dragm. 2, mulsa quiactos 1 da ei, si non febricitat, si vero febricitat, da cum aqua calida. Contra podagram, aqua decoctionis bectonice bibita et etiam eadem herba desuper implastrata pedibus mire dolorem mitigat, ut dixerunt illi qui probaverunt eam.
66. DE BERNICE BERNIX frigide et sicce complexionis est in secundo gradu. Est enim gummi cuiusdam arboris in ultramarinis partibus nascentis; propter estivo <tempore> quedam gummositas effluit que actione caloris exsiccatur et induratur et bernix dicitur. Cuius tres sunt species: quedam enim subcitrini coloris est, quedam subrufi, quedam subalbidi. Quecumque fit, dummodo sit lucida et clara eligenda. Habet autem virtutem conglutinandi ex gummositate sua, clarificandi et conservandi, quod satis patet. Pictores enim super alios colores <ponunt,ut lucescat et alios colores> conservet. Diu servari potest. Cuius usus sit talis. Contra fluxum sanguinis e naribus pulvis eius confectus cum albumine ovi timporibus et fronti superponatur, et detur simpasma que fit ex conglutinantibus. Pulvis eius in naribus iniciatur. Contra vomitum colericum fiat emplastrum ex pulvere eius, olibani et ovi albumine et furcule pectoris superponatur. Contra dissenteriam idem facit, addito aceto et superponatur pectini. Contra vomitum collericum et dissenteriam pulvis eius cum ovo sorbili datus confert. Valet etiam pulvis eius contra interiorem et exteriorem solutionem. Pulverem eius apponunt mulieres faciei. Et nota quod bernix kekabre, veronice dicitur.
67. DE BRANCA URSINA BRANCA URSINA calida est et humida in primo gradu. Virtutem habet mollificandi, maturandi et leniendi. Contra frigida apostemata utilis est eius usus hoc modo: folia decoquentur et terantur cum axungia porcina et superponatur. Contra apostemata spiritualium decoquatur in aqua prius et contrita superponatur. Contra vitium splenis et ariditatem nervorum fiat unguentum ex branca ursina contrita et macerata diu in oleo, colatura addatur cera et fiat unguentum contra predicta. Nota: folia recentia semper sunt ponenda in unguentis.
68. DE BERBERIS BERBERI frigidi sunt et sicci in secundo gradu. Sunt autem fructus cuiusdam arboris, rotundi, aliquantulum longi et aliquantulum subnigri. Eligendi sunt continui [febrilem] non perforati. Valent contra febrilem discrasiam, ut in sirupis; fiat eorum decoctio in aqua, addito zucharo, colature fiat syrupus. Contra calefactionem epatis pulvis eorum conficiatur cum suco solatri et epati superponatur. Contra dolorem capitis ex caliditate tota nocte dimittatur in aqua macerari, mane detur potui. Nota quod per septem annos possunt servari.
69. DE BELLICULIS MARINIS BELLICULI MARINI frigidi sunt et sicci, sed eorum excessus non determinantur ab AUCTORIBUS. Sunt autem umbellici, circa lictora maris reperiuntur. In unguentis ad faciem clarificandam ponuntur et in unguento citrino. Quorum usus sit talis: ad faciem clarificandam, pulvis eorum subtilissimus resolvatur cun axungia gallinacea prius resoluta et fiat unguentum. Et nota quod diu possunt servari.
70. DE BISTORTA BISTORTA frigida est et sicca, licet eius excessus [eorum] non determinatur ab AUCTORIBUS; ex ponticitate autem coniicitur esse frigida et sicca in tertio gradu. Habet autem virtutem constringendi, consolidandi et confortandi conceptum. Contra vomitum ex debilitate vel fervore collere pulvis eorum conficiatur cum albumine ovi et super tegulam decoquatur, et detur patienti. Contra dissinteriam detur cum suco plantaginis. Ad menstrua constringenda fiat fomentum ex aqua pluviali decoctionis pulveris eius. Ad conceptum adiuvandum fiat ellectuarium ex pulvere bistorte in quantitate libr. sem. et specierum aromaticarum in eadem quantitate. Fiat etiam predictum fomentum, quia predicta adiuvant conceptum, scilicet quia confortant virtutem retentivam matricis. Pulvis bistorte vulnera consolidat et conglutinat. Nota quod bistorta herba est, cuius radix bistorta appellatur, quia est tortuosa et similis galange, sed non habet acumen.
71. DE BONBACE BONBAX sive cotonem unum et idem est. Est herba qui in ultramarinis partibus etiam Sicilia in multa quantitate crescit, unde flos eius fit bombax. Reperitur intus quedam semine, quod in medicinis ponitur, et proprie in syrupis et in electuariis resumptivis. Unde cum reperitur in restaurativo seminis bombacis, debet poni sine corticibus bene mundate. Valet asmaticis, ptisicis et consumptis.
72. DE BUGLOSSA BUGLOSSA herba est, quod grece buglossis dicitur, Latini vero lingua bovina vocant. Profeti vocant zonosellurum, Ostani vocant anich vel aniti, Egiptii antiesigillatos, Romani lingua bubula, Lucani corrago, Dacii budama, Libii saffinafafch, alii aleptofilon, quidam vocant borrago agrestis. Nascitur locis cultis et sablosis, et debet eam legi mense Iunio vel Iulio. Habet autem virtutem calidam et humidam in primo gradu sicut borrago. Herba lingua bovina, qui facit tres ramulos ad semine, collige radicem suam et in aqua bene decoque, et de tali aqua dabis potui febricitantibus, scilicet tertianariis, mire proficit. Contra quartanam febrem invenies herbam linguam bovinam, que habet quatuor ramulos radix eius, decoque simili modo et bibat sepe. Ad apostemata, herba ipsius bene conteris, addito melle et medulla panis, et fac emplastrum et superpone, mire rumpitur et purgat. Ad suspiriosos, sucus cum melle potumque dato suspiriosos curat, ut dicens MACRO. Contra colleram rubeam, vinum decoctionis buglosse sepe bibitum colleram rubeam et adustam mire purgat. Contra cardiacam passionem que fit ex collera nigra similiter accepta mire liberat. Ad pulmonem ex humoribus <…> lingua bovina cocta vel cruda sepe comesta nocivos humores ad pulmone expellit. Ad guttam sciaticam, sucus eiusdem potui utere, mire proficit. Ad memoriam conservandam, hec herba sepe comesta memoriam mire affert, ut dicunt multos sapientes. Item libidinem provocat. Nota: si comederet cum lactucis, bonum temperamentum facit et bonum sanguinem generat, quia frigiditatem lactis temperat caliditate suam. Ut ilares fiunt omnes, qui fiunt ad convivium, aqua decoctionis lingue bovine asperge inter convivium, omnes fiunt leti. Nota quod hec herba lingua bovina sunt tres species, scilicet prima, qui producit florem colore celestis quasi borago, et radix eius est subrubea; alia producit florem album et radix nigra, intus vero alba et facit ramulos magnos, similatur cauda gatti; alia producit florem in citrino colore et habet modice folia et est valde aspera, quia ad multis dicitur asprago. Illa autem qui habet florem celestinum melior est, et ipsa debet poni in medicinis.
73. DE BUTIRO BUTIRUM calidum est in primo gradu humidum in secundo. Pinguedo est qui fit de lacte ovium, vaccarum et bubulininum. Uniuscuiusque bonum est, et maxime vaccinum et ovinum, et quanto recentius tanto melius. A tussim siccam et asma et ptisicis et consumptis exsiccantem, butirum recentem comestum in coquina et in cibis et de ipso conditis, vel cum pane calido intus positus et comestus, mire restaurat et tussim expellit. Contra dolorem nervorum et percussionem, butirum veterem sepe inunctum ad balneum vel ad ignem, mire dolorem mitigat et nervos confortat. Contra apostema calidum, butyrum veterem vel recentem cum herbe brance ursine et violarie prius decocte, postea addito butiro et facto emplastrum superpone, mirabiliter maturat apostema et mitigat dolorem.
74. DE BUTYRO II, SCILICET SECUNDUM ISAAC (IN FINE CAPITULI) ISAAC inquit: butyrum vulneribus pectoris et pulmonis et diafragmatis est conveniens. Mundificat enim et colat, atque vulnera ad maturitatem perducit. Gingivas etiam infantium dolentibus propter dentes eius nascentes dat mitigationem. Quod si cum melle potui detur, fiet contra venenum, sed tamen assuefactum nocet stomaco, quia villos stomaci et asperitatem lenificat.
75. DE BERBENA BERBENA verminaca idem est. Herba est, quod alio nomine dicitur columbariam. Siciliani vocant eam peristereon, Greci vocant hieroboctanem, alii diosatim, Domiani trigonion, Africani sanguinaria, alii pecoromon, alii collesis, Romani siderictis, alii ciparissus, Profeti persefonion, Tuscii demetria, alii pancroma, Egiptii penpetar, Pictagoris erisceptron, Italiani verminacia, alii licinia, alii lustrago; Captipaniis vocant columbrina, alii militaria, alii vertipedium. Nascitur omnibus locis planis et humorosis. Virtutem habet frigidam et siccam, sed excessus eius non determinatur ab AUCTORIBUS. Contra fetidem et pariotidas radix verminacie ad collo suspensa mire sanat. Ad strumas et pariotidas herba verminacia cum asungia sine sale bene contrita et superposita mire sanat. Ad eos, qui indurate sunt vene et cibos non accipiunt, herba verminacia, sucus cum melle, vino et aqua simul bulliatur bullitionem unam potumque dabis ieiuno ciatum 1, invicem ad sanitatem reducit. Contra dolorem de †corata† pulvis verminacia, qui collecta sit solstitio, dabis fortiores coclearia 5 cum vino ciatos tribus, dabis potui, debilis vero da secundum virtutem, tempus et etas. Ad lapidem in vexica frangendam pulvis de radicibus verminacie cum mulsa potui dabis, statim senties beneficium et etiam provocat urinam. Ad dolorem capitis fac coronam et porta super capite, mire dolorem tollit. Contra serpentibus et omnia reptilia verminacia cum radice sua, quicumque secum portaverit vel gonna de ipsa cinta erit securus ad serpentibus. Ad percussionem araneorum quod Greci spalangion vocant, vinum decoctionis herbe verminacie potui dabis et eiusdem foliis contundes et superpone plage, cito ad sanitatem reducit. Ad morsum canis rabiosi et idrofobi <et> verminum foliis bene conteris et superpone; optimum est. Si autem cognoscere volueris, si liberetur vel non, accipe 15 grana frumenti et pone in vulnus et dimicte, usque videtur grossum, ut deberet [na] nascere, et proice ad pullos, ut manducent cum alio frumento; si pulli comedunt illum qui mansit in vulnus, certum est quod liberabitur, si autem non comedunt, moritur. Ad fetidas recentes, verbena cum butiro bene contrita et fetide imposita velocissime sanabitur. Ad serpentum morsus sosticulos sive ramulos manipulis 1 in vino decoque et inde lava, et foliis bene conteres et superpone, omnem inflationem solvit et aperit, et postea cum melle bene contrita et superposita sepe consolidat et sanat. Ad yctericos sive morboregio, qui dicitur auriginosis, verminacia sicca dragm. 1 in nardo obulos tribus et parum mirre dabis potui patienti cum calida aqua ciatos tribus. Fiat collecta mense Augusto, certum est remedium. Ad fetidis et putredinem oris sucum eius in ore retento fetidis purgat et sanat. Item sucus eiusdem tepido, facto gargarismo, putredinem oris mire expellit. Item sucus eius bibitum omnem venenum discutit. Contra tertianam et quartanam febrem, herba verminacie tribus radicibus et tribus foliis, in aqua resolve et da patienti ante horam accessionis; liberabitur. Ut leti fiant illi qui fiunt ad convivium, accipe quatuor foliis et quatuor radicibus verminacie, in vino decoque et illud vinum asperge inter convivium, omnes gavisi fiunt. Si vis scire vitam vel mortem alicuius infirmi, herba verminacie porta tecum in dextera manum usque ad lectum egri et quere egrum quomodo stat, si respondens bene, certum eris quod liberabit, si autem respondens male, scias quod moritur. Ad habendum gratiam vel amorem alicuius vir unge te manus suco berbene et tange cuique gratiam cupis habere.
76. DE BRICTANICA BRICTANICA herba est. Omoros vocant eam Damassimius, Profeti elluros, Romani vocant brictanica, Itali dicunt beata piantaviana. Prima cura eius ad vitia et putredinem oris; herba brictanica, viridem comestam in modum lactuce mire sanat. Contra dolorem dentium et commoventium herba brictanica habet magnam virtutem, quia in estate debet colligere et desiccari et in pulverem redigere et recondere et conservare in vase argenteo, et cum opus fuerit, dabis potui cum vino calido et etiam in ore teneat, mire dolorem dentium discutit et valde confirmat; probatum est. Contra paraliticos sucus cum vino quiacti tribus potui dato optime iuvat; tere herbam cum radicem suam. Ad ventrem laxandum sucus eius brictanice potui dato secundum virtutem accipientis sine periculo ventrem purgat et laxat. Ad splenis dolorem hec herba cum radicibus suis cum vino potui dabis quiacti duobus, mire proficit. Ad anguem, quod Greci vocant sinachem, radix herbe brittanice, collige eam, antequam audieres aliquot tonitruum, in illo anno,de qua radix comedat toto anno, videlicet semel in die, et numquam sentierit dolorem anguinis.
77. DE BURSA PASTORIS BURSA PASTORIS herba est, quod simili nomine appellatur. Alio nomine dicitur sanguinariam, quia fluxum sanguinis e naribus sistit; habens folia similia eruce parve, semen eius similatur bursa, et radix modica habet virtutem termanticam et occultam. Nascitur omnibus locis circa viam. Legis eam mense Iunio, luna decrescente. Valet contra fluxum sanguinis e naribus hec herba bursa pastoris, viridem vel siccatam da patienti; duplicata in manu dextera statim sistet sanguinem. Ad crepatos pulvis eius ieiuno potui dato cum vino optimo, hoc fiat sepe, et mire consolidat et sanat.
78. DE BRIONIA BRIONIA cucurbita agrestis vitis alba idem est. Alia nomina dicitur anpelloleuci, alii austannura, alii alpesar. Nascitur locis sablosis, humorosis et in sepibus, et habet magna radix. Sunt [a] autem due species, scilicet alba et nigra, semen producit rubeum, et illa dicitur nigra, alia facit semen album; nigra autem melior est et efficacius, ut inquit YPOCRAS. Precipue valet contra spassimum quod alii dicunt guttam cadiam; radix eius ad collum patienti suspensa, statim liberabitur. Contra dissentericos et hiis qui eiciunt sanguinem per os sucus eius potatus ciatum 1 in vino, hoc fiat ter vel quater, mire liberetur. Ne ebrietatem timeas, sucus brionie et tantumdem aceto potuique dato per totam ebdomadam non erit ebrius ex superfluo vino. Contra yliacam et colicam passionem aqua decoctionis foliorum eius cum melle potui dato statim expellit dolorem. Contra scrofulas et gangulas, et etiam contra cancrum et plagam chironie, radix brionie et aristologie rotunde partes equales et tere, addito melle vel assungia fiat emplastrum et superpone. Contra dissenteriam et dolorem anum, et etiam contra osso fractum in manibus vel in aliquo alio loco corpore, accipe cimas 40 brionie et unz. 3 gallarum, conquassentur et bulliantur in tribus ciatos vini usque ad unum redeatur, colentur, et detur patienti; mire sanabitur, YPOCRAS dicens: fuit quidam homo qui tota digita manuum habuit corrosam pro infirmitate, et ipse utavit hoc medicamentum et liberavit. Contra porros vel verrucas accipe semina cum fistucubus brionie et combure ut fiat cinerem et cum suco eiusdem herbe confice ad modum unguenti et sepe unge porros, sed statim expellit eos. Item simile facit stercus aquile superposito, ut dicit YPOCRAS. Item a gingivas cancerosas sucus brionie cum melle in ore retento liberat. Ad matricem mundificandam et menstruam educendam fumigium aque decoctionis foliorum brionie recepto vulve mundificat. Ad mamillarum dolorem, et ubi sit intus lac coagulatum et corruptum, eadem decoctione calida lavetur, mire purgat. Item laxat ventrem. Contra quartanam semen brionie unz. 4 simul da patienti in hora accessionis, ut commedat vel bibat cum vino. Ad urinam provocandam aqua decotionis cimarum eius potui data mire proficit. Ad mulieres que habere non possunt lactem, cimarum brionie commedat in coquina decocte et abbundaverit lac in multa quantitate.
79. DE BEDEGUARD BEDEGUARD, id est spina alba, frigida est in primo gradu et mediocris virtus <inter> siccitatem et humiditatem. Dicunt quidam bedeguard esse quedam superfluitas qui nascitur supra fustum rose, quod falsum est. Est autem bedeguard herba qui nascitur locis solidis et in planis, et habet folia pinguia et fixa similia eruce et extenditur per terram et in medio producit spinam albam qui multum pungit, et hoc est, quando parva est. Crescit autem in quantitate unius cubiti et non amplius, et multa producit de hiis spinis et habet florem purpureum. Confortat stomachum. Febri diuturnam mitigat, et contra spasmum qui ex defectione stomachi fit. Masticata <et> etiam superposita morsuram reptilium dolorem mitigat. Contra fluxum sanguinis et ventris valet que cataplasmata membra confortat, unde expellit humores ad eam fluentes. Humida etiam apostemata dissolvit, de cuius apposimate os si fuerit lotum, dolorem dentium placabit. Huius arboris cortex et rami sunt frigidi et sicci in secundo gradu. Eius floribus cum aceto cataplasmatis scabies pustule et plage curantur. Corticem eius extra cum vino vel aqua potui dato humores statim purgantur. Cum aceto temperato cutis morfeam habentis ex ea inuncta mundificat. Super fracturam positus cito sanat.
80. DE BDELLIO BDELLIUM calidum est in secundo gradu, humidum in primo. Gummi arboris est quod in ultramarinis partibus reperitur; sed dicunt quidam quod sit id quod reperitur infra quoddam rotundum simile galange, quod in arbore ulmi fit. Glutinosam habet substantiam. Virtutem habet constringendi et attrahendi. Dissinterie de acuta farmacia facte repugnat. Adpostemata inuncta exterius sanat, lapidem frangit, tussim mitigat. Morsum reptilium curat. Temperatum cum aceto et sapa crepaturam ex eo inuncta, et etiam acetum cum cerusa et sapa simul commixtis et apostemata testiculorum inunctis mirabiliter sanat.
81. DE BARDANA BARDANA herba est, quod Greci vocant prosopes, alii vocant personaccia, Tusci baccion, alii elefantosis, alii elefas, alii nefelion, alii manefollio, alii baettilorem, alii riborasta, alii bardana. Nascitur locis solidis, pinguis et humorosis, et proprie circa fossas. Alio nomine dicitur lappa inversa, alii lappa maior, habens magna folia, et florem purpureum facit lappa, que similatur pomiculi ambre, intus facit semen nigrum et longum. Prima cura eius est contra morsum canis rabidi. Radix ipsius et modico sale bene contere et superpone, mire sanat. Contra magnam febrem et calorem, foliis ipsius adiunge febricitantem, calorem et febrem mitigat et expellit. Contra omnes fetidas, aqua decoctionis foliorum eius sepe ablue fetidis. Item, hec herba decocta addito modico salnitri et asungia et picula et aceto, omnia simul fac unguentum et superpone, et sanabitur cito. Ad dolorem viscerum, sucus foliorum bardane ciat. 1 et melle unz. 2 simul potui dabis, mire sanabitur.
82. DE BUXO BUXUS arbor est, cuius ligna operatur ad multis rebus edificandis. Foliorum eius similatur mirta, et semen habet rubeum rotundum.
83. DE BRAZALLO BRAZALLUM sive berzinum arbor est tortuosum et valde rubeum, que lignum similatur sandali rubei. Reperitur in ultramarinis partibus, quem lignum tinctores operatur ad tingendum.
84. DE BRUSCO BRUSCI sive bruscus calidus est et siccus in tertio gradu. In multa enim copia reperitur. Radix et semina ponitur in medicinis. Virtutem habet diureticam et dissolutivam. Contra ydropisim in principio, aqua decoctionis radicum brusci et sparagi, feniculi, petrosilini, appii addito melle sufficienti potui dato sepe, et etiam contra duritiem splenis mirabiliter operatur. Item valet contra stranguriam et dissuriam et yliacam passionem. Semen ipsius et semen anisi et feniculi, fac pulverem et apponatur tantumdem zucharo, et accipia coclearium, id est ieiunio stomacho, cum optimo vino. Si autem febricitant, da cum aqua calida decoctionis eadem semina. At tumorem et dolorem geniculi radicum brusci bene decoque et fac emplastrum. Item pone de salvia et axungia et fasciam superpone, omnem tumorem et dolorem placat.
85. DE BLETA BLETA herba est, quod Greci vocant sicla, alii vocant grisocantis. Hec herba satis competit esui. Calida est in primo gradu, humida in secundo. Habet autem virtutem nutriendi et bonum sanguinem generandi. Decocta etiam cum carnem pinguam et comestam mirabiliter laxat ventrem. Item ad constipationem ventris ex siccitate et caliditate de suco eius et sale et oleo cristerizetur.
86. DE BLACTIS BIZANTIE BLACTE BIZANTIE calide sunt et sicce in secundo gradu. Est autem blacte bizantie oculus quedam piscium similis limaccia, qui reperitur in mari, et habet substantiam ossium. Virtutem habet confortandi et mundificandi.
- De ciclamine
- De camphora
- De coloquintida
- De cassia fistula
- De cuscute
- De cardamomo
- De cerusa
- De capparo
- De calamento
- De centaurea
- De cassia lignea
- De castoreo
- De cubebe
- De cipresso
- De cinnamomo
- De camedreos
- De camephiteos
- De carvi
- De cimino
- De cicuta
- De croco
- De cipero
- De capillo Venere
- De calamo aromatico
- De corallo
- De cattaputia
- De cretano
- De costo
- De cantabro
- De colofonia
- De cucurbita
- De celidonia
- De coliandro
- De calce viva
- De celtica
- De cerfollio
- De canapa
- De camelleunta
- De camomilla
- De cotula fetida
- De cottidilion
- De cepa
- De canna
- De calendula
- De cornu cervino
- De candellaria
- De caprifollio
- De consolida
- De ceterach
- De cotonaria
- De cennerugio
- De cerasarum
- De capragine
- De cicerum
- De cera
- De crisipula
- De castanee
- De calacanta
- De cartamo
- De cimolea
- De copporoso
- De calcam
- De curcuma
- De camphorata
- De carabe
- De cucumeris
87. DE CICLAMINE CICLAMEN calidum est et siccum in tertio gradu. Quod etiam cassamus, panis porcinus, malum terre appellatur. Omoros vocant ceseron, alii ation, alii cassophilos, alii chedonion, alii stinpaitos, alii ostanes, alii asphet, Tusci maalpa, Egipti patalia, Romani terremalum, Itali orbiculares, alii rapum terre, alii rapum porcinum, alii elargia. Nascitur locis cultivis et montuosis, quasdam habet tuberositates, que quanto sunt maiores, tanto efficaciores. Radix itaque et recens et exsiccata magnam habet efficaciam, sed recens maiorem. Debet autem circa finem autumni colligi et in quatuor partes findi, et per filum suspendi in umbroso loco vel ad solem parum. Potest autem per triennium in magna efficacia servari. Habet autem virtutem dissolutivam, consumptivam et attractivam. Cuius usus sit talis. Ad emoroidas inflatas et non fluentes et exterius apparentes superaspergatur pulvis eius, vel illiniantur ex suco eius, postea superspargatur pulvis ellebori nigri et rosarum. Si interius latitent, iniciatur in modica quantitate per cristerem, vel fiat suppositorium, et postea iniciatur pulvis predictus cum cristeri hoc modo: ponatur in cristeri, postea insuffletur cum porcina vesica vel simili inflata aere. Quedam autem MULIER SALERNITANA probavit quod sic valet ad omne, ficus et emoroidas. Ad menstrua provocanda et matricem mundificandam trifera magna resolve in oleo muscellino vel communi, et bulliat ad ignem in cyclamine, et de bombice in hoc oleo intincto fiat suppositorium. Contra tenasmon ex flegmate vitreo sucus radicis cum oleo communi et in ipso pomo bulliat, et bombix intincta superponatur. Contra quartanam accipe ipsum et pista cum semine atriplicis, et fac bullire cum vino usque dum redeat ad medietatem, et da patienti ante horam accessionem, sustineat se ad potum quantum potuerit, et postea da ei bibere parum vini, et fac eum dormire. Contra splenis vitium, malum terre in multa quantitate mundata et contrita per 15 dies in vino et oleo macerentur, cuius colature addatur cera et parum aceti et decoquatur ad spissitudinem, precedentibus aliis mollificativis. Hoc efficax est, si postea inungatur vel ex suco eius vel ex pulvere. Si deest succus, confice cum oleo et cera in modum unguenti; sepius probatum est. MULIERES etiam SALERNITANE in ultimo die Jovis, luna decrescente, accipiunt ciclamen et ponunt supra splenem, et cum securi inciduntur in tres partes super limen hostii dicentes ter: “Quid incidis?” et patiens respondet: “Splenem meum”, et postea suspendunt in fumo ad desiccandum dicentes: “Sicut desiccant partes illius ciclaminis, ita desiccetur splenem talem”, et postea inungunt unguento predicto. Contra apostemata ex frigida causa que non possunt rumpi propter spissitudinem cutis, pomum ipsum conteratur et in oleo bulliat et calidum superponatur, aut per exteriora aut per interiora purgabitur. Contra fistulam, tentam de radice facta imponatur, os amplificat. Os etiam si aliquod intus fuerit, attrahit vel penitus vel ut cum tenaculis melius auferri potest. Pulvis eius carnem superfluam corrodit. Contra polippum pulvis eius aspergatur super aliquod stuellum quod naribus imponatur. Ad spleneticos ciclamen collo suspensum, ut tangat, splenem mirabiliter sanat.
88. DE CANPHORA CANPHORA frigida est et sicca in tertio gradu. Dicunt quidam camphoram esse gummi arboris, quod falsum est. Est succus cuiusdam herbe, teste DIOSCORIDE ET ALIIS MULTIS. Que camphorata dicitur herba multum est similis nostre camphorate, sed magis est aromatica. Hec autem herba in fine veris colligitur et teritur, et sucus exprimitur. Quod feculentum est residet et abicitur, quod purum est et liquidum retinetur, soli exponitur et exsiccatur, exsiccatum vero in substantia camphore reducitur. Maxime autem in eius confectione sophisticatur ex amixtione pulveris vel alterius suci, et ita efficitur dupla vel tripla quantitas camphore. Est autem eligenda alba et lucida, turbulenta non est adeo bona; que accedit ad croceum colorem non est adeo bona. Sophisticatur autem ex amixtione kekabre, id est vernicis. Est autem vernix in substantia similis camphore et ex immixtione similis et in odore. Discernitur vero, quia vernix habet solidam substantiam et difficile frangitur, camphora vero cito et si manibus tractetur ad facili pulverizatur. Nota: nisi camphora artificiose servetur, facile deperditur; est autem aromatica, et omne aromaticum fumosum et cito esolvitur in fumositatem citoque perditur. Potest autem servari in vase marmoreo, et melius in alabastro, servatur autem in semine lini vel psilio vel milio vel alio simili. Servatur in multa efficacia per 40 annos. Contra gomorream autem, id est involuntariam spermatis emissionem, pulvis camphore distemperetur cum mucillagine [vel] psilii vel agresta vel suco solatri et, intinctis plagellis, ponantur super pectinem et renes et pudenda. Contra diabetem idem fiat, et post superponatur lamina plumbea. Contra calefactionem epatis pulvis eius cum suco solatri conficiatur, in quo plagelle intincte, sepius epati superponatur. Contra fluxum sanguinis e naribus fiant magdaliones ex pulvere eius et pulvere seminis urtice usti confectus cum suco sanguinarie naribusque imponatur. Si autem fiat sanguinis fluxus ex ipsius ebullitione vel ex epate, cum aqua frigida conficiatur pulvis camphore et plagelle infuse, fronti et timporibus et gule et epati superponatur. Contra maculam oculi talis sit usus: conficiatur pulvis eius cum aqua rosarum, addito suco feniculi, et ponatur in vase ereo. Contra pannum faciei et ad faciem depurandam conficiatur cum aqua rosarum, addito melle albo et mundissimo. Contra libidinem odoretur camphora; spiritus enim actione nimiam frigiditatis condensat, sperma inspissat, inspissatum retinet, retinendo libidinem aufert corpus infrigidando secundum illud:
Camphora per nares castrat odore mares.
Nota: satis competenter ponitur in sirupus contra acutas egritudines. Nota etiam quod in frenesi competenter provocat sternutationem, si pulvis eius cum oleo rosarum distemperetur et pennam inunctam naribus inungantur, et in aliis febribus acutis, quia non augmentat calorem nec materiam, sicut si fieret sternutatio ex elleboro, pipere vel piretro. Idem valet ad ruborem et ad ardorem et dolorem oculorum.
89. DE COLOQUINTIDA COLOQUINTIDA, selena, andale, idem est. Calida est in tertio gradu, sicca in secundo. Coloquintida pomum est cuiusdam fruticis nascentis in ultramarinis partibus circa regionem Gerusalem, que dicitur etiam jelela, et cucurbita alexandrina appellatur. Nota quod tam pomum quam fructex coloquintida appellatur. Quod autem sola reperitur mortifera est sicut squilla que sola invenitur, DIOSCORIDE teste et etiam CONSTANTINUS. Habet autem medullam, semen et corticem. Medullam potissimam est usui medicine, semen secundario. Cortex autem habet efficaciam modicam, unde si inveniatur in receptione, debent poni semina cum medulla. Est autem coloquintida eligenda que habet medullam continuam et albam multum, semina medulle bene insita. Illa vero est abiciendum que cum contitur, multum sonat. Si autem inveniantur interiora cum seminibus vel frigidi seminibus, que facile pulverizantur, cum tractantur manibus, abicienda sunt. Possunt autem servari per sex annos, et melius in pomo ipso. Habet autem virtutem dissolvendi et consumendi, ex amaritudine etiam virtutem diureticam. Purgat quidem flegma principaliter, secundo melancoliam. Unde eius talis sit usus: contra cotidianam unz. sem. interiorum coloquintide cum dragm. 2 vel 3 suci ebuli coquentur in suco coloquintide et colentur, et colature addatur zuccarum, et detur patienti in sero ante accessionem, precedentibus tamen digestivis et purgationibus. Hoc autem fiat, si post purgationem remanserit accessio. Contra quartanam aqua decoctionis sene ponatur in pomo coloquintide, addita unz. sem. interiorum coloquintide, fiat decoctio, colature addatur zuccarum, et detur patienti ante horam accessionis, precedentibus digestivis, scilicet ut dictum est; hoc fiat, si post purgationem febris remanserit. Hoc non valet tantum ad quartanam, sed etiam ad scabiem vetustissimam. Contra dolorem dentium fiat gargarissimus ex aceto decoctionis interiorum coloquintide. Contra lumbricos pulvis eius cum melle confectus patienti offeratur; pueris fiat emplastrum ex pulvere eius et suco absinthii circa umbellicum. Contra vermes aurium iniciatur pulvis eius cum succo persicarie. Contra splenis et epatis duritiem detur succus decoctionis feniculi, interiorum coloquintide, vel etiam pulvis cum ipso suco. Ad matricem mundificandam et menstrua provocandam fiat fomentum ex aqua decoctionis coloquintide. Eius etiam pulvis cum aqua et oleo decoquetur in ipso pomo et, intincta bombice, fiat suppositorium. Ad emorroidas coquentur oleum nucum in pomo coloquintide, etiam intingatur bombix et superponatur frequenter.
90. DE CASSIA FISTULA CASSIA FISTULA calida est et humida infra omnem gradum, quia parvus est eius excessus ab optima temperantia. Est fructus cuiusdam arboris [quasi] semina longa producentis; tempore postea succedente, elongatur et ingrossatur, exteriora inchoactione caloris condensatur, medulla interius existente. In una copula inveniuntur 20 vel 30 siccantia. Eligenda est que grossa est, que significat humiditatem multam et magnam, que significat maturitatem, et que cum concutitur, non sonat interius. Quod sonat parvam habet humiditatem et semina habet separata ad medulla. Potest autem servari per biennium. Notandum quod cum invenitur cassia fistula in receptione ab AUCTORIBUS composita vel confecta, in quantitate 3 dragm. vel in alia quantitate debet ponderari ut alia. Medulla etiam sine seminibus ponderari debet, si potest, sed quia non patiuntur apotecarii, apponantur semina, ut si debeat confici aliqua medicina cum sirupus, in quo debet resolvi cassia fistula, non bulliat cum eo, sed in ferventi vel multum calido resolvatur cum manibus quousque tota resoluta fuerit, postea proiciatur semina cum catia, et sic proficiatur medicine cum ea. In decoctionibus vero cum invenitur, dragm. 2 cassie fistule debent ponderari cum cortice, postea resolvatur sola medulla in ferventi aqua, abiectis seminibus, postea imponatur pulvis reubarbari vel mirobalanorum vel pulvis aliis, cum quo debet fieri purgatio. Nota quod cassia fistula in nulla medicina ponitur in aqua, ut bulliat, preterquam in oximelle et trifera saracena, in quibus etiam in multa quantitate ponitur. Habet autem virtutem leniendi et mundificandi fervorem sanguinis, mirabiliter mitigat sanguine; colera etiam depurat, unde valet in acutis febribus. Cassia fistula cum aqua data vel per se ante purgationem, ventrem mollit et aptum purgationi reddit.
91. DE CUSCUTE CUSCUTE calidum est in primo gradu, siccum in secundo. Est autem cuscute podagra lini que heret circa linum. Cum floribus debet colligi, per duos annos potest servari. Habet autem virtutem principaliter purgandi melancoliam, secundario flegma, unde competenter ponitur in decoctionibus purgantibus melancoliam et flegmam. Aqua decoctionis eius valet contra stranguriam et dissuriam. Si etiam potest haberi herba in magna quantitate, ipsam herbam in vino bene decoctam et oleo renibus pectinique et aliis partibus dolentibus cataplasmatis <…>.
92. DE CARDAMOMO CARDAMOMUM calidum est et siccum in secundo gradu. Est autem fructus cuiusdam arboris, vel potius semen; arbor autem in tempore veris producens fructus quasdam facit tuberositates sicut est semen rute vel semen fusaginis vel similes uvis, in quibus semina conducuntur. Cuius due sunt maneries, scilicet maius et minus. Cardamomum maius melius est, quia magis aromaticum et domesticum est. Est autem eligendum illud quod maius est et habet aliquantulum acuminis et dulcedinem immixtam, et quod est subrufi coloris, quod autem subalbidum est et palosum abiciendum est. Cum autem ponitur in medicinis, debent abici lapilluli, et etiam debent confricari cum pannis propter pulverem, abicientes fustes. Per 10 annos potest servari. Virtutem habet confortandi ex aromaticitate, dissolvendi et consumendi ex qualitatibus. Contra sincopim et cardiacam passionem ex frigida causa fiat decoctio eius in vino odorifero, addita aqua rosarum, et detur patienti. Contra debilitatem stomaci et <ad> digestionem confortandam pulvis kardamomi cum semine anisi detur in cibis. Ad appetitum provocandum et etiam contra vomitum ex frigida causa pulvis eius cum suco mente conficiatur, et cibi intincti ibidem offerantur. Pulvis etiam cardamomum cum menta viridi vel sicca in aceto et aqua salmancina coquatur, et spongiam intinctam ori stomachi superponatur. Contra debilitatem cerebri pulvis eius naribus applicetur. Si fiat reuma, ponatur pulvis cum oleo muscellino in testa ovi super cineres calidos, usque dum bulliat, postea ungatur caput.
93. DE CERUSA CERUSA frigida est et sicca in secundo gradu. Gerusa flos plumbi sive gerse appellatur. [de] Cerusa fit autem sic: accipe laminas plumbeas quadratas in quantitate unius libre vel plus et pone in vasa terrea superius mediocriter angusta in latitudine pedis unius, et in vasis tamen impletis aceto fortissimo pone baculos super orificia vasorum ab una extremitate ad aliam, et suspende laminas plumbeas perforatas per spatium 4 digitorum ab aceto cum filis, et postea cooperi orificia et vas similiter peroptime et pone in obscuro loco et claude hostium, et ita dimitte per quatuor menses. In fine quarti mensis aperi hostium, ut fortis vis aceti exhalet, et invenieris quasdam tuberositates et mucillagines circa plumbum, quod invenitur in minori quantitate quam prius fuerit. Illas cultello abrades et pone in vas magnum et, apposita aqua, pedibus malaxa. Postea aqua illa abice et pone substantiam que remanet in vase aliquantulum concavatum et, apposita aqua, soli expone, autem aqua illa consumpta, aliam appone et ita facias, quousque sit albissimam, et tunc deponatur de vase illo in vase concavo, unde etiam rotundam cerusa invenitur. Notandum quod hii qui cerusam faciunt, sepius incurrunt appoplexiam, epilensiam, paralisim et artheticam propter frigiditatem mortificantem. Habet autem virtutem mundificandi et extergendi superfluitates, unde QUEDAM MULIERES sic ea utuntur: prius faciem abluunt, postea pulverem ceruse subtilissimum mediocriter superducunt. Alie autem melius faciunt: quia cerusa aliquantulum fetida est, conficiunt cerusam cum aqua rosarum et exponunt soli maxime in estate, qua consumpta aliam apponunt, et hoc faciunt, donec sit albissima et aliquantulum aromatica, postea informatur pillulas et faciei imponunt. Alie autem apponunt pulverem boracis vel camphore vel utriusque et belliculi marini, melius operantur. Nota quod longo tempore qui utuntur adhibitione ceruse, dentium dolorem incurrunt et putrefactionem eiusque fetorem.
94. DE CAPPARI CAPPARIS sive capparus est calidus et siccus in secundo gradu. Est autem capparus, ut quidam dicunt, herba, alii quod frutex; in transmarinis partibus, etiam in Apulia et in aliis partibus reperitur. Alia nomina vocatur fillis, alichacabon, alipmor. Cortex, radix, flores et folia competunt usui medicine, precipue tamen cortices. Debet autem cortex colligi in principio veris, in umbra suspendi et desiccari, vel etiam ad solem. Per 5 annos in maxima efficacia servatur. Est autem eligendum cortex eius qui cum frangitur, non pulverizatur, et qui aliquantulum subrufus est et subamarus. Flores autem eius cum adhuc sunt tuberosi et non dilatantur debent colligi, quia cum dilatati sunt flores non valent. Accipiuntur, cum sale et aceto conduntur. Servatur per annum vel per duos annos. Virtutem habet incitandi appetitum, humorem in ore stomachi existente, et extergendi; stomachum confortat, infrigidatum calefacit. Cibus enim eius est ut medicina. Contra splenis vitium et epatis duritiem valet vinum decoctionis capparis. Fiat etiam hoc unguentum quod potissimum est, non minus etiam valens quam agrippa. Pulvis eius in magna quantitate conficiatur cum suco maratri, postmodum addito vino et oleo, fiat decoctio usque ad spissitudinem, addito etiam aliquantulum de cera fiat unguentum. Valet etiam ad idem electuarium quod diacapparum appellatur, et non minus hoc ellectuarium, quod receptio: unz. 2 pulvis radicum capparis et dragm. 1 corticum radicis tamarisci pulvis conficiatur cum melle et decoctione radicis tamarisci. Sucus foliorum capparorum auribus immissus vermes necat, et pulvis corticis in oleo coquatur, colatura auribus instilletur; non solum vermes necat, sed etiam surditati subvenit et auribus fistulosis. Contra lumbricos pulvis eius confectus cum melle patienti detur. Contra scrofulas novellas detur aqua decoctionis corticis capparis, brusci et sparagi. Item, ut ungatur in hoc unguento, accipe rufum serpentem et incide caput et caudam per spatium 4 digitorum, postea pone in olla inferius minutatim perforata, et illa olla in alia integra ponatur, ita quod fundus ille perforate sit in orificio alterius olle, postmodum ita ponatur in calidario aque pleno et bulliat diu, ut ex calore aque resolvatur serpens, cuius pinguedo ad inferiorem ollam defluens humiditate aque conservatur. Ex illa pinguedine et pulvere ellebori nigri et pulvere radicis capparis fiat unguentum, quo etiam ungantur scrofule novelle. Utantur etiam patientes aqua predicta. Contra yliacam passionem et artheticam accipe libram 1 corticis pulveris capparis et decoquatur in suco corticis radicis ebuli, addatur zuccarum et fiat sirupus; detur autem bis in septimana sero vel mane cum calida. Nota quod cum invenitur eius receptio in medicinis, cortex radicis eius debet poni.
95. DE CALAMENTO CALAMENTUM calidum est et siccum in tertio gradu. Est autem herba que alio nomine nepita dicitur, alii calamites vel nepitella vocant. Calamentum montanum melius est, quia magis siccum. Cum flores producit, debet colligi. Per annum potest servari in umbroso loco suspensum, et ibi debet desiccari. Habet autem virtutem dissolvendi et consumendi. Contra frigidam tussim et frigidum asma, licet antiquum, detur vinum decoctionis et uve passe et liquiritie vel vinum decoctionis pulveris eius et ficuum siccarum. Valet electuarium quod dyacalamentum dicitur, et in hoc quod receptio: pulverem calamenti in magna quantitate, pulverem gentiane et liquiritie in tertia vel quarta parte cum melle; potissimum est. Contra predicta etiam detur pulvis eius in ovo sorbili. Crispelle etiam fiant de pulvere et farina ordei. Contra dolorem stomaci et frigiditatem intestinorum utatur patiens pulvere eius in cibis et vino decoctionis eius. Contra frigidam reuma ungatur occipitium ex melle decoctionis pulveris eius, postea fiat sacellatio ex pulvere eius calefacto in olla rudi vel ex ipsa herba, multum confert. Contra relaxationem uve fiat gargarismus ex aceto decoctionis pulveris eius et pulvere rosarum et calamenti, sublevatur uvam satis competenter. Contra tenasmon ex flegmate vitreo vel alio frigido humore inungantur renes ex melle solo vel ex melle decoctionis pulveris eius, postea aspergatur solo pulvere colofonie et calamenti, fortiter cum aliquo panno ligentur; cum etiam assellat, pulvis cum bombice ano superponatur. Pone deinde suffumigatio colofonie. Sic liberatus est MATHEUS DE PLATEA et MATER MAGISTRI PLATEARII. Ad exsiccandum superfluitatem matricis et humiditatem fiat fomentum ex aqua decoctionis eius. Hoc, ut testant MULIERES SALERNITANE, satis valet. Calamentum super morsum reptilium cataplasmatum ab interioribus ad exteriora venenum trahit. Sucus eius auribus instillatus vermes occidit, et eodem modo vel venerisi libidinem extinguat. Lepre prodest viridis in vino cocta; super maculas ponatur, eas mundificat.
96. DE CENTAUREA CENTAUREA calida est et sicca in tertio gradu. Est autem herba amarissima, unde alio nomine dicitur fel terre vel febrifuga. Est autem centaurea maior que maioris est efficacie, et minor que minoris. Dicit autem CONSTANTINUS quod radix maioris calida est et sicca in secundo gradu, et habet amaritudinem cum quamdam dulcedinem. Habet etiam ponticitatem, unde habet virtutem conglutinandi, ex amaritudine vero diureticam. Centaurea maiorem habet efficaciam secundum folia et flores, unde cum incipit flores producere, debet colligi et in umbroso loco suspendi et desiccari. Per annum in multa efficacia servatur. <Habet virtutem> attractivam et consumptivam. Cum autem in medicinis reperitur centauream, maior debet poni. Vinum decoctionis centauree, addito zucharo, valet contra oppilationem vel splenis vel epatis et renum et vesice, stranguriam et dissuriam. Hec etiam in vino et oleo ipsa decocta, renibus et pectini circa pudenda et peryteneon cataplasmata et etiam super splenem confert. Unguentum etiam factum ex pulvere eius vel suco, addita cera et oleo, valet contra splenem. Ad epatis et splenis duritiem fiat sirupus hoc modo: in succo centauree coque radicem appii, feniculi et petrosilini, quibus decoctis cola, et colature addatur zuccarum et fiat sirupus. Valet etiam plurimum ad longam ictericiam. Si non habet succum in decoctione appii, feniculi, petroselini, pone pulverem; addito zuccaro fiat sirupus. Contra iliacam passionem pulvis eius cum aqua salmacina et oleo per cristere iniciatur, precedente cristeri mollitivo. Detur etiam per hos 5 dragm. pulveris eius cum benedicta cum aqua calida; eodem modo contra paralisim. Contra vermes aurium iniciatur succus eius cum suco porrorum auribus. Contra lumbricos detur succus eius vel pulvis cum melle. Ad visum clarificandum succus radicis centauree maioris cum aqua rosarum commisceantur et illiniatur oculus. Ad ulcera consolidanda teratur radix et superponatur, consolidat; cuius rei argumentum est, quod si ponatur cum carne incisa consolidat, ut dicit CONSTANTINUS. Ad maculam fiat collirium de pulvere eius et aqua rosarum, hoc multum valet, si magna sit macula. Si autem sit parva, non debet apponi, quia consumeret substantia oculi. Contra emoroidas suppone bombice intinctum in oleo muscellino, cui admixtus sit pulvis eius. Contra vitium pectoris accipe sucum et tria grana purissimi armoniaci et confice et da in usum, si tamen fuerit ex frigida causa, precedentibus calidis inunctionibus. Ad menstrua provocanda accipe serapinum et calefac ad ignem, et adde pulverem, ut conglutinetur in serapino, et postea intinge in suco centauree et superponatur, vel fiat suppositorium ex pulvere eius cum amurca olei confecto. Item iniciatur per pessarium cum felle taurino resoluto in suco centauree: menstrua educit et secundinam et mortuum fetum. Ad idem valet aqua decoctionis eius. CONSTANTINUS dicit quod hec aqua et sagapinum intus decoctum vulnera consolidat. Centauree exagium unum cum vino propinetur dolori ventris et putrefactionis de grossis humoribus, et grosse ventositati subvenit. Succus eius cum melle mixtus oculorum clarificat obscuritatem.
97. DE CASSIA LIGNEA CASSIA LIGNEA vel xillocassia calida est et sicca in tertio gradu. Est autem cortex cuiusdam arboris que cassia lignea dicitur, vel fructex nascens iuxta confinem Babilonie. Cassie lignee duplex est maneries, scilicet cassia fistula et cassia lignea. Cassia fistula numquam reperitur sine determinatione in receptionibus. Cassia lignea vel xillocassia, quod idem est, cuius due sunt species, una que est simile cinnamomo,que omnino subrufa est et rotunda, et nota quod consolidam habet substantiam et confragitur; non duplicat, sed sine plicatura resistit, acutum habet saporem dulcedini admixtum cum aromaticitate. Et hec est melior, non tamen ea utimur in medicinis. Alia species est que subrufa est, parum habens colores distinctos. Eligenda est ergo que non frangitur facile, sed plicatur, et cum frangitur, colores subalbidos intus et distinctos habet et plures subrufos. Saporem habet acutum dulcedini immixtum cum aromaticitate. Potest autem servari per 10 annos. Sophisticatur autem quandoque ex ammixtione radicis capparis, sed sic discernitur, quia cortex capparis subamari saporis est. Habet autem virtutem diureticam ex subtili substantia, consumptivam ex qualitatibus, confortativam ex aromaticitate. Contra frigidum reuma vel alias causas frigidas capitis vel epiletsie dentur 3 pillule ex pulvere cassie lignee et laudano optime confecte; mire confortant cerebrum. Fiat infumigatio hoc modo: pulvis cassie lignee supra carbones ponatur, supra vitrum et aqua rosarum superaspergatur, et recipiat patiens fumum. Contra stranguriam et dissuriam et passionem renum et vesice detur vinum decoctionis eius patienti, vel <cassia lignea in oleo muscellino vel> saltem communi decoquetur, ex quo inungatur virga et periteneon et partes dolentes. Contra oppilationem splenis et epatis, renum et vesice valet, si in aquis et syrupis eorum ponatur. Contra frigiditatem stomachi, et etiam contra predictas causas, valet vinum decoctionis eius et masticis et feniculi seminis ieiunus datum; pigmentum et factum ex melle et vino, in quo decocta fuerit cassia lignea, stomachum infrigidatum calefacit et digestionem adiuvat. Contra fetorem oris fiat pillule ex pulvere cassie lignee et storacis calidi, quia storax calidus bene manibus malaxari potest. Hee autem pillule ad omnem dolorem intraneorum factum ex frigida causa valent. Contra fetorem ascellarum et corruptionem gingivarum, abrasis prius pilis, abluantur prius loca cum vino et aqua rosarum decoctionis pulveris cassie lignee. Contra corruptionem gingivarum fiat gargarismus ex predictis. Contra fetorem oris cassia lignea etiam commasticata omnino fetorem tollit aut saltem palliat. Ad menstrua provocanda et matricem confortandam fiat suppositorium ex bombice intincto in oleo muscellino vel communi decoctionis pulvis cassie lignee. Cortex etiam eius bullitus cum oleo muscellino in tegulis superpositus menstrua provocat. Contra vitium splenis et epatis in oleo decocta et cataplasmata vitium eorumdem tollit. Hoc etiam modo superposita tenasmon medetur ex frigiditate proveniente. Contra cardiacam et sincopim valet syrupus factus ex pulvere eius et rosarum et osse de corde cervi.
98. DE CASTOREO CASTOREUM calidum est in tertio gradu, siccum in secundo. Est autem castoreum testiculus cuiusdam animalis quod castorum appellatur, scilicet beveris. Quidam dicunt quod ipsum animal presentiens venatores insequi eum testiculos abscidit dentibus et proicit, credens venatores tantum testiculos curare, quod falsum est. Non enim tante est discretionis. Ipsi etiam eum magis insequuntur propter pellem quam propter testiculos. Testiculi abscisi in umbroso loco suspensi desiccantur. Et nota quod iuvenis castoris testiculus non tante efficace est sicut senis. Ille autem testiculus desiccatus albus est et mollis. Si autem testiculus castoris non in iuventute existentis vel parum iuventutem excedentis, illud optimum est. Si autem sit castoris in decrepita etate existentis, non est tante efficacie. Adulteratur autem ad quibusdam sic:accipiunt pellem in qua fuit castoreum et aliis testiculis recens accipitur, et implent sanguinem et nervis, addito pulvere castorei, ut habeat odorem castorei. Alii ponunt sanguinem et terram. Alii melius sophisticant: imponunt sanguinem, piperem et sarapinum et nervos; piperem apponunt, ut sit acuti saporis. Eligendum autem quod mediocriter habet acutum saporem, quia si habet multum acutum saporem et sit quasi terreum, sophisticatum est, et si non habet nervos intricatos; bonum autem castoreum habet saporem mediocriter acutum et est glutinosum et multum habet saporem orribilem, et nervos habet intricatos et pelliculis adherentes et convenientes ad alteram extremitatem. Per 6 annos in multa efficacia potest servari; melius tamen est quanto recentius. In medicinis debet poni, abiecta pellicula exteriori. Virtutem habet dissolvendi, consumendi et attenuandi, et maxime loca nervosa confortandi. Contra epilentiam et alias frigidas capitis passiones detur castoreum in quantitate dragm. sem. et iniciatur per nares. Detur etiam in quantitate 3 vel 2 dragm. castorei cum suco rute in potu vel vino decoctionis eius. Contra paralisim lingue pulvis eius sub lingua ponatur, donec per se resolvatur et consumatur. Contra paralisim totius corporis detur vinum decoctionis eius et rute et salvie. Contra paralisim virge fiat fomentum circa pectinem ex vino decoctionis eius frequenter et sic cataplasmetur. Contra gomorream fiat decoctio eius cum suco agni casti, addito modico aceto, et cataplasmentur postea supra renes et virgam et pecten. Contra litargiam provocandum sternutatio ex castoreo; cerebrum commovet et confortat. Vel fiat decoctio eius et menta et suco rute et modico aceto, et abraso occipitio, fricetur bene manibus et supercataplasmetur. Pulvis etiam cum suco rute naribus iniciatur vel fumus per nares recipiat.
99. DE CUBEBE CUBEBE calida et sicca, tamen temperate. Est autem fructus cuiusdam arboris in transmarinis partibus nascentis in India. Per 10 annos potest servari in multa efficacia. Eligenda est que mediocriter habet acutum saporem cum multa aromaticitate. Unde contra sincopim valet hoc modo: pulvis eius in quantitate 4 dragm. detur cum suco boraginis vel sucum radicis pastinace vel foliorum eius, multum confert. Contra frigidum reuma capitis et ad cerebrum confortandum odoretur et frequenter naribus apponatur. Contra frigiditatem stomaci et discolorationem ex frigiditate detur pulvis eius in cibis. Contra discolorationem fiat pigmentum ex vino et melle et aliis speciebus, posita cubebe in maiori quantitate.
100. DE CAPILLO VENERIS CAPILLUS VENERIS alio nomine aicon dicitur. Calidus est et siccus temperate, tamen ex subtili substantia. Virtutem habet diureticam. Recens multe est efficacie, parum tamen potest servari. Herba utilis est et non radix. Nascitur iusta aquas cursivas. Valet contra calefactionem epatis; detur aqua decoctionis eius et zuccaro; fiat syrupus. Si sit etiam vitium splenis, addatur aliquot calidum diureticum. Plagelle etiam intincte in suco ipsius superponantur vel etiam ipsa herba trita. Et succus eius cum vino bibitus veneno et humoribus ad stomachum fluentibus resistit. Cataplasmatus valet ad alopiciam et scrofule, coctus etiam cum aqua et ex eo capite loto pustulas et putrefactionem mundificat. Valet etiam omnibus tussientibus, scilicet empticis, ptisicis et pipleumonicis, et omnia pulmonis vitia, si ex eo vino in multa quantitate in aqua decoctum fuerit, et tali decoctione potata utere; probatum est.
101. DE CIPRESSO CIPRESSUS calidus est in primo gradu, siccus in secundo. Arbor est cuius poma, lignum et folia competunt usui medicine, sed poma stiptica sunt et consolidativa, lignum et folia diuretica. Contra fluxum ventris ex debilitate virtutis contentive comedat patiens poma recentia vel pulvis pomi sicci in cibis detur; bibat etiam aquam decoctionis ipsius. Fiat etiam decoctio in aqua pluviali, ex qua etiam vinum eius limphetur. Contra dissenteriam pomam in aqua pluviali decocta renibus et stomaco et pectini cataplasmetur. Contra stranguriam et dissuriam detur pulvis eius ligni et foliorum eius in dolio cum vino, et maxime musto, ponatur. Tale vinum preservat corpus ab yliaca passione. Vinum etiam decoctionis pulveris ligni vel foliorum eius in ipsa accessione datum miro modo prodest.
102. DE CINNAMOMO CINNAMOMUM calidum est in tertio gradu, siccum in secundo. Duo sunt genera cinamomi, scilicet grossum et spissum et parum cavatum, quod cortex est cuiusdam arboris, et subtile, quod cavatum est et non spissum, quod cortex est cuiusdam arboris <vel> fructice. Utrumque in India et Europa reperitur. Quod grossum est in vomicis medicinis ponendum est, quod subtile est in aliis medicinis. Elligendum est illud quod subtile est et acutum habet saporem dulcedini emixtum cum multa aromaticitate, et dicitur atinos et est subrufum. Quod autem subalbidum est vel nigrum abiciendum est. Hec est precipua electio. Cum autem eligitur, per gustum decernitur bonum, et abluatur lingua saliva vel aqua, quia bonum ita inficit gustum, quod malum etiam gustum bonum videatur. Per 20 annos potest servari. Ex aromaticitate virtutem habet confortandi cerebrum, ex glutinositate consolidandi. Contra debilitatem stomaci et digestionem debilitatam ex frigiditate detur pulvis subtilis cinnamomi cum pulvere carvi in cibis. Competenter et in salsamentis ponitur ad appetitum provocandum et superfluitatibus perpeditum hoc modo: cum petrosilino, salvia, modico aceto et pulveribus predictis fiat salsamentum. Ad oris aromaticitatem commasticetur. Et notandum quod in commestione ex usu quorumdam aromaticorum, licet hos ad tempus reddatur aromaticum, in posterum tamen corrumpitur, velud ex usu multum calidorum, ut gariofilorum et similium, que caliditate dissolvunt, unde fit putrefactio. Cinamomum vero non est adeo calidum ut dissolvat, est autem glutinativum. Ad novas scissuras labiorum vel aliorum ulcerum ponatur pulvis eius in scissura et postea fiat sutura, vel ligetur bene. Contra corruptionem gingivarum fiat lotura gingivarum ex aqua salsa et fricetur bene, ut sanguis exeat et ut putride humiditates inde fluant. Ex vino decoctionis pulveris eius abluat os, postea pulvis factus de duobus partibus sinphiti, id est consolida maior, et tertia cinnamomi apponatur, miro modo valet. Contra sincopim et cardiacam detur pulvis eius cum pulvere foliorum gariofilorum. Grossum cinnamomum in vomicis medicinis ponitur numquam per se: non enim infert tantam abhominationem, sed violentiam aliarum simplicium, ut tapsie et consimilium, reprimit, stomachum enim confortat, unde duplex est commodus.
103. DE CAMEDREOS CAMEDREOS calidum est et siccum in tertio gradu. Camedreos quercula minor appellatur. Virtutem habet diureticam et mundificativa; et quia similis earum virtus, de eis determinatur tractatus. Alia nomina dicitur camerobs, alii amarola, alii camedreum. Hec herba in fine veris, cum flores producuntur, colligi debetur, herbe cum foliis et floribus, abiectis radicibus, in umbra desiccentur. Per annum in multa efficacia servatur. Contra stranguriam et dissuriam, yliacam passionem, oppilationem splenis et epatis ipsa herba vel altera tantum in aqua salmancina decocta pudendis, pectini, renibus cataplasmentur. Detur etiam vinum decoctionis eius cum pulvere baccarum lauri. Contra yliacam passionem pulvis eius cum aqua salmacina, melle et oleo iniciatur per cristere. Contra oppilationem splenis et epatis et renum et urinalium viarum herbe in vino <et> etiam oleo decocte super locum cataplasmetur. Detur etiam ellectuarium quod conficitur ex melle et duabus partibus pulveris utriusque vel alterius et una parte lapidis lincis et saxifrage, et non oportebit querere litontripon vel ellectuarium ducis hoc habito, quia mirabile est ad stranguriam, dissuriam et contra lapidem. Contra duritiem splenis et epatis fiat decoctio pulveris vel utriusque vel alterius in oleo, et epati et spleni superponatur. Si virides herbas habueris, ponatur in vino per 8 dies, ut ibi computrescant, postea bulliat ad consumptionem vini fere, postea exprimatur per pannum solidum et forte, ut tota homorositas exeat, et ex illa humorositate et oleo et cera fiat unguentum expertus ad splenem et epar. Contra vomitum factum ex anatropa vel ex aliqua causa frigida coquentur herbe ipse vel pulvis diutissime in aqua salmacina vel aqua naturaliter salsa et, addito oleo et modico aceto, fiat cataplasma super pectus; maximum remedium est contra vomitum factum ex frigida causa. Pulvis eius cum melle datus lumbricos necat. Contra catarrum ponatur pulveres calidi in sacello et capiti superponatur; optimum est. Contra furfuriscas capitis vel barbe farina lupinorum amarorum decoquantur in aqua salsa addito aceto, et in colatura posito pulvere utriusque vel alterius, ea postmodum cataplasmetur. Contra paralisim in vino decocte, loco dolenti superponatur. Ulcera et vulnera consolidat pulvis eorum superaspersus. Ad matricem mundificandam et menstrua provocandum et matricem infrigidatam ex superfluitatibus flegmatis calefanciendam coquentur herbe ipse in aqua diu et fomentetur inde mulier, et herbe ipse cataplasmentur super pudenda. Pulvis earum in oleo decoquatur et bombix intincta superponatur, vel pulvis conficiatur cum suco mali terre et superponatur. Et nota quod sic intelliges de camephiteos sicut de camedreos in omni virtus, ut superius diximus, quia unam et idem habet efficaciam.
104. DE CAMEPHITEOS CAMEPHITEOS calidum est et siccum in tertio gradu. Alio nomine quercula maior appellatur, alii alothiton. Nascitur in magnis montibus et locis asperis et lapidosis. Ventositatem et inflationem dissolvit. Laxativum est humorum grossorum et attenuativum et interiorum membrorum confortativum. Oppilationem epatis et splenis aperit et matricis, urinam et menstrua provocat. Yctericiam curat. De quo si duo exagia cum siccarum ficuum apposimate detur, nefresim extirpat. Unum exagium cum vino sumptum superiora intestina <purgat>. Cuius apozima bibitum cum melle dolorem femorum et coxarum mitigat. Vulnera putrida consolidat, loca putrida cataplasmata desiccat, duritiem mamillarum dissolvit et temperat.
105. DE CARVI CARVI calida est et sicca in tertio gradu. Carvi herba et semen sic appellatur. In transmarinis partibus et etiam in Sicilia in multa quantitate reperitur. Per quinque annos potest servari. Virtutem habet diureticam, unde vinum decoctionis eius <ad> stranguriam et dissuriam confert, et pulvis eius in cibis sumptus digestionem confortat, ventositatem excludit. In salsamentis positus appetitum provocat. Nota quod semine tantum carvi utimur.
106. DE CIMINO CIMINUM calidum est et siccum in secundo gradu. Alio nomine appellatur omone abiel. Ciminum autem est semen herbe in magna quantitate nascentis. Non sophisticatur propter ipsius copiam. Per decem annos potest servari. Virtutem habet diureticam et fumositatem subtiliandi. Unde sumptum in cibis et potibus et salsamentis digestionem confortat. Vinum decoctionis eius et feniculi dolorem stomaci et tortionem intestinorum ex ventositate mitigat. Contra frigidam tussim detur vinum decoctionis ficuum siccarum et cimini. Ellectuarium etiam confectum ex cimino, feniculi semine, brusco et melle utile est contra frigidam tussim, nec opportet diayris vel diaciminum <querere>, hoc habito. Contra dolores et tumores faucium ciminum et ficus sicco bene trite in vino decoquatur, et inde emplastrum factum super locum dolentem imponatur. Contra frigidum reuma pulvis eius et baccarum lauri simul trita et in testa calefacta in sacellis ponatur et capiti superponatur. Contra stranguriam et dissuriam et alios dolores ex frigiditate ciminum in vino decoctum supercataplasmetur. Contra sanguinem oculorum non in principio, dum fluxus est, sed post, pulvis ciminum cum vitello ovi confectum super testam calidam coquatur, qui divisus in duas medietates superponatur sepius. Alii etiam alio modo operantur: commasticatum ciminum inter dentes insufflatur in oculum aerem tantum. Contra livorem ex conxusione vel alio modo factum, dum recens est, pulvis eius subtilis cum cera ad ignem bene confectus certum est remedium. Ex frequenti usu cimini fit discoloratio.
107. DE CICUTA CICUTA calida est et sicca in tertio gradu, MACER dicens cicuta esse frigida et sicca naturaliter. Virtutem habet dissolvendi, attrahendi et consumendi. Ea non utimur in interioribus, quia venenosa est et in substantia et qualitatibus suis; dissolvit enim tantum, quod spiritus inaniuntur, ex quorum inanitione membra mortificantur. Antiqui autem in medicinis ponebant, quia tunc corpora erant fortiora. Virtutem habet potentissimam secundum radicem,secundariam, scilicet calidam et siccam, secundum folia, maiorem frigidam et siccam secundum semen, unde semen eius quandoque ponimus in medicinis. Contra vitium splenis talis sit usus: tota herba in aceto libr. 1 et libr. sem. armoniaci sit per novem dies, decimo die bulliant ad ignem quousque bene resolutum fuerit armoniacum, postea coletur per pannum forte. Illa liquorositas iterum ad ignem bulliat bene et, addita cera et oleo, fiat unguentum. Hoc est unguentum cicute contra splenem potissimum et contra dura apostemata. Contra apostemata decoquatur in vino, postea pistetur cum assungia et ponatur super apostema, qui serinum expellit dolorem. Contra asma decoquatur in aqua et cataplasmetur ante et retro a cingulo superius usque ad gulam. Ad arteticam et epilentiam etiam valet, teste CONSTANTINO. Contra arteticam et podagram coquetur radices in pasta, postea scisse per medium ponatur super arteticam; certissimum remedium est. Contra yliacam passionem, stranguriam et dissuriam, facta decoctione eius in vino forti et oleo, loca dolentia cataplasmentur. Ad matricem mundificandam ex frigidis humoribus et glutinosis et menstrua provocanda fiat fomentum ex vino et aqua salsa decoctionis eius. Contra scrofulas siccas facto usum diureticarum herbarum fiant cataplasmata ex duabus partibus cicute et una scabiose. Nota: si aliqui acceperint de cicuta in cibo vel potu, mortalis est; statim bibat satis de aceto calido et liberabitur. Ad epiforas oculorum in estate ipsa herba contrita et superposita mire valet. Item contra ignem sacrum similiter proficit et sanat et in erpetem. ANASIM teste, si puella virgo accipit sucus cicute et de ipso illinierit mamille, non permittit ingrossare nec crescere, sed fiunt parve et fixe. Item hec herba viridem superposita mamillis lactem desiccat. Item luxuriam stringit super pectinem cataplasmata. Contra podagram sucum eius et litargiro superunctum mire est salutiferum medicamentum; et etiam per se valet ad omnem tumorem que fit ex nimio calore.
108. DE CROCO CROCI due sunt species, ortensis ab orto dictus, in quo nascitur, et orientalis, quia in oriente crescit, sic appellatur. Iste crocus in medicinis non vomicis ponitur; cum flores producit in medio florem, tres vel quatuor flores producit in medio florem. Elligendi sunt rufi vel subrufi omnino. Qui habent autem aliquid citrinitatis, abiciatur. Item, si inter manus fricatus de facili manus tingat, signum est quoniam sophisticatum est et madefactum, ut recens videatur. In sacculo stricto de corio serventur; per 5 annos possunt servari. Virtutem habet confortandi ex qualitatibus suis temperatis et ex aromacitate. Unde contra debilitatem stomachi et sincopim talis sit usus: calefacta testa, superponatur crocus orientalis et desiccatus pulverizetur, et cum brodio, si caro coquetur, in aqua vel vino vel aceto distemperetur in fine decoctionis, quia plus tunc tingit dragm. 1 quam 2 aliter. Et nota: si fiat eius multum usus, abhominationem facit. Collericus autem non debet dari, vomitum enim provocat. Contra ruborem oculorum et sanguinem et maculam fiat pulvis de croco orientali non siccato, ut diximus, conficiatur cum vitello ovi et bombix intinctus oculis superponatur.
109. DE CROCO ORTENSI CROCUS ORTENSIS, quod semen eius cartamen vocatur, flos autem eius dicitu zafflor. Tintores ipsum utuntur ad tingendum. Crocus ortensis non per se datus, sed in medicinis vomicis competenter ponitur. Contra yliacam passionem, stranguriam et dissuriam, facta decoctione eius mediocriter in oleo et locis dolentibus cataplasmentur.
110. DE CIPERO CIPERUS calidus et siccus in secundo gradu. Est autem ciperus substantia quedam modica, continua et tuberosa. Est autem radix iunci triangularis. Que in ultramarinis partibus nascitur melior est et maior et per biennium servatur. Qui vero in nostris regionibus reperitur minor est et non tante efficacie, per annum servatur. Elligendum est tamen ramosus, et cum frangitur, interius quasi citrinum pretendit colorem, et non facile pulverizatur. Habet autem ex substantie subtilitate virtutem diureticam. In quolibet tempore potest reperi et colligi, sed precipue in fine veris; tribus diebus sole expone, ne in humiditate putrefiat, postea in umbroso loco ponatur. Contra stranguriam et dissuriam ciperi in multa quantitate aliquantulum quassati in oleo bene coquatur, postea pectini et periteneon cataplasmati pro certo provocant urinam, humores dissolvunt. Ad idem ciperi bene triti cum oleo muscellino bulliant aliquantulum et liquor colatus per siringam iniectus etiam lapidem frangit. Contra dolorem stomaci et intestinorum ex frigiditate vel ventositate valet predictum cataplasma quod fit contra stranguriam et dissuriam. Fiat etiam hoc, quod precipuum est: detur vinum decoctionis eius et masticis, vel ex aqua decoctionis eius vinum limphetur; hoc etiam digestionem confortat. Ad idem, sucus eius in vino datus dolorem stomaci ex ventositate vel frigiditate et etiam intestinorum tollit dolorem. Contra litargiam, ciperi bene contriti in oleo ferve, usque ad consumptionem bulliant, postea illud totum super carbones ponatur, et fumum recipiat patiens per hos et nares, optimum est. Pulvis eius vulneribus impositus putredinem tollit; abluta putredine non est ponendum, quia corrodit, sed ponenda sunt conglutinativa. Ciperus qui album habet colorem vel terreum vel pallidum abiciendus est.
111. DE CALAMO AROMATICO CALAMUS AROMATICUS calidum est et siccum in secundo gradu. Est autem radix cuiusdam fructicis et calamo assimilatur, et valde aromaticus et concavus, quia cum colligitur, extrahitur quoddam lignum interius existens. Duplicem maneriei est. Quidam dicunt quod reperitur in Persia, qui citrinus est, et eo non utimur, alius in India, qui subalbidus est, et eo utimur. Est ergo eligendum calamus subalbidi coloris, quia cum frangitur, non facile pulverizatur. Per tres annos servatur. Habet autem virtutem confortandi. Contra stomaci et intestinorum dolorem ex frigiditate vel ventositate certum est remedium; pulvis eius in quantitate dragm. 3 conficiatur cum suco absinthii addito vino calido detur patienti mane ieiuno. Ad digestionem confortandam detur pulvis eius cum pulvere cinnamomi; hoc etiam valet contra cardiacam. Contra cardiacam decoquetur calamus aromaticus integer in aqua rosarum et ex ea limphetur vinum patienti. Contra tenasmon ex frigida causa pulvis eius cum bombice, ano adhuc exterius existente, supponatur.
112. DE CORALLO CORALLUS frigidus est et siccus in secundo gradu. Est autem quedam substantia terrea que in locis maritimis reperitur, et maxime in cavernosis montibus in mari existentibus. Quedam enim glutinositas humorosa lapidibus adherens ex siccitate propria et maris caliditate et siccitate condensata in substantiam lapideam transmutatur. Qui maiorem habet partem ignis fit rubus, qui maiorem aquositatis fit albus. Albus frigidus est et siccus nimis, rubeus frigidus et siccus minus quam albus. Tam albus quam rubeus competit usui medicine, sed numquam debet poni in medicinis, nisi cum determinatione. Cum invenitur simpliciter corallus, rubeus debet poni, licet utramque quidam ponant. Uterque vero non debet poni, nisi determinetur sic: “Receptio coralli albi et rubei”. Est ergo rubeus eligendum qui grossus est et planus et clarus, et quanto plus accedit ad ruborem tanto melior, et qui nulla habet foramina vel pauca. Albus eligendus est qui grossus est et planus, et quanto magis intenditur in albedinem tanto melior, qui etiam non est foratus parvis foraminibus ita debet eligi, cum ponendum est in medicinis ad faciem. Cum ponendus est in medicinis ore recipiendis, non est curandum, et si non sit adeo albus. Potest autem servari uterque per infinitos annos. Virtutem habet confortandi et constringendi et depurandi. Occultam etiam virtutem habet contra epilentiam. Dicunt etiam quidam quod rubeus preservat domus a fulmine. Contra fluxum sanguinis e naribus imponatur pulvis eius cum suco sanguinarie, et pillule inde facte naribus imponatur. Contra emoctoicam passionem, id est vomitum sanguineum, si fiat vitio spiritualium, ex duabus partibus coralli subtilissime pulverizati fiat confectio cum aqua ordei infusionis dragaganti, et fiant pillule, quas teneat patiens singulas diu in ore, et postea resolutas transglutiat. Generale enim est quod que contra vitium spiritualium dentur debet prius in ore teneri, ut cum saliva transducantur ad spiritualia. Si fiat vitio nutritivorum, detur cum suco plantaginis. Eodem modo valet contra dissinteriam factam vitio superiorum. Contra dissenteriam factam vitio superiorum detur pulvis eius cum ovo sorbili; si fiat vitio inferiorum, iniciatur per cristere cum suco plantaginis. Contra fluxum matricis pulvis eius cum athanasia vel cum solo succo plantaginis conficiatur et fiat suppositorium, vel etiam pulvis solus cum bombice tinctus constringit. Contra corrosionem oris et gingivarum cum aqua salmacina vel aluminosa abluantur gingive, et facto pulvere de duabus partibus coralli et tertia rosarum ponatur super gingivas. Contra fluxum sanguinis ex gingivis pulvis coralli et anthere superspergatur vel cum melle conficiatur et illiniantur gingive. Pulvis etiam coralli ulceribus impositus ea conglutinat.
113. DE CATAPUTIA CATAPUTIA calida est in tertio gradu humida in primo. Est autem fructus vel semen cuiusdam herbe simili nomine appellate. Cum in receptione reperitur, fructus non herba debet poni, et remoto exteriori cortice. Potest autem per annum servari in multa efficacia. Elligenda est cataputia viridis, non interioribus perforata, nec livida sed alba. Virtutem habet principaliter purgandi flegma, secundario colera et melancolia. Habet etiam virtutem purgandi per superiora ex unctuositate et levitate, unde quandoque datur sanis ad conservationem sanitatis, quandoque egris ad removendum egritudinem. Contra cotidianam de flegmate salso et scabiem conterantur cataputie in multa quantitate, et postea foliis caulium involute, sub cinere ponatur diu, ut bene coquentur, postea extracte exprimantur, oleum quod effluit reservetur et, cum necesse fuerit, detur patienti in cibis vel aliquo alio modo; ita possunt decipi multi. Ad idem fiat claretum hoc modo: cataputie bene contrite cum melle decoquentur, cum tali melle et vino fiat claretum. Nota quod ad 20 libras vini sufficit libra 1 cataputiarum, potest fieri modiolum clareti. In iure etiam piscium vel carnium vel aliorum ciborum possunt poni cataputie contrite, et comeste etiam multum valent sanis et egris et in predictis modis. Contra quotidianam de flegmate salso semina atriplicis, rape, radicis ablactentur in aqua ferventi, addita tertia parte unz. cataputie, et dentur cum syrupus acetosus. Contra quotidianam de flegmate vitreo, precedentibus divisivis, bulliant dragm. 3 vel 2 castorei in vino fortissimo, addatur tertia pars scrup. cataputiarum excorticatarum, post colatura cum oximelle detur. Contra yliacam passionem bulliantur in aqua radices feniculi et cassie lignee, illa aqua addatur tertia pars unz. cataputie, et iniciatur per clistere, precedente tamen cristeri mollificativo. Contra artheticam et paralisim dosis simplicis benedicte cum vino hoc modo dato et tertia pars. unz. cataputiarum detur. Ad preservationem sanitatis fructus cataputie virides, si habeantur, bene mundati et contriti ovo mixti in iuscello ponatur; sine molestia purgant. Vel cataputie bene trite prius mundate cum esula ponatur in vino, et addito cinnamomo et aliis speciebus aromaticis, detur. Ad vomitum provocandum, si materia fuerit frigida et in ore stomachi et in egris et in sanis, cataputie bene contrite cum oleo siccionino conficiantur et orificio stomachi imponatur. Nota: oleum predictum ex cataputiis factum per annum servari potest.
114. DE CRETANO CRETANUS calidus est et siccus in tertio gradu. Herba est que in marinis locis reperitur. Alio nomine dicitur baccih. Virtutem habet valde diureticam ex subtilitate substantie. Contra dissuriam, vitium lapidis et stranguriam, et contra yliacam passionem hec herba in multa quantitate bulliat in aqua salsa et vino et oleo, et in aqua sedeat patiens usque ad umbellicum. Si autem in tanta quantitate habere nequeas, cataplasmentur super loca dolentia. Herba etiam comesta vel vinum decoctionis eius potenter provocat urinam. Contra yliacam passionem herba decoquetur in aqua salsa, ex qua addito melle et oleo fiat cristere, precedente alio cristere mollificativo.
115. DE COSTO COSTUS calida et sicca in tertio gradu. Est autem radix cuiusdam herbe in India nascentis similis nomine appellate. Est etiam costus dupliciter maneries, scilicet indicus, qui subrufus est et violentior, quo caremus, et arabicus, qui scilicet albus est et temperatior, et eo utimur. Eligendum est autem costus qui cum frangitur, non facile pulverizatur nec intus habet minuta foramina, qui habet etiam saporem amarum immixtum ponticitati. Ille autem qui cum lingue applicatur ad ponticitate deficit et amaritudine, interius etiam habens minuta foramina, abiciendum est. Potest autem servari per 10 annos, et vocatur alio nomine alundobadesce. Habet quidem virtutem confortandi ex ponticitate et diureticam ex qualitatibus suis et amaritudine. Quod enim qualitatibus dissolvit, ponderositate comprimendo educit. Contra duritiem splenis et epatis ex frigida causa detur vinum decoctionis eius. Ellectuarium etiam quod diacostum dicitur precipue valet ad splenem. Exterius etiam utimur hoc modo: cerottum vel unguentum fiat competens spleni ex oleo et cera et pulvere costi. Fiat etiam hoc: marubium ponatur in vino et oleo et maceratur per 15 dies, decoquantur usque ad medietatem, postea coletur, colature addatur cera et pulvere costi fiat unguentum. Ad conceptum adiuvandum, cum oleo muscellino vel saltem communi conficiatur pulvis costi et bombix intinctus superponatur. Accipiat etiam fumum per embotum: matricem mundificat et calefacit. Contra dolorem stomaci ex frigida causa fiat emplastrum ex pulvere masticis, olibani et pulvere costi quantum de aliis, oleo rosarum et muscellino, si potest haberi, et cera et stomacho superponatur. Si fuerit dragm. 3 olei et cere, dragm. 3 pulvis, quandoque addimus spicam et nucem muscatam, gariofila et similia. Contra dolorem capitis ex frigida causa, ut cephalea, detur vinum decoctionis eius. Contra lumbricos detur pulvis eius cum melle confectus.
116. DE CANTABRO CANTABRUM calidum est et siccum temperate. Cantabrum idem est quod furfur tritici. Est autem diaforeticum: in calida aqua dissolutum eam reddit mitigativam et humida, unde aqua illa nimium humida iudicatur. Contra yliacam passionem, stranguriam et dissuriam talis sit usus: conficiatur cum vino subtili albo mediocriter acido, ita quod nec nimis spissum nec nimis tenue, post decoquatur diu et panno impositum loco dolenti superponatur, et sepius ita impositum perfecte medetur. Idem valet contra dolorem stomachi ex frigida causa vel etiam ex ventositate. Hoc eodem curavit MATTHAEUS PLATEARIUS quemdam quod tantam habuit puncturam et dolorem sub mamillis, quod non poterat se erigere, quod esse ex ventositate cognovit, quia pulsus erat satis temperatus. Contra yliacam passionem iniciatur colatura per cristere; mollificat eam satis. Hanc etiam aqua mollitiva utimur competenter, quando alia mollificativa non possumus habere. Contra tussim siccam et etiam frigidam et pleureticam et peripleumonicam et similibus fiat: in aqua ordei bene mundati et triti et colati dissolvatur cantabrum, colatura iterum igni imposita aliquantulum bulliat, talis aqua tepida vel aliquantulum calida patienti detur.
117. DE COLOFONIA COLOFONIA calida est in secundo gradu, sicca in primo. Est autem gummi cuiusdam arboris quod in multa quantitate in Grecia reperitur, unde pix greca dicitur, et etiam in aliis locis. Eligenda est que nigra est, interius lucida. Habet enim quandoque admixtionem terre. Virtutem habet calefaciendi et ex gummositate conglutinandi. Contra dissenteriam fiat suffumigatio ex pulvere eius super carbones posito. Contra tenasmon ex frigida causa ex pulvere colofonie et ex pulvere nasturcii equaliter commixtis fiat aspersio super renes, renibus prius melle calido perunctis, et postea fascia superligetur. Ex colofonia etiam fiat suffumigatio inferius. Ad pilos de facie removendos et faciem dealbandam accipe dragm. 3 colofonie et dragm. 1 masticis, ad ultimum pone guttam armoniaci purissimi et cola super aquam frigidam, collige et malaxa inter manibus; prius tamen apparet nigrum, postea ex attractione manuum redditur album. Cum autem volueris pilos tollere, resolve parum ad ignem et post infrigidatum ponatur super faciem per unam horam vel duas, postea remove emplastrum; pilos removet et faciem depurat. Illud etiam diutius poterit apponi et servari, quia tale emplastrum durat per duos annos. Contra asma ex frigida causa, materia existente dissoluta et digesta, accipiat patiens fumum per os et inclinet caput. Facit proicere pus in multa quantitate.
118. DE CUCURBITA ET CITRULIS CUCURBITA et CITRULI frigidi sunt et humidi, in qualitatibus suis temperati. In calidis regionibus precipue reperiuntur. Semina artificiose terre iniecta in tempore veris procreant herbam que fructus producit in medicinis competens. Cucurbita et citruli ante maturitatem colliguntur et post; citruli crudi et ante maturitatem et post possunt comedi, cucurbita vero non cruda, sed elixa vel assata. Semina etiam diuretica sunt propter subtilem substantiam, et precipue medicine competunt. Contra oppilationem epatis, renum et vesice et contra apostemata pectoris semina bene mundata ad corticibus exterioribus bene conterantur et in aqua ordei aliquantulum coquentur et ablactentur, et aqua colata patienti detur. Si autem non potest accipere aquam, fiat sirupus ex aqua illa et detur. Nota quod maiorem habet efficaciam, si non bullierint, sed ablactentur. Item nota quod ad corticibus mundata debent poni in medicinis in tali quantitate quali exiguntur, vel saltem duplicetur talis quantitas. In acutis autem febribus detur aqua vel etiam sirupus ex aqua factus. Cucurbita cocta cum carnibus maxime confert collericis in estate. Acutis sive febricitantibus elixe cucurbite sine aliquo condimento, vel etiam assate cum agresta date, et cibus sunt et medicina. Coque cucurbitas in pasta bene, que cocte in aqua tote dissolvuntur ex aqua. Aqua et zucharo fiat sirupus optimus acutissime febricitantibus et empicis et ethicis, et potest dari a principio, materiam digerit et purgat per urinam; aliquantulum etiam laxat. Contra epatis calefactionem rasura cucurbite terantur, et suco expresso et addito aceto vel agresta, pannus intinctus superponatur. Nota: post maturitatem cucurbita debet colligi et suspendi cum seminibus et ita siccentur; postea propter conglutinositatem abluantur cum aqua et soli exsiccentur. In loco sicco conserventur, ne propter humiditatem multam corrumpantur, per triennium servantur. Nota: ubi semina ista haberi non possunt, seminibus malorum dulcium uti possumus, que secundario idem operatur.
119. DE CUCUMERIBUS SECUNDUM ISAAC (MARG. INF.) CUCUMERIS frigidi sunt et humidi in secundo gradu. Cucumeris genus sunt citroli. Si sunt crossi et duri ad digerendum et tardi a stomaco descendunt, stomaco sunt nocivi. Nervositatem tamen eius percutiunt, qui cibum aliquando invenientes, cum sui frigiditate illum servant crudum nec dimittunt a stomaco dissolvi. Sed tamen minus stomaco nocent quam melones, quia cucumeres digestive inobedientes virtuti faciunt in stomaco laborem, melones vero substantiam stomaci emolliunt et convertuntur in venenosos humores, quibus stomacus percutitur. Verumtamen melones si bene digesti fuerint, meliores quam cucumeres generant chimos, qui cucumeris chimus est crossus, flegmati vitreo vicinus. Unde YPOCRAS: cucumeres sunt crossi et difficiles ad digerendum, et magis quam melones urinam provocant et ventrem humectant.
120. DE CITROLIS SECUNDUM ISAAC (MARG. INF.) CITROLI sunt frigidiores, crossiores cucumeribus. Frigiditudo enim eorum est in fine secundi gradus, proinde generant crossum flegma et nervositati stomaci cucumeribus magis nocent. Rursus propter suam duritiem et frigiditatem sunt crossorum humorumque frigidorum generativi. Quod certificatur, quia crudi in stomaco moram facientes, corruptionem venenatorum subvenit humorum. Citroli ergo magis omnibus stomaco nocent. Medulla tamen eorum perfectiorem cibum generat.
121. DE CELIDONIA CELIDONIA calida est et sicca in quarto gradu. Cuius duplex est maneries, scilicet Indica, que maioris est efficacie et citrinam habet radicem, et communis, que in nostris partibus reperitur, et est minoris efficacie. Altera tamen pro altera potest poni, teste CONSTANTINO. Cum in receptionibus reperitur, radix, non herba debet poni, et radix per 3 annos potest servari in multa efficacia. Ex qualitatibus suis et substantia <…>. Alia nomina celidonie glaucos, rixa, contonea, mopop, arundinina vel herba arundinea. Horitur in tempore, cum veniunt arundines pullos, et similiter desiccatur, quandoque separant, quia ipsa vocatur arundinea vel celidonia, quod Greci vocant celidonia, id est arundina avis. Et dicitur quod arundine reddunt lumen oculi ad filiorum eorum cum ipsa herba, quia vocatur celidonia. Virtutem habet dissolvendi, consumendi et attrahendi. Contra dolorem dentium ex frigida causa radix aliquantulum trita inter dentes dolentes et dentem supposita teneatur. Ad caput purgandum et uvam repletam frigido humore radices bene trite in vinum decoquantur, patiens per os fumum recipiat, postea vinum gargarizatum <sit>, quod uvula desiccat et capud purgat. Contra colicam passionem herba trita et in vino decocta superponatur, vel spongia infusa in vino decoctionis pulveris radicis eius sepius superponatur. Ad menstrua provocanda et matricem mundificandam fiat fomentum ex aqua decoctionis ipsius. Ad cancrum oris vel exteriorum pulvis radicis eius cum pulvere rosarum conficiantur cum aceto, et decoquatur usque ad medietatem spissitudinem ad modum sinapismi, et inungantur partes cavernose vel cancrose vel cancerose, multum confert. Contra fistulam pulvis eius cum capitello ponatur et conficiatur, cum stuello ori fistule immittatur. Ad caliginem sive obtalma oculi vel scabiem in eis succus radicis celidonie cum vino optimo et melle attico et pipere albo, fac collirium et oculis utere; hoc magnum experimentum est et ad multis probatum. Alii imponunt oculis lac radicis celidonie, et multum confert. Ad idem sucus foliorum et floribus celidonie et melle attico simul in vase ereo involuto cinere, decoque ad perfectionem aliquantulam, postea reconde et utere; singulare est remedium ad caliginem oculorum et mire curat. Ut sagitta vel spina exeat sine dolore, manu evelle radicem arundineam, cum melle tere et superpone; probatum est.
122. DE COLIANDRO COLIANDRUM, alcosbara, alcosulibar, alcorbosam idem est. Calidum est et siccum in secundo gradu. Herba est satis communis, cuius <semen> receptionibus poni debet, quando invenitur eius receptio in aliqua medicina. Semen per 2 annos potest servari in multa efficacia. Virtutem habet confortandi ex qualitatibus suius, semen aliquantulam aromaticitatem. Ad digestionem confortandam et dolorem stomachi ex ventosis detur semen eius in cibis et vinum decoctionis eius. Pulvis seminis super carnes aspersus eas saporitas reddit. A dolorem aurium succum herbe ipsius et lacte mulieris masculum nutrientis tantumdem simul tepidum auribus stillabitur, mire dolorem tollit.
123. DE CALCE CALX, albestix, alnestrion, calcis viva idem est. Calida est et sicca in tertio gradu. Mixta cum stuo et oleo pustulas et putrida apostemata habentes iuvat. Vulnera et omnem incisionem bene consolidat.
124. DE CAULIBUS SECUNDUM ISAAC (MARG. INF.) CAULES frigidi sunt et sicci in primo gradu. Turbidum et melancolicum generat sanguinem horribilem odorem dantem. Quod duplex est. Quidam enim est blitis similis, est et qui vocatur carabiam. Similiter carabie eiusdem actionis sunt, cuius ceteri caules, plus tamen duri et indigestibiles quam caules. Duobus modis sunt, hiemales et estivi. Estivi ustionem generant, sanguinem colere nigre uste vicinum, quod monstrat eorum acumen, proinde sunt colativi, mundificativi. Hiemales vero non tanti acuminis sunt, sed vis eorum ventrem humectat et urinam provocat. Eorum corpus est siccum, unde constipativum, quorum ius bibitum ventrem solvit, et sine iure comesti constipant. Ideoque ut ab eorum nocumento temperentur, elixentur in aqua et, aqua proiecta, in alia coquantur cum pinguissima carne pecudum sicut suis, et conditi cum coriandro, pipere, cimino et allio esui donetur. Carabie est inconveniens oculis, in dentibus, gule et omnibus gule doloribus, sed medicinis vero convenit.
125. DE CERFOLLIO CERFOLLIUM calidum est et siccum in secundo gradu. Herba est satis competens in coquina et in cibis. Folia eius simile est petrosilino. Precipue valet contra dolorem stomachi: accipe cimas tribus cerfolii viridis et aliquantulum pulegio, contere in mortaio ligneo et adde coclearium melle, omnia fac bullire et fiat emplastrum, stomacum superpone. Ad cancrum, herba ipsius bene contrita et superposita cancrum mire curat. Ad dolorem lateris et etiam contra colicam et iliacam passionem, stranguriam et dissuriam succus eius cum vino potui dato mire confert. Item foliorum eius bene conteris et calidum superpone, mire dolorem expellit. Eodem modo bibita lombricos occidit, et etiam tinee de capite et menstrua educit, urina provocat. Item oleum decoctionis ipsius inuncto febricitantem in hora accessionis ad frigorem liberat et expellit. Ad pariotidas et inflatione cerfollium cum cera virgine et axungia veteri superpone, solet curare et reprimere pariotidas vel aliquam inflatione, ubique fuerit. Contra vomitum cerfollium cum aceto comedat patiens, statim retinere facit et stomachum confortat et etiam ventrem laxat. Ad provocandam urinam succus eius potui dato et etiam herba contrita et super pectinem cataplasmata mire provocat urinam. Item sepius comesta valet oppilationi epatis et splenis. Nota: si non potest habere herbam, accipe semen ipsius, et comedat vel bibat pulvis eius.
126. DE CANAPA CANAPA herba est, cuius duplex est maneries, scilicet domestica, quod satis est communis, et silvatica, cuius virtus nunc dicere volumus. Canapa silvatica calida est et humida in secundo gradu. Alio nomine dicitur agrion canabin. Prima cura eius ad dolorem et inflationem mamillarum. Herba ipsius cum axungia facto emplastrum et superposita, sine mora omnem dolorem mitigat et inflationem solvit, et etiam apostemata maturat et spargit. Ad frigore, fructus eius et semen urtice cum aceto fac emplastrum et superpone, et vides effectum bonum. Ad reumam vel gutta ex frigida causa, in quocumque loco corporis fuerit, sucus de radicibus eius et tantumdem pinguedine vulturis facto unguentum addito modico aceto et perunge loca, mire dolorem tollit. Canapa autem domestica: fructus eius comestus lac mulieribus habundare facit. Valet etiam contra frigiditatem pectoris et tussim, et lombricos occidit in corpore.
127. DE CAMELLEUNTA ALBA CAMELLEUNTA alba herba est, quod alio nomine dicitur camelleon. Licuni vocant yxiam. Et habet folia aspera et in medio habet in modum echino marino rotundo et spinoso et vestito floribus purpureis, et semen habet album et radicem albam et odorosam. Sucus radicis ipsius vel pulvis ex ea factus, cum vino et aqua decoque in origano, et potui dato, producit foras lombricos latos. Contra idropicim in primo egritudinis eodem modo potata, addito dragm. 1 cimino, inflationem ydropisim desiccat, et etiam habet virtutem ut tiriacam contra omnem venenum. Item difficultatem urine mire aperit.
128. DE CICERE SECUNDUM ISAAC (MARG. INF.) CICER pluris est nutrimenti, ventrem humectat, urinam movet et menstrua purgat, ventositatem tamen causat et inflationem. Idcirco sperma auget, coitum confortat. Est cicer viride nec completum, est siccum atque completum. Viride at fabarum potest mensurare comparationem, eadem enim differentia que est fabarum siccarum <et> viridium, ciceris est viridis et sicca. Siccum duobus dividitur modis. Est enim cicer album, est et nigrum. Album calidum est in primo gradu et humidum in medio, propterea nutrimentum eius quam fabarum maius est non tam bonum, sed ad digerendum durum. Ventositatem et inflationem faciens, ubi carnem inflet et dilatet, et in ea idem faciat quod aceto in luto sicco aut fermentum in pasta, unde qui eo utuntur sunt plene carnis et cutis. Dilatata enim <et> extensa caro lucescit ac clarificatur. Primo coitum adiuvat, quia tres habet causas ad coitum pertinentes, id est calorem, nutrimentum et inflationem. Unde YPOCRAS: ciceris potestates sunt due diverse atque contrarie. Cum coquitur, eas amittit et in aqua, ubi coquitur, redeunt, unam dulcedinis, alteram salsuginis. Cum dulcedine sua mundificat et excolat, et nutrit nutrimentum bonum, lac augmentat et ventrem humectat. Valet iterum yctericis, ydropicis et apostemata dissolvit, maxime que in testiculis sunt et retro auriculis. Cum salsugine rufos humores crossos dissolvit ac minuit, urinam et menstrua provocat ventremque humectat. Valet ad totius corporis et capitis pruriginem, si eius iure laventur impetigines. Serpigines mundificat. GALIENUS: habet, inquit, cicer quasdam amaritudines, in quibus aperitivum est et menstrua provocans, frigiditatem faciens ex utero puero exeunti et lumbricos cucurbitinosque educit. Ad yctericos de opilatione epatis et fellis valet, lapides frangit in renibus et vesica, nocivum tamen est renum et vexice vulneribus. Nigrum albo calidius et humidius, minus propterea amaritudo eius dulcedine manifestior est. Ideoque plus albo in aperitione epatis et splenis atque lapidis fractura ac <ad> lumbricos cucurbitinosque ad epatis opilationem <valet>, precipue si cum appio coquatur et radice iusque ipsius bibatur. In augmentatione tamen lactis et spermatis et provocationem urine album melius est sue dulcedinis saporisque causa.
129. DE CAMELLEUNTA NIGRA CAMELLEUNTA NIGRA herba est, quod alii vocant camelleam, alii corcodrillon, alii dipsaca, Profeti vocant onocardion, Egiptii semineor, Fulii affroditeloter, alii emelita, alii labrum Veneris, alii ceterustico, alii staticius, alii mostarion, alii alentidium, alii scire, alii calos cardiacos, alii serbasten, alii psalpo, alii alipodiis. Nascitur iusta sepibus et in fossatis. Potest legi eam omni tempore. Valet precipue contra dolorem epatis; non febricitantem sucum eius cum vino potui dabis, si vero febricitant, da cum aqua, mire dolorem tollit. Contra venenum, pulvis eius cum vino potumque dato quiac. 4, omne venenum eicere facit. Contra ydropisim, pulvis eius et pulvere camedreos et camepithios equali pondere in quantitate dragm. 3 cum vino potui dabis, si vir, si autem mulier, da dragm. 2, si vero puer, da dragm. 1, statim omnem venenum de corpore et flegmaticos humores et aquidosos expellit foras. Item urinam mire provocat.
130. DE CASTANEIS SECUNDUM ISAAC (MARG. INF.) CASTANEE calide sunt in medio primi gradus, sicce in secundo. Significatio eorum caloris est dulcedo eorumque saporositas et ponticitas; innuunt siccitatem, sed tamen ad glandium comparationem sunt ad digerendum faciles et nutribiles, tussientibus nec multum nocive nec multum stiptice nec diuretice. Que plerumque si comedatur, inflationem dant et capitis dolorem faciunt propter digestionis duritiam et fumum in stomaco conclusum. Sed, ut ab eis nocumentum auferatur stipticioresque fiant, assari eas oportet, ut earum corpus rarificetur. Ideoque etiam siccitatem pectoris temperant et urine difficultatem dissolvunt, si in aqua tepida infundatur, que earum complexio temperatur ex ea aqua mollitie et humiditate. Proinde fiunt boni chimi in corpore generative. Collerici tamen cum zachara eas comedant, flegmatici vero cum melle, quia eoquoque secundum medicinam virtutem habent laudabilem, quia abhominationis et vomitus sunt constipative, ieiunum, quia intestini sunt confortative. Rursus, si cum modico sale terantur et cum melle temperentur, ad rabidi canis morsus seu humanum prosunt, necnon cum vino aut sapa temperate et in magdalionibus forma transducte et in mulieris vulvam misse sanguinem inde currentem stringunt. Cataplasma quoque ex eis cum ordei farina et aceto sive vino factum et super mamillarum tumorem impositum eis potenter auxiliabitur. Castanearum quibus cum corticibus ustis et pulverizatis et cum sapa temperatis capitique adolescentis in modum cataplasmatis appositis, eorum capillos confortant et augmentant et contra alopiciam valent.
131. DE CAMOMILLA CAMOMILLA herba est, quod alio nomine dicitur parthenicon, alii diacolofant, alii trociscos eliatos, alii aperitos, alii nipeos, alii yeroantemi, alii alionpotres, Italii bene odorosa, alii superba, alii apirretos, alii elintes, Romani bene olente, alii suppera, alii solisatium, Egiptii tuorin, Galli oblaodia, Campani obulacia, alii amulla, Tusci abiana, Dacii amulusta, alii antismis, alii babonica. Nascitur locis cultis et in planis, et etiam inter frumentum et in lino. Prima cura eius ad dolorem et vitia oculorum. Herba camomilla, invenies eam ante solis ortum et dic super eam precatio ista “Ego accipio te pro albuginem et dolore oculorum, quia tu mihi subvenies” et collige eam et porta tecum ad collo suspensa. Si autem vis scire virtutem huius herbe, collige eam, quando sol fit in signo Ariete floribus suis,coque in oleo olive et unge patienti ad modum agomestico et cooperi eum diligenter, et da sibi potum de aqua calida in multa quantitate. Si sudaverit, bonum signum est, liberabitur. Si vero non sudaverit malum, morietur, teste MACER. Contra stranguriam et dissuriam et lapidem frangendam vinum vel aqua decoctionis camomille sepius bibita mire confert. Contra oppilationem epatis et splenis simul potui data mire proficit. Contra dolorem stomachi et inflationem et dolorem ventris ex frigida causa vel ex ventositate vinum decoctionis eius potui dato dolorem expellit statim. Ad menstrua provocanda aqua decoctionis eius mulier se abluet vulvam et purgabit menstrua. Ut mulier non pareat ante tempus, vinum decoctionis eius sepe bibitus non permittit abortiri. Contra quotidianam febrem, oleum ex ea factum, unge febricitantem, mire calefacit et febrem discutit. Ad squamen in facie camomilla, viridem cum melle decoque et faciem illinias. Contra morsum pestiferum serpentem, dragm. 1 camomille et vino calido quiactos 2 potui dato, non poterit sibi nocere venenum. Contra vitium splenis, teste PLINIO, si patiens spleneticos acciperit per 40 diebus dragm. 1 camomille pulverizate cum vino purissimo optimo quolibet mane ieiunio, mire sanat splenem. Ad egilopie, id est carnositatem palpebrarum oculi, camomilla commasticata et superposita mire sanat. Ad fetidis eodem modo superposita purgat et sanat. Contra dolorem et gravedinem capitis ex febre oleum camomille, frontem unge, statim mitigat dolorem. Contra tineam capitis quod Greci vocant exanimates, camomillam viridem cum aceto contere et ex tali aceto ablue caput sepius, si non aliquod medicamentum, cito sanabitur. Ad idem camomillam in oleo decoctam, viridem contritam et superpositam plage, producit humores ubi fuerint collecti et expellit foras. Nota: cum reperitur camomilla in medicinis, florum eius intelligitur. Nota: si <non> adest de viridem, accipe desiccatam. Contra fluxum ventris ex frigiditate vel debilitate virtutis <…> et <si> erit sine febre, accipe camomillam, rosarum foliorum fucubus albis et polligoniam ana manipulum 1, et fiat decoctio in aqua pluviali vel saltem aqua cursivam, et patiens recipiat fumus inferius, postea ablue pedes et crura; mire confortat egrum, fluxum constringit et dolorem et inflationem pedum placat.
132. DE COTULA FETIDA COTULA FETIDA herba est, quod multum similatur camomilla, sed feculenta est valde, camomilla vero olens odorem bonum et suavis. Cotula autem calida est et sicca magis quam camomilla. Sunt enim due maneries, scilicet maior et minor, et una habet efficaciam. Valet precipue contra stranguriam et dissuriam et lapidem in vexica frangendam; vinum vel aqua decoctionis florum eius potui dato mire prodest. Ad menstruam provocandum et matricem mundificandam et exsuperfluitatem humiditatis desiccandam aquam decoctionis eius sepius ablue vulvam, et etiam oleo ex ea factum cum bombice intinctus et impositus mire medetur.
133. DE CEPIS SECUNDUM ISAAC (MARG. INF.) ISAAC inquit: CEPE calide sunt in quarto gradu, in tertio humide. Propter sui acumine et humiditate malos in stomaco generant humores. Sitim, inflationem, ventositatem, capitis dolorem atque insaniam faciunt propter fumum ascendentem ad cerebrum percutientem, unde assuescentes illud in maniam cadunt et somnia terribilia et melancolica cernunt, presertim si egritudinem exeuntes ea manducaverint. Si autem propter medicinam secundum quod oportet manducentur, calorem inducit et extenuat et incidit humores crossos et viscosos, ora venarum aperit, urinam et menstrua provocat, oxireuma mitigat, appetitum augmentat, superficiem rarefacit. Idcirco sudorem et egestionem provocat, ventrem irritat cum suo calore et siccitate, sperma cum sua humiditate augmentat. Malum tamen facit nutrimentum. Cruda vero comesta nihil nutrimenti corpori tribuit, sed si elixetur in aqua et proiecta in alia recoquatur, dat nutrimentum bonum et plurimum, maxime si cum pinguissima comedatur carne et cum bono condimento et odorifero condiantur. Allia autem parum nutriunt, sunt nociva colericis et calorem naturalem habentibus. Que si fuerint comesta frigidis et humidis <…> comedentibus inferat, elixetur ea hoc <…>, deinde condiant eam cum aceto et obsomogaro. Sunt etiam <…> secundum medicinam, quia morsibus rabiosi remedium procurat. Quod si post comestionem vinum forte bibitum fuerit, valebunt contra morsum serpentum. Prosunt etiam eis, qui veneno sunt infecti et frigidas passiones habentibus sicut tyriaca magna.
134. DE COTTILIDON COTTILIDON herba est, quod alio nomine dicitur faler, alii cimbalaria vocant, alii umbellici Veneris, alii cepos afordites, alii gessanphalos. Habet folia rotundam et pinguam, et crescit super tectibus et antiquis edificiis. Virtutem habet frigidam et humidam in tertio gradu. Contra strumas, herba cimbalaris et sepo ovium sine sale tantumdem fac emplastrum et calidum superpone, et videbis effectum bonum. Ad pedignonem qui vocatur speronaria, oleum olive cum ipsa decoque, addito modicum cere albe, fiat unguentum quo utere. Debet legi tempore estivo et tempore veris.
135. DE CEPA DOMESTICA CEPA DOMESTICA calida est et sicca in tertio gradu, teste RAXIS. AVICENNA vero dixit cepa calida est in tertio gradu, humida in secundo. Habet autem virtutem viscosam, stipticam et venenosam, videlicet cepam longam magis quam rotundam; rubea autem est stiptica plus quam alba, cruda est viscosa magis quam decocta. Cepa sepius commesta inflationem et gravedinem capitis producere solet, quia DIOSCORIDES ET ALII MEDICI nullo modo consentire videtur. Hec comesta magna sitim inducit et malum odorem oris tollit, ventrem etiam remollit. Succus ex foliorum eius anum inunctum emorroidas desiccat. Item succum eius cum oleo admixto, anum peruncto, ventrem laxat. ASCLEPIUS dicens: cepa stomachum confortat, bonum colorem reddit, appetitum incitat. Contra morsum canis cepam cum melle trita et aceto, vel decocta cum vino et melle et superposita ad modum emplastri, mire curat. DIOSCORIDES iubet: cepam cum sale et ruta simul conteris, inde facto cataplasmam super anguis <morsum> per tribus diebus transactis mire solvit. Item succus cum lacte amixto et auribus stillatum magnum atque gravem dolorem aurium tollit. Sucus eius cum aqua bibitus subito morbo mire iuvat. Item succus cepe in naribus iniectus humores nocivos a capite purgat. Item subposite vel potate, tardantia menstruis provocat et purgat. Item contrite et superposite inflationem pedum et duritiam sanat, vel sepe superuncto ex suco cepe et pinguedinis galline facto unguentum. Item, si in mane cum cepam dentibus perfricabis vel succus eius in ore teneat, dolorem dentium numquam sentierit. Item, cum pane comesta ulceram oris sanat. Item, unguentum factum ex suco eius et pinguedinis galline valet ulcerationi aurium. Item, sucus eius bibitus valet litargicos. Item, comesta somnum provocat. GALIENUS dixit et adfirmat: cepa nocet collericos, flegmaticos vero iuvat.
136. DE CORNUCERVINO CORNUCERVINO herba est, quod alio nomine dicitur scornamontone. Alii vocant ferrariam. Nascitur super lapidem per viam et extenditur. Similatur nasturcium, et immo ducit semen similem plantaginis. Virtutem habet attrahendi, expellendi et consumendi. Contra stranguriam et dissuriam et lapidem in vexica, et etiam contra opilationem renum, epatis et splenis succus eius sepe bibito mire medetur.
137. DE CULCASIA SECUNDUM ISAAC CULCASIA est radix plurimum in parte Egipti nascens, aliquantulum ponticitate acumine habens. Unde monstratur esse calida et sicca, que si elixeretur, acumen penitus amittit et viscositas quam prius latenter habebat in ea aperte <patefiet>. Ideoque crossi durique nutrimenti est generativa, sed causa sui ponticitate stomachum confortat et ventrem constipat, et tamen si moderate comedatur, bonum generat nutrimentum. Valetque dissentericis cum ventositate ex ponticitate quam habet.
138. DE CANNA MELLIS SECUNDUM ISAAC (MARG. INF.) CANNA MELLIS in natura est quasi musa, que magis convenit humanis corporibus quam musa propter sue dulcedinis abundantiam. Proinde urinam provocat, renes atque vessicam mundificat, ventrem humectat, pectoris atque pulmonis asperitatem lenit et extenuat humores. Inflationem tamen facit post cibum sumpta, que si comedatur assata, fit a pectoris pulmonisque asperitatem utilior, parum tamen ventris inflativa. Porro si multum de canna melle propinetur, deinde aqua calida cum modico sale, potenter vomitum irritat et stomacum crossis humoribus mundificat. Idcirco multum est utilis ad febrium putredines curandas, si modo supradicto sumatur.
139. DE CANNA CANNA satis est communis, quod alio nomine vocatur arundo. Virtutem habet temperativam inter frigidum et calidum in secundo gradu, et est contra omnes peracutas febres. Ad capillos multiplicandos, radix eius conquassetur et decoquatur in lexiva, et inde ablue caput, capillos multiplicat et crescere facit. Ad sagittam vel lanceam vel spinam attrahendam, radix arundinis, id est canna, et cum melle tere et superpone, sine dolore exit.
140. DE CALENDULA CALENDULA herba est, quod alio nomine dicitur florum omne mense, alii flores rancii. Nascitur locis humorosis, et etiam mulieres ponunt in ortis propter faciendum coronam, quia habet pulcros colores citrinos subrufos; et dicitur calendula, quia omnem mensem gerit florem. Ad menstruam provocanda succus calendule bibitur, vel herba cum ovo comesta vel cum farina facto crispelle mire mentrua educit, et etiam confortat stomachum. Contra dolorem dentium, sucus kalendule iniectus naribus contrario, dolorem dentium tollit. QUIDAM HOMO EXPERIMENTATOR dixit: succus calendule et aprotano, ungat semetipsum in nocte, cum vadit dormitum, mane vero se inveniet translatato in alio loco.
141. DE CETERACH CETERACH herba est qui nascitur in parietibus et muris, et etiam super lapidibus et antiquis locis. Ceterach frigida est et humida in primo gradu, unde ponitur in sirupus compositus ad infrigidandum. Valet etiam contra opilationem epatis et splenis, et contra longam febrem. Valet etiam acutis et peracutis febribus et tertianariis et sincopi. Pulvis etiam ex ea factus vulnera recentia mire consolidat.
142.DE CANDELLARIA CANDELLARIA herba est crescens in magni montibus, et maxime locis obscuris et humorosis. Folia eius similatur sigillum Salomonis, et habet radix similem candelam de cera, quia vocatur candellaria. Hec herba est termantica. Valet precipue contra artheticam et sciaticam passionem et guttam frigidam in quacumque partes corporis fuerit. Accipe totam herbam, totam cum radicibus suis et tere cum pinguedine serpentis, ursine, marmontanee et gatti, hec omnia simul bulliantur et colentur et fiat unguentum, de quo ungatur sepius et miraberis.
143. DE CONSOLIDA MAIORI CONSOLIDA MAIOR herba est, quod alii vocant nagalicon, alio nomine sinphitum maius. Nascitur in ortis et locis humorosis, et habet folia magna, ampla et longa, florem habet purpureum. Radix subnigra, intus vero alba et odorosa. Radix colligitur et cum cultello efinditur, soli exponitur et exsiccatur et suspenditur in saculo. Per 4 annos servatur in multa efficacia. Virtutem habet conglutinandi et consolidandi vulnera, et etiam si aliquam vena rupta vel incisa in pectore vel intestinis, mire consolidat, si pulvis de radicibus cum vino vel aqua accepta fuerit, vel radix consolide viridis cum ovo, vel cum farina facto inde crispelle et comeste.
144. DE CONSOLIDA MEDIA CONSOLIDA MEDIA, quod alii vocant consovaldam, habet folia similia borago, sed non est adeo aspera. Flos autem eius est subcitrinum et album colorem. Radix eius habet ad modum testiculi galli et nodosa unus ante alium. Nascitur in locis cultis et humorosis. Virtutem habet conglutinandi et consolidandi, ut consolida maior.
145. DE CONSOLIDA MINORI CONSOLIDA MINOR, quod alii vocant citasana, alii vocant vincetoxicum. Folia eius similatur menta ortulana, flos autem eius habet colorem purpureum similem sticados arabico. Nascitur iuxta fossas loco aquoso et humoroso. Hec comesta in crispellis vel cum ovo valet contra venenum et omnem incisionem consolidandam. Herba ipsius, viridem contere et superpone, vulnus mire mundificat, attrahit et consolidat. Contra morsum reptilium contrita et superposita mire confert.
146. DE COTONARIA COTONARIA herba est similis polligonie, folia eius tantum, sed est alba et pilosa, pili ut fuerit bombix, quia dicitur cotonaria. Sunt enim due species, scilicet maior et minor. Maior autem nascitur locis marinis, super montibus et lapidosis locis, et est valde pelosa et alba. Cuius virtus est ad vulnera consolidanda, sed recentem vulnus pulvis ex cotonarie materia factus et superaspersus sepe mire consolidat. Cotonaria minor nascitur locis solidis et in planis, et habet florem parvum, subcitrinum, album, qui parum discernitur. Hec herba crescit autem ad plus in quantitate unius palmi, maior autem crescit in quantitate unius brachii. Cotonaria minor virtutem habet mundificandi, confortandi et consolidandi. Contra maculam sive obtalmiam oculi sucus cotonarie missus per se, vel cum melle attico facto collirium oculisque sepe destillabis, mire expellit maculam et sanat; probatum est. Fuit QUIDAM EXPERIMENTATOR quod sic probavit eam: accepit quemdam gallum vel catulum et punxit ei oculos cum aculo vel stillo ut toti oculi videbantur crepati, quod numquam viderent, et superposuit hec herba contrita loco mundo et bene cum faxia obligavit, et sic dimisit usque ad alteram diem, postea elevavit faxiam et invenit oculi pulcherrimi, ut prius erant, de quem multum miratus fuit; postea probavit ad multis. Valet etiam ad ulcera consolidandam; pulvis eius sepe superpositus mire consolidat. Contra vitium epatis et splenis vinum decoctionis detur potui.
147. DE CENNERUGIONE CENNERUGIO herba est similis celidonia, quem quidam vocant celidonius masculus, quia folia habent colorem similem celidonie. Florem gerit purpureum, in medio subalbidum. Radix subnigra, intus vero alba, crescens in quantitate duorum cubitorum. Nascitur in fossatis et locis obscuris et aquosis; invenies eam propter florem mense Aprilis et Madii. Valet precipue contra opilationem epatis et splenis, renum et vexice, et contra stranguriam et dissuriam et lapidem frangendam. Vinum decoctionis radicibus eius potui dato mire medetur. Valet etiam ad matricem dolentem et contra morboregio, bonum colorem [a] affert.
148. DE CERASIS CERASORUM SIVE CERAGIE fructus arbor est satis communis, cuius duplex est maneries, videlicet in sapore et etiam in virtute. Sunt enim ceragie valde acre, subamari saporis et acetosi, quod ad quibusdam vocantur amarene, alii vocant agriotte, quod tales gerasie competunt esui, et maxime collericis et iuvenis, quia frigide sunt et sicce in secundo gradu. Appetitum incitant et stomachum confortant, et expellunt dolorem in eo quod fit ex calido humido. Sunt autem alie ceragie dulci saporis, et multe sunt enim maneries in sapore et etiam in bonitate sicut diverse pire et similia. Cerasie quanto dulciores et nigre sunt, tanto meliores. Sunt enim frigide et humide in primo gradu. Virtutem habent confortandi et bonum sanguinem generandi et humorositatem restaurandi. Valent etiam contra dolorem epatis et morboregio, ventrem laxant, urinam provocant, sitim reprimunt, bonum colorem conferunt. Nucleis eorum a corticibus mundatorum valent contra stranguriam et dissuriam et lapidem frangendam. Pulvis eorum cum vino potui dato mirum est remedium. Gumma huius arboris valet contra impetiginem et serpiginem, et volis cum aceto sepe superfricata mire sanat; probatum est.
149. DE CAPRAGINE CAPRAGINE herba est, quod alio nomine dicitur galligaria. Nascitur locis cultivis et humorosis. Virtutem habet frigidam et siccam. Contra fluxum ventris aqua pluvialis decoctionis eius ablue pedes, et tibia mire constringit et dolorem tollit. Item, contra pruriginem tibiarum ex flegmate salso, in aqua pluviali decoquatur herba capraginem et plantaginem et senationum, postea cum spongia illiniatur.
150. DE CAPRIFOLLIO CAPRIFOLLIUM sive caprificus herba est, quod alii vocant oriolam, habens folia similia matrisilvie, sed maior est. Quidam vocant matrisilvam, sed mentiunt, quia matrisilvam producit fructum rubeum, caprifolium vero nigrum, et maius et folii magis viridis, illa vero alba. Nascitur in vallibus et in fossatis, locis obscuris, crescens in quantitate duorum cubitorum, et habet stipita sicut arbor, florem citrinum, semen immaturum viridem subrubeum, maturum vero fit nigrum ut semen pionie. Succus ipsius seminis oculis instillatus obtalmiam et macula mirabiliter consumit. Contra omnia vulnera sanandam foliis oriole integre superpone et liga, et remove de recente mane et sero, et sanabitur sine aliquo unguento, quia probatum est ad multis quod attrahit et mundificat et sanat.
- De diagridio
- De dragaganto, id est vitriolum
- De dauco
- De dragganto
- De diptamo
- De deronici
- De dactilis
151. DE DIAGRIDIO DIAGRIDIUM calidum est et siccum in quarto gradu. Est autem succus cuiusdam herbe nascentis in transmarinis partibus, que est species titimalli, et in canicularibus diebus rumpuntur (sunt enim 7 species titimalli) summitates illius herbe, lac effluens colligitur in vasis parvis, quod soli exponitur, desiccatur et in substantiam diagridii transmutatur, et dicit per excoctionem fieri. Cum sit <…>, quandoque sophisticatur ex admixtione alterius titimalli, et tunc fortius operatur. Quod bonum est et suavius laudabile. Sophisticatur etiam quandoque ex admixtione pulveris subtilis colofonie que pix greca dicitur, quandoque etiam frusta colofonie inter diagridium venduntur pro diagridio. Est autem illud eligendum quod album est vel nigrum vel subnigrum in colore et in substantiam per totum clarum et frangibilem; licet colofonia faciliter frangatur, non tamen adeo cito. Quod etiam subamarum habet saporem aliquantulum et non abhominabile multum <est bonum>, quod enim abhominabile est multum in sapore sophisticatum est ex alterius lactis admixtione; quod etiam insipidum vel nullum ex admixtione colofonie, quod quandam partem claram, quandam vero obscuram, abiciendum est. Est etiam eligendum quod cum sputo humectatur continuo in album vertitur colorem ad naturam lactis reddit. Grossum etiam est eligendum et in medicinis ponendum. Pulvis enim ex admixtione pulveris colofonie facile potest sophisticari, et non tam diu servatur quam diu grossum. Grossum enim per 10 annos potest servari vel 20. In medicinis ponitur ad acuendum, quia in parva quantitate potest acuere, et quia non multum violenter ducit et non multam facit abhominationem, numquam per se datur. Sed licet non multum fit violentum, violentiam autem eius reprimimus. Nota: in dosi sufficiunt 2 scrup. ad plus scrup. 3 in libra 1 unz. 1 sem., sed tamen eius violentiam reprimimus. Cum autem medicinam acuere volueris, sic est faciendum: accipe scamonee scrup. 2 vel 3, pulveriza sic: noli cribrare nec terere sicut alias species, quia ex subtilitate sua et etiam viscositate villis stomaci adheret, et postea, dum adhuc calidum est electuarium, imponatur pulvis scamonee, addito pulvere masticis in minori quantitate, parum vel in media quantitate scamonee, et semper per intervallum pone pulverem diagridii et continuo moveatur, ne inviscetur, quia si totum poneretur, in simul conviscaretur. Scamonea in calido ponitur, quia ex calore reprimitur eius violentia. Sed hoc tale electuarium non potest dari ante 15 dies vel 20. Vel sic: accipe scrup. 1 vel 2 vel 3 vel 4 scamonee – hoc autem dico, quia plus operatur 1 dragm. in calida regione et in calido tempore quam 2 vel 3 in frigida regione et in frigido tempore –, pulverizetur subtilissime et ponantur in aqua ordei per totam noctem, cum illa aqua acuatur medicina vel cum colatura ipsius aque, si debilis sit patiens. Sic autem possunt dari delicatis hominibus sine molestia et timore, et etiam acute febricitantibus. Sed nota quod scamonea in maiori quantitate est sic ponenda quam alio modo, aqua autem sit tepida vel frigida. Nec hoc etiam electuarium dandum est ante 7 dies vel 10. Sed quia sepe cogimur dare medicinam et opportet nos acuere in ipsa die, sic est faciendum: pulveriza 2 scrup. vel 3 diagridii, sed non multum subtiliter, et pulveriza de mastice et acue medicinam. Aliter etiam fit, quod possit dari medicina in ipsa die: accipe scamoneam integram et pone in pasta vel in pomo granato et coque bene, ut sic reprimatur eius violentiam, et postea pulverizetur et modicum masticis addatur, et inde acuatur medicina. Et nota quod diagridio principaliter mastix admiscetur, secundario bdellium, tertio gummi arabicum. Scamonea principaliter purgat coleram, secundario flegma et melancolia. Nota quod medicina scamoneata numquam debet dari cum frigida aqua; ex frigiditate enim aque potest scamonea inviscari villis stomaci. Potest etiam fieri potus laxativus, panis laxativus et fructus laxativus. Et autem fit claretum vel nectar. Inter alias species ponatur scamonea, pulverizetur etiam addito mastix ponatur in pasta et coquetur, et sic fit panis laxativus. Scamonea etiam integra in arborem fixam non versus terram multum, sed in medio ponatur in quantitate unius libr. vel sem. et pannus circumponatur et cortex desuper [et litargea] et bene ligetur planta illa, humorositas autem arboris et nutrimentum sursum tendens efficaciam scamonee secum fert ad ramos, unde fit fructus laxativus. Et nota quod diagridium, cum principaliter purget coleram, secundario flegma et melancoliam, cum diversis tamen medicinis positum diversos humores principaliter purgat; si enim ponatur cum oxi laxativo vel electuario frigido vel trifera saracenica, principaliter coleram purgat, si cum blanca vel benedicta, flegma, cum theodoricon anacardino vel diasene, melancolia. Et nota quod diutius servatur, quando ponitur <in> electuario confecto cum melle, qui per 2 annos vel 3 ad plus quam <cum> ponitur electuario confecto cum sirupo. Et nota quod si fricetur scamonea cum oleo violaceo bene addito mastice et acuatur medicina, in ipso die vel secundo potest dari.
152. DE DRAGAGANTO DRAGAGANTUM frigidum est in secundo gradu, humidum in primo. Est autem gummi cuiusdam arboris in ultramarinis partibus nascentis. Humiditas enim effluens ex actione caloris condensatur et in gummi substantia transmutatur. Cuius triplex est maneries, scilicet dragagantum album, quod melius est, si clarum sit et purum; est etiam subrufum et citrinum, quod non est adeo bonum. Et est eligendum quod non est obscurum, sed clarum, nec terre habens admixtionem. Et nota quod album in frigidis medicinis, subrufum vel citrinum in calidis debet poni. Per 50 annos potest servari. Virtutem habet ex frigiditate infrigidandi et mundificandi, ex humiditate humectandi, ex glutinositate conglutinandi. Contra frigiditatem pectoris talis sit usus: aqua dragaganti decoctionis ordei et gummi arabici detur patienti. Contra calidam tussim et siccam detur aqua ordei decoctionis succi liquiritie, in qua dissolutum fuerit dragagantum per noctem unam, per pannum exprimatur, cum viscositate ipsius conficiatur pulvis dragaganti et fiant pillule, quas sub lingua teneat patiens, que ita dissolute transglutiantur. Valet etiam contra sitim ex caliditate spiritualium. Electuarium etiam confectum ex duabus partibus dragaganti et tertia liquiritie valet contra predictam tussim. Contra sitim detur aqua ordei, in qua dissolutum fuerit dragagantum per noctem; etiam fiat sirupus ex aqua ordei decoctionis ipsius dragaganti, vel in aqua dissolutum fuerit, quod convenienter datur in acutis febribus; dragagantum etiam sub lingua si teneatur, valet. Contra scissuras oris et labiorum et palati ulcerationem vel excoriationem in aqua rosarum dissolvatur dragagantum et per pannum exprimatur, cum glutinositate conficiatur pulvis amidi, intingatur penna et illiniatur lingua vel labia sepius; cito curatur. Ad faciem dealbandam et pannum superfluum removendum ponunt mulieres dragagantum in aqua rosarum per noctem, mane addita borace vel camphora in parva quantitate, faciem frequenter illiniunt. Contra callida apostemata in principio exprimatur succus vermicularis et in eo dragagantum dissolvatur per noctem, in pannis intinctus super calida appostemata in principio ponatur, eodem modo contra artheticos dolores ex colerica materia. Contra combustiones eodem modo in secunda die vel tertia; nam prima die combustiones debent poni actualiter calida et non actualiter frigida, ut fumositates exhalent, unde quandoque primo inungimus sapone. Contra dissinteriam in aqua pluviali dissolvatur et in eadem decoquatur pulvis qui detur patienti. Eadem aqua aliquantulum tepida per cristere iniciatur, si sit ex vitio inferiorum intestinorum; si ex vitio superiorum, detur succo plantaginis, in quo per noctem iacuerit et dissolutum fuerit dragagantum. Et nota quod cum ponitur in medicinis, per se debet teri, quia contritioni resistit. Si enim cum aliis speciebus conteretur, plus in fumum resolvetur alie species quam dragagantum conteratur, unde in diadraganto per se teruntur.
153. DE DAUCO DAUCUS calidus est et siccus in tertio gradu. Eius duplex est maneries, scilicet daucus creticus, qui maioris est efficacie, et dicitur creticus, quia precipue in Creta insula reperitur, et daucus asininus, quia cibus asinorum est precipue. Daucus asininus pro cretico ponitur, quia illius parva est quantitas. Habet autem maiorem efficaciam secundum herbam et florem, nullam autem aut modicam secundum radices. Debet herba cum floribus colligi, cum flores producit, abiectis radicibus, et in umbroso loco desiccari. Per annum servatur in multa efficacia; singulis annis renovetur. Virtutem habet dissolvendi, consumendi et attenuandi ex qualitatibus suis, diureticam ex subtilitate substantie. Contra frigidam asma et contra frigidam et humidam tussim detur vinum decoctionis eius et ficuum siccarum. Contra frigidam reuma sacelletur caput ex pulvere facto ex ipsa herba bene prius calefacto. Contra dolorem stomaci ex frigiditate vel ventositate et contra stranguriam et dissuriam, colicam et iliacam passionem detur vinum decoctionis eius. Herba etiam ipsa in multa quantitate in vino et oleo cocta super locum dolentem ponatur. Contra stranguriam et dissuriam et vitium lapidis detur vinum decoctionis seminis eius et saxifrage. Contra opilationem splenis et epatis ex frigida causa et ydropisim fiat sirupus ex suco feniculi decoctionis eius. Contra duritiem splenis et epatis ponatur herba in multa quantitate in vino et oleo et maceretur ibi per 10 dies, decoquetur in decimo die, quousque redigatur in oleum, exprimatur herba bene et coletur, colatura ponatur ad ignem et imponatur cera, et fiat cerotum contra duritiem et contra alia apostemata; satis competens est.
154. DE DRAGANTO DRAGANTUM, id est vitriolum, calidum est et siccum in quarto gradu. Sunt autem maneries quatuor, scilicet indicus, quod in India reperitur et est album, et arabicum, que in Arabia reperitur et est citrinum, et ciprinum, quod in Ciprio insula reperitur et est viridis coloris, et terra francigena,scilicet atramentum, quod in Gallia reperitur. Illud est eligendum quod viridi coloris est et clarum. Est autem quemdam humorosum et turbidum quod debet frangi et gutta, que interius reperitur, debet poni in medicins. Et nota quod vena terre est; per 10 annos servatur. Virtutem habet dissolvendi et consumendi et corrodendi. Contra fistulam talis sit usus: pulvis ipsius cum duabus partibus farine fabe fracte cum capitello vel sapone gallico conficiatur, ex quo licinium intinctum fistule imponatur; os fistule elargat, quod etiam fracta ossa si sint, competenter possunt extrahi. Contra polippum stuellum ex apostolicon vel ex bombice aqua salsa madefactum pulvere eius aspersum naribus imponatur. Ad carnem superfluam corrodendam solus pulvis superponatur. Contra fluxum sanguinis e naribus pulvis ipsius combusti cum pulvere carte combuste et pulvere masticis conficiatur cum suco sanguinarie, cum quo lapis emathites super cotem fricatus fuerit, stuellum inde factum naribus impone. Sic uratur dragantum: in testa sicca sine liquore ponatur super carbones, et sic uratur, donec vertatur in nigrum colorem. Contra profluvium mulieris fiat suppositorium ex eisdem confectis cum suco plantaginis,in quo fricatus fuerit lapis ematithes. Ex eisdem fiat suppositorium contra emoroidas fluentes, enim constringit et inflatis desiccat; et conficiatur cum suco tassi barbassi. Et nota quod dum comburitur, calor eius suffocatur, extinguitur et infrigidatur, unde cum siccitate constringit. Dragantum in admixtione aliorum denigrat.
155. DE DIPTAMO DIPTAMUS calide et sicce complexionis est in secundo gradu. Herba est, cuius radix simili nomine appellatur; alio nomine dicitur arthis. In locis calidis et frigidis et lapidosis precipue reperitur, cuius folia similatur fraxinum. Radix collecta et exsiccata per 2 annos servatur in multa efficacia. Eligitur que interius habet solidam substantiam et non perforatam, que etiam cum frangitur, non pulverizatur. Virtutem habet consumendi et attrahendi venenum. Contra morsum venenatorum animalium et propter venenum ipsa herba contrita superponatur et sucus in vino detur. Pulvis ipsius conficiatur cum suco mente et superponatur, et in potu detur. Nota quod mitridatum potest fieri habens virtutem tyriace et propter probationem, addito pulvere diptami, costi, gentiane, aristologie longe et addito pulvere vitrioli, ut denigretur; sed ad plus non valet, nisi per duos annos. Contra stranguriam et dissuriam detur vinum decoctionis pulveris eius. Contra frigidum asma ficus sicce et uve passe bulliant in vino forti, colentur et colatura addatur unz. sem. pulvis diptami. Multum valet, si sit difficultas inspirandi ex frigiditate. Ad mortuum fetum et secundinam educendam fiat iniectio pulveris eius cum suco herbe ipsius vel arthemisie, vel fiat suppositorium ex pulvere eius confecto cum succo herbe ipsius vel arthemisie. Contra epilentiam pulvis eius cum pulvere castorei cum suco rute per os detur, et colatura per nares iniciatur. Paraletici ex eadem confectione calefacta inungatur et fricetur.
156. DE DERONICIS DERONICI calidi sunt et sicci in tertio gradu. Herba est, que simili nomine appellatur. Sunt tamen radices subalbide parve, tamen nodose ad modum pollipodii. Dolorem de inflativam et grossa ventositate, maxime in vulva existente, placant et morsus reptilium curant, ideoque quidam miscent eas magis antidotis contra venenum existentibus. Similiter valet galanga.
157. DE DACTILIS SECUNDUM ISAAC DACTILIS calidi sunt et humidi in secundo gradu, grossi sanguinis generativi et difficiles digestioni, ficubus tamen siccis digestibiliores magisque urinam provocant, sed illud assuescentes epatis ac splenis constipationem, duritiam, crossitiem patiuntur. Gingivis atque dentibus sunt nocivi, dolorem in ore stomachi faciunt. Duri tamen actiones secundum regionum varietatem. Quidam enim in frigida, quidam in calida nascuntur regionem, alii vero in mediocri. Calida habentes regionem sunt dulcissimi et viscosi, proinde parum nutriunt, cito enim digeruntur et ventrem humefaciunt, plus etiam ceteris constipationem epatis ac splenis et nocumentum capiti orique stomachi faciunt. Rursus qui in terra frigida nascunt, in sua cruditate, ponticitate et siccitate permanent, quia ceteris sunt sicciores et minus omnibus sunt nutritivi, ac duri ad digerendum tardique de stomacho ascendendum. Ceteris tamen amplius confortant. In mediocri nascentes regionem, licet imperfecta constent maturitate, tanta illis abest siccitas, ut in maturitate servari queant, quoniam in eis quedam liquoris superfluitas est. Unde corpora replent de copia crudorum humorum, qui sunt materia diuturne et periodice febris, ad dissolvendum inobedientes.
- De endivia
- De enula
- De euforbio
- De eupatorio
- De emblici
- De epatica
- De ere usto
- De electerio
- De elleboro
- De esula
- De eruca
- De ematites
- De ebulo
- De edera nigra
- De exifion
- De eliotropion
- De eufragia
158. DE ENDIVIA ENDIVIA frigida est et sicca in primo gradu, que alio nomine scariola dicitur. Semina et folia competunt medicine, folia in usu ciborum; secundum radicem nullam habet virtutem. Folia viridia sunt maxime efficacie, sicca nullius; aliquantulam habent amaritudinem et ponticitatem, unde sunt diuretica. Unde virtutem ex frigiditate habent alterandi et confortandi. Unde valent contra opilationem epatis et splenis ex colerica causa. Contra yctericiam simplicem et duplicem, tertianam et contra opilationem epatis et calefactionem et calida apostemata, contra omnia predicta valent elixe vel crude comeste. Succus etiam cum aqua calida datus valet. Succus etiam eius cum trifera saracenica calida detur. Contra oppilationes predictas et simplicem et duplicem tertianam, materia existente digesta, et contra calefactionem epatis, et maxime contra yctericiam croceam valet. Syrupus etiam fiat delicatis ex suco eius, sed quia de succis fit turbulentus, fiat sic, et ita de omnibus aliis sucis fiat clarus: bulliat sucus scariole aliquantulum, postea resideat, quod feculentum est residet, quod clarum supernatat. Cola per pannum suaviter et non exprimas, ne pertrahetur sucus, et ex illa colatura que videtur aqua esse, addito zucaro, fiat sirupus. Si clariorem vis facere, pone albumen ovi. Contra febrem et yctericiam valet hic sirupus et calorem epatis. Quem si volueris facere laxativum, in fine decoctionis sirupi pulvis subtilissimus optimi reubarbari ponatur et cola, si placet, propter amaritudinem aliquantulam, sed non est tante efficacie, quante est si non coletur. Contra febres factas ex colera in quarto vel sexto die, digesta materia, detur. Ad idem etiam valet, si succus eius cum reubarbaro detur cum calida. Contra febres ex apostematibus et ad saniem etiam purgandam valet sirupus idem et sucus eius et trifera saracenica cum calida. Contra calorem epatis et calida apostemata valet etiam herba contrita et superposita. Ad idem valet sirupus epihtimatus. Nota quod cum non habueris folia, herbe semen coquimus in aqua prius bene tritum, quandoque ponimus semen cum sucis aliquibus curando passionem.
159. DE EPITHIMO EPITHIMUM calidum est et siccum in tertio gradu. Est autem herba precipue in locis calidis crescens. Herba autem †coanteditur† quandoque circa thimum, scilicet quadam herba, et flos eius inde dicitur epithimum quasi supra thimum crescens. Flos autem et non herba in medicinis ponitur, pro quo ponitur quandoque cuscute; cum producit flores, flores colliguntur. Habet autem virtutem purgandi principaliter melancoliam, secundario flegma. Non per se ponitur, sed convenienter ponitur in medicinis purgantibus melancoliam. Contra quartanam fiat decoctio in aqua dragm. 1 sem. epithimi et multa decoctio, et in tali ponatur dragm. 2 lapislazuli vel armenici et, digesta materia, detur patienti; multi liberantur. Nota quod eadem decoctio et purgatio valet emoroidis ex melancolico sanguine. Contra melancolicam passionem detur vinum decoctionis eius. Contra sincopim frigidam ex ventositate melancolica fiat sirupus ex aqua decoctionis sene et epithimi. Foliis etiam eius, ut dicit CONSTANTINUS, spleni cataplasmata splenem extenuatur. Eadem in vino et oleo decocta et cataplasmata stranguriam solvit.
160. DE ENULA ENULA calida est in fine tertii gradus, humida in principio. Cuius duplex est maneries, scilicet ortulana et campana, que maioris est efficacie. Secundum radices colliguntur. Colligitur radix in principio estatis, soli exsiccatur, ne humiditate corrumpatur. Radix in medicinis debet poni, non herba; per biennium potest servari. Habet autem virtutem leniendi et mundificandi, unde valet contra nervos ex frigiditate indignatos. Contra dolorem stomachi ex frigida causa vel ventositate detur vinum decoctionis radicis vel pulvis radicis. Contra dolorem spiritualium ex frigida causa vel ventositate detur vinum decoctionis eius iuxta illud:
Enula campana reddit precordia sana.
Contra frigidam tussim valet idem vinum. Pulvis eius cum pulvere cinnamomi etiam delicatis solvit ventrem et dolorem spiritualium. Herba tota in vino et oleo decocta cum foliis, si haberi potest, et cataplasmata yliacam et colicam et stranguriam solvit. Contra frigidum asma decoquatur ordeum optime, ut fiat spissa aqua sicut otisana, et cum aqua illa decoquetur optime pulvis radicis et detur patienti.
161. DE EUFORBIO EUFORBIUM calidum est et siccum in quarto gradu. Gummi arboris est in India nascentis, que in tempore estivo quemdam emittit gummositatem, que circa arborem conglutinatam in substantia euforbii transit. Quedam pars in terra cadit et terre habet amixtionem; quod minutum est non est bonum, quia terre habet admixtionem. Eligendum est quod grossum, clarum et purum in colore et in substantia. Subrufum est <bonum> vel citrinum, quod subalbidum est <abiciendum>. Per 40 annos potest servari minutum. Quandoque sophisticatur ex amixtione dragaganti rubei. Virtutem habet dissolvendi, attrahendi, laxandi, consumendi et principaliter flegma, secundario melancoliam et a remotis partibus [contra arteticam et podagram] capitis et aliis. Contra quelibet, arteticam, sciaticam et podagram et ciragram ex frigiditate et ylliacam passionem acuatur benedicta ex 4 scrup. vel 2 euforbii et 3 bdellii vel masticis, et detur benedicta cum aqua decoctionis seminis feniculi vel radicis eius. Contra yliacam passionem iniciatur per cristere cum aliquo liquore. Maxime valet, si predicte passiones ex flegmatico humore fiant. Contra cephaleam et epilensiam et apoplesiam ex flegmatico humore predicto modo acuitur yeralogodion vel blancha, et detur patienti ad preservationem vel post accessionem. Contra litargiam provocetur sternutatio cum pulvere eius naribus immisso vel ex pulvere eius in panno subtili et raro posito et percusso ad nares cum digito. Quandoque autem non possunt excitari, unde conficiatur eius pulvis cum oleo rosarum et inungatur penna, et nares inungantur exterius bene in profundo. Eodem modo potest provocari sternutatio epilenticis et apopleticis in accessione ipsa. Contra litargiam et epilensiam fiat unguentum ex pulvere euforbii et castorei, cera et oleo muscellino vel saltem communi, epilenticus a posteriori parte inungatur tota spina, litargico abradatur occipitium et inungatur bene fricando fortiter. Et ad memoriam recuperandam fiat electuarium ex duobus partibus ligni aloes et cassie lignee et tertia parte euforbii et anacardorum et melle, detur quandoque in parva quantitate. Ad idem aliud sit usus: radatur occipitrum et abluatur bene cum vino calido, postea scarificetur, et statim fit confricatio ex decoctione euforbii et interioris substantie anacardorum in suco pigani. Contra asma ex frigiditate detur euforbium cum modica mastice in ovo sorbili. Contra vitium splenis acuatur diasene ex euforbio, addita mastice, et detur, precedentibus tamen multi digestivis. Contra veterem yctericiam factam ex opilatione epatis 2 dragm. euforbii in ovo sorbili dati valent. Pulvis euforbii carnem superfluam corrodit.
162. DE EUPATORIO EUPATORIUM calidum est in primo gradu, siccum in secundo. Idem est quod salvia agrestis. Viridis maioris est efficacie quam siccata. Valet autem contra universalem <paralisim>. Talis sit usus:castoreum bulliatur in succo salvie agrestis et succo caulis agrestis, et dentur. Pulverizata ponatur sub lingua. Fiat etiam gargarismus ex aqua decoctionis istarum specierum, precedente tamen minutione de duabus venis, que sunt sub lingua. Valet etiam salvia agrestis his qui in febribus perdiderunt vocem, et ydropicis et yctericis. Si fiat ex opilatione splenis et epatis, talis sit usus: dragm. 1 salvie agrestis bulliat in unz. sem. suci appii, et detur talis decoctio. Contra lumbricos nuclei persicorum triti cum succo salvie agrestis valent.
163. DE ENBLICIS ENBLICI fructus sunt <in> ultramarinis partibus crescentis. Purgant fleuma et melancolia, unde valent contra egritudines ex talibus humoribus provenientes, ut in quartana; adponitur unz. sem. in decoctione. Valent contra emorroidas, si pulvis distemperetur cum suco tassi barbassi superposito. Contra casum capillorum pulvis emblici cum pulvere aloes distemperentur in oleo et inungatur caput. Si cadunt capilli ex asperitate pororum ex caliditate, multum valet, quia curat poros.
164. DE EPATICA EPATICA frigida est et sicca in primo gradu. Est autem quedam herba crescens in aquosis locis, et precipue lapidosis, minuta habens folia, terre et lapidibus adherentia. Quanto autem maiora habet folia, tanto melior, et dicitur epatica, que epati precipue est iuvativa. Virtutem habet infrigidandi, et est diuretica ex subtilitate substantie. Unde valet contra opilationem splenis et epatis ex calida causa et epatis calorem et icteritiam aqua decoctionis eius. Sirupus factus ex aqua decoctionis eius, addito reubarbaro in fine decoctionis, optimus est contra ycteritiam. Nota quod in omnibus aquis, ex quibus fit sirupus contra calefactionem epatis, debet poni epatica; multum enim iuvat. Contra callida apostemata trita ponatur in principio, operatur enim per repercussionem.
165. DE ERE USTO ES USTUM calidum est et siccum in quarto gradu, alio nomine calcuceraumenon appellatur. Artificio quondam coaptatur et comburitur, ut possit pulverizari. In olla frigida de creta ponatur es rubum, illud scilicet quod a fabris fabricatum est, et in fornace, ubi fit continuus ignis, ponatur per 20 dies, postea pulverizetur. In excoctione enim nimia augmentantur partes terrestres et diminuuntur aquose. Virtutem habet dissolvendi, consumendi et melancolicum humorem purgandi et extenuandi, unde convenienter ponitur in emplastris extenuativis , ut apostolicon, et emplastris contra splenem. Carnem superfluam corrodit. Contra fistulam conficiatur pulvis eius cum melle vel cum sapone spatarenti vel gallico, tenta intincta ponatur; os fistule elargat et etiam curat. Contra polippum fiat stuellum de apostolicon vel cerocto, superspergatur pulvis eius et naribus immittatur. Contra discolorationem ex abundantia melancolici humoris in splene vel ex crudis humoribus in stomaco ex diuturnitate temporis talis sit usus: pulvis eris usti decies vel plures ad modum lapislazuli lavetur et detur cum suco feniculi vel oximelle in aqua calida; melancolicum humorem purgat, sed violenter et angustiose per superiora.
166. DE ELECTERIO ELECTERIUM calidum est et siccum in quarto gradu. Aliud est lacterides, sunt enim cataputie, aliud electerides, quia cucumer agrestis. Alio nomine dicitur siccidum, aliud eletherium. Electerium est fructus cucumeris agrestis; in canicularibus diebus fructus cucumeri agrestis colliguntur et conteruntur, succus expressus soli exponitur et desiccatur. Quidam ad ignem decoquunt succum cum melle fere ad consumptionem succi et in modum electuarii dant; laxat per inferiora et superiora. Per 2 annos in multa efficacia servatur, postea deficit virtus eius. Habet autem virtutem purgandi principaliter flegma, secundario melancolia. Contra artheticam, podagram et iliacam passionem pulverizetur electerium et mirra ana dragm. 2 et fricentur bene cum oleo rosarum, dentur postea cum succo feniculi calido. In illa tamen passione precedat aliquod cristere mollitivum, et postea illud ex aqua malvarum, oleo et melle et dragm. 5 vel 6 electerii, addito mastice, cum aqua calida. Herba ipsa si haberi potest, aliquantulum conteratur et decocta in vino et oleo loco dolenti superposita, stranguriam, yliacam, artheticam, podagram subvenit. Ad menstrua provocandam pulvis electerii conficiatur cum oleo muscellino vel communi, et bombix intincta superponatur. Ad apostemata calida maturanda et rumpenda electerii dragm. 6 vel 5 cum farina ordei, conficiatur cum vitello ovi et superponatur. Idem valet contra calida apostemata, sed vide, ne sint multum calida, nec debet poni in principio. Ad apostemata rumpenda optimum fit ruptorium ex electerio et terbentina. Ad vermes aurium conficiatur electerium in quantitate granorum 5 cum modico aceto et tepidum infundatur. Ad omnem dolorem stomaci ex frigida causa inungatur ex confectione electerii et aceti. Ad lentigines faciei et omnem superfluitatem eius removendam accipe cerusam et camphoram et electerium in quantitate illorum duorum, conficiatur cum aceto in modum unguenti in mortario plumbeo et cum pistello plumbeo, et ponatur in vase vitreo per 15 dies, et post iterum in eodem mortario et predicto pistello moveatur, addito aceto, si durum est, et inungatur; facies omnes abstergit et pannum et lentigines.
167. DE ELLEBORO ELLEBORUS calidus est et siccus in tertio gradu. Cuius duplex est maneries, scilicet albus ita dictus, quia radices habet albas, vel quia albos purgat humores, scilicet flegmaticos, et niger, quia nigras habet radices, vel quia nigros purgat humores, scilicet melancolicos. Cum in medicinis reperitur eius receptio, radix debet poni. Antiqui in purgationibus utebantur elleboro sicut nos nunc scamonea; corpora enim tunc robustiora, violentiorem medicinam sive molestam pati poterant, nunc vero debilia eius violentiam non substinerent. Unde cum summa cautela danda est medicina; que receptio ellebori cum invenitur, receptio ellebori simpliciter albus debet intelligi et albus debet poni. Que utramque receptio ellebori, albus et niger utrumque debet poni, quia utrumque purgat humorem. Nota quod debili et habenti pectus strictum et macilentum non debet dari, quia vomitum provocat et per inferiora et per superiora purgat, forti vero et non facile moventi potest dari. Contra quotidianam de flegmate naturali et flegmate vitreo, artheticam, podagram et ciragram valet oximel factum de radicibus ellebori albi. Fiat autem oximelle sic: perfora radices feniculi vel raphani cum subula et immitte radicem ellebori albi, terra effossa circa radices imponantur; cave tamen, ne rumpatur radix. Plures radices ita perforate et parate sub terra dimittantur per 20 vel 30 dies, ut accipiant virtutes ab elleboro, postea abiectis radicibus ellebori, alie radices conterantur et in aceto per tres dies vel quatuor ponantur, postea fiat decoctio ex tali aceto et melle, fiat oximelle competens predictis causis. Oximel factum de radicibus ellebori nigri eodem modo preparatis valet ad melancoliam purgandum et quartanam. Sed nota quod non debet dari, nisi materia existente digesta. Nota etiam quod violentius purgat albus quam niger. Contra artheticam, podagram et ciragram fiat decoctio ipsius herbe in aqua salsa et fomentetur partes, herba etiam ipsa cataplasmatur. Ad vermes aurium conficiatur modicum pulvis ellebori cum suco persicarie et auribus imponatur; statim exeunt. Pulvis eius superpositus carnem superfluam corrodit. Contra furfuriscas capitis et pediculos bulliat farina lupinorum amarorum in aceto, postea coletur, colature admisceatur pulvis ellebori, ut quasi sinapismum ungatur caput per discriminalia, postmodum lavetur cum aqua calida. Contra scabiem fiat pulvis ex elleboro albo bene trito obol. 1 et litargiro per se trito unz. 2, oleum nucum vel communi in patella ponatur, litargirum conficiatur bene cum aceto et ponatur in oleo illo, ad ultimum pulverem istum apposito inungatur patiens in balneo, multum valet. Contra litargiam et epilensiam provocetur sternutatio ex pulvere eius naribus immisso vel in panno posito et ad nares percusso. DIOSCORIDES dicit quod si pulvis eius cum farina et aqua conficiatur et fiat tortellus, mures occidit, si ex eo comedunt.
168. DE ESULA ESULA calida est et sicca in quarto gradu. Fructex est, cuius radices <et> cortices <valent>, cortices tamen medicine competunt, in vere colliguntur. Per biennium in multa efficacia servatur. Melius tamen est, ut singulis annis renovetur. Esula virtutem habet purgandi principaliter flegmaticos humores, unde valet contra egritudines ex flegmate. Nota quod inter ea, que acumine suo purgant, post scamoneam utilior est esula et securius potest dari; non enim est multum abhominabilis. Contra quotidianam de flegmate naturali, artheticam, podagram, ciragram, paralixim et iliacam passionem et leucoflegmatico detur pulvis iste PETRUNCELLI, qui receptio: esule dragm. 3, modicum cinamomi, seminis feniculi et anisi et masticis.
Sanis flegmaticis ad preservationem valet, et contra predictas passiones valet, cum vino calido vel aqua calida vel ovo sorbili datur, vel cum brodio vel cum iuscello. Benedicta esulata valet contra predictas passiones, et maxime contra yliacam passionem, iniciatur etiam per cristere cum aqua salsa et oleo et melle, optimum est. Contra leucoflegmantiam precipue talis sit usus: bulliat sucus feniculi aliquantulum, postea resideat, aquam claram supernatantem accipe et addito pulvere eius et zucaro detur, vel fiat sirupus multum competens. Delicatis medicinas horrentibus ponatur pulvis eius decoquendus cum carnibus vel cortices esule, et carnes comedant et brodium accipiant. Contra predictas passiones valet; fiat etiam claretum ex pulvere eius, vino et melle et aliis speciebus, non enim est valde abhominabilis. Teodoricon anacardinum et yeralogodion competenter acuuntur ex esula contra predicta.
169. DE ERUCA ERUCA calida est et sicca in tertio gradu. Est autem domestica et silvestris. Domestica maioris est efficacie, silvestris vero minoris. Usui medicine competunt precipue semina, secundario folia. Virtutem habet consumendi et coitum incitandi. Ad coitum incitandum, stranguriam et dissuriam et paralisim detur cocta cum carnibus contra predicta. Herba ipsa decocta in vino et renibus cataplasmata libidinem incitat et urinam provocat. Pulvis seminis cum vino et melle conficiatur, cataplasmatum renibus incitat libidinem.
170. DE EMATHITE LAPIDE EMATHITES frigida est et sicca. Est autem lapis qui in occidentali et orientali parte reperitur. Diutissime servatur. Virtutem habet constringendi fluxum sanguinis, inde dicitur emathites ab ema, quod est sanguis, et tithes quod est sistens. Contra fluxum sanguinis e naribus fricetur emathites cum suco sanguinarie supra cotem vel marmor, et in tali confectione intinctus bonbix naribus imponatur. Contra emoptoicam passionem factam vitio spiritualium fricetur cum aqua rosarum infusionis dragaganti super marmor, et cum tali confectione conficiatur pulvis gummi arabici, et fiant pillule, quas teneat sub lingua et transglutiat dissolutas. Si fiat vitio nutritivorum, fricetur cum suco plantaginis addito pulvere simphiti, detur patienti. Contra dissuriam idem sit usus, et si potus iniciatur per clistere, fiat etiam hoc emplastrum ex albumine ovi, oleo rosarum et aceto et pulvere eius, supra renem et pectinem fiat simpasma. Contra fluxum menstruorum fricetur cum suco plantaginis et, addito pulvere bistorte, superponatur.
171. DE EBULO EBULUS calidus est et siccus. Alio nomine dicitur eameactus, alii vocant abuani, alii acuodactulona. Cuius radices, cortices et turiones precipue competunt usui medicine. Cortices <et> radices in vere colliguntur, soli exsiccantur. Per annum servatur. Habet autem virtutem dissolvendi, consumendi, purgandi principaliter flegma. Contra quotidianam de flegmate naturali, artheticam, podagram et ciragram detur succus <ex> eius radicibus cum pulvere esule, addito zuccaro, vel saltem succus turionum eius cum predictis, vel pulvis radicis eius cum suco feniculi detur, et precipue valet sic contra leucoflegmantiam. Contra tumorem extremitatum fiat fomentum ex aqua salsa decoctionis radicis et turionum totiusque herbe. Balneum factum ex aqua salsa decoctionis ipsius herbe valet contra artheticam et leucoflegmantiam.
172. DE EDERA EDERA nigra arbor est, quod Greci vocant cisson melle, Gallii vocant bullusseron, Dacii vocant arpropia, Italii edera nigra, alii edera arborea, alii vocant edera terrestris, alii alarac. Prima cura eius ad lapidem in vexica frangendam. Accipe bacchas edere numero 7 vel 9 et bene tere et cum aqua calida potui dabis; mire lapidem frangit. Contra dolorem capitis succus edere et modico aceto et oleo rosaceo simul commisce et fronti illinias; dolorem tollit. Contra dolorem splenis et contra morsus spalagionum succus eius vel vinum decoctionis radicis edere potui dato mire prodest. Vinum etiam decoctionis foliorum edere vulneribus et plage sepe ablute, et etiam folia contrite et superposite, mire curat et sanat. Contra polippos succus edere naribus iniectus mire sanat. Contra dolorem aurium et contra surditatem succus edere cum modico vino per linteo expressus et tepidus auribus stillatus mire proficit. Gumma edere ponitur in unguentis, et proprie in dialtea. Virtutem habet calefaciendi, desiccandi et consumendi.
173. DE EXIFION EXIFION herba est, quod alii vocant gladiolus saguntale, alii spatula fetida, alii fascamon, Omoeos vocant xifia, alii adorion, alii addion, Romani gladiolus sagettale. Nascitur iuxta sepibus et umbrosis locis, similatur ireos. Precipue valet contra fistulam ubicumque fuerit <in> corpore. Radix eius unz. 7, amili unz. 6, aceti quiactos duos, pinguedinis vulpis unz. 3, fac emplastrum et cum faxia superpone, et utere mane et sero, et videbis effectum bonum. Ad fracturam capitis, herba ipsius, parte superiori desiccata et in pulvere redacta, cum vino tempera et superpone ad modum emplastri, mire curat et si intus fuerit ossa fracta, exit vel si intus fuerit aliquam re occulta, mire expellit foras. Eodem modo valet contra omnia vulnera nata, in quamcumque partem corporis fuerit. Item semen eius potui dato lapidem in vexica frangit. Item succus ex radicibus eius in modica quantitate potui dato humores flegmaticos et grossos in stomacoa purgat inferius et superius.
174. DE ELIOTROPION ELIOTROPION herba est, quod alio nomine dicitur sponsa solis, alii cicorea, alii solsequium, alii intiba, alii elioron, alii dialiton, alii scorpion, alii eraclea, alii sroroscronis, alii emathites, alii yrascropium, alii nisene, alii vertannum, alii mulcetran, alii eliotropia. Nascitur locis solidis et in pratis. Hec herba est divina ad cursum solis, et habet fusticulos retrorsi et florem in colore celestino. Virtutem habet frigidam et humidam in secundo gradu. Herba eliotropion comesta valet. Contra venenum, si sit ex morsura, trita superponatur. Succus eius valet contra oppilationem splenis et epatis ex calida causa et ad calefactionem eiusdem. Contra venenum succus eius cum vino optimo vel pulvis eius potui dato statim omnem venenum reicit et sanat. Ad luxum herba elitropia contrita et luxum superponas, mire efficacius sanat.
175. DE EUFRAGIA EUFRAGIA herba est, quod alii vocant lummella. Et quinque sunt eius virtutes. Prima est: si accipiatur ipsa luna decrescente per illum, qui post utitur, ruborem oculorum vel caliginem <…>; sicut ipsa paulatim siccatur, ita recedit malum oculorum. Secunda virtus est: si colligatur ipsa herba et ponatur in vino radix et folia, et patiens utatur ipso ieiuno stomaco, mirabiliter visum clarificat. Tertia virtus est ad frangendum lapidem in vesica iuncta cum radicibus iuvencularum graminum, ut decet. Quarta virtus est: si ponantur partes equales eufragie et buglosse in oleo olivarum, valet contra cardiacam passionem. Quinta virtus est sumere aquam distillatam per alebic et ponere cum ea tertiam partem aque vitis, et si est libra una, ponatur dragm. 1 tutie extincte alexandrine et oculis instilletur, et hoc ordine valet ad visum; si autem in illa duplici aqua bulliat dragm. 1 castorei, est opus admirabile. Contra morbum caducum et in hac re est virtus sua speciem faciens. Hec omnia ARISTOTELES IN CANTICA SUA DE VIRTUTIBUS RERUM . Item super eodem incipit SECRETUM MAGISTRI PETRI YSPANI DE EGRITUDINIBUS OCULORUM, et inter alias egritudines inquit PETRUS YSPANUS: eufragia si admisceatur cum istis herbis, scilicet cum feniculo, ruta, berbena, endivia, bettonica, silere montano, capillo Veneris et fiat aqua distillata, valet mirabiliter ad visum conservandum, et cum hoc removet omnem maculam et ruborem de oculis.
- De flammula
- De ferro
- De fumo terre
- De fu
- De fillipendula
- De fraxino
- De feniculo
- De fenu greco
- De filicem
- De fragula
- De fistularia
- De fusago
- De faciusvideon
- De faba inversa
- De faba grassa
- De fabe commune
- De ferula
- De filicem
- De fuligo
176. DE FLAMMULA FLAMMULA herba est, quod sic appellatur, quia habet incensivam virtutem, unde dicitur flammula. Calida est et sicca in quarto gradu. Viridis multe est efficacie, exsiccata nullius. Ad cauterium sine igne faciendum conteratur flammula et super locum ponatur, dimittatur per diem, postea illinietur cutis combusta et preparetur more debito. Ad apostema rumpendam, quando versum est ad saniem et est capud durum, conteratur cum oleo et superponatur; oleum apponitur ad relaxationem, ne desiccet flamula. Contra quartanam et artheticam quidam operantur interius, et contra yliacam dolorem accipiunt oleum rosarum et ponunt in ampulla vitrea et, imposita flamula trita, soli exponitur in canicularibus diebus per 30 dies. Hoc oleum datum contra predicta in cibis et alio modo in quantitate dragm. 3, scio vero quod hoc oleum valet exterius inunctum, contra dolorem artheticum et yliacum, stranguriam et dissuriam et contra lapis vitium iniectum per cristere.
177. DE FERRO FERRUM, ferrugo et squama ferri eiusdem virtutis sunt. Ferrugo calida est et sicca in secundo gradu. Aliud ferrugo, aliud scama ferri. Squama ferri est illud latum et tenue, que contusionem ad ferro <…>. Habet autem virtutem attenuandi et desiccandi. Ad extenuationem splenis valet vinum, in quo ferrum candens extinctum fuerit; multum enim est subtile. Contra oppilationem splenis et epatis ex longo tempore detur pulvis subtilissimus ferruginis dragm. 2 cum vino calido, vomitum in multa quantitate provocat etiam in tantum quod ad mortem ducit, unde post impetum vel in ipso impetu debet dari aqua, in qua lapis magnetes tota nocte iacuerit, et pulvis eius cum aqua calida detur; reprimit enim violentiam eius et sistit vomitum, adtestante DIOSCORIDE. Sed hic vomitus periculosus est, unde non laudo fieri. Contra emoroidas pulvis ferruginis vel squama ferri subtilis conficiatur cum pulvere tassa barbassi et bombice intincta, supponat sibi patiens, optimum est. Contra tenasmon ex calida causa et dissenteria ferrugo optime calefiat, ut candens fiat, postea aspergatur aceto et recipiat patiens fumum inferius.
178. DE FUMO TERRE FUMUS TERRE calidus est in primo gradu, siccus in secundo. Est autem herba quedam ita appellata, quia ut fumus ad terra in multa quantitate extrahitur. Dicitur autem fumus terre, quia generatur a quadam grossa fumositate ad terra resoluta et circa superficiem terre adherente. Quanto viridior est tanto melior, exsiccata nullius est efficacie. Principaliter purgat melancoliam, secundario flegma, scilicet salsum, et coleram; diureticam etiam est. Contra scabiem 2 dragm. suci eius addito zuccaro cum aqua calida detur. Vel sic: in libra 1 et sem. suci eius fiat decoctio seminis feniculi et detur. Fiat etiam hoc unguentum: in oleo nucis ponatur pulvis fuliginis subtilis et conficiatur, addito aceto et succo fumi terre in maiori quantitate quam de aliis; inungatur patiens in balneo, optimum est. Nota: ut diximus, succus detur ter in septimana, optime purgat humores inducentes scabiem. Contra ydropisim et precipue leucoflegmantiam succus eius, addito pulvere esule dragm. 2, detur cum aqua calida, et fiat syrupus ex suco fumi terre, appii et feniculi et decoctionis pulveris esule. Contra artheticam detur dragm. 2 hermodactilorum cum suco fumi terre. Herba etiam in vino decocta et cataplasmata super locum podagricum multum valet. Ad melancoliam et flegma existens in ore stomachi et in stomacho, unde quandoque sequitur nausea, et contra oppilationem splenis et epatis ex frigida causa detur succus eius addito zucaro cum calida. Nota: quidam mane, quidam in sero, quidam simpliciter, quidam cum adiunto <dant>; detur in sero et semper cum aliquo reprimentem ventositatem, aut cum semine feniculi vel mastice. Fumus terre dissolvit cum ventositate, unde tortionem infert.
179. DE FU FU calidum est et siccum in secundo gradu. Alio nomine valleriana dicitur. In estate colliguntur radices eius, soli exsiccantur, per triennium in multa efficacia servantur. Radix tantum in medicinis ponitur. Elligenda est igitur solidam et non perforatam <habens substantiam>, que cum frangitur, non pulverizatur. Virtutem habet diureticam. Contra stranguriam et dissuriam detur vinum decoctionis eius. Herba etiam in vino cocta et pectini superposita provocat urinam. Ad digestionem confortandam et dolorem stomaci ex frigida causa vel ventositate detur vinum decoctionis eius et seminis feniculi vel masticis cum succo alicuius herbe diuretice. Contra vitium pectoris detur vinum decoctionis eius et gummi arabicum vel caricarum vel alterius lenitivi. Ad superfluitatem matricis exsiccandam fiat fomentum ex aqua decoctionis eius, et fiat suppositorium ex bombice intincta in confectione facta ex pulvere eius et oleo muscellino vel communi. Contra oppilationem splenis et epatis ex frigida causa detur aqua decoctionis eius.
180. DE FILLIPENDULA FILLIPENDULA calida est et sicca in tertio gradu, quod fissalidos alio nomine appellatur. In ultramarinis partibus et Anpulia in montuosis locis et calidis reperitur. Radix illlius precipue usui competit medicine. In fine autumni colligitur, per 10 annos in multa efficacia servatur. Virtutem habet diureticam ex subtili substantia et qualitatibus suis. Contra lapidis vitium, stranguriam, dissuriam et yliacam passionem precipue valet ellectuarium confectum ex eo, scilicet filoantropon. Ad eadem valet maxime electuarium confectum ex duabus partibus pulveris eius et tertia saxifrage. Contra yliacam passionem fiat cristere ex pulvere eius, aqua salsa, oleo et melle; detur etiam benedicta acuta ex pulvere eius cum vino decoctionis pulveris eius. Contra dolorem stomaci ex frigida causa vel ventositate ex vitio nutritivorum, stranguriam, dissuriam et yliacam passionem ponatur pulvis eius in magna quantitate in sacello et fiat decoctio in vino et oleo et supra locum dolentem ponatur. Contra frigidum asma detur pulvis eius cum pulvere gentiane in cibis et potibus. Ad idem valet pulvis eius cum pulvere auripigmenti positus super carbones, ut fumum recipiat per embotum; optimum est.
181. DE FRAXINO FRAXINUS frigidus est et siccus in secundo gradu. Arbor est, cuius cortex et semen et viscositas quemadmodum et fungi superexcrescunt usui competunt medicine. Contra fluxum ventris, lienteriam, dissenteriam, precedente purgatione, fiat fomentum ex aqua pluviali decoctionis corticis vel fungi. Pulvis etiam ipsius cum aqua pluviali valet. Contra vomitum ex debilitate virtutis contentive vel humorum acumine cortices vel fungi in aceto bulliant, et spongia intincta super stomacum ponatur. Contra dolorem et duritiem splenis vinum vel aqua decoctionis corticis fraxani potui utetur, sine dubio liberat. Si probare volueris, da porco ad comedendum per triduum, postea occide porco et non inveniebis eum splen. Ad libidinem incitandum semen eius quod dicitur lingue avis abiectis corticibus ponitur in electuariis ad coitum incitandum, et maxime in diaseterion. Etiam per se comestum multum adiuvat.
182. DE FENICULO FENICULUS calidus est et siccus in secundo gradu. Virtutem habet diureticam ex subtili substantia et ex qualitatibus suis. Semen eius, radices et folia et cortices radicis usui competunt medicine. Cum in receptionibus invenitur receptio maratri, debet poni semen eius, in colliriis succus radicis vel foliorum, saltem cortices; radices eius non ponuntur sine determinatione. Semen in principio autumni colligitur, per tres annos in multa efficacia servatur. Cortices, radices colliguntur in principio veris, servantur per medium annum. Contra oppilationem splenis et epatis, stranguriam, dissuriam et vitium lapidis ex calido humore detur aqua decoctionis corticis feniculi. Si ex frigido, detur vinum decoctionis eius. Feniculus coctus et cataplasmatus et comestus valet contra predicta. Eadem aqua vel vinum solvit dolorem stomaci ex frigida causa vel ventositate, digestionem etiam confortat. Idem facit pulvis seminis eius. Contra leucoflegmantiam fiat decoctio in suco radicis feniculi, esule, hermodactilorum ana dragm. 3, postea colentur et patienti detur in sero stomaco non pleno vel in mane stomaco ieiuno. Contra pannum oculi et pruritum succus radicis feniculi in vase eneo per 20 dies ad solem ponatur, et more collirii oculis imponatur. Contra pruritum oculi certum experimentum: conficiantur modicum aloes optimi cum suco feniculi, et ponatur in vase eneo per 20 dies ad solem, ponatur in oculo more collirii.
183. DE FENUGRECO FENUGRECUM, vulba idem est. Calidum est et siccum, minus tamen siccum; substantia habet glutinosam. Virtutem habet maturandi vel relaxandi. Ad apostema exterius, farina fenugreci cum vitello ovi conficiatur et superponatur, maturat et attenuat; ad maturandum et rumpendum conficiatur cum terbentina et superponatur; maturat et rumpit. Herba etiam ipsa in oleo decocta et superposita maturat. Ad splenis duritiem herba ipsa in vino et oleo macerata per 15 dies optime decoquatur et colature addita cera et farina fenugreci, fiat unguentum optimum; etiam apostemata maturat. Ad apostemata spiritualium farina fenugreci in saccello posita et decocta in aqua cum malvavisco sepius superponatur. Ad apostemata stomaci et intestinorum ex farina fenugreci et aqua predicta fiat pultes et superponatur. Ad apostemata spiritualium non valent, quia nimis calide sunt.
184. DE FILICE FILICEM herba est, quod Greci vocant piterrigum. Herba est satis communis, quod Romani vocant felce. Prima cura eius ad fetida. Radix filicis et agrimonia dragm. 2 cum vino potui dato mire proficit. Ad infirmitatem puerorum quod dicitur ramicem, herba filicem radix viridis cum axungia bene tere et facto emplastrum, super linteo mundo superpone, in 5 diebus sanabitur. Ad pectinem dolorem, herba ipsius facto fumigium et etiam cataplasmata desuper mire sanat. Ad infirmitatem puerorum, facto fumigium sub lecto infantium, leviter sanabuntur. Contra dolorem et duritiem splenis, vinum vel aqua decoctionis radicis et herbe filicis sepe potui dato mire consumit splenem et dolorem in eo expellit. Contra dolorem nervorum et iuncturarum, radix ipsius cum axungia bene malaxa et facto emplastrum superpone. Ad idem, et contra tenasmon, radix filicis et herba cum radicibus tassi verbassi et radix altea, omnibus conquassatis, et bulliant in vino et aqua, postea recipiat fumus in ano vel aliquo membro dolentem, et tepide abluet loca. Contra fluxum ventris radix filicis, rosa, nasturcium agreste, folia ficuum alborum et florum camomille ana manipulum 1 conquassentur, filicis <radix> et omnia bulliant in aqua pluviali ad medietatem, postea recipiat fumus et tepide abluet pedes, et miraberis de hoc experimentum. Ad sagittam vel aliquod ferrum vel spina ubicumque parte corporis remanserit, accipe radicem filicis et radicem feniculi, cortex eius et contere et addito sufficienti melle bulliat in sartagine, ut videatur ad modum emplastrum et superpone et miraberis. Probatum est.
185. DE FRAGULA FRAGIA sive fragula herba est, quod sic appellatur, et satis est communis, qui nascitur inter castanetis et locis mundis et umbrosis. Valet precipue contra dolorem splenis. Succus herbe fragule cum melle potui dato, mire proficit. Ad suspiriosos succus herbe fragule et pipere albo potui dabis, mire sanat. Fructus etiam eius comestus collericos iuvat, stomacum confortat, sitim reprimit.
186. DE FISTULARIA FISTULARIA sive taglasana herba est similis maiorana, sed est viridior et habet florem citrinum, ut pentaphilon. Radix modica et subrufa. Nascitur locis lapidosis et montuosis. Precipue valet ad fistulam curandam et sanandam. Hec herba viridis contrita et superposita vel succus eius orificio fistule iniectus, mire sanabitur. Pulvis etiam eius super vulnera posita mire consolidat.
187. DE FAGIOLIS SECUNDUM ISAAC (MARG. INF.) FAGIOLI calidi sunt in medio secundi gradi, humidi in fine. Testatur quod plurimum non perfecte ut grana possunt cetera desiccare et, si desiccentur, nec multum temporis servari valent. Ideoque humores grossos gignunt, inflativam ventositatem fumumque plurimum caput implente, somnia pessima et terribilia faciunt et corrupta. In partes dividuntur [in] duas; sunt enim albi et rufi. Albi minus calidi, humidi magis, unde eorum crossius est nutrimentum et ad digerendum durum.Humores flegmaticos faciunt et grossos. Tenuare volentes crossitudinem eorum, elixentur, elixatos corticibus mundetur, mundatos cum oximogaro et oleo, cimino ac pipere accipiantur. Virides albi ablatis corticibus sunt assumendi et sinapi, origano et pipere. Merum vinum cum illis et forte accipies. Rufi coloris plus humiditatis, albi minus habent. Ideo in suis fortiores sunt operibus. Ius eorum ad menstrua provocanda volentes tres accipiant unz. cum olei nardini dragm. 2, galbani dragm. 1 illudque calidum bibant.
188. DE FUSAGINE FUSAGO sive fusagine herba est, quod sic appellatur, cuius folia similis est folia sanguinarie, id est quedam arbor. Semen eius habet quatuor semina in cruce simul in uno cortex, et habet croceum colorem.
189. DE FACIUSVIDEON FACIUSVIDEON herba est, cuius folia similatur folia lauri, et numquam producit florem. Nascitur in paludibus et aquis non bene cursivis. Dicitur autem facius videon ad viduam faciendo. Quicumque comederat de hac herba, statim mortem expectabit.
190. DE FABA INVERSA FABA INVERSA herba est similis solatrum rusticum, tamen foliis eius <maior>. Semen autem eius est similis bacce lauri, radix eius parva ut solatrum. Contra ydropisim in principio accipe de radice que communiter comeditur, que eorum folia similatur rapa, et fac rotulas de dicta radice et pone in melle liquido per tribus diebus, postea accipe 1 rotulo de dicta radice cum foliam et risum 3 secundum virtutem patientis de foliis fabe inverse, et comedat patiens in mane ieiuno stomacho usque ad 9 diebus, et miraberis de hoc experimentum. Probatum est quod purgat, dissolvit et sanat et urinam provocat.
191. DE FABA GRASSA FABA GRASSA herba est, quod sic appellatur, habens folia grossa et pingua et succosa. Radix eius est alba ad modum sigillum Salomonis. Virtutem habet frigidam et humidam. Contra apostemata calida foliorum eius conteris cum pinguedine porcino sine sale et facto emplastrum superpone; dolorem mitigat, maturat et calorem refrigerat. Ad panniculam in inguinem eodem modo superposita similiter valet. Contra ignem sive combustionem succus eius cum oleo rosarum bene commixtis perunge loca, sed in prima die unge cum sapone gallico.
192. DE FABA COMMUNI FABE COMMUNE diverse sunt genera, sed tamen in medicinis <…>
193. DE FABIS SECUNDUM ISAAC (MARG. INF.) FABE in natura sua frigide, in siccitate diverse sunt. Comeduntur enim virides necdum messionis sue completo tempore. Comeduntur enim virides, sicce ac perfecte temporibus suis. Virides frigide sunt et humide in primo gradu. Nutrimentum eorum minus. Generat humores crossos, crudos. Inflative ventositatem faciunt in superioribus ventris, propterea stomaco nocuissime sunt. Sicce vero suisque temporibus perfecte frigide sunt et sicce in primo gradu, sanguinem non laudabilem creant. Ordeo magis nutriunt accidentaliter, non naturaliter duobus ex causis, una propter sue substantie crossitatem et tarditatem dissolutionis ex membris, subtilitatem vero substantie ordei et dissolutionem ex membris citam, secunda propter sue <…> multitudinem, ventositatem et crossitudinem eius, unde carnem inflat et dilatat et operatur in ea quod fermentum in farina. Propterea in superioribus ventris ventositatem plurimam crossam generat et inflativam, ex qua fumus in capite ascendit cerebro nocens, et famam magnam et corruptam inducit. Cum igitur hoc naturaliter habent fabe, non eis coctiones possent auferre. Unde GALIENUS: fabe si nimium coquantur, ventositatem et inflationem suam sicut ordeo auferre nequimus, minuere tamen possumus. Experimento hoc probatur in eis, qui fabis utentes assidue tetinationem patiuntur, etsi sanissimi fuerint. Item GALIENUS: fabe secundum cibum inflationem faciunt et dure sunt digeri. Secundum medicinam adiuvant exsiccare humidum de pectine et pulmone, quoniam colamentum habent, ideoque <non> morantur in stomaco sicut alii crossi cibi. Manifestat autem hoc colamentum earum [et] mundificatio, que cutem exterius mundificari cernimus, cum earum farine abluitur. Idcirco ad lentiginem valent. Quod ergo cute corporis mundificare voluerit, ex farina lavare assuescat. Appostemati in mamillis vel testiculis, apposito cataplasmate facto, dissolvitur. Que cum omnia diximus, earum insunt medulle tantummodo, cortice autem nihil. Cortex quippe eius stipticus est et colamentum nullum habet, unde aliquando fabas cum cortice coquimus in aceto damusque diarriam patientibus propter defectionem contentive virtutis in intestinis. Electa est magis alba non vetus, diversisque coquitur modis, unde et diverse sunt in corpore eius actiones. Sunt namque cocte aqua, sunt asse igne. Cocte aqua laudabiliores sunt, quoniam aqua eis plurimum aufert ventositatis et crossitatis, maxime si eiecta aqua priori altera adiungatur. Hec eoque coctio duobus fit modis, aliquando cum cortice, <aliquando sine. Cum cortice> crosse sunt ad digerendum, dure et inflative. Stipticitas enim corticem egestionem prohibet ventris. Mora eius diuturna in ventre, ventositatem necesse est et inflationem generet. Cocte sine cortice minus sunt inflative. Et si [secundum] ius fiat, calefactivis rebus appositis utd pipere longo, zucaro, oleo vel amigdaleon, perfecta est medicina ad coitus operationem. Sunt qui eis vescuntur elixis aliquando cum cortice, aliquando sine cortice, et de elixis idem quod supra diximus iudicamus. Comeste tamen aliquando cum menta, origano, cimino et similibus suam ventositatem et inflactionem minuunt. Assate ventositatis minus habent et inflationis, ad digerendum autem durissime sunt. Verumtamen si in aqua infundatur post assionem et cum cimino, menta et origano comedatur, duritie partem amittunt. DIOSCORIDES: fabe, inquid, nove veteribus nociviores sunt. Fabe mixte et rute ovique albugine ad exsiccationem oculorum cataplasmate facto valent. Manse et timporibus apposite humoribus restituunt a capite in oculis descendentibus. Cum vino cocte, si cataplasma fiat ex eis, testiculorum apostemata dissolvunt. Farina earum puerorum apposita virgini libidinem stringit. Locis, in quibus pili nascuntur, superposite subtilem et defectum pilum generant. Scisse [unamque] in duas partes cataplasmate facto super yrundinum morsus, sanguinem stringunt. Mamille lactis coagulationem induratis apposite dissolvunt et lactis iuvent exitum; si cum allium et oleo veteri misceas, scrofulas dissolvunt. Aqua eorum lanam tingit.
194. DE FUNGIS SECUNDUM ISAAC (MARG.) FUNGI frigidi sunt et humidi in tertio gradu, quod mollitie sui <et> humiditate testificatur. Qui duplices sunt, mortiferi scilicet et non mortiferi. <Non> mortiferi enim crossam habent humiditatem et viscosam, actioni nature et digestioni inobedientes, unde sunt illaudabiles, utpote tumorosi. Ideoque bonum est, ut omnino caveantur. Quos comedere volentes eorumque nocumentum pati non respuentes, eos elixant atque cum eis pira et calamenta misceatur, quorum iure expresso in alia aqua recoquantur et cum pipere, zuccaro, carvi, calamento, origano et similibus condiantur et esui tribuantur, et in fine merum vinus et vetus potetur. Frigidi vero natura accipiant in fine eorum zuccarum conditum, diaciminum, diatrion pipereon, socrigenem et tyriacam magnam. Mortiferi vero diverse actionis sunt secundum eorum diversitatem. Sunt enim quidam mortem inferentis cum sui frigiditate et humiditate, veluti cum sint in quarto gradu. Sunt etiam quidam cum nimia viscositate et oppilatione quam in venis et poris faciunt, et propter humorem eorum ad dissolvendum inobedientes; sunt etiam quidam cum mala occidentes qualitate, quam de loco habent ubi nascuntur, sicut illi, qui sunt iuxta eruginosum ferrum aut pannos putridos aut foramen reptilium vel arbores crossos viscososque humores habentes. Mortiferorum signa hec sunt: mollities sive et viscositas, humiditas et crossitudo. Qui si per medium dividantur, putridi proculdubio invenientur. Ignorantia eos comedentes ita curantur: pira eis esui dentur et nitrum cum oleo potui detur aut cinis cum aceto, stercus galli cum aceto seu galline cum melle vel sal cum aceto, de cappari, de ruta, cimino, sale et pipere et carvi et cinamomo, zuccaro, aneto et mastix. Hec omnia sunt utilia.
195. DE FERULA FERULA herba est similis feniculi, sed maior est et fetet. In multa copia reperitur in Calabria et Sicilia.
196. DE FICUBUS FICUBUS, quod alii carice vocant, satis sunt commune. Sunt enim multa genera caricarum, scilicet albarum et nigrorum.
197. DE FILICE MASCULO FILICIS MASCULUS herba est similis alia filicem, sed non tantum crescens. Radix autem eius est cepposa et non spargitur per terra. Valet contra allopiciam. Radix eius conquassetur et bulliat in aqua ad tertio, postea ex tali decoctione fiat lexivia competenter, et de ea abluet caput sepius; multum enim multiplicat capillos et crescere facit.
198. DE FULIGINE FULIGO sive fuliginis est illud quod desuper, unde fit ignis, concreatur ex fumo ignis, que subtiliter cribrata conficitur cum oleo nucum addito modico argento vivo cum saliva ieiuno extincto fiat unguentum. Hoc tale unguentum valet contra flegma salsum, et contra serpiginem et impetiginem sepius superunctum mire sanat; probatum est.
199. DE FICUBUS SECUNDUM ISAAC (MARG. INF.) FICUBUS ceteris fructibus laudabilior est ac nutribilior, humiditatis sue tantum causa crossos creat humores. Natura eius calida est et sicca; <diverse sunt> quantitatis in calida vel sicca. Domestica in viridis et sicca dividitur. Item viridis duplex est modis, quando est perfecte matura et rursus cruda nec perfecte matura. Cruda nec perfecte matura minus est calida, magis crossa propter dominationem terrestris partis in ea. Habet tamen humores latentes, qui acuitatem ei prestant et siccitatem in secundo gradu, ideoque laudabilis est. Unde YPOCRAS: ficus quanto longiquor est a maturitate, tanto minus calida est et magis crossa. Unde huiusmodi secundum medicinam cocta et cataplasmate facto scrofulas et glandes solvit, nitro et aceto commixta pustulis in capite valet. Mixta cum melle ad morsum canis valet et pustulis, que viscosos humores habent. Papaveris agrestis frondibus mista ossa fracta ex vulneribus eicit. Item cera adhibita apostema dissolvit, si pistata vulneribus formice apponatur, sanat. Perfecte matura viridis ficus minus est calida. Calor enim eius in medio primi gradi, humiditas et siccitas in ipsa temperate sunt. Ex trium itaque rerum compositione consistit, cortice videlicet, semine et carne. Seminis nutrimentum est nullum, natura ut arena vel lapis, cortex siccus est ut cutis, propterea durissimus ad digerendum, caro nutribilior solubilior existit. Super hanc DIOSCORIDES: calorem, inquit, extinguit, sitim aufert, sudorem provocat. Sicca vero ficus calida est in secundo gradu, sicca in medio primi gradi. Quamobrem calefacit et sitim creat et in colericos mutatur humores. Ceteris sive fructibus nutribilior est minusque inflationis habet, sed, si superfluos humores in stomaco inveniat, dura fit ad digerendum ad corruptionemque mutatur, et inflationem ventositatemque generat et pessimum sanguinem, etiam in superficie corporis pediculos creat. Si autem humoribus mundificatum bene inveniat, bene digeritur ac sanguinem laudabilem facit corpusque mundificat humoribus malis, urinam provocat, mundificat pectus et pulmones, renes atque vessicam humoribus crossis. Non tamen viscositatis inflationisque libera est. Quod noxietatem eius omni modo vitat, ieiunus accipiat eam, et post illam calamentum manducet aut ameos sive ysopum vel zuccarum et similia. Collericus vero post illam oxizacaram accipiat. Et quod maioris causa nutrimenti accipere voluerit vel ideo, ut sanguinem laudabiliorem generet, nuces simulque amigdalas amaras manducet. Item secundum medicinam, videlicet si cum ysopo coquatur, pectus pulmonemque mundificat, tussim diuturnam evacuat. Gargarismo cum aposimate eius in canalibus pulmonis apostemata dissolvit et in lacertis, qui sunt in latere lingue. Cocta cum vino, si cristere fiat, valet ad dolorem ventris, qui ex crossis procedit humoribus. Rursus cocta cum ordeo et fenum grecum, cataplasmate facto, apostemata dissolvit. Piste ac sinapi commisce. Aposimata ad tinnitum aurium valet.
- De gariofilis
- De gentiana
- De galanga
- De galbano
- De gummi arabicum
- De gariofilata
- De git
- De granorum solis
- De gallitrico
- De galla
- De glandes
- De galia muscata
- De genestinsula
- De genestra
- De gramen
- De grias
- De gumma clemin
- De gratiadeo
- De golgema
- De gelesia
200. DE GARIOFILIS GARIOFILI calidi et sicci in tertio gradu, dicunt quidam in secundo. Dicimus igitur quosdam gariofilos ex origine perfecti et acuti saporis, sunt et illi calidi et sicci in tertio gradu; quidam remissiores qualitates habent, et iudicantur esse in secundo gradu. Sunt autem fructus cuiusdam arboris in India nascentis. Estivo tempore colliguntur, cum maturi sunt. Per 5 annos servatur in multa efficacia. Per 10 sine corruptione in loco nec multum sicco nec multum humido servantur, quia in multum humido putrescunt, in multum sicco arescunt et corrugantur. Elligendi sunt autem qui in superficie aliquantulam habent planitiem. Significatur enim substantialem habere humiditatem. Tuberosi etiam aliquantulum et qui acuti saporis sunt meliores sunt, et qui in pressione unguis humiditatem aliquantulum emittunt. Sophisticatur autem sic: ponunt gariofilos inutiles in aliquo vase humectato, vel ligant in panno et ponunt aliquantulum sub aere per noctem, mane exsiccant, ut humiditas illa actualis consumatur. Dignoscuntur autem ex sapore boni gariofili et qui maiores emittunt humorem, nec etiam multum habent planitiem. Sophisticatur autem alio modo, et subtiliter pulverizantur gariofili electos subtilissime et conficiuntur cum aceto fortissimo, addito modico vino odorifero, et panno ligantur inutiles gariofilos, cum hac confectione per noctem ex aceto et vino contrahunt humiditatem, ex gariofilis acumen; vix dignoscuntur sic sophisticati a principio. Dignoscuntur tamen, quia illud acumen maius est in exterioribus quam interioribus. Interiori enim substantia lingue applicata modicum aut nullum sentit acumen. Sic autem sophisticati non servantur, nisi per 20 dies. Habent autem virtutem confortandi ex aromaticitate, dissolvendi, consumendi ex qualitatibus suis. Ad digestionem confortandam detur vinum decoctionis gariofilorum et masticis, mirum est. Ad dolorem stomaci ex frigiditate vel ventositate detur vinum decoctionis gariofilorum et seminis feniculi. Contra frigidum asma in aqua ordei dragagantum ponatur per noctem et cum illa glutinositate conficiantur pulvis gariofilorum et gummi arabici. Fiant inde pillule quas teneat sub lingua diu, postea transglutiat. Ad matricis suffocationem pulvis gariofilorum conficiantur cum vino odorifero et superponatur vel iniciatur per pessarium; fumus etiam eorum receptus inferius valet. Ad precipitationem odoretur; vinum etiam decoctionis eorum detur. Ad cerebrum confortandum applicentur naribus. Contra fluxum ventris ex acumine medicine, quando scamonea adheret villis stomaci, <valet>. Contra vomitum collericum in ampulla vitrea plena aqua rosarum bulliant 6 vel 8 gariofilos cum mastice, et mediocriter tepida detur patienti. Contra cardiacam passionem et sincopim detur pulvis gariofilorum cum suco borraginis. Gariofili folia, gariofili lignum, gariofili et galanga similes sunt effectus. Detur gariofilorum principaliter folia, secundaria galanga, tertio lignum gariofilorum, postremo pro gariofilis poni possunt folia.
201. DE GENTIANA GENTIANA calida est et sicca in tertio gradu. Gentiana herba est, quod alio nomine dicitur alungalicam. Alii vocant nicispromion, alii alortis, alii contiadein, alii aloetis, alii appupimentarium, alii aloxtis. Radix autem gentiane usui medicine maxime competit, unde radix, non herba, in medicinis poni debet. In fine veris colligtur et exsiccatur. Per 4 annos servatur. Debet autem eligi solida et continua, habens citrinum colorem, que etiam non perforata nec facile in pulverem exsolvitur, cum frangitur. Dicitur autem <que> parvam habet amaritudinem cum predictis abicienda est. Virtutem habet attrahendi, dissolvendi, consumendi et aperiendi; est enim diureticam. Contra antiquum asma detur pulvis eius cum vino, addito aqua ordei. Ad idem fiat ellectuarium ex pulvere eius et tantumdem suco liquiritie et melle. Ad idem, precedentibus inunctionibus circa spiritualia, digesta materia, detur pulvis eius confectus cum dialtea et cum vino bis in septimana. Si potuerit liberari, sic liberabitur. Etiam detur cum cibis vel cum pane calido. Contra epilentiam detur pulvis eius cum suco pigani. Contra morsum reptilium animalium pulvis eius super vulnus spargatur, vel superponatur pulvis gentiane, et in suco mente detur in potu pulvis eius. Ad menstrua, fetum mortuuma et secundinam educendam conficiatur succus eius cum suco arthemisie et fiat suppositorium, vel iniciatur per pessarium, vel conficiatur cum vino et terebentina et supponatur.
202. DE GALANGA GALANGA calida est et sicca in tertio gradu. Quidam dicunt quod sit arbor, alii quod frutex. DIOSCORIDES dicit quod sit radix, et reperitur circa pedem arboris in Persia, quod patet ex eo, quod habet interius quamdam radicem et etiam terra ei adheret. Potest autem servari per 5 annos in multa efficacia et sine corruptione. Est ergo eligenda que subrufa est et in sua manerie ponderosa et que acutum habet saporem, que autem subalbida est et levis multum et fere nullum habet saporem, que etiam est perforata et facile in pulverem exsolvitur, abicienda est. Virtutem habet confortandi ex aromaticitate, dissolvendi et consumendi ex qualitatibus. Solet autem sophisticari ex amixtione iunci habentis radicem tortuosam et etiam in immixtione bistorte. Dignoscitur vero, quia iunci insipidi seu salsum habent saporem, galanga aromaticum et acutum. Alii sophisticant hoc modo: pulverizant optimus galanga et piper, conficiunt cum aceto et imponunt radicem iunci per noctem, et efficitur acuti saporis exterius; sed dignoscitur, quia interius est insipidi saporis, galanga vero acuti. Ad digestionem confortandam et dolorem stomachi ex frigida causa vel ventositate detur vinum decoctionis eius. Ad cerebrum confortandum applicetur. Contra cardiacam passionem et sincopim detur pulvis eius cum succo borraginis.
203. DE GALBANO GALBANUM calidum est in tertio gradu, humidum in primo. Dicunt quidam quod est gummi arboris. DIOSCORIDES dicit quod lacrima est cuiusdam fructicis similis ferule. In estate a fructice erumpit quidam liquor <qui> circa fructicem condensatur. Quidam findunt corticem, ut magis effluat. Sophisticant quidam ex immixtione minutorum lignorum, alii sic: resolvunt optimum galbanum, postea admiscent pulverem colophonie in multa quantitate et fabas fractas, abiectis corticibus. Est autem eligendum quod album est et purius, quod etiam puras guttas habet velud armoniacum. Diutissime autem servari potest. Virtutem habet attrahendi, dissolvendi, consumendi, leniendi, maturandi et relaxandi. Contra frigidum asma detur dragm. 3 galbani cum ovo sorbili vel aqua ordei. Contra litargiam ponatur super carbones et recipiat fumus patiens. Contra suffocationem matricis idem fiat per embotum. Contra splenis duritiem ponatur in aceto per tres noctes, postea fiat decoctio et post coletur, et colatura iterum in vase mundo ponatur, addita cera et oleo et picula, et fiat emplastrum superante galbano, vel cerotum superante cera, vel unguentum superante oleo. Hoc melius est, ut emplastrum fiat, ita quod accedat ad cerotum. Ad menstrua, fetum mortuum et secundinam educendam fiat nascale ex eo intincto in oleo. Ad dolorem dentium fiat casula ex eo et denti superponatur. Et nota quod cum debet poni in medicinis, debes tollere superfluitates hoc modo: liquefiat in testa et infundatur in aqua, et separentur cortices et lapilli vel, ut purius fiat, per pannum coletur. DIOSCORIDES docet quod in aqua ferventi ponatur, quod petit fundum colligatur, quod supernatat abiciatur, vel ponatur in panno lineo et post ponatur in aliquo vase, et illud vas ponatur in aqua ferventi super ignem. Cum autem galbanum sentit calorem, solvitur, et quod purum est effluit per illud pannum <in> vas. Ad lombricos occidendos dentur pillule ex galbano inuncte melle.
204. DE GUMMI ARABICO GUMMI ARABICI calidum est et humidum in primo gradu. Simile est dragaganto. Gumi arabicum, quia in Arabia reperitur. Gummi arboris est, cui triplex est maneries <et> differentia, album quod melius est, eligendum igitur, quia clarius est, in frigidis ponendum est medicinis, et precipue in diadragaganto, et citrinum et subruffum. Que similiter clara sunt eligantur et in calidis medicinis ponantur. Cum invenitur simpliciter, gummi arabici <…> est ponendum. Habet autem virtutem laxandi, humectendi et leniendi. Contra asperitatem lingue ponatur in aqua, donec conglutinetur et ex tali conglutinositate augmentetur lingua, et confricetur, vel in panno subtili positum similiter in aqua ponatur, ex eo fricetur lingua. Contra vomitum ex debilitate virtutis contentive detur pulvis eius cum pulvere cinamomi. Contra emoptoicam passionem ex spiritualibus pulvis eius subtilissimus conficiatur cum succo plantaginis vel in aqua infusionis dragaganti, addito pulvere amidi vel pennidiorum, et fiant inde pillule quas teneat patiens sub lingua unam post aliam, donec per se resolvantur, transglutiat. Si fiat ex nutritivis, detur pulvis eius cum suco plantaginis. Contra dissenteriam detur decoctio pulveris eius cum pulvere mumie in cibis. Ad idem gummi arabicum et turtur vel columba simul comburantur, et pulvis eorum detur patienti in cibis. Si fiat vitio inferiorum, pulvis eius iniciatur per cristere cum aliqua aqua mollificativa vel constrictiva. Contra fluxum menstruorum detur pulvis eius cum pulvere sanguinis draconis in aqua calida et fiat etiam inde suppositorium vel iniciatur per pessarium. Eodem modo naribus iniectus sistit fluxum sanguinis, vel fiat inde simpasma circa timpora. Ad idem valet pulvis eius et mumie naribus impositus. Contra tussim siccam et pectoris siccitatem detur aqua ordei decoctionis pulveris eius.
205. DE GARIOFILATA GARIOFILATA vel gariofilatam calida est et sicca in secundo gradu. Dicitur autem gariofilatum confectio quedam que ex gariofilis fit. Gariofilata herba est et satis est communis, efficaciam habet maiorem secundum foliam quam secundum radices, unde folia non radix in medicinis sunt ponenda. Recens maioris est efficacie quam exsiccata. Exsiccata non nisi per annum debet servari. Virtutem habet dissolvendi, consumendi et aperiendi. Dicitur autem gariofilata que habet odorem similem gariofilis vel aromaticitatem vel saporem vel effectum. Ad menstrua provocanda fiat fomentum ex vino decoctionis pulveris eius; fiat etiam suppositorium ex ea decocta cum oleo muscellino. Contra yliacam passionem gariofilata cocta in aqua marina et oleo et anteriori et posteriori parti supponatur. Contra venenum trita et cum vino sumpta valet. Ad digestionem confortandam et dolorem stomachi et intestinorum ex frigiditate vel ventositate detur vinum decoctionis eius.
206. DE GIT GIT calida est et sicca in secundo gradu. Est autem herba que inter frumenta reperitur, et semen nigrum quasi triangulum facit. Cum in medicinis reperitur, semen ponendum est, non herba. Aliquantulum habet amaritudinem, unde diuretica est. Virtutem habet dissolvendi, consumendi. Contra oppilationem splenis et epatis et renum, stranguriam et dissuriam et yliacam passionem et dolorem stomaci ex ventositate detur vinum decoctionis git et pulvis eius in cibis. Contra emoroidas inflatas fiat decoctio pulveris eius et suci tapsi barbassi, bombix intinctus superponatur. Contra lumbricos detur pulvis eius cum melle; fiat etiam emplastrum ex pulvere eius et suco absinthii circa umbilicum. Contra vermes aurium conficiatur cum suco persicarie et auribus iniciatur.
207. DE GRANO SOLIS GRANUM SOLIS calidum est et siccum in tertio gradu. Herba est, cuius semen proprie dicitur granum solis sive milium solis, quia nitidum est et clarum. Per 10 annos potest servari. Virtutem habet diureticam, unde vinum decoctionis eius et pulvis in cibis sumptus solvit stranguriam,dissuriam et yliacam passionem. Nota: est idem quod anel, id est milium solis.
208. DE GALLITRICO GALLITRICUM calidum est et siccum. Alio nomine dicitur centrigalli. Fomentum factum ex aqua decoctionis eius optime mundificat matricem, menstrua provocat. Succus eius patientibus vitium lapidis datus mirabiliter frangit lapidem. Succus eius cum suco feniculi confectus oculos mundificat. Ad dolorem coxarum, tybiarum, pedum et nervorum contritionem, sucus centrigalli ad ignem vel ad solem frequenter geniculis et cruribus perunge; mire sanat.
209. DE GALLA GALLA frigida est et sicca in secundo gradu. Est autem fructus quercus. Quedam reperitur grossa, levis et perforata, que parum valet. Alie reperiuntur in Asia et Africa et dicuntur Asiane, et sunt parve et non perforate, inter quas quedam sunt grossiores et meliores sunt. Habent virtutem constringendi. Contra fluxum ventris fiat emplastrum ex pulvere galle subtili et albumine ovi et aceto super pectinem et renes. Fiat etiam fomentum ex aqua decoctionis gallarum, que etiam in potu detur contra dissinteriam. Si fiat vitio inferiorum, pulvis eius cum aqua ordei iniciatur per cristere. Contra vomitum ex debilitate virtutis contentive vel ex colera fiat decoctio pulveris gallarum in aceto, addita aqua marina et spongia infusa ori stomachi superponatur. Contra fluxum menstruorum fiat fomentum ex aqua pluviali decoctionis gallarum, pulvis etiam ipsius iniciatur per pessarium cum succo plantaginis, vel fiat inde aliquid solidum et superponatur ei. Contra fluxum sanguinis e naribus pulvis eius cum succo sanguinarie conficiantur, et stuellus inde factus naribus imponatur. Emplastrum etiam factum ex pulvere galle et albumine ovi timporibus superponatur. Galle etiam pulvis vulneribus superponatur, ea consolidat. Ad capillos albos vel canos denigrandos talis sit usus: accipe gallas ponderosas et non perforatas et decoque in oleo quousque tumescant et nigrescant, postea tolle et exprime bene in duos pannos laneos quousque desiccentur,deinde bene exsicca et fac pulverem subtilem, et accipe corticem radicis nucis et tere peroptime et confice cum aqua pluviali et decoque, addito pulvere illo gallarum, et ex tali confectione unge capillos et barbam et desiccetur per se. Hoc facto, abluatur cum aqua calida, ne cutis remaneat infecta.
210. DE GLANDIBUS SECUNDUM ISAAC (MARG.) GLANDES frigide sunt in primo gradu, sicce in secundo. Ideo YSAAC: glandes sunt difficiles digestionique inobedientes, ventrium etiam constipative, sed tamen provocant urinam et corporis sunt nutritive quasi quedam grana. Tarde quoque <de> stomaco descendunt, capitis dolorem faciunt propter eorum fumus in stomaco atque diafragmate clausum. Pororum eorum superficies multum est stiptica, unde valet ad sanguinis fluxum, maxime mulierum. Apozima quidem eius convenit intestinorum vulneribus, et est contra venenum. Glandes etiam si urantur et earum pulvis in mulierum vulva immittatur, humores putridos de vulva fluentes desiccat.
211. DE GLANDIBUS GLANDES fructus idem sunt ex quercubus. Contra tenasmon et contra omnem fluxum ventris pulveris cappillum glandium dragm. 2 cum optimo vino potui dato mire proficit. Contra profluvium urine et qui non possunt retinere urinam, pulvis idem eodem modo accepto mire valet. Glandes etiam virides ad modum castanee decocte sub prunis et comeste melius valent.
212. DE GALIA MUSCATA GALIA MUSCATA calide et sicce complexionis est. Quidam dicunt quod fructus est, sed falsum est. Est autem quedam confectione ex aromaticis et musco, sed modo reperitur sophisticata. Ad confortandum stomacum et contra dolorem stomaci ex ventositate detur vinum decoctionis eius.
213. DE GENESTINSULA GENESTINSULAM sive genestellam frigide et sicce complexionis est. Similis est genestre, sed minor est, et habet stipites minores et angustiores et florem album et semen rubeum velud bruschus, sed genestra vero habet florem croceum. Virtutem habet constringendi. Contra menstruorum profluvium valet fomentum ex aqua decoctionis eius. Suppositorium vel pessarium ex pulvere genestule et succo plantaginis, fomentum ad idem valet. Contra dissenteriam valet predictum fomentum. Nota quod cortex <cum> radicibus debent poni in medicinis.
214. DE GENESTRA GENESTRA herba est satis communis, cuius folia et precipue flores et semina competunt usui medicine. Calida est et sicca in secundo gradu. Virtutem habet diureticam ex amaritudine et ex qualitatibus suis. Contra vitium lapidis, stranguriam, dissuriam et yliacam passionem precipue valet pulvis seminis genestre in quantitate dragm. 2 invicem cum optimo vino albo vetero potui dato patienti ieiuno stomacho, mire stranguriam et dissuriam solvit, dolorem yliacum placat, lapidem frangit et arenam in renibus purgat. Contra scrofulas novellas et veteras aqua distillationis floris genestre unz. 2 in mane potui dato ieiuno mire purgat per inferiora et dissolvit scrofulas et glandulas et sanat sine incisione aliquam. Alii accipiunt flores genestre viridis vel siccate et cum farina faciunt crispelle, vel fiat decoctio ex aqua et floribus genestre et ex tali decoctione linfetur vinum, idem proficit.
215. DE GRAMINE GRAMEN sive graminea herba est satis communis, quod Greci vocant agrostis, alii vocant egigon, Egipti amaxitim, Dacii partia, alii affefolium, alii vineolam, Punici ibal, Itali gramen. Virtutem habet <….>. Ad dolorem splenis herba gramen cum suis floribus bene contrita, et facto inde emplastrum super splenem, statim sentiet beneficium. Ad epiforas oculorum, herba gramen, qui habet tribus furculis, qui crescit in pluribus cultis, si eam invenies lunio decrescente, collige et custodi eam, et cum erit necesse, cispicosos ad collum suspende et secum affert, illam infirmitatem expellit. Contra lumbricos, radix graminis et radix urtice, in aqua decoque et da potui.
216. DE GRIAS GRIAS herba est qui nascitur in Lucaniam, et habet colorem marmoris, et habet quatuor folia rubea. Precipue valet ad sciaticos herba grias cum pinguedine ursino simul decoctis, et inde facto emplastrum et superposito ad tertio die sanus erit; probatum est.
217. DE GUMMA ELEMIN GUMMA ELEMIN gummi cuiusdam arboris est,quod Saraceni elemin arbor sic vocant. Nos autem dicimus lomee, alii vocant limon. Dicunt quidam esse gummi feniculi, quod falsum est. Est autem gummi limonum, que in ultramarinis partibus estivo tempore ab illis arboribus talis gumma effluit ut resina pini, sed in modica quantitate invenitur. Sed Saraceni sophisticant cum alia gumma, qui simul malaxant, et facto magdalionem apponunt in foliis et desiccant. Gumma autem lemin magnam habet efficaciam et habet magnum odorem, et cum rumpitur, interius est pura, similis ture masculo. Virtutem habet conservandi, constringendi et consolidandi. [Contra] Ad vulnera recentes et veteras consolidandas et sanandas fiat tale unguentum, quod receptio gumme lemin et pinguendinis porcino et terbentine, addito cera sufficienti fiat unguentum, quo utere. Ad vulnus recentem gumme lemin, oleo rosarum et cera fiat unguentum et superpone, cito sanabitur. Contra fistulam et cancrum gumme lemin, terbentina, oleo rosarum et cera, facto unguentum, ponatur in aceto albo et cum manibus bene malaxetur per 3 horis, postea abiciatur acetum et iterum ponatur in lacte vacce rubee et malaxa, sicut prius fecisti, per 1 horam, et postea extrahatur dicto lacte et abiciatur, ut nichil remaneat, postea reconde in vase vitreo et utere; probatum est.
218. DE GRANO FRACTO SECUNDUM ISAAC (MARG. INF.) GRANUM FRACTUM vel far et similia, si coquantur cum lacte, sanguinem laudabilem generant et nutriunt multum. Si tamen sepe sumantur, opilationem epatis faciunt et duritiem splenis, lapidem in renibus et in vexica, maxime si renes calidi inveniantur naturaliter vel accidentaliter. De eo satis diximus ubi de tritico.
219. DE GRISOMILIIS SECUNDUM ISAAC (MARG. INF.) GRISOMILIIS frigide sunt et humide in secundo gradu. Fructus arbor sunt, quod alii barachoche, alii moliace vocant. Similes sunt persice. <…> convertibilia flegma crossum generant et viscosum in concavitate epatis et venis. Idcirco diuturne causa est febris. Hec omnibus modis sunt pessima, ideo ante cibum comedi semper debent stomaco inanito; post cibum, pleno stomaco, in superioribus natant et in aciditatem cito putredinemque convertuntur. Si igitur nocumenta eius vitare cupimus, ieiuni accipimus et post illa anisum, masticem et vetus vinum aut odoriferum oleum ex nucleis eorum. DIOSCORIDES: expertum valet emoroidibus.
220. DE GRATIADEO GRATIADEO herba est. Nascitur in pratis, et maxime in locis humorosis, folia habens quasi mirta, sed [est] parviora et strictiora, et habet fusticulos quadriangulatos et florem album. Crescit in quantitate unius palmi. Virtutem habet calidam et siccam in tertio gradu et efficaciam purgandi principaliter flegma, secundario colera et tertio melancolia. Dragm. 2 pulvis foliorum eius cum aqua calida mire purgat. Et nota quod inducit dissinteriam propter nimiam eius violentiam, quia cum competenter assellaverit, abluet semetipsum faciem cum aqua frigida et statim sistit assellare, quia ex hoc beneficio vocatur ad multis gratiadeo. Nota etiam quod provideas virtutem accipientis tempus, etas, regio et fortitudo. Hec herba etiam similatur centaurea minor.
221. DE GOLGEMMA GOLGEMMA herba calida est et sicca. Herba est, quod simili nomine appellatur. Folia eius et custas similatur sticados citrinum, sed habet florem similem rore marino, cuius florem vel semen competunt usui medicine. Virtutem habet diureticam. Contra stranguriam, dissuriam et yliacam passionem vinum decoctionis seminis vel foliorum eius potui dato mire proficit. Contra dolorem stomachi ex frigiditate vel ventositate similiter dato, statim sentiet beneficium. Contra dolorem matricis ex frigiditate, et contra dolorem splenis et epatis opilationi detur etiam vinum vel aqua decoctionis seminis eius, cito sanabitur. Contra frigiditatem capitis ex senectute vel ex humiditate tota herba ipsius decoquetur in aqua et fiat inde lixivia, de qua lavetur caput et miraberis de sui efficacia. Nascitur in montibus, et maxime in Provincia apud Montem Pesulanum.
222. DE GELESIA GELESIA herba est, quod simili nomine appellatur. Similis est bleton masculus. Folia eius est tribus coloris, videlicet rubea, viridis et citrina, unde dicitur gelesia. Quedam mulieres tenent in orto. Virtutem habet precipue contra caducos sive lunaticos. Gelesie radix, discortica 3 manipulos origani, fel terre manipulum 1, simul tere omnia, adde piperis grana 30 et bibat per tres dies et liberabitur; probatum est.
223. DE HERMODACTILIS HERMODACTILLORUM calidi sunt et sicci in tertio gradu. Hermodactilus herba est. Circa eius radices tuberositates inveniuntur que colligi debent et usui reservari et in medicinis poni. In estate colliguntur et desiccantur. In multa efficacia per annum servatur; singulis annis renovetur, si possunt. Sunt autem hermodactili eligendi quod albi sunt et solidi, qui humidi sunt et virides corrupti iudicantur. Habent autem virtutem dissolvendi, consumendi, attrahendi. Purgant autem principaliter flegma. Contra artheticam, ciragram, podagram et iliacam passionem, et contra morbos ex febre non existente acuta valent benedicta acuta ex hermodactili et yeralogodion et theodoricon anacardinum. Contra artheticam seu sit ciragra seu podagra sucus feniculi cum melle decoquantur, et cum tali melle detur dragm. 2 hermodactillorum. Contra yliacam passionem fiat decoctio mellis addita aqua; additur ne mel aduratur [ne uratur] et ne exeat. Ex illo melle et dragm. 2 hermodactilorum et 1 dragm. seminis feniculi fiat electuarium quod vice benedicte potest dari, cum benedicta caremus. Nota quod in dosi debent poni dragm. 2 vel 3 hermodactili. Pulvis etiam hermodactilorum carnem superfluam corrodit. Pulvis hermodactilorum conficiantur cum sapone gallico, et licinium intinctum fistule imponatur. Pulvis eius et ere usto conficiatur cum aliqua medicina confortante cerebrum et stuellum de bombice intinctum naribus iniciatur; cerebrum confortat et polipon corrodit.
224. DE HERBA VITIS HERBA VITIS, quod alio nomine dicitur squinantia, hec nascitur locis sablosis et in montibus, et proprie iuxta mare. Similis est fenum et omni tempore gerit florem et multum parvum, in colore florum rore marino, sed parvior est. Debet eam colligi in principio [a] autumni et in umbra suspendi. Per annum potest servari in multa efficacia, sed melius est,quando recentior est. Virtutem habet leniendi, aperiendi, attrahendi et consumendi. Contra squinantiam et contra omnem superfluitatem et humiditatem ad gulam procedentem ex frigiditate vel humiditate fiat gargarismus ex vino albo vetero decoctionis herbe vitis in olla rudi vitreata et cooperta dum bullierit, ut ad medietatem redeat, postea coletur et tepidus gargarizetur pluribus vicibus; statim attrahit reuma, ut videtur albumen ovi, et mire sanat; probatum est ad multis. Dixit quidam super herba vitis: quicumque secum portaverit erit securus ad demonia. Similiter in domo retenta vel desuper hostium idem facit.
225. DE HERBA RABIOSA NOMEN HERBE RABIOSE, quod alii porrariam vocant, alii fagiolaria, alii verruca. Nascitur in ortis, et maxime inter porrorum, habens folia similia fagioli, sed magis attrahens in albedinem. Florem habet album et parvum. Contra yliacam et colicam passionem succus herbe rabiose cum vino optimo tantumdem ciatum 1, id est invicem, potui dato statim expellit dolorem. Contra verrucas et porros succus eius, porros vel verrucas sepe illinias. Contra cancrum et fistulam pulvis foliorum eius superspargatur, mire curat cancer. Item sucus eius iniectus ori fistule mire liberat.
226. DE HECINO HECINUM herba est similis camelleunta alba. Sunt enim teneriores et albidiores, spisse et spinose, et longa uno digito et spinosa, et habet duos ramulos, in summitate duas pallas rotundas et spinosas similes echino marino, et gerit florem purpureum. Semen autem eius est similis cardo, videlicet rotundum et minutum. Contra emoptoicam et ciliacam passionem et stomaticam, radix hecino facto pulvere subtilissimo et cum vino potui dato mire proficit. Contra stranguriam et dissuriam, vinum vel aqua decoctionis radicis eius sepe bibitum mire provocat urinam. Item foliis eius contuse cum vino in sartagine et super pectinem cataplasmate, idem facit. Contra lividorem eodem modo superposita livorem tollit. Ad dolorem dentium, vinum decoctionis radicis eius in ore retento, statim sentiet beneficium. Contra spasmo puerorum semen hecinum potui dato mire liberat. Item valet contra morsum reptilium. Etiam quicumque secum portaverit ad serpentibus erit securus.
227. DE HERPILLOS HERPILLOS herba est similis serpillo, sed radix eius sub terra serpit longam. Herba est termantica. Sunt enim due species, una autem nascitur in ortis, alia in montibus et locis lapidosis, quod magnam habet efficaciam. Hec desiccata pulveremque <redacta> potui data menstruis imperat, urinam provocat, tortionem et longiorem inflaturam viscerum †dumeris† fracture et dolorem iocineris sanat. Item succus eius bibitus idem facit. Item contra morsum reptilium non solum bibita, sed etiam superposita fetidis prius bene contrita mire sanat. Contra dolorem capitis acetum decoctionis ipsius addito oleo rosarum caput illinias. Contra litargicos et frenesim eodem modo mire profert. Contra sanguinis vomitum pulvis ipsius in quantitate dragm. 4 cum vino potumque dato mire proficit.
228. DE HERBA TUA HERBA TUA vel ture, cuius folia similatur meu, et habet magna radix subnigra, intus vero alba et gummosa, odorem quasi ture. Nascitur in magnis montibus. Vinum decoctionis radicis eius valet contra stranguriam et dissuriam, et proprie contra dolorem matricis, et dolorem stomachi ex frigiditate solvit.
229. DE HERBA SANCTE MARIE HERBA SANCTE MARIE, quod alio nomine dicitur costus dulcem, nascitur in ortis. Competens eius precipue unguentum martiaton quod facit contra diversa, ut dictum est in ANTIDOTARIO. Valet etiam contra dolorem matricis et stomaci et contra lumbricos herba sancte Marie viridis; cum farina tritici facto crispelle et sepius comeste, mire proficit.
230. DE HERBA PARALISIS HERBA PARALISIS, quod alii artheticam vocant, crescit ad pedem montibus locis humorosis et aquosis, cuius similitudo est folii mirte, sed crescens quasi arbor. Valet precipue paraliticis, artheticis et epilenticis. Ipsa herba comesta vel sucum eius et melle facto syrupus, et bibitur cum decoctione yve usque novem diebus, mirabiliter proficit.
- De iusquiamo
- De isopo
- De iaro
- De ireos
- De ipoquistidon
- De iunipero
- De ipericon
- De ippirum
- De inantes
- De indaco
- De iva herba
- De incensaria
- De ieribulbo
- De immolo
231. DE IUSQUIAMO IUSQUIAMUS frigide complexionis est in tertio gradu, siccum in secundo. Alio nomine dicitur cassilago. Alii vocant simphonica, alii literculon, alii pitomon, alii dente caballino, alii calidarie, alii tianbron, alii sicanaron, alii zalion, alii tisinion, alii insanam, alii sapha, alii bellitonem, alii alberge vel alberza, alii caforeos, alii altercon, alii iusquiamen, cuius semen proprie iusquiamus appellatur, herba ipsa cassillago. Semen autem triplex est diversitas: est enim album, rubeum et nigrum. Nigrum est mortale, album et rubeum satis competunt usui medicine. Et nota quod cum reperitur receptio iusquiami, si sit in medicina que ore recipitur, ponendum est semen, si exterius, herba. Maioris autem efficacie sunt semina quam herba. Virtutem habet constringendi, mortificandi et somnum inducendi. Ad somnum provocandum in acuta febre talis sit usus: fiat fomentum ex aqua decoctionis ipsius herbe circa pedes, frontem et timpora, fiat ablutio, postea fiat hoc emplastrum: pulvis seminis subtilis conficiatur cum albumine ovi et lacte et modico aceto et fronti et timporibus apponatur. Ad lacrimas constringendas fiat idem emplastrum, addito modico olibani. Contra calida apostemata in principio fiat emplastrum ex ipsa herba contrita et superposita vel semine eius cum oleo rosarum. Contra dissinteriam fiat emplastrum ex semine eius et albumine ovi et modico aceto super pectinem et renes. Ad dolorem ex calida materia subitum medicamen herba ipsa aliquantulum contrita et superposita dolorem tollit. Contra dolorem dentium semina super carbones ponantur, et patiens fumum per os recipiat et teneat os super aquam, et apparebunt quasi vermes supernatantes. Semen etiam in casula cerea super dentes ponatur, dolorem tollit. Et nota per 10 annos potest servari. Ad dolorem aurium succus eius tepidus in aure destillabis, mire dolorem tollit et vermes in eo necat. Contra omnem inflationem cassillago cum stercore ovino et modico aceto facto emplastrum superponatur, mire inflationem solvit. Contra dolorem dentium radix ipsius in aceto, decoque ad tertio et inde tepidum in ore teneat, statim dolorem tollit. Ad dolorem inguinem radix ipsius desuper pectinem suspensa et secum ferat, dolorem expellit. Ad podagram et dolorem pedium folia eius recens super pedibus obligata mire proficit.
232. DE ISOPO ISOPUS calidus est et siccus in tertio gradu. Cuius due sunt maneries, scilicet maius et minus, et unam habent efficaciam. Alio nomine dicitur assce vel alasce; alii vocant sicca. Ysopus satis est communis. Virtutem habet secundum florem et folia, non secundum radices. In estate colligitur, cum flores producit, et <in> umbroso loco non fumoso suspenditur et desiccatur. In medicinis, abiectis stipitibus, flores et folia ponuntur. Per annum servatur, singulis annis renovetur. Virtutem habet diureticam, dissolutivam, attractivam et consumptivam. Contra frigidam tussim valet vinum decoctionis eius et ficuum siccarum. Ad idem valet ellectuarium quod fit ex eo, scilicet diaysopus. Vinum decoctionis eius et seminis feniculi dolorem intestinorum et stomachi tollit. Fomentum factum ex aqua decoctionis eius matricem ad superfluitatibus abstringit et mundificat. Idem factum suppositorium ex pulvere eius et oleo muscellino. Pulvis eius vel ipsa herba in testa calefacta et super capite posita in saccello mire valet contra catarrum frigidum et casum uve. Contra casum uve fiat gargarismus ex aceto decoctionis eius et sublevetur uva cum digito, superasperso pulvere floris eius. Ipsa etiam herba in vino decocta et cataplasmata dolorem ex ventositate tollit. Isopus est herba purgans de pectore flegma.
233. DE IARO IARUS calidus est et siccus in tertio gradu. Alio nomine dicitur barba Aaron, et pes vituli appellatur. Alii vocant atonis, alii serpentaria minor. In locis humidis et siccis, montuosis et in planis reperitur. In hieme et in estate colligitur. Magnam habet efficaciam secundum folia, maiorem secundum radices, maximam secundum tuberositates que circa radices reperiuntur. Ille tuberositates colliguntur, fenduntur et desiccantur, per annum servantur. Virtutem habet dissolvendi, extenuandi et laxandi. Contra tumores aurium ipsa herba decoquatur cum tuberositatibus in vino et oleo, addito cimino, fiat inde emplastrum et auribus superponatur. Contra frigida apostemata tota herba cum tuberositatibus et asungia veteri teratur, postmodum in testa calefacta superponatur. Contra scrofulas novellas herba ipsa et squilla cum axungia veteri vel ursina, si haberi potest, teratur et superponatur; hic liberantur, si recentes sint. Contra emoroidas vel ficus iarus et tapsus coquentur in vino vel aqua et fiat encatisma. Ad menstrua provocanda sucus iari per pessarium iniciatur sive cum benedicta. Ad faciem depurandam et cutem subtiliandam ex tuberositatibus desiccatis fiat pulvis subtilis et conficiatur cum aqua rosarum, ad solem ponatur, donec aqua ex toto consumatur. Ita fiat ter vel quater vel amplius; ex illo pulvere solo vel confecto cum aqua rosarum illiniatur facies eius, plus depurat ipsa quam cerusa. Carnem superfluam corrodit solus pulvis eius.
234. DE IRIDE IRIS calidus est et siccus in secundo gradu. Similiter yreos. Similes sunt et in foliis et in effectibus, sed yris purpureum florem gerit, yreos album. Herba est, quod alii vocant gladiolum, alii syfion, alii siris, alii iris africe, alii eration, alii gladeolo, alii macerofilon, alii gradiolo, alii anemoneon, alii affiradis. Radicem utimur; in fine veris colligitur et desiccatur, per duos annos servatur. Radix yris illirice pro radice yreos potest poni et <…>. Ex eo virtutem habet diureticam, unde dissolvit et aperit. Contra vitium spiritualium et oppilationem splenis et epatis, renum et vesice et dolorem stomachi ex ventositate valet vinum decoctionis yreos. Pulvis eius leviter carnem superfluam corrodit. Ad pannum oculorum fiat collirium ex pulvere eius et aqua rosarum. Contra dolorem cordis semen eius cum late asine vel caprino potui dato prius tepefacto mire dolorem tollit.
235. DE IPOQUISTIDOS IPOQUISTIDOS frigide et sicce complexionis est in secundo gradu. Ypoquistidos est fungus qui reperitur circa radicem rose canine, quod alio nomine dicitur teratit. In vere colligitur, sucus exprimitur qui glutinosus est, soli exsiccatur et aliquantulum in die movetur, ne corrumpatur, exsiccatur in loco nec multum humido nec multum sicco. Per duos annos servatur in multa efficacia. Virtutem habet constringendi. Contra fluxum ventris ex colera vel debilitate virtutis contentive conficiatur cum aqua rosarum et detur patienti. Fiat etiam emplastrum ex succo ypoquistidos et succo plantaginis et albumine ovi super pectinem et renes. Contra vomitum fiat idem, ut supra, supra furculam pectoris. Contra profluvium menstruarum fiat suppositorium ex succo plantaginis et ypoquistidos, vel pessarium iniciatur.
236. DE IUNIPERO IUNIPERUS calidus est et siccus in tertio gradu. Alio nomine dicitur amifructus vel arceotidos. Cum in medicinis reperitur eius receptio, poni debet fructus iuniperi. In vere colliguntur; per duos annos servatur. Habet autem virtutem dissolvendi et consumendi. Contra fluxum ventris ex scamonea adherente vilis stomachi et intestinorum fiat decoctio fructuum in aqua pluviali, et intret patiens usque ad umbellicum, et ille partes fricentur in aqua illa. Contra stranguriam, dissuriam et yliacam passionem detur vinum decoctionis fructuum eius. Ex iunipero fit oleum hoc modo: in terra ponatur olla, et ore eius bene obturato, ponatur canale ereum vel ferreum, postmodum superponatur alia olla nova, et in fundo illius olle ponatur alia pars canalis et circumliniatur optime creta, ne aliquid possit exire; postea impleatur lignis iuniperi siccis et cooperiatur bene, et fiat ignis in circuitu; modicum oleum effluit, sed efficacissimus est. Contra quartanam detur illud oleum in quantitate dragm. 1 in cibis vel alio modo, materia digesta ex melancolia naturali. Contra yliacam passionem, stranguriam et dissuriam detur patienti in vino, etiam modica quantitate. Inungatur etiam partes dolentes. Contra epilensiam inungatur spina patientis. Contra vitium lapidis per siringam iniciatur. Contra antiquum asma ex frigida causa detur in cibis vel alio modo, vel detur vinum decoctionis fructuum eius et ficuum siccarum.
237. DE IPERICON IPERICON, perforata, herba sancti Johannis, scopa regia idem est. Nascitur omnibus locis, et proprie iuxta fossis et in campis, habens folia similia rute et minutatim perforata, fusticulos rubeos; flos habet citrinum. Debet autem colligi mense Iunio vel Iulio, cum producit florum, et in umbroso loco suspendi, ut desiccetur. Nota quod cum reperitur in receptionibus, medicinis vel in antidotis ypericon, florum eius debet poni, cum autem in unguentis vel emplastris, tota herba sine radicibus, quia nullius sunt efficacie. Contra oppilationem epatis et splenis, stranguriam et dissuriam vinum decoctionis eius sepe bibito mire proficit. Contra yctericyiam et dolorem stomachi ex longa egritudine eodem modo detur, vel fiant crispelle ex herba viridi et farina vel cum ovo et commedit patiens per 40 diebus ieiuno stomacho.
238. DE IPPIRO IPPIRUM herba est, quod alio nomine dicitur cauda equina; alii tricamachio, alii anabassis, alii fedranon, alii equiliseprum, alii equitinales, alii yppirum. Contra dissintericos succus ippirum cum vino afro potui dato statim proficit. Ad eos qui eiciunt sanguinem per os, eodem modo dato, sed melius erit quod in ore teneat et masticet et sucus transglutiat.
239. DE INANTE INANTES idem est quod lanbruscus vel vitis agrestis. Cum reperitur in receptionibus inantes vel inanti florum, flos autem eius debet poni. In principio estatis debent colligi et ad solem desiccari. Per annum possunt servari in loco sicco. Contra stranguriam et dissuriam valet pulvis eius cum vino potui dato, summum remedium probaverit. Contra gravem tussim, aqua decoctionis inantes linfetur vinum, vel per se detur, vel pulvis eius cum vino detur potui, mire liberat. Ad perditionem stomachi, radix inantes vel florum eius cum optimo vino potui dato quiactos 2 stomacho ieiuno, mire proficit.
240. DE IUIUBIS SECUNDUM ISAAC IUIUBE calide sunt et humide in primo gradu. Parum nutriunt et ad digerendum sunt difficiles stomachoque nocive et sanguinis flegmatici generative. Que tamen cum sint pontice in natura, sanguinis acumen exstingunt, et si ad maturitatis tempus pervenerint, pectoris et pulmonis asperitates humectant. GALIENUS: iuiube nec sanos custodiunt, nec sanitatem egris restaurant.
241. DE INDACO INDACUS quedam confectio est ex quedam herba qui dicitur suado et similatur cauli, que in multa quantitate reperitur, que herba viridis vulnera consolidat et mundificat, sanguinis e naribus fluxum temporibus superposita mire sistit, dolorem ex apostemata calida mitigat. Pulvis indaci cum vino potui dato lumbricos occidit.
242. DE IVA HERBA IVA HERBA est, quod herba yva appellatur, habens folia pilosa et minuta intercisa, spanditur super terram sicut poligonia, et florem habet parvum citrino colore. Nascitur locis sablosis et in montibus tufis, et nota quod omni tempore producit florum. Virtutem habet calidam et siccam in tertio gradu, et diureticam ex sua amaritudine, ponticitate et qualitate etiam purgandi. Contra ydropisim in principio et contra oppilationem splenis et epatis ex frigida causa fiat pulvis ex ipsa herba et detur patienti in quantitate dragm. 2 cum vino albo calido ieiuno stomacho. Contra artheticam, paralisim et epilentiam et contra stranguriam, dissuriam et yliacam passionem similiter data vel sucus eius, quod melius erit. Contra caducos, id est morboregio, et contra quartanam fiat sirupus ex suco ipsius et melle albo tantumdem et detur patienti mane cum aqua calida decoctionis herbe yve. Valet etiam hoc syrupus contra omnem reuma ex frigida causa et ad multa alia facit.
243. DE INCENSARIA INCENSARIA est herba, quod simili nomine appellatur, quia habet odorem incensum sive turem, habens folia similis consolida media sive borago, et stenditur per terram, et in medio producit flores usque 6 in colore citrino, in medio subalbidum, et non crescunt super terram nisi in longitudine unius digiti et habent dulcem saporem quasi mellis et odorem ture, quia dicitur incensaria. Nascitur locis mundis et silvestris vel in castanetis. Contra dolorem matricis et dolorem stomachi, et etiam contra oppilationem splenis et epatis fiant crispelle ex herba et florum eius et farina cum succo eiusdem herbe et detur patienti. Valet etiam contra stranguriam et dissuriam succus eius potui dato vel ipsa herba comesta.
244. DE IERIBULBO IERIBULBUS herba est similis cepe et nascitur locis lurdis, in sepibus et in desertis. Contra dolorem articulorum cepa ipsa cum tota herba et sepo porcino et oleo, [in] simul decoque, et facto unguentum sepe loci dolenti perunge, et miraberis de hoc experimento. Item valet ad serpiginem et impetiginem radix ieribulbus cum lumento lupinorum, ablue faciem lentiginosa, mire expellit eam.
245. DE INMOLO INMOLUM album herba est, quod simili nomine appellatur. Est autem clara plus quam alia herba, ut dicens HOMERO quod invenit eam Mercurius, habens radicem suam rotundam, nigram et magnam admodum cepa. Contra dolorem matricis, herba et radix ipsius bene contrita et dolori superposita mire dolorem tollit.
246. DE KARABE KARABE vel kekabre gummi arboris est et genus bernicis quod etiam vocatur mambra orientalis. Virtutem habet frigidam et siccam in primo gradu. De qua dragm. sem. ex ea bibitum sanguis fluens de incisione venarum pectoris stringit. Sanguis etiam ubicumque fluat constipat. Cum vino bibita collericis rubeis et cardiacam proter colligantiam stomaci et cordis patientibus convenit. Humores ad capite et pectore fluentes ad stomacum arcet. Quidam autem MEDICI testant valere eam stranguriosis.
- De laudano
- De liquiritia
- De lapide lazuli
- De lilio
- De litio
- De lingua avis
- De linochitis
- De lapatio acuto
- De litargirio
- De lactuca
- De lupinis
- De lauro
- De levisticho
- De lanceolata
- De lactuca leporina
- De lepidos calce
- De lappacioli
- De lentischo
- De laureola
- De lapide magnetis
- De lapide agapis
- De lapide lincis
- De lapide armenico
- De lapide spongie
- De lapis demonis
- De lollio
- De luppolo
- De leontopodion
- De lactuca silvatica
- De linosa
- De linaria
- De lenticulis
- De lingua canis
- De lingua yrcina
- De lacca
247. DE LAUDANO LAUDANUM calidum est et humidum in primo gradu. Dicunt quidam quod sit gummi cuiusdam arboris, quod falsum est, sed in quasdam partem Grecie ros in quasdam herbas descendit et circa illas conviscatur; habitatores vero cum quibusdam corrigiis percutiunt herbas, et sic corrigiis humiditas illa conviscatur, que exprimitur ex eis et soli exposita exsiccatur. Immiscentur autem stercora caprina et alii pulveres nigre, unde manifestum est quod purum est, aromatissimum est. Vix enim in 10 libris invenitur unz. 2 puri laudani. Est autem elligendum quod ponderosum est et nigrum, quod etiam malaxari potest. Illud autem quod nimis niger est et, cum manibus tractatur, pulverizatur, significat vetustitate esse consumptum aut nimis esse sophisticatum. Habet autem virtutem constringendi et calefaciendi, ex viscositate et aromaticitate confortandi. Contra catarrum ex frigida causa stuellum ex eo formatum naribus iniciatur. Ad idem laudanum et rose simul bulliant in aqua pluviali, obturato bene ore vasis, et cum aliquantulum tepefacta fuerit, patiens per os fumum recipiat, et ex illa aqua abluantur pedes, quia multum nervi inde confortantur. Contra relaxationem dentium laudanum et mastix conficiantur et circa dentes <et> gingivas intus et extra ponantur, confortat eos. Ad matricem infrigidatam et suffocationem recipiat patiens fumum per inferiora. Suppositorium inde factum valet ad eandem matricem, confortat et conceptum adiuvat. Contra precipitationem matricis recipiat fumum per superiora. Contra dolorem stomaci ex frigida causa et <ad> digestionem confortandam dentur 5 pillule ex laudano in sero et fiat emplastrum ex laudano, cera, pipere, addito costo, et stomacho superponatur.
248. DE LIQUIRITIA LIQUIRITIA temperate calida est et humida. Quidam dicunt quod sit radix, quidam quod frutex, sed falsum est. Est enim magna radix parve herbe habens folia similia pomo granato, vel similis listrago. Est autem eligenda que non multum grossa est nec multum tenuis, que communiter intus est crocea, que etiam dum frangitur, non pulverizatur, et quasi viridis est, partes habet coherentes cum frangitur; que levis est, interius subalbida vel viridis vel nigra, abicienda est. Succus etiam eius est eiusdem efficacie et adhuc fortioris, qui hoc modo fit: cum viridis est radix, conteritur bene et in aqua bullitur bene et decoquitur fere ad aque consumptionem, postea exprimitur et soli exponitur et desiccatur, et in rotunda corpuscula secundum formam vaso informantur. Quidam sophisticant hoc modo: faciunt pulverem subtilem liquiritie et etiam pulverem suci liquiritie et bene decoquunt in aqua, et addunt mel et faciunt, ut diximus, sed iste magis est abominabilis et non adeo niger. Valet contra omnia vitia pectoris decoctio eius in aqua,et in pleuresi et in peripleumonia. Vinum decoctionis eorum valet contra tussim. Ad idem valet ellectuarium confectum ex succo liquiritie et melle. Liquiritia masticata et sub lingua retenta sitim et asperitatem stomachi et gutturis mitigat.
249. DE LAPIDE LAZULI LAPIS LAZULI frigide et sicce complexionis est, et similiter lapis armenicus, sed eorum excessus ab AUCTORIBUS non determinatur. Lapis autem lazuli vena est terre, de qua fit lazifilum et similiter lapis armenicus. Et dicitur armenicus, quia in Armenia reperitur maxime; non sophisticatur. Est autem lapis lazuli lapis qui multum assimilatur celesti coloris, et quedam corpuscula in se quasi aurea habet. Ille vero quod quasi subalbidum habet colorem, plus habet terrestritatis. Lapis armenicus levior est et subalbidum habet colorem. Servari autem diu possunt sine corruptione. Lapis autem armenicus citius corrumpitur, minorem habet terrestreitatem, purgat autem principaliter melancoliam. Contra melancolicam passionem detur cum decoctione sene. Contra quartanam detur cum decoctione aliqua purgante melancolia. Contra splenis vitium et emorroidas detur cum decoctione sene vel seminis feniculi. Contra cardiacam passionem detur cum suco borraginis cum pulvere ossis de corde cervi; et, ut breviter dicam, valet ad omnes passiones factas de melancolia. Cum medicinis conficiatur pulvis et non decoctionibus, sed detur post decoctiones. Nota modus abluendi et etiam dandi: lapis lazuli et armenici dragm. 2 possunt dari in aliquo vase solido velut in sipho argenteo, ponatur pulvis eorum vel alterius subtilis, et cum pistello conficiatur cum aqua, donec aqua inficiatur. Tunc abiciatur illa et alia apponatur, et sic fiat decies vel novies. Signum autem perfecte loture erit, cum aqua aut modicum aut nullo modo inficitur. Nota quod non debent dari in decoctione, quia in fundum descendunt, nec ante datam decoctionem, sed post 5 vel 6 assellationes detur sirupus, miro modo purgat tunc predictum humorem.
250. DE LILIO LILIUM calidum est et humidum. Aliud domesticum, aliud silvestrum, sed silvester aliud gerit florem purpureum, quod efficacius est, aliud croceum. Lilium domesticum cum axungia tritum vel cum oleo coctum et superpositum apostema frigidum maturat. Contra splenis duritiem radices lilii in multa quantitate cum branca ursina et radice evisci ponatur in vino et oleo per 12 dies, postea coletur et colature, addita cera et oleo, fiat unguentum. Ad faciem dealbandam accipe tuberositas radicis lilii agrestis purpureum florem producentis et exsicca, pulverem factum distempera cum aqua rosarum et desiccentur; sic fac ter vel quater. Alius: pulverem solum vel cum aqua rosarum confectum inducas super faciem. Ad idem, et ad ruborem innaturalem removendum accipe tuberositates predictas et virides, si habere potest, et admisce pulverem cathimie et camphore et oleum sambucinum, ad ultimum argentum vivum extinctum et unguento inunge.
251. DE LITIO LITIUM calidum est in primo gradu, siccum in secundo. Quidam dicunt esse gummi, quod falsum est, sed est succus herbe similiter appellate. In principio estatis colligitur, teritur, succus exprimitur, soli exponitur et exsiccatur, et in substantia litii commutetur; adduntur tamen quidam, ut dicit DIOSCORIDES. Est autem elligendum quod durum est, habens quamdam glutinositatem, et interius lucidus et non molle est; <molle> et obscurum abiciendum est. Per 5 annos potest servari. Appellatur etiam litium alio nomine oculus lucidus, quia reddit oculos lucidos. Contra maculam oculi, dum recens est, et contra lippitudinem factam ex flegmate interius congelato, litium pulverizetur subtilissime et conficiatur cum aqua rosarum et sic dimittatur, donec aqua rosarum consumatur, et ita <fiat> quater vel pluries, vel pulvis solus confectus cum aqua rosarum oculis imponatur. Si inveterata sit passio, imponatur aliquantulum de sarcocolla. Conficiatur litium cum suco feniculi, in vase eneo ponatur; oculos clarificat et valet, cum causa est ab interioribus. Contra scissuram lingue et labiorum et oris ulcerationem pulvis litii cum amilo et pennidiis et cum aqua rosarum conficiatur et ulcera illiniantur; probatum est satis MULIERIBUS SALERNITANIS. Suppositorium factum ex litio valet in acuta febre, quia multum desiccata stercora dissolvit. Contra tumorem gingivarum frequens lotura et fricatio circa gingivas ex aceto, in quo resolutum sit litium, fiat. Contra lintigines fiat inunctio ex litio et cerusa in eadem quantitate similiter pulverizatis. Contra vitium matricis informetur suppositorium ex trifera magna et superaspergatur pulvis litii, quando superflui humores habundant in matrice, valet; purgat enim, desiccat et inanit.
252. DE LINGUA AVIS LINGUA AVIS calida est et humida in primo gradu, folia habens parva et acuta et in forma lingue avis. Viridis multe est efficacie, exsiccata nullius. Virtutem habet incitandi libidinem et humectandi. Herba ipsa cum carnibus comesta libidinem incitat. Ad idem ellectuarium confectum ex testiculis satirionis et ex carne dactillorum et interioribus festuce et melle et succo lingue avis. Herba ipsa cocta in aqua ordei prodest ethicis et consumptis. Valet etiam decoctio succi lingue avis, addito zucharo. Contra siccitatem pectoris detur aqua decoctionis ipsius, et addito dragaganto, magis valet.
253. DE “LINOCHITE” LINOCHIS sive lichitis vel parcenotidos, id est mercurialis, quod alia nomina sic vocatur: linozostes, alguraus, argiriter, pastenion, hermuli asilior, argilioces, arumon, altancus. Mercorella idem est. Calida est et humida. Competenter cum carnibus pinguibus cocta detur ad solutionem faciendam. Competenter etiam ex succo vel ex aqua decoctionis eius et oleo, sale et melle fit clistere educens humidum et solvens. Ad menstrua provocanda succus herbe mercurialis cum oleo laurino vel rosarum potui dato statim menstrua edducit. Contra vitium et macula oculorum succus eius et tantumdem vino albo, simul commisce, et bombix intincta oculis superpone et lava. Contra dolorem et surditatem aurium et si aliquem intus fuerit, succus eius tepidus auribus distillatum, statim sentiet beneficium.
254. DE LAPATIO LAPATIUM, quod Greci vocant oxilapatro, alii vocant udia, Romani romice, alii rumix, Egiptii vocant semen, alii ematifonos, alii actus, alii afroszarmis. Est autem triplex manieriei, scilicet lapatium acutum habens acuta folia, et hoc efficacius est, lapatium rotundum habens rotunda folia, et minus efficax est, et lapatium domesticum folia habens lata, et aliquantulum magis usui competit. Virtutem habet lapatium dissolvendi, relaxandi, aperiendi et extenuandi. Contra scabiem succus lapatii acuti, oleum nucum et pix liquida simul bulliant, et postea coletur, et in colatura ponatur pulvis tartari et fuliginis et fiat unguentum satis competens scabiosis, impetigini et serpigini. Contra impetiginem et serpiginem fiat confectio ex suco lapatii acuti et pulvere auripigmenti. Ad apostema maturandum lapatium rotundum tritum et in oleo decoctum vel cum axungia superponatur. Ad rumpendum apostema superponatur eodem modo lapatium acutum. Contra splenis duritiem succus lapatii acuti cum storace liquida et armoniaco et aceto conficiatur et dimittatur sic tribus diebus, postea fiat decoctio et coletur, et addita cera et oleo fiat unguentum. Contra stranguriam, dissuriam fiat decoctio lapatii in vino et oleo et pectini superponatur, urinam provocat in multa quantitate. Aqua vel vinum decoctionis eius solvit oppilationem splenis et epatis. Contra leucoflegmantia fiat confectio ex succo lapatii acuti unz. 2 et unz. 2 essule, addito melle, et fiat aliquantula decoctio et detur patienti. Contra scrofulas novellas fiat emplastrum ex lapatio acuto et axungia tritis. Valet etiam a lumbricos succus eius datus cum melle. Contra habundantiam flegmatis in cerebro succus eius cum succo rute in modica quantitate naribus iniciatur in aere callido vel balneo. Crispelle facte ex lapatio valent asmaticis ex frigida causa. Lapatium crudum vel coctum comestum confert scabiosis.
255. DE LITARGIRO LITARGIRUM temperatum est in frigiditate et siccitate. Secundum quosdam frigidum in primo gradu. Quod sit temperatum in frigiditate et siccitate, constat ex verbis DIOSCORIDES: “Litargirum frigidum esse et stipticum”. Quod stipticum sit cognoscimus, quia siccum est, et tamen in qualitatibus suis temperatum. Eius autem excessus ab AUCTORIBUS non determinatur, quia non est sensu determinabilis. Litargirum est duplex. Est enim quoddam quod est spuma argenti, quod fit per excoctionem in igne, cum separatur non purum a puro, et magis attinet frigiditati et humiditati. Est et aliud quod spuma auri dicitur, et cum frangitur, interius est simile auro, et aliquantulum calori attinet, et cathimia proprie dicitur. Et est aliud, quo communiter utimur, scilicet fex stagni quod similiter fit ex decoctione, cum sit stagnum de vena terre, et istud frigidum est et stipticum. Dicunt autem quidam quod similiter reperitur litargirum, quod est fex plumbi. Litargirum, scilicet fex stagni, quod communiter utimur, virtutem habet constringendi, consolidandi ex diverso modo conficiendi. Pulvis litargiri vulneribus impositus saniem consumit et ulcera consolidat. Contra scabiem,et precipue factam ex flegma salso, fiat decoctio aliquantulum olei nucum, et pulvis litargiri subtilis conficiatur cum aceto, et postea addatur oleum nucum calidum et bene conficiatur. Contra dissinteriam factam vitio inferiorum litargirum integrum super carbones ponatur et bene calefactum aspergatur sepius ex aceto, postea fiat pulvis subtilissimus, quod per cristere iniectum cum oleo rosarum vel aqua ordei multum valet. Contra ulcerationem virge distemperetur cum oleo rosarum et inungatur, putredinem consumit et ulcera consolidat. Contra fervorem apostematum, ut in ierisipila, conficiatur pulvis litargiri et cerusa cum aqua rosarum et circuminungatur. Litargirum quod spuma auri dicitur pulverizatur subtiliter et abluatur cum aqua rosarum quinquies vel septies, vel donec aqua non inficiatur ex pulvere. Ille pulvis in modum collirii et solum cum aqua rosarum oculis imponatur. Ad faciem depurandam et pannum superfluum removendum, quem habent mulieres post partum, axungia gallinacea vel anserina liquefiat, et addito pulvere litargiri et oleo rosarum fiat unguentum.
256. DE LACTUCA SILVESTRI SECUNDUM ISAAC (MARG.) LACTUCA SILVESTRIS in forma quasi domestica est. Rami tamen silvestris longiores sunt et frondes subtiliores et asperiores minusque virides propter humiditatis sue parvitatem, quod sue testatur amaritudinis et ponticitatis multitudo. Idcirco minoris est frigiditatis domestica; est enim quasi mediocris inter calidum et humidum in primo gradu. Cuius actio est in natura quasi eupatorium. Lac quoque eius quasi lac nigri papaveris, minus tamen frigidum. Unde DIOSCORIDES: lactis silvestris lactuce dragm. sem. cum suco domestice et aceto mixta et potui data humores crudos expellit. Solum etiam lac bibitum somnum inducit. Alii dicunt eam menstrua provocare propter suam amaritudinem.
257. DE LACTUCA LACTUCA temperate frigida est et humida. Semen eius frigidius est ipsa herba, sed excessus eius non determinatur ab AUCTORIBUS. Herba usui ciborum, semen vero usui medicine competit. Iudicatur autem ab AUCTORIBUS omnium herbarum temperatissima, bonum quidem sanguinem generans et copiam lactis. Cibus est collericis satis competens. Cruda vel cocta comesta in febribus multum valet elixa vel cruda. Cocta in aceto addito crogo solvit oppilationem splenis et epatis. Ad somnum provocandum semen eius conficiatur cum lacte mulieris et albumine ovi, et fiat emplastrum circa timpora. Pulvis etiam seminis lactuce cum lacte datus somnum provocat. Idem facit febricitantibus datum cum aqua. Contra apostemata calida in principio conficiatur semen cum oleo rosarum et superponatur.
258. DE LACTUCIS SECUNDUM ISAAC (MARG. INF.) LACTUCIS duo sunt genera, ut ait YSAAC. Est domestica et silvestris. Domestica, licet sit frigida et humida, non tamen ei dominantur ultime; <si> hee et enim qualitates, scilicet quantitative, lactuce dominarentur, natura cibi careret. Sed actio eius soli medicine convenit, maxime in fine sui temporis, cum induratur. Ideo antiqui dixerunt eam frigidam esse in secundo gradu vel aquis lacuum eam assimilaverunt, quarum complexio minus aquis fluminum frigida est propter solis calorem eam usque in profundum penetrantem et propter terre vicinitatem et mixtura sui cum luto. Lactuca vero, cum sit mediocriter frigida et humida, est melior ceteris herbis ad bonum sanguinem generandum in quantitate et qualitate, que si non lavetur aqua, melior est. Aqua enim sue frigiditati et humiditati tribuit augmentum. Lactuca cito digeritur, urinam provocat, stomaci morsum de collera rubea ortum extinguit et tussim propter hoc natam placat. Sanguinis ebullitionem refrigerat, vigilias patientibus somnum laudabilem prestat. Capitis dolorem de colera rubea seu sanguine factum amputat. Cataplasma in superioribus ad suprascripta opitulatur. Sed cocta plus quam cruda est esui conveniens, quia eius lac calorem ignis minuitur, per quod somnum erat inducens. Propter hoc lactucam in exordio suo, cum lacte indiget, sit utilior stomaco, ad augmentandum lac mulieribus et viris semen convenientior. Causa stomacum iuvans parvitas est sui acuminis propter humiditatis sueque frigiditatis temperiem; sperma et lac augmentat propter sanguinis bonitatem, quem generat in quantitatis et qualitatis perfectione. Rursus eius actio, ubi angustum est, solutiva nec constipativa. Indiget enim acumine et salsitate et dulcedine, unde fit solubilis, nec etiam habet stipticitatem aut ponticitatem, per quod iudicetur constipativa. Sed tamen, cum induratur et lactis copiam habuerit, eius humiditas minuitur et fit amari saporis, unde fit aperitiva. Sanguinem generat pessimum. Idcirco eas assuetantibus sit nocitiva, quia tenebrositatem eorum oculis facit, spermatis materiam corrumpit. Causa visus obscuritatis est sensus mortificatio, unde spiritus visibilis extinguitur. Cum sua etiam proprietate calorem suffocat naturalem, ideoque sperma coagulat. Hac de causa semen lactuce sepe pollutionem habentibus potui datum eis succurrit celeritate. Cataplasma frondium earum erisipiliam habentibus subvenit. Calidum etiam apostema destruit.
259. DE LUPINO SECUNDUM ISAAC (MARG. SUP.) LUPINUS, ait YSAAC, calidus et siccus in secundo gradu. Farina eorum cum melle confecta et potata lumbricos necat, et de eorum imputredine viscera expurgatur. Si cum ruta bibatur et pipere, valet spleneticis. Aqua, in qua cocti fuerint, lote pustule auferuntur. Si cum mirra et melle conficias et pessaria facias, menstrua provocat. Dulcoratorum aqua nutrimentum crossum est et ad digerendum durum, humores crossos generat, propterea nec vim habet egestivam sicut excolative nec stipticam sicut confortative stipticeque natura cibaria. ANTIQUORUM QUIDAM: farina, inquiunt, lupini si pilorum nascentium locis apponatur, eis evellendi causa est, et natos adimat et exurgere alios minime permittit. Aqua ubi dulcorantur, si loca cimicum abluas, moriuntur.
260. DE LUPINO LUPINUS calidus est et siccus in tertio gradu. Lupinorum alius amarus, qui ex natura sui amarus est et precipue medicine competit, alius dulcis et inscipidus, qui ex multa mora in aqua dulcescit et fit inscipidus. Virtutem habet diureticam. Contra lumbricos farina lupinorum amarorum cum melle confecta et detur. Ad idem valet panis factus ex farina lupinorum, ex suco absinthii vel aqua et comestus. Ad idem valet precipue emplastrum factum ex farina lupinorum et suco absinthii positum super stomacum; et melius est, si addatur modicum aloen. Et eadem confectio sine aloe solvit opilationem splenis et epatis. Valet etiam ydropicis confectio facta ex farina lupinorum et suco absinthii data et panis ex eisdem confectus. Farina lupinorum cum suco persicarie auribus iniecta vermes necat. Eadem farina cum succo porri superfluitates aurium mundificat. Eadem cum oleo confecta apostemata frigida maturat et rumpit.
261. DE LAURO LAURUS calidus est et siccus. Fructus et folia usui medicine competent. Folia maiorem habent virtutem confortandi ex aromacitate, fructus dissolvendi, consumendi. Folia exsiccata in loco umbroso et non fumoso per annum in multa efficacia servantur, fructus per duos. Fomentum ex aqua decoctionis foliorum lauri factum matricem mundificat, confortat et conceptum ex frigiditate perpeditum adiuvat. Contra dolorem colericum fiat fomentum ex vino decoctionis foliorum lauri. Ad idem fiat emplastrum supra pectinem et renes ex teneritatibus lauri decoctis in vino. Idem facit contra dolorem stomachi ex frigiditate, et contra vomitum ex frigida causa detur etiam vinum decoctionis foliorum lauri. Contra frigidum reuma capitis decoquatur folia lauri et rose in aqua, ore vase bene opilato, et recipiat patiens fumum, et ex aqua lavetur frons et timpora. Ad idem fructus lauri conteratur et, facto pulvere, in testa calefiat, et ponatur in saccello et saccelletur caput. Ad pannum superfluum removendum, et contra quasdam rubeas tuberositates faciei que fiunt in iuvenibus, et precipue sanguineis, quas vocant barulos, bacce recentes soli exponantur et desiccentur, ut cortex corrugatus melius tollatur, remoto cortice terantur et, facto pulvere subtili, conficiatur cum melle, et hoc tali inungatur facies in balneo, multum confert. Contra pannum superfluum que habent mulieres post partum, conficiatur predictus pulvis cum felle aliquo et inungatur. Si fel fuerit durum, distemperetur cum melle. Ex baccis lauri fit oleum valens contra dolorem stomachi ex frigiditate et artheticos dolores. Sic autem fit: bacce lauri recentes conteruntur et postea diu decocta in oleo colentur; hoc tale dicitur oleum laurinum. Nota: cum in receptione invenitur receptio folia lauri vel damnidis, folia debent poni, cum baccarum lauri vel damnocochii, fructus.
262. DE LENTISCO LENTISCUS calide et sicce complexionis est, plus tamen sicce quam calide, quia siccissime complexionis est. Cum receptio eius invenitur in medicinis, folia eius debent poni, quandoque tamen fructus ponuntur. Virtutem habet constringendi et consolidandi. Contra fluxum menstruorum et dissuriam et vomitum ex debilitate virtutis contentive vel acumine humorum fasiculi parvi facti ex foliis eius decoquantur in aceto, et pectini et renibus cataplasmetur. Si fuerit vitio superiorum intestinorum, super stomachum ponatur; contra vomitum super furculam pectoris. Alius usus contra predicta: teneritates lentisci bulliantur in aceto usque ad aceti consumptionem, postmodum desiccentur, et fiat inde pulvis et detur in cibis et potibus contra predicta. Contra ulcerationem virge pulvis factus ex foliis eius super testam calefactis, desiccatis et pulverizatis ulcus consolidat et consumit saniem, sed non debet poni, nisi quando est sanies. Contra ulcerationem oris et lingue et labiorum, in febre etiam acuta, fiat decoctio foliorum eius in aceto, et fiat frequenter gargarismus.
263. DE LENTICULA LENTICULA frigide et sicce complexionis est et usui medicine et esui competit. Fructus est vel semen. Virtutem habet constringendi, unde contra dissinteriam talis sit usus: lenticule in aceto decoquentur usque ad aliquantulam denigrationem et omni mane detur patienti ieiuno ad comedendum.
264. DE LENTICULA SECUNDUM ISAAC (MARG. INF.) LENTICULA frigida est in primo gradu, sicca in tertio. Investigata tamen eius [sui] complexio composita invenitur, uno in medulla, altera in cortice. Cortex enim eius acuitatem habet, unde ventrem movet ad solutionem faciendam. Medulle vis est stipitca, confortativa stomaco et intestinorum, ad colericam diarriam valet. Lentis simul cocte cum cortice, aqua tolle, et colate, oleum cum sale commisce potumque stipticis dabis. Et si aqua priori eiecta, dum coquitur altera adiungas, solutionem minuunt, et si cortice ablato coquatur et prima eiecta, secunda addatur, melior fit ad digerendum et ad egestionem collericam refrenandam fortius. Universaliter dico: nutrimentum lentis crossum est, ad digerendum durum, melancolicum sanguinem generat, maxime si cum corticibus comedatur. Cerebrum fumo crosso implet et melancolico, unde causa est doloris et fallacium formidolosorumque somniorum. Stomaco nocivior est et pulmoni ac diafragmati et pellicule cerebri ceterisque nervis pelliculorum, precipue oculorum, quoniam humiditatem eorum desiccat et extemperat. Sanis officit oculis, quanto magis infirmis sue desiccationis causa. Ventrem,menstrua constipat et egrossat, ut exire non possint ex vena matricis. Lens item cum cortice cocta sicce est complexioni noxia, et passiones in ea melancolicas creat sicut nigram morfeam, impetiginem, serpiginem, cancrum, elefantiam et leoninam. Eis tamen, qui humide sunt complexionis, aliquando prosunt, ideo si sine cortice edantur, ydropicis valent, cum cortice vero nocent nimis propter ventositatem, inflationemque creant. Lenticula laudabilis est grandis et nova atque coquibilis; accipitur et secundum cibum et secundum medicinam, secundum medicinam autem propter ventris solutionem et propter contentive virtutis confortationem et calefactionem. Quod ad confortandam virtutem contemptivam accipiunt vel restringende collerice egestionis causa, a cortice mundetur et priori, dum coquitur, eiecta aqua secunda addiciatur, cocteque acetum immisceatur et arnoglosse frondes aut mala citonia aut mala acria et nespila et similia. Quod propter confortandum et calefaciendum stomachum illam volunt accipere, vinum rufum odoriferumque commisceant. Pro ventrisque dissolutionem accipiendam cum sicla coquatur, aut grisolocanna, aut cucurbita sive molachia. Intus secundum cibum diverse accipitur, aliquando solum cum oleo et aceto, aliquando cum carne recenti, aliquando cum sicca et salsa. Que cum aceto solum et oleo minoris est nutrimenti, que cum carne recenti maioris, que vero cum sicca et salsa pessimus ac novissimus cibus est. Natura namque carnis sicce in se crossa est et digerendi dura. Mixta cum lacte malitiam duplicat, unde causa est calefactionis incensionisque sanguinis cumque intus melanconicos convertit humores, ideo pessima est, maxime si cum carne cocta fuerit. Lentem, ut non noceat,si temperare volueris, emunda et in aqua elixa prioremque eiciens aquam secundam admisce et <cum> aceto eam condi et origano, menta ac pipere, cimino et oleo vel amigdaleon aut sissameleon. DIOSCORIDES: cum melliloto et celidonia et oleo rosarum ex lente cataplasmate facto super oculos calidum patientibus apostema dissolvitur. Cum malo granato cocta et rosis siccis, pustulis vel apostemati et cruribus apposita valet. Valet etiam ad erisipilam et fissuram in pedibus propter frigus. Cum aqua marina si coquatur mamillisque apponatur, lac coagulatum habentibus valet.
265. DE LAUREOLA LAUREOLA calide et sicce complexionis est. Alio nomine dicitur camedafne. Alii vocant dafnites, alii carogogos, alii laurum terrestre, alii mistillago, alii usuben, alii alipiados. Fructex est, cuius semen vel fructus usui medicine competit, et appellatur cocognidium. Cum autem invenitur eius receptio, scilicet laureole vel cocognidiis, fructus debet poni. Per 2 annos in multa efficacia servatur. Virtutem habet purgandi principaliter flegma et coleram, unde sanis, lapsis et egris non multum febricitantibus potest dari. Acuatur inde benedicta vel yeralogodion ad flegma purgandum, oxi et trifera saracenica. Ad coleram purgandam ad plus in quantitate 5 dragm., addito mastice vel bdellio vel gummi arabico ad repressionem acuminis, materiam movet per superiora et inferiora. Pulvis subtilis cocognidii diu bulliat cum oleo et ex tali oleo inunge pectinem contra stranguriam, dissuriam; renes ex eodem ungantur propter tenasmon ex frigido et glutinoso humore adherente intestinis. Fiat et eis suppositorium ex bombice ibidem intincto. Auribus mittatur propter surditatem ex humoribus ibidem existentibus. Saniosas etiam superfluitates consumit.
266. DE LEVISTICO LEVISTICUS calidus est et siccus in secundo gradu, cuius etiam semen levisticus appellatur. Alio nomine dicitur keisin. Semen, non herba vel radix in medicinis debet poni, cum invenitur eius receptio. Per 4 annos potest servari. Virtutem habet diureticam, aperiendi et extenuandi, unde vinum decoctionis eius valet contra opilationem splenis et epatis vel etiam aqua. Contra dolorem intestinorum et stomachi factum ex ventositate pulvis eius cum pulvere cinamomi datus in cibis valet ad predicta.
267. DE LAPIDE MAGNETIS LAPIS MAGNETIS calidus est et siccus in tertio gradu. Virtutem habet attenuandi, ut dicit ARISTOTELES
, et invenitur in litore maris Indie et Oceani. Montes et enim sunt ex talibus lapidibus constituti, unde naves clavis ferreis infixas attrahunt et dissolvunt. Valet precipue vulneratis; pulvis eius conficiatur cum apostolicon et fiat stuellum, vulneri imponatur, ferrum etiam extrahit. Pulvis etiam eius detur in cibo et potu, et maxime cum succo consolide maioris. Pulvis etiam eius subtilissimus in quantitate dragm. 2 datus cum suco feniculi valet contra ydropisim et splenem <…> et alopiciam, attrahit enim flegma et melancolia. Nota: etiam vocatur lapis calaminaris.
268. DE LAPIDE AGAPE LAPIS AGAPIS vel lapis iudaici idem est. Similis est testiculi galli exterius obrigata, interius solida et lucida quasi vitro. Valet precipue contra stranguriam, dissuriam et lapidem frangendam in vexica. Pulvis eius subtilissimus in maiori quantitate et seminis melonis, citroli, cucumeri et cucurbite mundatorum, pars media saxifrage, milii solis, anisi, feniculi ana partem quartam zuccari ad pondus omnium, detur mane coclearium unum cum vino albo calido. Valet etiam colicis et calculosis eodem modo data.
269. DE LAPIDE LINCIS LAPIS LINCIS, id est lapis, que fit de urina lupi cervini et invenitur in montibus coagulata, calide et sicce complexionis est.
270. DE LAPIDE ARMENICO LAPIS ARMENICUS: satis de eo diximus retro in capitulo de lapide lazuli, quia nunc de ipso nichil dicemus.
271. DE LAPIDE SPONGIE LAPIS SPONGIE dicitur esse quidam lapis qui invenitur intus spongia. Virtutem habet diureticam.
272. DE LAPIDE DEMONIS LAPIS DEMONIS vel lithodemon, id est quedam lapis niger, qui fricatus attrahit paleam ad se.
273. DE LOLLIO LOLLIUM calidum est in primo gradu, siccum in tertio. Herba est, cuius semen reperitur inter frumentum. Clausos humores et artheticos aperit et consumit. Valet ydropicis et yctericis propter opilationem splenis et epatis et confert; eius apoxima propinatur, lumbricos cucurbitinos et ascarides excludit. De quo domibus suffumigatis reptilia fugantur. Capitis dolorem generat et stomacho nocet. MACER teste, pulvis seminis eius vel herba cum rafano et modico sale, simul contritis, valet ad cancrum superpositum. Item ad lepram et zermas, simili modo superpositum, vel cum sulphure et vino. Item, cum mero decoctum et superpositum apostema rumpit et spargit scrofulas et omnem duritiam et remollit. Item ad sciaticos et coxiis dolorem, lolium <cum> ture et croco fac cataplasma et superpone. Item, mulieres parturientes si se fumigaberint, citius ventrem deponunt pondus.
274. DE LUPPULO LUPPULUS calidus est et siccus in tertio gradu. Herba est, quod simili nomine appellatur. Nascitur in sepibus et extenditur ad modum vitis alba, et folia eius similatur urtica, habens aliquantulum ponticitati. Coleram rubeam purgat et adhustam. Epaticis subvenit, apostema dissolvit, ventres constipatos solvit, ydropisim curat. Sucus bibitus crudus magis laxat minusque opilationis aperitivus est, coctus et despumatus plus aperit quam laxet. Solatri suco mixtus flegmonis qui sunt in epate et splene valet, ictericiam curat, ventrem humectat, calorem extinguit. Si splenem cataplasmetur, dolorem ab eo celeriter tollit. Si auribus instilletur, eas ab omni putredine mundat et ad fetore defendit. Similiter et naribus, si oleo rosarum succus eius temperetur, loca igne perusta refrigerat.
275. DE LEONTOPODION LEONTOPODION herba est, quod alio nomine vocatur oculus consulis. Alii vocant filius ante pater, alii vocant pes leoninus, alii etefonos, alii plantasio, alii semen leoninum, alii drobetron, alii cibidinalis, alii pardellalon, alii sudubal. Nascitur in campis et iuxta fossas et in arundinis. Ad eos qui fuissent obligati vel qui nequeunt iacere cum uxorem suam, quando eam sponsant, accipiat herba hec ramulos tribus vel septem et collige eam sine radicibus et in decrescente lunio, et coque ipsam in aqua et abluet semetipsum totum extra domus ante hostium suum in prima nocte, et fac fumigium cum aristolongia, et postea revertes in domo, et non volvat se retro et erit liberatus.
276. DE LACTUCA SILVATICA LACTUCA SILVATICA herba est, quod Greci vocant tridaxagria, alii vocant hieracion, alii vocant aspedebon, alii pictis, alii sicurbita, Egiptii vocant inobonsor, Italii lactuca silvatica. Nascitur locis cultis et sablosis. Prima cura eius est ad caliginem oculorum. Dicunt quidam quod cum aquila vult ascendere aerem, prius comedit hec herba, quia melius videns omnibus rebus. Succus lactuce silvatice cum vino veteri et melle agapino et felle vultoribus simul bene commixtis in vitrea ampulla et in ipsa conservetur, et oculis immittatur ter in die vel amplius, summum medicamentum probaberit.
277. DE LINOSA LINOSA, quod semen lini dicitur, calida est et humida. Virtutem habet maturandi, attenuandi, glutinandi et relaxandi. Ad apostema exterius maturandam et rumpendum, fiat emplastrum ex farina seminis lini, radicis malvaevisci et cepe lilii bene decocte in aqua et, addito axungia, fiat emplastrum et superponatur.
278. DE LINI SEMINE SECUNDUM ISAAC (MARG. INF.) LINI SEMEN in primo gradu calidum, et sicci vero humidique est medium, ut ait YSAAC. Parum nutrit, durum est digeri, inflativum et nocitivum est stomaco, tamen diureticum est. Assum et cum melle accepto melius est, et ad tussim frigidam pectusque flegmatica collationem purificat. Cum melle manducatum et pipere libidinem auget. Ex apposimate eius cum oleo rosaceo clistere factum at tenasmon morsionemque valet intestinorum. Si apposimate eius calido mulieres insiderant, apostemata vulve earum dissolvuntur.
279. DE LINARIA LINARIA herba est similis lino, sed habet florem citrinum in medio subalbidum, et maiorem habens folia et latiora. Valet precipue contra yctericiam et opilationi epatis ex frigida causa. Aqua decoctionis linarie et ipericon sepe bibita bonum colorem incitat et sanat. Nota quod melius fit vinum, si patiens non febrat. Vinum decoctionis eius valet <ad> dolorem stomachi et duritiem splenis.
280. DE LENTICULIS AQUATICIS LENTICULE AQUATICE qui nascuntur in aquis, videlicet in fontibus vel in foveis, ubi moratur aqua, vel aliis aquis, virtutem habent contra cancrum. Succus eius cum tota herba bene pistata et cum axungia porci bene amixta et super cancrum posita eum occidit.
281. DE LINGUA CANIS LINGUA CANIS herba est, quod alio nomine dicitur cinoglossa, alio nomine lingua bona. Virtutem habet calidam in secundo gradu, humidam in primo. Contra venenatas potiones et contra morsum reptilium venenatorum, succus eius potui dato mire proficit. Contra tumores et caliginem et rubores oculorum, succus eius oculis immissus et herba contrita, etiam superposita, mire sanat. Ad apostema maturandum, herba ipsius decocta et cum axungia veterem bene contrita et facto emplastrum superpone, mire rumpit et purgat. Item, per se contrita et superposita attrahit spina vel ferrum ubique intus fuerit. Ad fistulam, emplastrum ex ipsa herba contrita et superposita fistulam elargat et occidit eam. Herba hec comesta valet contra reuma capitis et gutture, et etiam pectus lenit.
282. DE LINGUA IRCINA LINGUA IRCINA herba est habens folia aspera ad modum buglosse, sed est parva et longa uno digito, florem habet subrufum violaceum.
283. DE LACCA LACCA calida est et sicca in secundo gradu. Gummi arboris est ultramarinis partibus nascentis. Oppilationem epatis aperit et ipsum confortat. Yctericiam prodest. Si lota fuerit, melior quam non lota operatur.
284. DE LANCEOLATA LANCEOLATA sive lanceola vel plantago minor idem est. Valet precipue contra venenum et morsum reptilium venenatorum. Succus eius potui dato et ipsa etiam herba contrita et plage superposita mire purgat et sanat. Ad vulnera recentia et veterem consolidandam fiat unguentum ex succo eius et pinguedine porci et sepo arietis, terbentina et ture, addito sufficienti cera, fiat unguentum et utere.
285. DE LACTUCA LEPORINA LACTUCA LEPORINA herba est similis cicorea. Nascitur locis sablosis et humorosis, expanditur super terram, et in medio gerit florem similem ungule caballine. Hec comesta vel bibita valet contra venenatam potionem et contra morsum serpentis.
286. DE LEPIDOS CALCIS LEPIDOS CALCIS idem est quod battitura eris. Virtutem habet tamquam es ustum.
287. DE LAPPACIOLIS LAPPACIOLI sive lappa minor herba est, habens folia similia ungule caballine, et non producit florem sicut habet lappa ad modum bardane. Nascitur locis humidis et in planis aquidosis.
- De mirta
- De manna
- De mellilotum
- De malva
- De malva eviscus
- De malva ortense
- De mastix
- De menta
- De menta romana
- De mentastrum
- De margaritis
- De mumia
- De mandragora
- De meu
- De mela citonia
- De malorum granatorum
- De mala matiana
- De marrubium
- De malabatrum
- De melle
- De musco
- De mirobalanis
- De macis
- De mirra
- De maiorana
- De melissa
- De moris
- De matrisilva
- De macedonicis
- De morsus diaboli
- De muscata herba
- De millefolium
- De melongiano
- De mercuriali
- De melonis Palestine
288. DE MIRTO MIRTUS sive mirta, ut dicunt PHYSICI, frigida est in primo gradu, sicca in secundo. Est autem mirtus fructex, cuius fructus sunt mirtilli, qui precipue usui medicine competunt, folia et flores secundario. Et nota quod quanto recentiores sunt fructus vel folia, tanto meliora. Post maturitatem fructus collecti in multa efficacia servantur per biennium, ad solem tamen exsiccati. Folia autem diutius servantur, flores diu non possunt servari. Virtutem autem habent constringendi ex ponticitate, confortandi ex aromacitate. Contra vomitum, fluxum ventris et profluvium mulieris ex debilitate virtutis contentive vel ex humorum acumine dentur fructus ipsius ad comedendum, vel succus ipsius detur, vel fiat sirupus ex succo eorum, addito zuccaro, optimus contra predicta; et potest per annum servari, si bene coquatur sucus cum zuccaro. Si non habens zuccarum, adde mel et fiat mediocris decoctio, ne mel aduratur, sed non valet tantum, sed diutius potest servari. Ex fructibus contritis vel pulvere eorum et ovi albumine fiat emplastrum circa os stomachi propter vomitum. Circa rennes et pectinem vero et renes propter profluvium fiat decoctio foliorum in aqua pluviali, et fomentum fiat circa inferiora propter dissenteriam et profluvium. Fomentum etiam ex hac aqua eadem factum circa frontem et timpora et pedes somnum provocat in febre acuta. Suffumigatio per os et fomentum circa frontem et timpora propter reuma et dolorem capitis ex caliditate <fiat>. Fasciculi ex teneritatibus mirte decoquantur in aceto et aqua pluviali et propter vomitum super os stomachi ponantur, propter fluxum ventris super renes, pectinem et umbilicum. Positi etiam super renes in acuta febre solvunt dolorem, qui fit ex acumine caloris dissolvente. Sirupus factus ex floribus miro modo valet contra predicta. Aqua etiam decoctionis florum in aqua pluviali valet. Aqua etiam facta ex aqua pluviali et floribus mirte ad modum aque rosarum multum valet contra predicta et contra sincopim, et potest servari per annum similiter. Pulvis etiam foliorum eius etiam datus in cibis valet, et superpositus ulceribus ea consolidat. Pulvis ex mirtillorum foliis factus et in mane ante cibum datus cum vino confert laborantibus fetorem oris vitio stomachi.
289. DE MANNA MANNA calida est et humida temperate. Dicunt quidam quod sit succus herbe, sed falsum est. Est autem ros qui super herbas diureticas cadit in quadam parte Grecie et Indie et conviscatur circa herbas. Colligitur autem sicut mel, sed quia in parva quantitate reperitur, sophisticatur. Pura vero manna magne est efficacie. Quidam addunt favum melle, alii sophisticant sine melle ex zuccaro et <succo> liquiritie, pulverizatur et melle et quoddam durum efficiunt quod manne assimilatur. Dignoscitur autem, quia pura manna subalbida est et interius habet quasdam concavitates quasi favum mellis. Et pure dulcis est; nichil enim dulcius manna. Sophisticata dulcis est cum quodam acumine, si ex favo sophisticata fuerit, velut cum quadam abhominatione, si ex succo liquiritie. Habet autem virtutem depurandi et mundificandi sanguinem, unde valet in acutis febribus factis ex colera. Debet eodem preparari quo cassia fistula, sed non ponitur in decoctione. Debet autem in aqua calida resolvi et per catiam colari, et postea in medicina debet poni. Nota quod manna posita in decoctione plus obest quam prosit; nunquam enim pura invenitur. Unde in febribus non debet poni, quia ex melle amixtione nocet.
290. DE MELLILOTO MELLILOTUM calidum est et siccum in primo gradu, cuius semen simili nomine appellatur. Corona regia etiam dicitur, quia formatur ad modum semicirculi. Semen cum ipsis corticibus ponitur in medicinis, quia adeo parvum est et adherens, quod vix potest separari. Virtutem habet confortandi ex aromaticitate, et est diureticum ex subtilitate substantie. Unde vinum decoctionis eius digestionem confortat, ventositatem excludit, oppilationem renum et vexice aperit. Semen eius in brodio et cibis positum eos boni saporis et optime olentes reddit et facit.
291. DE MALVA MALVA frigida est et humida in secundo gradu. Cuius duplex est maneries, domestica scilicet, quod magis frigida est et humiditatem habet subtiliorem, et silvestris que malvaviscus dicitur et bismalva etiam dicitur, crescens altius et altiora et latiora habens folia. Fit etiam quasi frutex, et minus frigida est et habet humiditatem viscosam. Contra calida apostemata in principio folia malve terantur cum axungia porcina recenti et super tegulam calefacta superponantur. Hoc etiam valet contra duritiem splenis et epatis. Fomentum factum circa pedes aqua decoctionis valet ad somnum provocandum in acutis febribus. Coquinata facta ex malva solvit ventrem. Valet etiam in febribus propter ventris constipationem. Ex aqua decoctionis ipsius fit cristere mollitivum. Ad menstrua provocanda certum experimentum: radix ipsius in modum digiti grossi vel longa vel longior radatur aliquantulum exterius, et superaspergatur pulvis scamonee et superponatur; inungatur prius melle, si volueris.
292. DE MALVAVISCO MALVAVISCUS calidus est et humidus in secundo gradu. Alio nomine dicitur bismalva. Alii vocant malva silvatica, alii molochegria, alii eviscus, alii alcobeis, alii baucul, alii alteam, alii colluris, alii locorten, alii acopon, alii vramois, alii malvaviscus. Plus quam malva mollificat et maturat, scilicet folia eius sola et magis trita cum axungia aliquantulum calefacta et superposita apostemata maturat, duritiem relaxat et mollificat. Herba etiam tota cum radice coquantur fere ad consumptionem aque, et apparebit quasi quedam viscositas que superposita apostemata maturat, duritiem relaxat et mollificat. Ex aqua addita cera et oleo fit competens unguentum ad predicta. Aqua decoctionis seminis ipsius et malve valet contra tussim, confert ethicis. Semina etiam insaccellata et in oleo posita, duritiem solvit. De malvavisco satis diximus retro, ubi altea suo alio nomine. Nunc dicendum est de malva ortensis.
293. DE MALVA ORTENSI MALVA ORTENSIS, quod alii vocant bismalva, alii malva silvatica, alii molochegria, alii anitoa, alii acopon, alii colluris, alii diadema, alii locorten, ali uramois, alii malva silvatica sive rustica, crescens in hortis quasi frutex et habens magna folia. Ad dolorem vesice et sanguinem mingentibus, radix malve et foliorum libr. 1 decoque in aqua, ut bene sit decocta, que colatura dabis potui patienti per tridium cum sitierit, statim sanguinem sistit et dolorem mitigat. Ad dolorem nervorum, herba cum radicibus eius decocta et, addito axungiam veterem, fiat emplastrum et superpone. Ad colicam vel yliacam passionem et dolori lateris foliis eius bene decoque et calide contrite superpone. Ad fetidas recentes cinis radicum ipsius fetidis superasperge. Ad pannicula sive apostemata, folia eius et radice evisci simul bene decocte et inde facto emplastrum addito asungia sine sale et superposito mire probaberis. Contra dolorem vexice,teste DIOSCORIDE et ALII PHILOSOPHI, herba ipsius decocta et comesta mire confert. Contra omnem venenum, foliis eius et folia salicum simul contrite et comeste, omnem venenum discutit, teste DIOSCORIDE et MACRO. Contra dolorem dentium radix ipsius super dentem dolentem teneat. Ad luxuriam radix bismalve super pectinem posita obligata lineo filo mire stimulat luxuriam. Contra dolorem mamillarum mulier secum ferat hec herba involuta lana nigra et separaverit dolorem. Ut mulier non pareat ante tempus et fetum mortuum expellendum, ex malva et modico sale et pinguedine anserino fiat emplastrum et cum petia immittatur super vulvam, statim expellit foras. Hoc experimentum dixit OLIMPIA TEBANA: ad egilopias, id est carnositas oculorum, succus bismalve loco mundo expressus et sepe oculis immissus mire sanat. Ad puncturas apium et ne tibi noceant, succus malve et oleo olive bene commisce et unge te, non poterant tibi nocere. Contra tineam et furfures capitis et plage qui putredinem faciunt, aqua decoctionis foliorum malve ablue caput et foliis contritis superpone, mire purgat et sanat. Contra ignem sacrum sive hustionem ignis foliorum malve bene contrite et in oleo olivarum bene decoque et ex tali oleo perunge, etiam hiis foliis superpone. Contra duritiam stericam et intestinorum vitia et matricem et dolorem et dolorem anum aqua decoctionis foliorum malve sepe ablue loca et inferius recipiat fumus; mirabiliter valet ad predicta.
294. DE MASTICE MASTIX calida est et sicca in secundo gradu. Est autem gummi cuiusdam fructicis similis lentisco. In quadam parte Grecie in fine veris incole circa cortices operantur quasdam incisiones et terra mundificant, et vestes superponunt vel quedam operimenta ex iuncis facta, ne liquor effluat in terra. Eligenda est autem mastix que clara est et alba, quod autem terre habet admixtionem vel obscura est abiciatur. Virtutem habet confortandi, constringendi, conglutinandi et consolidandi. Contra humores fluentes de capite ad oculos et dentes, et contra dolorem timporum factum ex ventositate ascendente a stomaco ad caput pulvis masticis cum vino albo et odorifero et albumine ovi conficiatur, addito pulvere olibani, si placet, et timporibus superponatur. Emplastrum factum ex mastice <et> laudano, positum super dentes et gingivas grossas extenuat, humores frigidos consumit. Mastix etiam masticata dentes dealbat et confirmat, superfluitatem uve consumat, cerebrum a superfluitate depurat; facit enim excreare in multa quantitate. Mastix in testa calefacta et corio sive panno vel carta inducta et posita super furculam pectoris vomitum colericum constringit, vel si fiat ex debilitate virtutis contentive, digestionem etiam confortat et debilitatam egritudine, ut in convalescentibus. Nota quod pilis abrasis debet poni; si vero non cohereant, tegula calefacta, panno interposito superponatur et, cum adheserit, removeatur. Aqua decoctionis masticis tepida data digestionem confortat, stomachum relaxatum corroborat et, addito semine feniculi, ventositatem excludit. Emplastrum factum ex mastice, bolo et albumine ovi et aceto super furculam pectoris positum vomitum colericum constrigit. Aqua pluvialis decoctionis masticis data tepida ad idem valet. Fluxum etiam ventris ex acumine medicine reprimit. Aqua etiam pluvialis vel rosarum decoctionis masticis et 3 vel 4 gariofilorum data tepida vomitum vel fluxum ventris factum ex acumine violente medicine constringit. Nota quod mastix parum debet decoqui, ne virtus eius disperdatur, et debet dari tepida. Unde CONSTANTINUS: aqua decoctionis masticis frigida plus valet quam ferventissima, quare dico plus valet tepida quam multum calida.
295. DE MENTA MENTA calida est et sicca in secundo gradu, cuius duplex sunt differentie. Est enim quedam domestica, que precipue ortulana dicitur, et hec mediocriter calefacit et confortat. Est et alia silvatica, que mentastrum dicitur, et maiorem habet virtutem calefaciendi. Est autem tertia que longior et latiora et acutiora habet folia, et hec menta romana vel saracenica vocatur. Hec magis diuretica est quam alie, quod perpenditur ex amaritudine. Menta domestica magis competit usui medicine, et viridis et exsiccata magne est efficacie. Debet autem exsiccari in umbroso loco. Per annum servatur in multa efficacia. Virtutem habet dissolvendi, consumendi ex propriis qualitatibus, confortandi ex aromacitate. Contra fetorem oris et putredinem gingivarum et dentium, abluatur os et gingive ex aceto decoctionis mente ortulane, postea fricetur ex mente pulvere sicce vel cum menta sicca. Ad appetitum provocandum, cum impeditur ex frigiditate humorum existentium in ore stomaci, fiat salsamentum ex menta, aceto et modico cinamomo seu etiam pipere. Contra vomitum factum ex debilitate virtutis contentive vel ex frigida causa fiat decoctio mente in aqua salmacina et aceto, et spongiam intinctam ori stomachi superponatur, et menta ipsa decocta commedit patiens. Contra sincopim et debilitatem in febribus et sine febribus sive ex medicina sive ex quocumque causa fiat, conterantur menta cum aceto et modico vino, si fit sine febre; si cum febre, cum solo aceto et frusto panis bene cocti et quasi combusti, ponatur in illo aceto et dimittatur aliquamdiu, ut bene humectetur, et manibus applicetur et inde fricetur labia, gingive et dentes et timpora, et ligetur super venas pulsatiles et timporum et brachiorum, et patiens masticet et humorositatem transglutiat. Ad matricem mundificandam teneritates mente coquentur in vino et fiat suppositorium. Contra colericam passionem fasciculi mente decoquentur in vino et renibus et pectini superponantur. Contra coagulationem lactis in mamille fasciculi eius decocti in vino et oleo superligentur mamille. Nota: cum datur aliqua medicina contra venenum, debet dari cum succo mente; menta enim habet aliquantulam <vim> attrahendi venenum. Vel potest dari cum vino decoctionis eius, si cares suco mente.
296. DE MENTA ROMANA MENTA ROMANA vel saracenica calida est et sicca in secundo gradu. Habet autem folia longiora, latiora et acutiora plus quam alia menta. Hec magis diuretica est quam alie, quod perpenditur ex amaritudine. Succus eius mente romane solus vel vinum decoctionis eius, vel succus eius cum melle mixtus et datus valet contra opilationem splenis et epatis et urinalium viarum ex frigido humore et etiam calido, si sit sine febre. Succus etiam eius datus lumbricos interficit, auribus stillatus vermes necat. Decoctio in vino et oleo et cataplasmata ipsa herba solvit sclirosim apostematum frigidorum. Nota quod menta romana per ortulanam potest poni.
297. DE MENTASTRO MENTASTRUM calidum est in tertio gradu, siccum in secundo. Alio nomine dicitur menta silvatica. Alii vocant calamites, ali omites, alii termuortantes, alii cronos Apollonos, Italii vocant mentastrum. Contra frigidam tussim, vinum decoctionis eius et carice detur patienti. Vinum decoctionis eius vel pulvis eius in cibis datus digestionem confortat. Fomentum factum ex aqua decoctionis eius matricem calefacit infrigidatam. Sacellatio facta ex pulvere eius reuma frigidum capitis constringit.
298. DE MARGARITA MARGARITA frigida est et sicca. Est autem lapis qui in quibusdam piscibus reperitur. Margaritarum alie sunt perforate artificio et non natura, et ille que meliores sunt in medicinis ponuntur. Cum margarite receptio simpliciter invenitur, perforate debent poni. Alie sunt non perforate et peiores sunt, quas apothecarii ponunt in medicinis. Quedam tamen non perforate equipollent perforatis. Sunt itaque eligende albe et clare, qui [non] obscura et quasi subalbida non est ponenda in medicinis. Virtutem habent confortandi; reparant enim spiritus subtiles, ut quidam dicunt, sed non ideo, quidam vero sua asperitate membra a superfluis abstergunt, et ea quasi constringendo et confortando ad unum ducunt et ita confortant. Contra debilitatem vel sincopim ex medicina vel fluxum ventris vel fluxum sanguinis et contra cardiacam passionem in febribus detur pulvis margaritarum et zucharo rosarum.
299. DE MUMIA MUMIA calida est et sicca in quarto gradu, teste CONSTANTINO. Quidam dicunt quod sit frigida, quia constrictiva est, quod falsum est. Multa enim frigida et sicca laxant, multa calida et sicca constringunt. Est autem mumia quedam species que in sepulcris mortuorum reperitur. Solebant antiqui corpora balsamo et mirra condire, et adhuc apud paganos fit circa Babiloniam, ubi est multa copia balsami, circa cerebrum maxime et spinam, unde ad cerebrum sanguis calore balsami trahitur et coquitur. Similiter et cerebrum aduritur et exsiccatur et in mumiam transmittatur. Circa spinam etiam mumia invenitur. Eligenda est que lucida est et nigra et fetida, que etiam solida est. Subpallida autem et obscura non fetida, que facile pulverizatur, abicienda est. Virtutem habet constrictivam. Pulvis eius simpliciter vel stuellum factum ex pulvere eius et succo sanguinarie naribus impositus sanguinem sistit. Emplastrum etiam factum ex pulvere eius et albumine ovi fronti et timporibus superponatur. Vomentes sanguinem vitio spiritualium teneant diu sub lingua pillulas factas ex pulvere eius, addito modico mastice et aqua infusionis gummi arabici, postea transglutiant. Si vitio nutritivorum, detur pulvis eius cum ovo sorbili vel succo plantaginis. Contra dissinteriam detur pulvis eius cum pulvere gummi arabici adusti confecti cum aqua rosarum vel succus plantaginis; et hoc precipue valet, si fiat vitio superiorum intestinorum. Si vero fiat vitio inferiorum, inciatur per cristere pulvis eius cum aqua ordei infusionis dragaganti. Fiat etiam emplastrum ex mumia tantum et aceto et albumine ovi; si fiat vitio inferiorum, ponatur super pectinem et renes; si vitio superiorum, super umbellicum. Contra fluxum matricis detur athanasia cum pulvere mumie, fiat etiam suppositorium ex athanaxia et pulvere eius. Pulvis eius solus ulcera consolidat.
300. DE MANDRAGORA MANDRAGORA frigida est et sicca, sed excessus eius non determinatur AB AUCTORIBUS. Cuius due sunt species, scilicet masculus et femina, et <femina> folia habet aspera, et quidam dicunt quod ea magis competit usui medicine, sed nos utimur indifferenter. Quidam dicunt femina formata esse ad formam mulieris, masculum ad formam viri, quod falsum est. Natura enim numquam formam humanam [non] attribuit herbis. Quidam enim operantur formas tales, ut ad rusticis accepimus. Cortex autem <et> radix competit principaliter usui medicine, secundario poma, tertio folia. Cortex radicis collecta per quatuor annos servatur in multa efficacia. Virtutem habent constringendi, infrigidandi, aliquantulum mortificandi virtutemque eneoticam, id est somniferam. Ad somnum provocandum in acutis febribus pulvis corticis eius conficiatur cum lacte mulieris et albumine ovi et inducatur fronti et timporibus. Contra dolorem capitis ex calore folia mandragore trita super timpora ponantur. Inungant etiam oleo mandragorato, quod sic fit: poma mandragore trita in oleo communi diu maceretur, postea fiat [fiet] aliquantula decoctio, coletur, et illud dicitur oleum mandragoratum quod valet ad somnum provocandum et dolorem capitis ex calida causa, si frons et timpora inungatur. Si vero pulsus inungantur, calorem febrilem reprimit. Contra callida apostemata fiat inunctio ex oleo in principio; repercutit enim materia. Fructus etiam vel folia supercataplasmentur vel saltem succus eius cum succo alicuius herbe frigide. Contra fluxum ventris ex impetu colere ex oleo predicto venter et tota spina inungatur et modicum iniciatur cum aliquo cristeri leni. Nota quod mandragora alii vocant antiminon, alii andropomoreos, alii appollea; semen eius dicitur abbaloros.
301. DE MEU MEU calida est et sicca in secundo gradu, cuius radix simili nomine appellatur. Alio nomine vocant atamanticum. Alii vocant sistra, sed alia herba est, et non sistra. Meu precipue usui medicine competit, unde radix in medicinis poni debet. Per 2 annos potest servari. Virtutem habet diureticam ex subtilitate substantie, attrahendi et etiam consumendi ex qualitatibus suis. Vinum vel aqua decoctionis eius valet contra oppilationem splenis et epatis ex frigida causa, stranguriam et dissuriam. Aqua enim competentius datur in estate et iuveni etiam vinum et seni. Pulvis meu cum semine feniculi in cibo vel potu datus ventositatem stomaci et intestinorum excludit et digestionem confortat. Contra tenasmon ex frigida causa herba ipsa in vino coquatur et fiat encatisma, et postea superponatur pulvis eius cum melle confectus, satis competens.
302. DE MALIS CITONIIS MALA CITONIA, id est cotana, frigida sunt et sicca. Collecta et cum filis per stipites ligata et suspensa per annum possunt servari in frigida regione, in calida per dimidium annum. Virtutem habent confortandi et constringendi. Recentia maioris sunt efficacie, sicca minoris. Contra vomitum et fluxum ventris ex caliditate et debilitate virtutis contentive dentur cruda vel cocta ad comedendum, contra vomitum post prandium, contra fluxum ventris ante prandium. Aliter decoquantur optime in aqua pluviali, postea bene contrita calida ponantur super pectinem et renes. Contra dissenteriam factam vitio inferiorum intestinorum, super umbilicum, si fiat vitio superiorum, circa os stomachi. Aliter succus eius exprimatur ex eis viridibus, et in illo suco decoquatur pulvis, addito sumac; huiusmodi ius optimum est contra predicta. Si pulvis etiam comedatur, appetitum confortat vel provocat, et constringit. Ex eis etiam fit diacitoniton hoc modo: coctana prius decoquantur peroptime in aqua, postea abiciatur exteriora que impura sunt, scilicet nigra vel subnigra; que pura sunt valent, quia bonum habent colorem. Conteruntur carnes citoniorum, abiectis nucleis in interioribus, postea cribrentur hoc modo: ponantur in cribo qui habeat larga foramina, postea fricentur bene cum manibus, et illud quod subtilius est transit, et iterum quod durum remanet conteratur et predicto modo cribretur, deinde addatur mel pari quantitate et fiat decoctio semperque moveatur. Signum decoctionis est, quando superpositum super lignum vel lapidem [vel] infrigidatum potest removeri. Tunc debent apponi pulveres et moveri semper, et statim ab igne removeri et super tabulam dilatari et planificari. Si vis apponere muscum, hoc modo appones: dissolvas ipsum in aqua rosarum vel saltem in vino et superasperges, deinde incides in frustra et unum super aliud pones, ut partes superposite odorem et virtutem ab aliis contrahant. Nota quod ex tribus granis potes coaptare 100 libras. Alii conficiunt more electuarii, quia faciunt aliquantulam decoctionem et postea imponunt pulveres et deponunt ab igne, et satis competens est. Antiqui exprimebant sucum et apponebant mel in eadem quantitate et decoquebant mediocriter, postea apponebant pulveres, et tunc removebant ab igne. Et illud dicitur oxiporium diacitonitem, confortat digestionem et multum confert convalescentibus <ex> egritudine. Semina citoniorum habent virtutem leniendi et humectandi, unde aqua decoctionis seminum eius valet pthisicis et consumptis. Competenter enim ponuntur et sirupus eorum. Contra asperitatem lingue semina ponantur in panno subtili, et ponatur in aqua more psillii et abluatur lingua et illiniatur. Nota quod 2 dragm. pulvis sufficiunt ad 2 libr., cum vis facere diacitonitem.
303. DE MALIS GRANATIS MALORUM GRANATORUM alia sunt dulcia, et illa sunt temperate calida et humida, alia sunt acetosa, et illa sunt frigida et sicca. Suspensa possunt servari per annum. Mala granata dulcia plus competunt esui quam medicine. Convenienter dantur colericis et febricitantibus ex colera; plus enim potest sua humiditas reprimere calorem quam sua caliditas intendere. Mala granata acetosa plus competunt medicine quam esui. Sucus eorum solus vel cum suco dulcium granatorum febricitantibus ex colera datur competenter mane cum calida ad digestionem materiei. Ex suco etiam eorum et zuccaro fit sirupus ad modum syrupi acetosi. Quidam autem talem syrupum vocant oxizaccara, syrupum vero acetosum dicunt quidam quod fit ex aceto et zuccaro, quod falsum est;oxizaccara enima fit ex aceto et zucaro, syrupus acetosus ex iisdem et speciebus frigidis, sicut in ANTIDOTARIO reperitur. Flores autem eorum balaustie vocantur. Debent autem colligi, cum faciunt quasdam tuberositates. Cortices fructus debent colligi tempore maturitatis, que psidie dicuntur. Flores et cortices possunt servari per 2 annos. Virtutem habent constringendi. Contra vomitum colericum et dissenteriam pulvis eorum subtilis decoquaturb in aceto, et spongiam intinctam ori stomaci superponatur, contra dissenteriam super pectinem et renes; pulvis etiam eorum detur cum ovo sorbili. Contra fluxum sanguinis e naribus imponatur pulvis solus vel cum succo sanguinarie. Contra fluxum menstruorum superponatur pulvis confectus cum suco plantaginis.
304. DE MALIS MATIANIS MALA MATIANA, id est silvestria, frigida sunt et sicca. Virtutem habent constringendi, unde valent contra fluxum ventris. Idem sit usus, qui dictus est de citoniis. Poma dulcia, que pure dulcia sunt, ventosa sunt, qui insipida sunt aliquantulum magis competunt esui. Debent etiam dari post cibum febricitantibus et cruda et cocta; cocta vero magis competunt convalescentibus ex egritudine. Laborantibus indigestionem pro frigiditate stomachi hoc modo: findantur, interioribus nucleis abiectis, fiet quedam concavitas in medio et imponatur pulvis nucum muscatarum, macis, gariofilorum foliorum. Aliquando imponatur solus pulvis cinamomi vel cimini vel piperis et assentur, et ita parata detur patienti.
305. DE MARUBIO MARUBIUM calidum est et siccum in tertio gradu. Herba est, que alio nomine prassium dicitur. Alii vocant eupatorion, alii filloper, alii filoluper, alii vocant asetepan, alii asotropan, alii emataurum, alii affedros, alii sonosuru, alii camellopodion, alii nastrofon, alii marobio. Cuius folia precipue medicinis competunt, cortices, radices secundario. Folia collecta et suspensa in loco umbroso per annum possunt servari in multa efficacia. Virtutem habet dissolvendi, consumendi ex qualitatibus suis, ex amaritudine virtutem diureticam; dissolvit enim et attrahit. Contra vitium pectoris, scilicet asma, ex frigido humore et viscoso detur diaprassium quod ab eo denominatur, vel electuarium ex una parte succi eius et 5 mellis despumati, et fiat decoctio ad aliquantulam spissitudinem, et postea imponatur pulvis dragaganti, liquiritie et suci; bonum est contra predictum, vel saltem pulvis eius conficiatur cum melle distemperato, addita pulvere succi liquiritie. Contra tussim valet vinum decoctionis eius et caricarum. Contra stranguriam et dissuriam detur vinum decoctionis eius, et fiat emplastrum ex ipsa herba decocta in vino et oleo supra pectinem. Idem fiat contra colicam passionem ex frigida causa. Contra emoroidas inflate et non fluentes fiat encatisma ex aqua salsa et vino decoctionis herbe ipsius, et postea fiat suppositorium ex pulvere eius confecto cum melle, vel fiat decoctio pulveris eius et succi eius cum oleo muscellino, et bombix intinctus superponatur. Contra lumbricos detur pulvis eius confecto cum melle. Contra vermes aurium succus eius auribus iniciatur. Contra splenis duritiem cortex radicis cum ipsa herba macerentur per 20 dies in vino et oleo, postmodum fiat decoctio et postea coletur, et colature addatur cera et oleum, et fiat unguentum optimum contra predictum vitium.
306. DE MALABATRO MALABATRUM, quod folium paradisi et folium abbutum dicitur, calidum est et siccum. Multum est aromaticum, sed illo caremus, cuius loco ponitur folia gariofili vel spica nardi.
307. DE MELLE MEL calidum est in primo gradu, siccum in secundo. Mel artificiose ex apibus [her] componitur; dum enim puriorem partem florum suggendo attrahunt, puriorem partem transmittunt et aliis apibus subministrant, que similiter aliis puriorem partem transmittunt ceramque et favum melle artificiose componunt. Est autem mel domesticum quod fit ad rusticis, qui quedam ligna componunt, in quibus apes colliguntur, et tale mel album vel subrufum est; album in frigidis, subrufum in calidis debet poni medicinis; per 100 annos servantur. Est autem et aliud mel silvestrem, quod atticum dicitur; hoc in silvis reperitur, et hoc non tantum valet; subamarum est, et ideo in medicinis diureticis competentius ponitur. Est et mel castaneatum, quod fit de floribus castanearum, quas apes suggunt, et illud subamarum est et in diureticis ponendum est medicinis. Mel conservat et mundificat. In medicinis ponitur, ut specierum amaritudo deprimatur, et ut pro melle dulcedine medicina a profunda membrorum substantia melius attrahatur; cum pulveribus immiscetur, ut serventur in sua efficacia. Contra humores frigidos in stomaco detur mulsa cum aqua calida, scilicet confectio facta ex melle et aqua. Contra debilitatem, scilicet sincopim, detur mulsa cum aqua frigida ad confortandum. Contra saniem stomaci detur nitrum vel sal cum melle cum calida, extergit enim et solvit. Contra pannum faciei, et etiam post partum, dragm. 2 camphore, nitri dragm. 3 cum melle conficiantur, et sint ita per 3 dies, postea inungatur facies. Ad idem valet mel cum felle tauri mixtum, etiam ad idem et ad faciem clarificandam lotura ex melle et aqua. Suppositorium in febribus: mel super testam uratur, donec aliquantulum nigrescat, tunc appone pulverem salis, commisce, pone super lapidem et forma in modum digiti suppositorium et immitte.
308. DE MUSCO MUSCUS calidus est et siccus in secundo gradu. Humiditas quedam est, que in apostematibus quorundam animalium in India in desertis locis capreolis similium, in quorum inguinibus sunt quedam concavitates, in quibus colliguntur humores et apostemata; post maturationem vero per motum et collisionem rumpuntur et segregantur apostemata cum pelle, et invenitur muscus in tali pelle que pilos habet multum albos. Musci triplex est maneries: est enim muscus qui omnino niger est, qui non est laudabilis, est etiam muscus qui niger est ad rufum colorem accedens, qui laudabilior est, et muscus qui omnino subrufus est et omnino ad colorem spice nardi accedens, qui laudabilissimus. Dicunt autem quidam quod talis muscus habetur ab hiis animalibus, qui sunt ubi spica nardi invenitur et spica nutriuntur, unde nutrimentum spice transducitur ad partes predictas et fit muscus spice nardi. Est ergo elligendum muscus qui subrufus est, talis enim vix sophisticari potest, qui etiam subamari saporis est et cum gustu percipitur, statim replet cerebrum aromaticitate, et qui non cito dissolvitur nec multum resistit, qui etiam non clarus interius. Inveniuntur quandoque grana que lata sunt et per totum equalia, que optima iudicantur ad modum xillocarate. Sophisticatur autem muscus, et precipue niger et niger ad subrufum colorem accedens, ex admxtione panis assi vel sanguinis ircini aliquantulum assi, sed vix discernitur; ponitur enim dragm. 1 musci et 3 vel 4 predicti pulveris. Discernitur tamen, quia panis assus cito frangitur, sanguis ircinus cum frangitur, lucidus est et clarus interius. Quandoque etiam venditur cum ipsis pelliculis, et sophisticatur similiter ex predictis pulveribus. Incidunt enim Saraceni pelliculas et findunt, et bonum muscum extrahunt et imponunt sophisticatum, postea conglutinant ita pelliculas, ut non appareat; muscus vero sophisticatus cum pelle ponderat in duplum musci non sophisticati. Servari autem potest in vase vitreo spisso et bene obturato cera, sed melius in vase plumbeo, ut ex frigiditate et humiditate plumbi melius conservetur. Non debet servari cum aromaticis, quia tunc aromaticitatem perderet; si vero amiserit, in olla ponitur ore aperto in cloaca et aromaticitatem recuperabit. Muscus habet virtutem confortandi ex aromaticitate, dissolvendi et consumendi ex qualitatibus. Contra sincopim et totius corporis debilitationem sine vitio epatis vel cerebri et dolorem stomaci ex frigiditate detur simpliciter cum vino vel diamargariton vel pliris arcoticon ad plus in quantitate 6 granorum. Contra debilitatem cerebri et precipitationem matricis in naribus applicetur, et contra suffocationem suffumigetur eo. Ad menstrua educenda et conceptum adiuvandum ex frigiditate perpeditum superponatur cum trifera magna. Suppositorium etiam factum ex storace calamita, ambra et musco valet multum. Ad idem muscus solvatur cum oleo muscellino et bombix intinctus superponatur. Contra fetorem oris parum cum masticetur, parum paliat fetorem. Contra fetorem ascellarum, qui ircus dicitur, illiniantur subascelle et fricentur, palliat. Nota: quidam mercatores, cum volunt emere muscum, obturatur nares, ne odoretur, et iubent discooperire muscum et currunt obturatis naribus et flatum tenentes ad medium iactum lapidis, trahunt aerem per os, et si sentiunt odorem musci, emunt; sic probatum.
309. DE MIROBALLANIS MIROBALLANI omnes sunt frigidi et sicci generaliter. Citrini frigidi et sicci in secundo gradu. Fructus sunt arboris in India nascentis. Eiusdem maneriei sunt omnes, sed diversarum tamen effectuum sicut pruna eiusdem generis, sed tamen diversorum effectuum et diversorum formarum. Miroballani species sunt 5 bonorum: citrinus, kebulus, belliricus, enblicus, yndus. Citrinus est elligendus qui grossus est et ponderosus et, cum frangitur, interius est glutinositas. Per 10 annos servatur. Similiter kebuli et bellirici. Kebuli non servantur, nisi per 5 annos. Belliricus, enblicus et indus per multos annos servantur, nec est multum curandum de electione indorum et enblicorum. AUCTORES dicunt quod omnes miroballani purgant colleram, sed quidam plus quidam minus. Miroballani citrini principaliter purgant coleram, secundario flegma, kebuli principaliter flegma, secundario coleram; indii principaliter melancolia, secundario colera; enblici et bellirici flegma et colera. Cum autem ponuntur mirobalani citrini in medicinis ab AUCTORIBUS compositis, debent cortices tantummodo ponderari cum nucleis, et nuclei postea abici et cortices poni; similiter et kebuli; alii debent poni cum nucleis, quia ab nucleis non possunt separari, vel quia parvi. Attendenda est quoque quantitas et modus. Mirobalani citrini in quantitate dragm. 2 et sem. ad plus debent poni. Cum per se ponuntur, hoc modo: pulverem ponimus in aqua calida, non tamen fervente, quia consumeretur tota gummositas, in mane colamus et damus. Talis decoctio competenter datur in acutis febribus, quia non calefacit, sed suaviter purgat. Et ista valet precipue contra dissinteriam; quandoque etiam damus cum cassia fistula et tamarindi ad purificationem sanguinis. Si ergo datur cum cassia fistula et tamarindi, resolvantur prius cassia fistula et tamarindi in aqua et colentur, in colatura ponatur pulvis mirobalanorum, mane coletur et detur. Et notandum quod omnes decoctionis mirobalanorum possunt dari competenter in mane, sed decoctio mirobalanorum citrinorum similiter debet dari in mane vel in matutinalibus oris. Decoctio etiam indorum et kebulorum in sero competenter datur. Nota quod in habentibus stomacum frigidum decoctio mirobalanorum dari debet cum aqua calida aliquantulum, quia si daretur cum frigida, statim prohiceretur. Fiat autem hoc modo: decoctio colata, ut diximus, ponatur in vase argenteo vel terreo, et hoc vas ponatur in alio vase aqua ferventi pleno et ita calefiat, et postea aliquantulum calefacta detur. Item notandum quod semper post decoctionem mirobalanorum citrinorum datam debet dari sirupus actualiter frigidus, si habes, cum aliqua frigida, vel saltem aqua frigida in estate, non in hyeme. Si ultra ducatur quam vellis ducere, detur aqua multum calida; post decoctionem vero aliorum mirobalanorum datam in estate detur sirupus calido vel saltem cum calida. Alii mirobalani non ponuntur in tanta quantitate, quia numquam per se ponuntur, sed secundum hoc, quod in laxativis ponuntur. Ad pannum oculorum removendum faciunt quidam pulverem de nucleis mirobalanorum et imponunt in oculis. Alii conficiunt cum aqua rosarum et soli exponunt, donec aqua consumeatur, et sic faciunt ter vel quater, et postea pulverem illum simpliciter vel cum aqua rosarum imponunt. De mirobalanis kebulis quidam faciunt mirobalanos conditos hoc modo: post maturitatem, dum virides sunt, per 3 vel 4 dies <ponunt> in sirupo hoc modo confecto: in aqua resolvunt cassiam fistulam et tamarindi et manna, postea colatur, et colature apponunt zucarum et faciunt sirupus, et tali sirupus ponunt mirobalanos kebulos, qui inflantur, extenduntur et ingrossantur, et servantur in tali sirupo per 5 annos. Isti mirobalani conditi multum clarificant visum debilitatum ex fumositate melancolica et flegmatica. Valent etiam sincopizantibus et patientibus emoroidas; comedat patiens in mane et post bibat mulsa vel sirupus, in quo positi fuerint, si habet, cum calida; ducet bis vel ter. Non oportet cavere a cibis, sed melius est, si caveat. Nota quod bonus mirobalanus conditus ponderat quandoque unz. 1 vel parum minus. Sophisticantur autem hoc modo: accipiunt kebulos vetustos et ponent in lexiva calida, donec inflentur et ingrossentur, per 15 dies vel plures, et calefaciunt lexivium, cum inflati sunt et ingrossati, faciunt sirupus predictum et imponunt et dimittunt per mensem vel plus, usque dum sunt omnino nigri exterius, et singulis diebus movent. Quidam alii ponunt nuces maiores recentes in predicto sirupus. Quidam ponunt albutium. Quidam autem dicunt sic posse discerni, quod <si> acu sine aliquo obstaculo penetretur, bonus est, quod falsum est, quia tunc significatur esse albutium. Omnes enim mirobalani et recentes et veteres habent nucleos, unde non possunt acu transfigi. Discernitur autem hoc modo: ille quod bonus est, cum frangitur, interius et exterius omnino niger reperitur, et cum gustatur, parvam habet ponticitatem et multam dulcedinem. Sophisticatus autem cum frangitur, interius est subalbidus vel quasi subalbidus, et multam habet ponticitatem et parvam habet dulcedinem.
310. DE MACA MACA calida est et sicca in secundo gradu. Est autem, ut quidam dicunt, flos nucum muscatarum, quod videtur falsum, quia flores decidunt aut inter fructus consumuntur. Dicuntur autem maces quidam cortices qui reperiuntur circa avellanas. Per 10 annos servantur. Maces habet virtutem confortandi ex aromacitate, dissolvendi, consumendi ex qualitatibus suis. Elligitur autem maces qui est subrufus vel rufus et qui habet acutum saporem cum aliquantula amaritudine; qui autem niger vel terreus et non habens acutum saporem abiciendus est. Contra indigestionem et frigiditatem stomaci valet vinum decoctionis eius macis. Fiat etiam hoc emplastrum, quia optimum est contra stomaci debilitatem ex frigiditate et convalescentibus, ex pulvere macis et masticis ana oleo rosarum et cera. Ad cerebrum depurandum ad superfluis masticetur et in ore teneatur, ut fumositas resoluta cerebrum petat, ut purget superflua. Contra debilitatem stomaci et epatis ex frigiditate, leucoflegmantia et yliacam passionem et vitium spiritualium et asma ex viscoso flegmate optimum remedium fiat decoctio macis in succo feniculi, in fine decoctionis addatur modicum vini, coletur et colatura exhibeatur. Contra cardiacam passionem detur pulvis eius in cibo et potu.
311. DE MIRRA MIRRA calida est et sicca in secundo gradu. Est autem gummi arboris in India nascentis, que tempore estivo quedam gummositatem ex se producit, que circa arborem conviscatam actione caloris in substantia mirre transmutatur. Est autem elligenda que citrina est vel subrufa, interius aliquantulum lucida. Mirra alia grossa, alia minuta, et grossa trotidem appellatur <…> vel a loco, ut quidam dicunt. Mirra trotidem virtutem habet confortandi ex glutinositate, conducendo partes in unum. Dissolvit, consumit mediocriter ex qualitatibus suis, unde conservat, quia quantum dissolvit tantum consumit. Unde corpora antiquorum condita fuerunt cum mirra, ut servarentur. Mirra servatur per 100 annos. Contra catarrum fiant pillule ex mirra et storace calamite et dentur. Etiam eadem valent ad digestionem confortandam et contra viscosum flegma adherens spiritualibus, ut in tussientibus. Contra asma et vitium pectoris detur vinum decoctionis mirre; valet ad digestionem confortandam et contra fetorem oris proveniente ex fumositate ascendente a stomaco, et contra saniem stomaci et intestinorum. Contra vitium gingivarum fricentur gingive ex pulvere mirre, putredinem consumit et consolidat. Vulneribus impositus ea consumit et conglutinat. Pillule de mirra date 7 vel 9 in mane die accessionis, valet contra tertianam. Fumigium mirre receptus per hos cerebrum confortat, receptus per vulvam per embotum matricem mundificat, confortat et calefacit, superfluitates extergit et consumit, et ita conceptum adiuvat. Receptum contra tenasmon ex frigida causa per anum fumum recipiat, mire valet.
312. DE MILIO SECUNDUM ISAAC (MARG. INF.) MILIUM frigidum est in primo gradu, siccum in secundo. Testatur hoc levitas eius et concavitas et viscositatis et ventositatis absentia; nutrit minus ceteris granis, ex quibus panis fit. Sanguinem nimium nec laudabilem generat, sue tamen gratia siccitatis confortativum est stomacho aliorumque membrorum corporis. Idcirco etiam ventrem constipat. DIOSCORIDES milium diureticum esse dixit. Assatum in olla ad torsionem doloremque ventris superpositum valet. Causa etiam nutritionis minime est siccitas eius. Non eis accipiendum est qui carnes suas augmentari et pinguescere voluerint, nec eis qui laudabilem sanguinem sui corporis cupiunt generari, sed illi solummodo quibus stomaco refrigeratio ac confortatio humorumque eius superfluorum desiccatio appetitur.
313. DE MAIORANA MAIORANA calida est et sicca in secundo gradu. Alio nomine esbrium dicitur. Alii vocant sansucus, alii persa. Alio nomine amaricus sive amaricos. Herba est que multos ramos spargens per terram, et folia habet lanosa, rotunda, similia nepite. Cuius flores et folia competunt usui medicine. Colligitur in estate cum floribus et in umbroso loco desiccatur. Per annum servatur. Virtutem habet confortandi ex aromaticitate, dissolvendi et consumendi et mundificandi ex qualitatibus suis. Pulvis maiorane in cibo datus vel vinum decoctionis eius stomachum infrigidatum calefacit, digestionem confortat. Folia et flores in testa calefacta et in saccello positi, et loco dolenti superpositum, dolorem stomaci ex ventositate solvunt, quia evacuationem operantur. Capiti superpositi, valet contra reuma frigidum. Fomentum factum ex aqua decoctionis maiorane circa vulvam matricem mundificat et superflua consumit.
314. DE MELISSA MELISSA calida est et sicca in secundo gradu. Alio nomine citraria dicitur. Viridis et sicca multe efficacie. Exsiccata prius ad solem et postea in umbra suspensa per annum servatur. Virtutem habet dissolvendi, consumendi et confortandi et extrahendi. Similem habet effectum maiorane et contra easdem causas similis sit usus, excepto quod eius decoctio magis provocat menstrua et matricem mundificat, confortat et adiuvat conceptum. Item contra antracem valet. Valet cum axungia etiam commixta trita in pizza. Item, contra omnem dolorem 9 diebus continuis similiter superposita. Vinum decoctionis eius valet contra syncopim ex frigida causa. Decocta in vino et oleo et cataplasmata apostemata maturat, duritiem splenis et epatis relaxat.
315. DE MORIS MORI calidi sunt et sicci, que sunt domestica. Et dicuntur siccomori, que etiam in receptionibus medicinarum poni debent. Silvestria frigida sunt et sicca, sed fructus rubei cum nigri sunt colliguntur. Virtutem habent dissolvendi, consumendi et mundificandi. Contra squinantiam et uvam laxatam, brancos et vitia faucium valet etiam electuarium quod diamoron dicitur. Gargarisma: succus expressus decoquatur aliquantulum cum vino et modico aceto, et fiat gargarismus. Valet etiam emplastrum factum ex succo eius et melle despumato simul decoctis aliquantulum; per 10 annos servatur, et in loco diamoron potest poni. Succus eius aliquantulum calefactus et datus solvit ventositatem, si sit constipatio ex frigida causa. Succus corticis vel pulvis eius cum melle datus necat lunbricos. Vinum decoctionis corticis eius mundificat intestina. Cortex enim eius virtutem habet dissolvendi, consumendi et mundificandi. Casula facta ex gumi eius circa dentem putrefactum sine dolore extrahit. Mora silvestria virtutem habent aliquantulam constringendi ex qualitatibus et dividendi ex aliquantula acetositate.
316. DE MATRISILVA MATRISILVA calida est et sicca. Herba est, quod periclimeno alio nomine appellatur. Herba est crescens in montibus in lapidosis et asperis locis, et habet lignum quasi arbor, et serpit super terram vel super sepibus, et folia eius subalbida et quasi rotunda, et summitate facit semen 5 vel 7 rubeo colore, similis grana triticorum, sed sunt rubiores. Crescunt autem in medio folia, cuius folia in summitate est rotunda et concava ad modum umbellici Veneris et in medio producit semen. Contra quartanam certum experimentum: collige herba matrisilva luna decrescente, tere ipsam, et cum farina et oleo fac crispelle numero 45 et dabis patienti in prima die 9, alia die secunda 8, tertia die 7 et sic declina omni die usque ad unam et liberabitur; probatum est ad multis.
317. DE MACEDONICO PETROSELLINO MACEDONICI sive alexandri idem est quod petrosellinum macedonicum. Herba est. Oritur in hortis et omnibus locis, similis appio domestico, sed habens magna folia. Radix eius est subnigra, intus vero alba. Semen habet nigrum et grossum, ut fagioli. Virtutem habet calidam et siccam et diureticam, apertivam, attractivam et consumptivam. Contra stranguriam et dissuriam et vitium lapidis, radicem eius decocta in sartagine cum oleo et comesta mire confert. Valet etiam contra vitium matricis ex frigiditate et humiditate; adiuvat enim conceptum et dolori renum mire proficit, unde semen eius ponitur in trifera magna. Et nota quod cum reperitur in medicinis macedonici vel alexandri, semen eius debet poni. Radix autem eius non ponitur sine determinatione. Contra difficultatem urine foliorum eius super testam calidam aspergatur modico vino et mulsetur et calide super pectinem cataplasmetur.
318. DE MORSU DIABOLI MORSUS DIABOLI, sucusa idem est. Est enim herba qui oritur in locis umbrosis et humorosis et maxime in castanetis habens folia ad modum borraginis, sed non est adeo pilosa. Est enim solida et acutiora et circumincisa et crescens in quantitate unius brachii; florem habet purpureum. Radix eius sepe invenitur intercisa et est subnigra. Dicunt quidam quod diabolo propter invidiam multe efficacie mordidit eam radicibus, quia vocatur morsus diaboli. Valet proprie contra antracem qui vocatur malum sancti Christophori. Herba tota viridis super lapidem conteris et superpone et sepe remove, de recente sine dubio ad sanitatem reducit. Valet etiam ad idem et contra dolorem matricis comesta vel vinum decoctionis eius bibitus.
319. DE MUSCATA HERBA MUSCATA HERBA est, quod simili nomine appellatur, quia odorem musco habens. Sunt enim tres maneriei, scilicet maior, minor et media, et quolibet eorum habent unam et eadem efficaciam. Nascitur locis sablosis et in solidis. Habet folia longa unius palmi, ubi habens multa folia parva ad modum pimpinella, et spargitur per terram et habet florem parvum ad modum pes columbinum, et facit semen quasi acutum. Muscata maior sic appellatur, quia habet maiorem herbam, vel quia habet maiorem efficaciam, et sic de ceteris. Virtutem habet contra dolorem et indignationem nervorum et contra artheticam passionem, unde ponitur in unguentum martiaton ad predicta. Herba muscata maior cataplasmetur super loca dolentia calida, addito modico vino, vel fiat emplastrum ex ipsa herba et axungia ursina.
320. DE MILLEFOLIO MILLEFOLIUM, ambroxia, ventus apium, formicularis idem est. Valet proprie ad vulnera recentia consolidanda; unguentum factum ex succo eius et terbentina, cera et oleo, mire consolidat et sanat. Contra emorroidas et ficus intus in ano qui non apparent, succus millefolii ieiuno potui dato mire sanat. Lombricos etiam occidit.
321. DE MUSA MUSA calida est in medio primi gradi, humida eiusdem fine. Fructus sunt similis citroli, quod alii pomum paradisi vocant. In ultramarinis partibus crescunt. Cuius folia similatur enula campana, sed sunt triplex maiores. Ventrem humectat, pectoris asperitatem lenit et pulmonem. Est nutrimenti multi et crossi, que assuefacta stomachi generat gravitatem et splenis et epatis oppilationem. Unde necesse est illam sepe comedentibus, ut post comestionem zinziber conditum detur aut oximelle, si manducantes sunt frigide nature, quod si calide, oxizachara accipiant.
322. DE MELLONGIANO MELLONGIANO sive petrongiano herba est. In hortis oritur, qui similatur alchechengi, cuius frutex est magnus ut pira maior, et habet colorem subrufum, saporem amarissimum. Magis competit esui quam medicinis, sed numquam laudaverunt philosophi nec auctores, quia venenosi sunt.
323. DE MELONGIANIS SECUNDUM ISAAC (MARG. INF.) MELONGIANI, inquit ISAAC, calidi sunt et sicci in fine secundi gradi, quod testificatur eius acumen et amaritudo et morsus, quo lingua inficitur. Idcirco convertibilis est cito in coleram nigram ustam. Hec est eius proprietas, unde cutem corrumpunt corporis. Lentigines, impetigines, cancrum, elephantiam duraque ad dissolvendum apostemata generat, et opilationes atque similia facit. Que ut verminosis fiat nocumenti et temperetur, findatur et sale impleatur, deinde diu in aqua calida dimittatur, postea in alia mutetur et bis aut ter lavetur; ubi aqua lavatur, omni careat nigredinem. Deinde elixetur et, aqua eiecta, cum pingui carne bovina ac pecudum, porcorum et similium recoquatur. Illam autem absque <carne> comedere volentes, coquatur cum aceto et oleo onfacios.
324. DE MERCURIALI HERBA MERCURIALIS: invenies eam ubi lichitis retro.
325. DE MELONIBUS PALESTINE SECUNDUM ISAAC MELONIS palestini vel saraceni frigidi sunt et humidi. Alii vocant fectose. Alii vocant cucumeres. ISAAC inquit: melones palestini, humiditas istis minus est ceteris, frigidiores tamen illi sunt, proinde sunt tardiores durique ad conversionem. Dicimus tamen [enim] eos corruptioni esse inobedientes, unde calorem in stomacho habentibus atque febricitantibus conveniunt, quoniam crossities eorumque frigiditas repugnando febribus ardorem earum constringunt.
326. DE MELONIBUS SECUNDUM ISAAC (MARG. INF.) MELONES estivi duobus modis sunt, rotundi, quod alii popones vocant, sed et longi, quod alii melones vocant vulgariter. Utriusque vero frigidi et humidi in medio secundi gradi, rotundi vero viscosiores et crossiores. Causa rotunditatis eorum hec est: liquor eorum, quia crossus et viscosus fuerat, natando in superficie equaliter diffundit se circa latera. Longi vero liquor, quia suptilis et aquosus fuit, effluit et discurrit inferius. Idcirco ipsi oblongantur, quod certificatur huiusmodi ratione: sapor enim rotundi aliquantulum dulcedini vicinatur, longus vero in sapore quasi aqua est. Sapide autem dulcique rei crossitudo et viscositas dominatur, unde longus minus nocibilis est parumque colativus et mundificativus. Arenas etiam et lapides a renibus et vexica expellunt, quod eius saporitas testatur. Videmus et enim corpora ex eo fricata ab omni mundari sordicie. Utrique tamen ad corruptionem parati; mutantur etiam in humorum qualitatem in stomaco existentium, ex humoribus enim nervos mollificant eisque lubricitates procurant. Quod si cibum in stomaco invenient, miscentur cum eo et causa lubricitatis cibus egeritur prius quam coquitur. Intestinis etiam rugitum et ventositates faciunt, nonnumquam vomitus, abhominationem. Ideoque necesse est illos comedi ante omnem cibum, stomaco ab humoribus inanito, nec alius accipiatur cibus, quousque videantur esse digeri. Si ita comedentibus precipiantur digeri, sunt virtutis <bone> et bonis chimis assimilantur, licet eorum conversio flegmatica sit. Quibus et contra datis frigidi pessimique commutantur humores fiuntque causa generandarum febrium, maxime [ex] eis, qui collerici sunt; calidis similiter, quod fit propter sue conversionis velocitatem et mutationem sui in collericum humorem. Sed, ut ab eis nocumentum auferatur, donetur in fine eorum oxizacara, mastix, maratrum; flegmatici autem accipiant oximelle, zucarum conditum aut zinziberem siccum et turis masculini aut b*** dragm. 1 aut diaciminum, et purum vinum bibatur. Semina melonis atque radix minus carne frigida sunt, sed cum desiccantur, fiunt sicca in fine secundi gradi. Idcirco plus carne sunt colativa. Semina autem urinam provocant et renes et vesicam mundificant ab arenis et lapidibus, maiorem tamen in renibus faciunt actiones quam in vesica. Renes enim sunt carnosi, unde arenes et lapides in eis nascentes sunt molles, vesica quidem, quoniam est nervosa, duros generat lapides et arenam. Qua de re necesse est fortior medicina detur vesice quo sunt semina. Corticem autem melonis pulvis tollit oris fetorem, si ex eo lavetur. DIOSCORIDES: semen, inquit, melonis in superficie mundatum et cum carne melonis et ciceris et fabe farina temperatum, et in modum trocisci compositum et ad solem desiccatum, valet ad faciem mundandam et cutem extenuandam. Rursus radicis eius pulvis duarum dragm. pondere cum oximelle bibitum irritat vomitum. Est etiam illud genus melonis, quod Palestini vocantur, de qua superius diximus.
- De nasturcio
- De nitro
- De nenufar
- De nux moscata
- De nux indica
- De nux sciarca
- De nux vomica
- De nigella
- De nespilis
- De narciso
327. DE NASTURCIO NASTURCIUM calidum est et siccum in quarto gradu. Alio nomine dicitur susmin. Alii vocant anthonaes. Semen eius dicitur cordumen. Semen eius precipue competit usui medicine, unde cum in receptionibus reperitur nasturcium, semen debet poni et non herba. Semen per 5 annos in multa efficacia servatur. Herba etiam viridis multe est efficacie, exsiccata modice. Virtutem habet dissolvendi, consumendi ex qualitatibus suis. Contra paralisim lingue, cum oppilantur nervi et replentur ex humore, ut solet contingere in acutis febribus, semen nasturcii masticetur et sub lingua ponatur. Contra paralisim aliorum membrorum semen eius in saccello positum et in vino decoctum membro dolenti superponatur, ipsa etiam herba cruda et cum carnibus cocta valet. Contra superfluas humiditates cerebri, ut in litargia, provocetur sternutatio ex pulvere nasturcii seminis <naribus> apposito. Contra relaxationem uve fiat gargarismus ex aceto decoctionis seminis eius et ficuum siccarum. Contra yliacam et colicam passionem ex frigida causa semen eius in saccello positum et in vino decoctum superponatur. Ad eadem valet et contra enfrasim herba ipsa in vino et oleo decocta et superposita. Contra tenasmon ex humore glutinoso, cum anus amittitur, pulvis ano superponatur. Renes etiam inungatur melle, et superaspergatur pulvis seminis eius et cimini et colophonie.
328. DE NASTURCIO AGRESTI NASTURCIUM AGRESTE nascitur secus vias. Valet precipue contra scrofulas et gangulas et superfluis humoribus in iunturis succus eius ieiuno potuique dato per 40 diebus. Herba etiam contrita et superposita mire sanat; probatum est.
329. DE NITRO NITRUM calidum est et siccum in secundo gradu. Vena terre est, in multis locis invenitur. Cuius duplex est maneries, scilicet album simile vitro, quod elligendum est, quia melius est, et citrinum, quod non est adeo bonum. Per infinita tempora servatur. Virtutem habet dissolvendi et extenuandi. Contra yliacam passionem competens fit cristere ex pulvere nitri, aqua salsa, oleo et melle. Ad faciem depurandam pulvis nitri cum melle conficiatur, et inde facies inungatur. Contra saniem stomaci et intestinorum ex precedente apostemate detur pulvis nitri cum calida vel, quod melius est, cum melle. Contra furfuriscas capitis et pediculos pulvis eius cum melle et oleo conficiatur, abluto capite prius ex aqua salsa et aceto decoctionis staphisagrie, inungatur unguento predicto, et post parvum tempus abluatur caput cum aqua calida tantum. Ita fiat per tres vel quatuor dies vel pluries. Pulvis eius cum suco absinthii confectus et auribus immissus vermes necat et saniem extergit.
330. DE NENUFARE NENUFAR frigida est et humida in secundo gradu. Herba est lata habens folia, in aquosis locis reperitur et in frigidis regionibus. Cuius duplex est maneries, scilicet nenufar purpureum producens flores qui meliores sunt; est et aliud croceos faciens flores qui non sunt adeo boni. Flos usui medicine competit. In septembre colligitur, per duos annos servatur in multa efficacia. Melior est qui in callidis regionibus reperitur. Ex floribus precipue fit sirupus in acutis febribus et contra calidam distemperantiam epatis; flores decoquantur in aqua et, addito zucaro, fiat sirupus. Contra dolorem capitis ex calore Saraceni ponunt flores in aqua per noctem, mane bibunt talem aquam, et flores naribus applicant.
331. DE NUCE MUSCATA NUX MUSCATA calide et sicce complexionis est in secundo gradu. Fructus arboris est in India nascentis. Tempus maturitatis colligitur, per 7 annos servatur. Elligenda est que plana est et ponderosa in suo genere, que cum frangitur, interius non pulverizatur, et invenitur acuti saporis. Si ista desunt, non est ponenda in medicinis. Virtutem habent confortandi ex aromaticitate et qualitatibus suis. Contra frigiditatem stomaci et indigestionem et discolorationem ex frigiditate detur mane media nux vel integra, si parva est; experientia didici quod multum confert. Contra indigestionem stomaci, epatis et intestinorum detur vinum decoctionis eius. Ad eadem valet et vinum decoctionis eius et anisi et cimini, dolorem stomaci et intestinorum ex ventositate factum tollit. Convalescentibus ex egritudine ad confortationem spiritualium detur vinum decoctionis eius et masticis, et nux muscata naribus applicata cerebrum confortat et spiritualia.
332. DE NUCE INDICA NUX INDICA calida est et sicca. Alii dicunt quod sit calida et humida, et confortat coitum, sanguinem bonum generat. Nos autem dicimus quod coitus per caliditatem et humiditatem precipue excitari et confortari solet, sed non tamen confortat eum per caliditatem. Ex siccitate namque sanguis acuitur et subtiliatur ex ea, calescit. Nux indica in India reperitur. Nux magna est, et cum ponitur in medicinis, interiora debent poni. Per 10 annos servatur. Virtutem habet confortandi coitum, unde ad coitum confortandum detur pulvis eius cum pulvere cinamomi in cibis. Ad idem ponatur isti pulveres in diazinzibreon. Melius valet, si pulvis eius et stipticorum detur cum melle. Contra asma frigidum carice decoquatur in vino, postea terantur et sucus exprimatur et coletur, cum quo detur pulvis nucis indice.
333. DE NUCE SCIARCA NUX SCIARCA sive nux dinda vel meleghett calide sunt et sicce in secundo gradu. Est autem fructus qui in ultramarinis partibus reperitur. Sunt enim nuces magne ad modum nucis commune, que intus habet grana ad modum sagina sive meregha, et sunt acuti saporis quasi ut piper. Virtutem habet calefaciendi, desiccandi et confortandi. Ad digestionem confortandam ex eis fit pulvis, addito zinzibere et cinamomo, et ponatur in cibis. Ad reuma gingivarum et dolorem dentium ex frigiditate granum nucis siarche commasticetur et teneatur in ore, et inde expuent reuma fluens et exit.
334. DE NUCIBUS SECUNDUM ISAAC (MARG. INF.) NUCES dupliciter dividuntur. Sunt enim virides et sicce. Virides minus sicce sunt, cum calide aliquantulum tamen humores habent propter maturitatem imperfectam, ut sunt parum sicce. Parum tamen stomacum sunt nocive. Que si ieiunis cum aceto comedantur et obsomogaro, ventrem humefaciunt. Cum ruta manducate sunt contra venenum. Sicce vero nuces sunt dupliciter: quedam sunt vicine tempori eas producenti, quedam remote. Et alie sunt intra has mediocres. Propinque autem sunt humide, modicum viscositatis habentes [atque quidam viscositatis habentes], atque quidam ponticitatis in eis est, que quantum ab eodem longantur tempore, tantum eorum humiditas consumitur eisque unctuositas dominatur. Quando tamen manducantur, cito in humores convertuntur collericos. Quibus itaque vetustioribus existentibus et unctuositate earum multo magis dominante, fit earum sapor quasi vetustissimum oleum, et cibi naturam amittunt. Cetere quidem nuces corporibus nocent, quia difficiles sunt ad digerendum, stomacum noxie, collericis assimilantur humoribus calideque inimicantur tussi. Quod si nuces comparamus avellanis, invenimus avellanas maioris nutrimenti propter sue substantie spissitudinem et ventositatis parvitatem. Nuces enim minus avellanis nutribiles propter suorum corporum raritatem et sue unctuositatis copiam, unde villis stomaci semper sunt contrarie, nisi cum invenerint stomacum temperatum aut tantum habentem frigiditatis, quantum calori nucum valeat repugnare. Ideo tali stomaco fiant boni nutrimenti causa boneque digestionis. Calidum vero habentibus stomacum praestant ustionem et in collericos mutantur humores aliquando fumosos capitique dolorem faciunt et oculorum vertigines. Sed, ut ab eis omne auferatur nocumentum, mundari eas necesse est et per noctem unam in aqua calida poni, ut partem humiditatis aqua sibi mutuent fiantque quasi virides. Secundum medicinam vero <valent>,quia si ante cibum cum ficubus edantur, contra rem venenosam corpus defendunt. Quod si ex eis cataplasma feceris cum cepis, sale et melle, proficiet morsibus canis rabidi. Rursus cataplasma ex eis, ruta et melle factum super apostemata ex colera [ubi] vel flegmate nascentia impositum, ea mire dissolvit. Que etiam cum suis trite corticibus et super umbellicum imposite destruunt apostemata instrinsecus in corpore manens. Corticum quoque vel frondium sue arboris <…>.
335. DE NUCE VOMICA NUX VOMICA calida est et sicca. [In] Interioribus eius utimur, non cortice. Virtutem habet vomitum provocandi, purgat flegma et colera. Sed quoniam <cum> angustia vomitum provocat, talis sit usus: si flegma et colera sit in ore stomaci, fiat decoctio pulveris eius in aqua cum feniculi semine, et contra flegma detur aqua illa cum oximelle, contra coleram cum sirupus acetoso.
336. DE NIGELLA NIGELLA calida est et sicca in tertio gradu. Semen est cuiusdam herbe que in locis paludosis et inter frumenta reperitur. Semen per 10 annos servatur. Est autem triangulatum et planificatum, subnigrum, subamarum. Unde virtutem habet diureticam ex amaritudine, dissolvendi et consumendi ex qualitatibus. Emplastrum factum ex farina nigelle et suco absinthii circa umbellicum et precipue pueris lumbricos necat. Aliis conficitur cum melle et per os detur. Farina nigelle cum aceto tepido et infusa auribus vermes necat. Contra stranguriam, dissuriam et yliacam passionem detur vinum infusionis nigelle per noctem unam. Non autem coquatur, quia nimis violentum fieret, unde CONSTANTINUS: nigella in multa quantitate sumpta occidit. Si autem in multa quantitate habeatur, ponatur in saccello et fiat decoctio eius in vino et oleo, et supra renes et pectinem fiat saccellatio contra predicta. Pulvis nigelle in multa quantitate, fiat decoctio in forti aceto usque ad aliquantulam spissitudinem et tunc, addito oleo nucum, fiat quasi unguentum bonum ad scabiem, et impetiginem et lentiginem tollit.
337. DE NARCISCO NARCISCUS herba est, quod alio nomine autones dicitur. Alii bulbo seneticus, Profeti vocant eptonon, alii cinoglossa, alii emanogrobo, habens folia ad modum cepe, et radix ad modum scalonei ceparum. Nascitur lito mari, locis sablosis et in montibus. Valet precipue ad tussim et colicis. Succus eius potui dato mire proficit colicis et tussientibus. Oleum de floribus narcisci inuncto egrum, videbis experimentum optimum.
338. DE NESPILIS SECUNDUM ISAAC NESPILE frigide sunt et sicce in primo gradu. Proprietatem habent stomacum confortandi, collericam egestionem ac vomitum auferunt, urinam provocant. Magis [quam] pertinent ad medicinam quam ad cibum; parum enim nutriunt. Que ante cibum sumpta meliora sunt quam post cibum, quia stomacho sunt confortantiora et nervositati stomachi non nociora.
- De ocimo
- De oppoponac
- De opio
- De origano
- De oxifenicia
- De ordeum
- De ossis de corde cervi
- De ossis sepie
- De olibano
- De oleander
- De ostriago
339. DE OCIMO OCIMUM calidum est et siccum. Alio nomine dicitur basilicon. Alii vocant albederangi. Cuius duplex est maneries, scilicet gariofilatum et citrinum. Gariofilatum est, ut quidam dicunt, quod habet odore simile gariofilis, et habet minuta folia. Citrinum vero habet folia longa ad modum citri, sed gariofilatum maioris est efficacie quam citrinum. Unde CONSTANTINUS: gariofilatum calidum est in primo gradu, siccum in secundo, citrinum calidum est et siccum in primo gradu. Semen et herba competunt usui medicine. Cum autem reperitur eius receptio ozimum, semen debet poni. Cum reperitur basilicon, herba debet poni, et maxime in unguentis et emplastris. Semen autem aliquantulam habet virtutem constringendi ex glutinositate, quod patet ex eo, quod si ponatur in aqua, statim ingrossatur, vel fit quedam glutinositas. Herba autem ipsa ex aromaticitate habet virtutem confortandi, ex qualitatibus dissolvendi, consumendi, extergendi et mundificandi. Semen vero collectum per 3 annos servatur in multa efficacia. Contra sincopim et cardiacam passionem detur aqua rosarum decoctionis ipsius herbe. Ad idem valet vinum, in quo iacuerit per noctem. Ipsa etiam herba valet contra sincopim et frigiditatem stomaci. Hoc modo decoquatur in multa quantitate in vino, sed melius est in musto, et post decoctionem addatur vinum album in multa quantitate. Tale vinum multum est confortativum et aromaticum, et valet contra predicta et contra indigestionem ex frigiditate. Vinum etiam decoctionis ipsius herbe digestionem confortat. Contra fluxum ventris ex frigiditate semen ozimi cum modico pulvere acatie decoquatur in aqua pulviali et detur patienti. Ad matricem mundificandam et menstruam provocandum fiat decoctio herbe in aqua et fiat fomentum circa pudenda; fiat etiam suppositorium ex teneritatibus ipsius herbe. CONSTANTINUS dicit quod sucus ipsius herbe pessarizatus matricem mundificat, conceptum adiuvat et menstrua provocat. Herba decocta in vino et oleo et naribus cataplasmata valet contra colicam passionem et dolorem lumbi. Cataplasmata valet contra tenasmon.
340. DE OPPOPONACE OPPOPONAX calidus est et siccus in tertio gradu. Est autem succus: oppos est succus, nax est herba similis ferule, inde oppoponax, id est sucus nacis. In tempore autem estivo finditur radix, terra remota et fossa, et liquor emannat, qui ex actione caloris ex sole induratur, et postea abraditur cum cultello ad cortice, unde etiam invenitur cum corticibus. Eligendum est quod claram habet substantiam et quasi quasdam guttas claras, et colorem habet subrufum accedentem ad citrinum colorem. Cum autem debet poni in medicinis sive receptionibus, ponatur in panno et suspendatur super aquam ferventem, ut quod purum est effluat, quod turbulentum est remaneat, et tunc debet poni in quantitate ab auctore determinata. Diu potest servari sine corruptione. Virtutem habet dissolvendi, consumendi et attrahendi. Fumigium factum ex oppoponace valet contra litargiam; materiam enim dissolvit et evacuat et in multa quantitate per inferiora. Pillule facte ex eo, scilicet ex guttiis, valet contra asma frigidum date simpliciter vel in ovo sorbili. Ad idem aliud optimum: in succo marrubii ponantur per noctem, mane dissolvantur in eodem succo, postea coletur et addatur mel, et fiat quasi ellectuarium. Contra ydropisim et frigora periodicarum febrium in succo corticis sambuci iaceat per noctem, mane dissolvatur, addito zuccaro, et detur patienti. Contra colicam et yliacam passionem in suco feniculi iaceat per noctem, mane dissolvatur et coletur et, addito zuccaro, detur, cristeri tamen precedente. Nota quod opponace ad plus in quantitate 3 dragm. debet dari. Ad menstrua educenda et fetum mortuum et secundinam fiat suppositorium ex oppoponace dissoluto in oleo muscellino addito succo arthemisie, plus valet. Oppoponace cum melle et suco absinthii tamen datus lumbricos necat. Emplastrum ex oppoponace valet contra contusionem lacertorum.
341. DE OPIO OPIUM frigidum est in quarto gradu, siccum in primo. Opium aliud est thebaicum, quod ita dicitur, quod ibi precipue fit, vel in ultramarinis partibus nascit, aliud tranentium, quod asa fetida dicitur vel lasar, de quo dictum est. Opium sic fit: in estate, tempore maturitatis, precipue operatur in capitibus papaveris albi et foliis quasdam incisiones cum cultello, et lac emannans circa capud inviscatur et abraditur cum cultello et manibus conteritur. Hoc opium thebaicum dicitur. Et opium tranense, quod Trane in civitate Apulie fit, sed tantum non valet. Est ergo elligendum opium thebaicum quod est valde orribile, nec multum durum nec multum molle. Opium thebaicum durum est, opium tranense mollius est. Durum servatur per 20 annos, et etiam vix corrumpitur. In medicinis ponitur, ut reprimat virtutem specierum acutarum, unde ille medicine dicuntur opiate. Virtutem habet constringendi et mortificandi, sed in medicinis calidis non consequitur suum effectum propter contradictionem specierum calidarum. Virtutem habet eneoticam, id est somniferam. Ad somnum provocandum fiat emplastrum ex opio resoluto in lacte mulieris addito pulvere mandragore. Contra apostemata calida, ut erpetem estiomenum, conficiatur cum pulvere corigiole vel yusquiami, et fiat emplastrum ex opio confecto cum lacte mulieris et oleo. Licet tamen tunc dolorem minuat locum mortificando, plus tamen nocet, quia materiam conservat.
342. DE ORIGANO ORIGANUM calidum est et siccum in tertio gradu. Alio nomine golena dicitur. Cuius duplex est maneries, scilicet origanum silvestre, quod latiora habet folia et fortius operatur. Aliud est domesticum, quod in hortis reperitur, minuta habens folia et suavius operatur; hoc in medicinis est ponendum. Colligitur autem in tempore florum, et cum floribus in umbra suspenditur, et exsiccatur folia cum floribus. Abiectis stipitibus in medicinis debet poni. Servatur per annum, singulis annis renovetur. Virtutem habet dissolvendi, attrahendi, relaxandi et consumendi. Contra frigidum reuma folia cum floribus in testa sine liquore calefacta in sacello ponatur, et capiti superponatur saccellus, capud etiam bene cooperiatur, ut sudet. Vinum decoctionis eius gargarizatum gingivarum et faucium consumit humiditatem. Pulvis eius vulnere superpositus humorem consumit. Contra asma frigidum detur vinum decoctionis eius et ficuum siccarum, et pulvis eius cum melle confectus detur, vel etiam detur cun acacia. Vinum decoctionis eius digestionem confortat, dolorem stomaci et intestinorum excludit. Fasciculi formati ex herba cocta in vino et superposita renibus stranguriam et dissuriam solvunt. Contra tenasmon ex frigida causa, cum adhuc anus est extra, pulvis eius stuppe superpositus ano superponatur. Herba ipsa in vino et oleo decocta et vulve cataplasmata duritiem eius solvit. Fomentum factum ex aqua decoctionis eius matricem mundificat, menstrua provocat, sed melius, si teneritas ipsius viride superponatur.
343. DE OXIFENICIA OXIFENICIA frigida sunt et sicca in secundo gradu. Alio nomine dicitur finicon indi, dactili indi et tamarindi. Fructus est cuiusdam arboris in India nascentis, qui assimilatur dactilis. Elligendus est tamarindus qui nec multum durus nec multum humidus; molle est qui aut corruptus est aut infectus. Eligendus etiam qui nigri coloris est, et saporem habet aliquantulum acetosum. In tempore maturitatis colligitur, conquassatur, cum seminibus aufertur, corticem habet tenerrimum et semina interius que in medicinis non sunt ponenda. Per 10 annos servatur. Virtutem habet purgandi coleram, mundificandi sanguinem et eius fervorem reprimendi et membra infrigidandi. In decoctionibus non decoquitur, sed in decoctione aliorum resolvitur manibus, et in colatura ipsius et cassia fistula ponuntur pulveres mirobalanorum, quandoque etiam datur colatura manne. Aqua etiam ipsius in aqua resolvatur. Valet febricitantibus, quia infrigidat et digerit.
344. DE ORDEO SECUNDUM ISAAC (MARG. INF.) ORDEUM, inquit YSAAC, frigidum est et siccum in secundo gradu. Virtutem habet mundificativam et excolativam. Plus tamen faba exsiccat, propterea nutrimentum eius ab inflatione liberum fabarum assimilatur. Unde GALIENUS: ordeum ceteris granis est nutribilius et laudabilius. RUFUS vero: triticum, inquit, et ordeum nutribiliora sunt ceteris et laudabiliora, nutribilius tamen est triticum. Nec arbitretis horum disputationem esset sibi contraria. GALIENUS enim dixit accidentaliter, RUFUS vero substantialiter et naturaliter. Verbi gratia: si nutrimentum risi et ordei proponamus unde substantialiter, ordeum nutribilius esse etiam invenimus, plus enim substantie et medulle habet. Si vero proponamus unde accidentaliter, reperimus rixi maioris esse nutrimenti propter crossitudinem suam et moram in stomaco longiorem. Ordeum accidentaliter minus nutrire videtur propter digestionem citam et facilem ex membris dissolutionem. Item GALIENUS de ordeo et faba secundum medicinam dixit: ordeum et faba, quoniam temperamentis vicinia sunt, in multis locis secundum medicinam utuntur. Si cum cera et oleo in unguentis et cataplasmatibus, fit de ordeo confectio utilis. Elixatur enim primo aqua, deinde assatur, inde farina facta conficitur sic; hoc in estivo tempore ad stomaci refrigerium multum valet et epatis, et sitim aufert cum aqua temperatum sive coctum ut cocleari edatur, sive liquidum ut sicut mulsa bibatur. Item fit etiam ptisanum hoc modo: confricatur ordeum, cum cortex posset aufferri, et mensura sumatur ordei 1 aqua 10 ac tamdiu coquetur, donec redigatur ad unciam, deinde coletur et potui detur. Hec valet ad sanitatem custodiendam corpusque humectandum. Si etiam refrigerium plus ab eo appetatur, aceti parum admisceatur, quod si calide nature fuerit, parum addatur seminis papaveris albi. Ptisanum sanis cerebro usum clarissimum et perfectissimum in eorum corpore sanguinem generat, nec minus quam panis nutrit. Hoc ptisanum sanis est dandum. Infirmis vero diversi modis est dandum, prout unicuique expedit infirmitati. Sitim et epatis calorem extinguere si vis, bibe ut supra diximus. Si enim excolativum mundificativum ptisanum esse volueris, cum cortice illud coque, si laxativum et refrigerativum, cocto manna superpone et mel violaceum. Si propter epatis constipationem illud vellis accipere, coque simul radicem feniculi, appii et accipe illud cum oxizachra plurimum propter ventris solutionem. GALIENUS dixit rixi accipere non tantum quantum <ordeum> opinatur valere. Non enim stipticum est, nisi cortex eius rubeus, propterea stipticum magis albo est rixi rubeum. De natura rixi diximus ubi R.
345. DE ORDEO ORDEUM frigidum est et siccum. Ex ordeo multa fiunt, que competunt usui medicine, scilicet polenta, farina et far. Farina diu in aqua cocta cibus est infirmis, scilicet febricitantibus et laborantibus apostemate spiritualium, et debet dari similiter tepida. Ordeum mundatum coquatur in aqua, usque dum accedat ad rufum colorem et a spissitudinem. Hec aqua optima est et polenta et pultes optime febricitantibus et patientibus apostemata spiritualium, quia ea maturat. Contra calida apostemata in principio ad repercussionem fiat emplastrum ex farina ordei et aceto, quod est repercussivum et diaforeticum. Ad maturitatem eorum conficiatur cum vitello ovi. Ad frigida apostemata maturanda fiat emplastrum ex farina ordei et pice liquida vel farina et terbentina vel melle, competens est.
346. DE OSSE DE CORDE CERVI OS DE CORDE CERVI frigide et sicce complexionis est. In corde cervi reperitur os quidam in sinistra parte cordis, in qua est quedam concavitas ad quam splen habet respiraculum et emittit superfluitatem, que ibi propria siccitate mutatur in cordis substantia ossuosa. Os illud est quasi cartillago, et habet aliquantulum carnis de carne corde. Est autem subrufum de sanguine corde, et discernitur a cartillagine quadam que reperitur in pectore caprarum, quam apothecarii operantur tortuosam, sed non habet ita carnem, nec est subrufa, sed alba et mollius. Os de corde cervi per 10 annos servatur, et maxime inter camphoram; debet primo desiccari aliquantulum. Virtutem habet depurandi humores melancolicos et purgandi sanguinem melancolicum. Contra cardiacam et sincopim detur pulvis ossis de corde cervi cum suco borraginis, vel fiat decoctio pulveris eius in vino, in quo detur diamargariton distemperatum. Contra melancolicam passionem et contra fluxum sanguinis melancolici per emorroidas detur pulvis eius vel cum vino decoctionis sene, aut conficiatur cum diasene et detur.
347. DE OLIVIS SECUNDUM ISAAC (MARG. INF.) OLIVE duobus modis dividuntur. Sunt enim domestice et silvestres. Domestice vero trifarie partiuntur, uno cum sunt pontice et nondum ad maturitatis tempus pervenerunt, secundo quando sunt nigra perfectamque habent maturitatem, <tertio> mediocres rubeum habentes colorem, quas DIOSCORIDES appellavit iacinctinas. Virides, que sunt pontice et immature, in duo dividuntur, in aquaticas, que propterea hoc nomine fungunt, quoniam nihil unctuositatis in eis reperitur, nisi parvissimum, quod nullo modo ab eis manare potest propter sui liquoris subtilitatem. Sunt et alie, que abusive vocantur aquatice, de quibus fit oleum onfacios. Olive ergo, que recte aquatice nuncupantur, sunt terrestres, quod ponticitas sueque unctuositatis indigentia testatur, et ab hoc ad frigiditatem et siccitatem pertinent, unde magis ceteris olivis sunt stomaci confortative, ventris tamen constipative et corporum minus omnibus nutritive et ad digerendum mediocres. Parvitas nutrimenti fit propter sue unctuositatis indigentiam et ob digestionis tarditatem ac frigiditatem eorum <et> duritiam. Quas multi preparant cum sale et aceto, sed que sunt cum aqua et sale condite, a sale accipiunt quamdam acuminis ac siccitatis partem, unde sanguinis incendium prestant stomacique nervos mordent, et difficiles sunt ad digerendum propter crossitudinem suarumque duritiam. Earum tamen acumen pungit intestina, unde citius egeruntur. Que autem sunt cum aceto preparate, fuerint tenuiores et frigide, proinde colere rubee extingunt acumen, virtutem excitant appetitivam, maxime si in medio prandii accipiantur, que virtuti obedientes digerenti optime confortant stomacum, ventrem stipticum reddunt. Alie vero, que abusive vocantur aquatice, prioribus sunt nutribiliores minusque stomacum confortantes propter eorum unctuositates, unde facile a stomaco descendunt. Nigra, quod ad maturitatem pervenerunt, calide sunt et mediocres inter humiditatem et siccum, quas tamen DIOSCORIDES dixit siccitati pertinere, GALIENO vero testatur eas habere humiditatem. Possibile est, quod dicit, earum enim saporositas ac unctuositas innuit illas humiditatem habere. Hac de causa earum cibus est multum nutribilis et crossus, mollificans stomacum, tardius ad digerendum facileque ad egerendum. Tarditas digestionis fit propter unctuositatem cibum facientem natare in summitate stomaci et cohibentem eum ad locum decoctionis descendere. Facilitas sue egestionis est propter unctuositatem in stomaco lubricam, unde priusquam digerantur, de stomaco descendunt. Idcirco ad priorum, videlicet terrestrium, comparationem sunt illaudabiles, quoniam inconvenientem et abhominabilem generant chimum, presertim si sint sale condite, si umquam enim in rubeam coleram convertuntur. Iacintine autem minus nigris sunt nocibiliores propter unctuositatis sueque ponticitatis paucitatem, proinde aliquantulum stomacum confortant. Chimus tamen tantum, quantum in rubee generatur olive, est secundum earum colores, de nigris videlicet niger, ex rubeis autem rubeus chimus innascitur. GALIENUS: rubee, inquit, olive colores faciunt quasi ovi vitella. Item IDEM: rubee olive, nondum nigredini nec maturitati accedentes, stomacum confortant et ventrem constipant, sed nigra perfecte mature cito in humorum corruptionem transducuntur stomacumque molliant et ventrem humectant. Nec non secundum medicinam sunt utiles, quia, si terantur superque loca igne seu aqua calida perusta ponatur, vesicam ibidem nascituram reprimunt.
348. DE OLEO SECUNDUM ISAAC (MARG. INF.) OLEUM bifaria dividitur. Est enim recens, noviter quidem de olivarum fructibus expressum, est et vetus tarde de eisdem fructibus manatum. Recens vero, si fit de olivis ponticis et immaturatis, vocatur oleum onfacios. Universaliter tamen laudabilius oleum cognoscitur in odore, si sit odoriferum, in sapore, si sit optimi saporis, cuius scilicet ponticitas in lingua sentitur acuminis indigens qualitate, quia quantum ponticitatis habet, tantum frigiditati et siccitati pertinet. Et ob hoc stomacum confortat, proinde antiqui illud assimilaverunt rosato oleo illudque <in> multis passionibus in vice rosati dederunt. Oleum qui recens noviter ab olivis expressus nigris et maturis, calidum et humidum est, nutrimentum stomaci mollitivum, ventrem humefaciens citoque in rubeam coleram traducitur. Oleum vero quod ex olivis fuerit immaturatis omni carebit malitia, quod aliquid retinebit ponticitatis, qua penitus ablata ponticitate fit nocibile citoque in malos humores convertibile atque mollem faciens stomacum; digestivam tamen vim non impeditur. Quod si multo magis inveteraverit, ut saporis fiat asperioris ac horribilioris, inconveniens esui erit, medicine tamen utile.
349. DE OSSE SEPIE OS SEPIE frigide [sunt] et sicce complexionis est. Os illud in ventrem sepie invenitur. Ad dentes dealbandos pulvis eius subtilis in panno lineo subtili ponatur, et inde dentes fricentur. Ad faciem dealbandam pulvis eius conficiatur cum unguento citrino et illiniatur facies. Aliter fac pulverem de radice serpentarie desiccata, cui adiunge pulverem ossis sepie et aquam rosarum et dimitte desiccari, sic fac quater vel pluries, et appone faciem more ceruse.
350. DE OLIBANO OLIBANUM calidum est et siccum in secundo gradu. Idem est quod thus. Gummi est cuiusdam arboris iuxta Alexandria nascentis, quod alexandrinum dicitur, et est purius et melius. Nascitur etiam iuxta Damascum et damascenum dicitur, sed non est adeo purum. Invenitur grossum quod thus masculum sive olibanum dicitur, quod poni debet in medicinis. Elligendum est quod album est et clarum, quod obscurum abiciendum. Virtutem habet confortandi ex aromaticitate et qualitatibus suis, consolidandi, conglutinandi et constringendi ex gummositate sua. Contra lacrimarum fluxum et dolorem dentium ex fluxu humorum ad capite, et precipue per venas exteriores superficiei, fiat emplastrum circa timpora ex pulvere eius et vino albo et albumine ovi. Contra relaxationem uve masticetur olibanum; exmasticatio prohibet fluxum humorum ad capite ad spiritualia. Contra grossitiem narium cum rubore ex fluxu humorum detur vinum decoctionis eius, vel detur pillule ex eo mane et post detur vinum, sero etiam, quando vadat dormitum. Ad digestionem confortandam et acidam eruptuationem valent huiusmodi pillule. Ad confortandam matricem et mundificandum et conceptum adiuvandum fiat suffumigium ex eo. Ad eadem valet suppositorium ex pulvere eius cum oleo muscellino, et melius cum trifera magna et oleo muscellino. Hoc utimur ad conceptum adiuvandum. Olibani pulvis cum ovo confectus calefiat aliquantulum, et pannus intinctus pectini superponatur sepe, confortat matricem. Ad mamillas graciliandas cum aceto conficiatur pulvis olibani et panni intincti mamillis superponatur.
351. DE OLEANDRO OLEANDER vel olisatrum herba, cuius folia similis lauro, sed est longiora et crescens quasi arbor circa flumina. Virtutem habet venenosam, quia caveat omnes, ut non commedat de ipsa. Sunt enim quidam <qui> accipiunt lignum oleander et in eo apponunt carnem <ad> assandum et, cum commedunt ipsam, moriuntur sicut acciperent venenum, statim, quia multum oportet cavere de ipsa. Virtutem habet contra flegma salsum in tibiis. Herba ipsa decoquatur in aqua et mane et sero lavetur crura; probatum est. Mire desiccat et consolidat.
352. DE OPSOMOGARO OPSOMOGARO fit de pane et garo, garus etiam de piscibus salsis recentibus. Opsomogarus calidus est in primo gradu, siccus in secundo. Virtutem habet lavantem, mundificantem et colantem. Pectus enim purificat, pulmonem atque stomachum de grossis et putridis humoribus; saporem cibis prestat, ventrem humectat. In femore dolorem seu sciaticam habentibus mitigationem tribuit, sive manducetur sive cristerizetur. Vulnera sordida de eo lota mundificantur usque per sanas partes dilatantur. Garus etiam de piscibus minoris est caloris opsomogaro. Pisces enim sunt frigidi et humidi.
353. DE OSTRIAGINE OSTRIAGO, quod Punici saramuris vocant, nascitur circa monumenta vel in parietibus qui sunt circa monumenta. Ad fetidas veteras et recentes, radix ostriago contrita et fetidis imposita super cicatricem vel plaghe mire consolidat et sanat. Debet ea legi mense Iulio ante solis ortum.
- De piretro
- De pipere
- De peonia
- De papavere
- De peucedano
- De policaria
- De pineis
- De prunis
- De pennidiis
- De psillio
- De pollipodio
- De petroleo
- De paritaria
- De portulaca
- De pulegio
- De piris
- De pomo citrino
- De passulis
- De pistaciis
- De plumbo
- De polio
- De pice
- De petroselino
- De plantagho
- De pentaphilon
- De polligonia
- De politrico
- De primule veris
- De palatio leporis
- De pulmonaria
- De persicaria
- De paratella
- De pinpinella
- De pilosella
- De provincha
- De palma Christi
- De persiche
- De pede columbino
- De pede leporino
- De palleo
- De pes vitulo
- De porris
354. DE PIRETRO PIRETRUM calidum est et siccum in tertio gradu. Herba est satis communis, cuius radix ponitur, cum eius receptio reperitur. In hieme colligitur et exsiccatur. Radix eius per 5 annos servatur. Est autem elligendum quod continuum est et solidum et non perforatum et, cum frangitur, non pulverizatur, et acutum habet saporem. Notandum quod acumen piretri non statim percipitur, sed debet aliquantulum commasticari et teneri in ore. Hoc autem contingit vel propter eius levitatem vel substantie soliditatem. Virtutem habet dissolvendi, consumendi et attrahendi. Gargarismus ex aceto decoctionis eius et ficuum siccarum vel vino dulci cerebrum a superfluitate flegmatica purgat et humiditatem uve consumit; et inter dentes masticatum dolorem tollit. Contritum <et decoctum> in vino et oleo et loco paralitico, artetico et podagrico cataplasmetur, multum confert. Si potest haberi viride, conteratur et iacat in vino per 15 dies, postea bulliat bene et coletur, addita cera et oleo fiat unguentum optimum ad predicta.
355. DE PIPERE PIPER calidum est in principio quarti gradi, siccum in medio. Cuius triplex est maneries: est enim piper longum, quod macropiper dicitur, est et album, quod leucopiper dicitur, est et nigrum, quod melanumpiper vocatur. Quidam autem dicunt quod sint fructus diversorum arborum, DIOSCORIDES vero <et> CONSTANTINUS dicunt quod sunt eiusdem arboris fructus in India nascentis. Dicunt etiam quidam quod piper fiat nigrum per exustionem. Cum enim debet colligi, propter copiam serpentium ibi existentium apponitur ignis inter arbores, ut comburantur serpentes aut fugiant, sed eadem ratione destruentur arbores ipse. Sunt autem fructus eiusdem arboris, scilicet cum flores producit, in unum reducuntur et constringuntur in longum, et sic fit piper longum, postea producunt intus parvos fructus,quod piper album dicitur, quia albi sunt. Sed tale piper non habemus, sed loco eius ponitur cataputia transmarina, que piper non est, quia grossior est quam piper nec etiam habet acumen sicut piper. Que, cum ponitur in medicina, interior substantia abiecto cortice debet poni. Piper autem nigrum tempore maturitatis colligitur. Saraceni vero ponunt in clibano duplici de causa, scilicet ut diutius servetur et ne possit fructificare in aliis partibus. Est autem piper nigrum efficacius quam piper album vel piper longum. Nigrum servatur per 40 annos, album quod non habemus satis diu, longum per 20 annos. Album piper potest poni pro nigro, si habes; piper album amplius aliis confortat. Habet autem piper nigrum virtutem dissolvendi et consumendi. Pulvis piperis naribus appositus sternutationem provocat, cerebrum a superfluitate flegmatica mundificat. Vinum decoctionis eius et ficuum siccarum spiritualia mundificat a glutinoso humore, et multum valet contra asma frigidum. Pulvis eius cum ficus sicca datur, ad idem valet. Pulvis etiam eius in cibis datus digestionem confortat. Poma preparata ex pulvere eius, et precipue ex pulvere piperis longi, digestionem confortant. Pulvis subtilis ex interiori substantia, abiecto cortice, sepe aspersus aqua rosarum et desiccatus aut simpliciter aut cum aqua rosarum more collirii oculis impositus, maculam et pannum tollit. Sanguineis et collericis nocet usus piperis, dissolvit et quibusdam quandoque lepram inducit. Pulvis eius carnem superfluam corrodit. Et piper longum magis confortat.
356. DE PEONIA PEONIA calida est et sicca in secundo gradu. Herba est, cuius radix simili nomine appellatur, que in medicine ponitur. In hieme colligitur, per 10 annos servatur. Elligenda est que subnigra est et continua et non perforata, que gravis est et, cum frangitur, non pulverizatur. Levis quidem et perforata vetustate est consumpta. Virtutem habet dissolvendi et consumendi. Contra epilensiam virtutem habet occultam collo patientis suspensa, ut ait GALIENUS de quodam puero, in cuius collo dum suspensa erat, non patiebatur, subtracta ea, patiebatur. Hic autem eius effectus <in> medicinis reperitur, unde quidam dicunt quod quedam est maneries peonie hunc habens effectum, vel dicatur quod non sit eius talis effectus, unde dicunt quidam non de quolibet; et hoc verum est, sed de quadam specie eius. Pulvis peonie valet ad idem datus in vino decoctionis arthemisie. Pulvis etiam eius datus in succo pigani ad idem valet. Contra paralisim detur pulvis peonie in vino decoctionis castorei. Contra stranguriam et dissuriam detur vinum decoctionis peonie. Ad matricem mundificandam fiat suffumigatio et fomentum factum ex vino vel aqua decoctionis pulveris peonie. Contra tenasmon ex frigida causa pulvis eius superponatur et bombice. Nota quod peonia alia nomina vocantur penthorobon, alii vocant aglofotos, alii aliofos.
357. DE PAPAVERE PAPAVER frigide et sicce complexionis est. Cuius triplex est maneries: est enim album quod frigidum et humidum, et nigrum quod frigidum et siccum, et rubeum quod florem habet rubeum et magis mortificat, et alio nomine dicitur papaver silvaticum, alii rosa fetida. Papaver album dicitur codias, oxiborion. Papaver nigrum dicitur micones; alii vocant melos agrios, alii anemone. Semen eius collectum per 10 annos servatur. In medicinis ponitur, prout debet poni, et cum determinatione. Semen papaveris albi et nigri vel rubei habet virtutem somnum inducendi, leniendi et mortificandi. Ad somnum provocandum fiat emplastrum ex semine utriusque vel alterius et lacte mulieris et albumine ovi circa timpora. MULIERES SALERNITANE dant pueris semen papaveris albi cum proprio lacte. Nigri vel rubei non debet dari, quia nimis mortificant. Contra apostemata calida in principio <et> calefactionem epatis semen papaveris albi et etiam ipsa herba contrita conficiatur cum oleo rosarum et superponatur. Contra siccitatem membrorum, ut in arthetica et in aliis febribus, oleum viole calefiat aliquantulum, ut pulvis seminis papaveris albi conficiatur cum oleo rosarum, et fiat inunctio spine per totum. Contra siccitatem pectoris et consumptionem membrorum valet principaliter diapapaver quod ex eo fit, vel conficiatur electuarium de succo liquiritie, gummi arabici, dragaganti, anisi et de semine papaveris iuxta quantitatem aliorum, conficiatur cum sirupo.
358. DE PEUCEDANO PEUCEDANUM calidum est et siccum. Herba est, quod alio nomine feniculus porcinus dicitur. Alii vocant aganusdemor, alii vocant agriofilati. Cum autem invenitur receptio peucedani in medicinis, radix debet poni, quia principaliter habet effectum, herba vero secundarium. Radix collecta per annum servatur. Virtutem habet diureticam. Contra stranguriam et dissuriam et oppilationem splenis et epatis datur in aqua vel vinum decoctionis eius; ipsa etiam herba decocta in vino et oleo et cataplasmata pectini probata est. Contra stranguriam et dissuriam et opilationem splenis datur in aqua, vel vinum decoctionis eius; ipsa etiam herba decocta in vino et oleo et cataplasmata spleni duritiem remollit. Contra frigidos humores in spiritualibus existentes detur aqua ordei decoctionis peucedani. Si sint multum frigidi et humidi, detur vinum decoctionis ipsius et suci liquiritie. Fomentum factum ex vino decoctionis eius herbe menstrua provocat.
359. DE PETROSELLINO PETROSELLINUM calidum est et siccum in secundo gradu. Alio nomine dicitur trianem. Est autem duplex, scilicet domesticum et silvestre, quod sinonum dicitur, cuius semina precipue competunt usui medicine. Conservatur per 5 annos. Virtutem habent diureticam, sed sinonum fortiorem. Contra easdem causas valet eodem modo, contra quas peucedanum; etiam competens fit salsamentum ex petroselino domestico. Herba etiam ipsa in cibis posita digestionem confortat et ventositatem excludit.
360. DE POLICARIA POLICARIA calida est in tertio gradu sicca in secundo. Herba est, cuius triplex est maneries, scilicet maior et minor et media, que magis competit usui medicine. Per annum servatur. Folia abiectis stipitibus ponuntur in medicinis. Virtutem habent dissolvendi et consumendi. Vinum decoctionis pollicarie et ficuum siccarum valet asmaticis et contra frigidos humores in spiritualibus. Aqua decoctionis eius, ut inde fiat fomentum, valet ad mundificandum matricem, vulvam cohartat. Pulvis eius subtilis superpositus valet contra tenasmon ex frigida causa. Fasciculi facti ex foliis eius et in vino decocti et loco dolenti superpositi, dolorem ex ventositate tollit; calefacti in testa sine liquore et capiti superpositi valent contra reuma.
361. DE PINEA PINEA calida est et humida, que alio nomine strobilia dicitur. Cum autem debet poni in medicina, ponatur prius supra carbones, ut aliquantulum comburatur, postea abiectis duplicibus corticibus et quadam pellicula interiori, exponatur nuclei. Virtutem habet leniendi et humectandi et aliquantulum aperiendi. Optimus cibus est laborantibus in spiritualibus et apostemate ex frigido humore, asmaticis et sicce tussientibus, epaticis et consumptis. Sanguinem augmentat, libidinem incitat. Per se potest dari vel cum sucus vel electuario vel in cibis. Contra dissintheriam valet cortex exterior hoc modo: cum primitus pinea ab arbore sumitur, decoquatur bene in aqua, postea super carbones ponatur et patiens fumum recipiat.
362. DE PRUNIS PRUNA frigida sunt et humida. Prunorum alia sunt alba, alia nigra, alia rubea. Que nigra sunt et aliquantulum dura magis valent, et precipue damascena. Cum colligitur matura, finduntur, et soli exponitur, donec bene siccetur, et postea asperguntur aceto, et ita servantur in vase aliquo ligneo per annum. Habent virtutem infrigidandi et leniendi intestina, unde valent acute febricitantibus. Contra constipationem ventris ex siccitate vel ex colerico humore desiccente, si virida sunt, detur ad comedendum, si sicca, coquantur in aqua et post pruna comedantur et aqua bibatur.
363. DE PENNIDIIS PENNIDII calidi sunt et humidi. Fiunt autem sic: aqua miscetur cum zucharo et fit decoctio, quousque gutta lapidi superposita adeo induretur, quod statim inter digitos frangatur. Postea ille tote super lapidem politum ponuntur, ut infrigidentur, et clavo ferreo infixo suspendantur et ibi manibus tractantur usque dum dealbantur, post forficibus incidatur in quadam frustula et desiccantur, et sic fiunt pennidie, desuper tamen spargendo pulverem amidi, ut albi fiant. Optimus cibus est febricitantibus ex apostematibus spiritualium et contra tussim siccam. Valet etiam contra siccitatem pectoris et contra consumptionem; per se dentur vel in cibariis, valent. In febribus diapennidion, maxime in acutis febribus et in pleuresim et in peripleumoniam congruus est cibus et optima medicina. Contra fissuras labiorum ponantur pennidii in aqua dragaganti et penna illiniantur labia.
364. DE PSILLIO PSILLIUM frigidum est et humidum in secundo gradu. Herba est, cuius semen etiam sic vocatur. Semen in estate colligitur, per <10> annos servatur. Virtutem habet infrigidandi et humectandi. Contra ariditatem lingue in acutis febribus semen in panno subtili ponatur et ligetur, et infundetur aqua et cum tali illinietur lingua, et ligneo cultello abradatur. Contra sitim sub lingua teneatur. Contra sitim et siccitatem spiritualium et constipationem ventris in acutis febribus ponatur psillium in aqua et dimittatur aliquantulum diu, abiciatur aqua illa, et psillium detur cum aqua frigidissima. In sirupo etiam contra acutas febres competenter ponitur psillium. Fiat multa decoctio, postquam gutta adhereat, catie tollatur, quia cito adheret propter viscositatem psilii. Contra dissinteriam psillius comburatur in testa, et pulvis inde factus cum ovo sorbili detur, vel melius cum aqua rosarum detur, si fiat vitio inferiorum, vel cum athanasia supponatur pulvis eius. Ad idem fiat emplastrum ex pulvere tali et albumine ovi et modico aceto et aqua rosarum supra pectinem et renes vel supra umbellicum, si fiat vitio superiorum. Contra fluxum sanguinis ex naribus valet emplastrum supra frontem et timpora positum, vel stuellum factum ex pulvere eius naribus imponatur. Contra calida apostemata, ut erpitem estiomenum, saccellus repletus semine psillii in succo alicuius herbe frigide ponatur et sepe superponatur. Psillium conservat camphoram ex frigiditate et humiditate sua.
365. DE POLIPODIO POLIPODIUM calidum est in tertio gradu, siccum in secundo. Herba est similis filici, que super quercus, lapides et muros crescit; melior vero que super quercus crescit. Radix collecta et aliquantulum mundata et ad solem exsiccata per biennium in multa efficacia servatur. Radix autem est elligenda que viridis est aliquantulum. Illa autem que fracta interius apparet arida est abicienda. Virtutem habet attrahendi, dissolvendi et purgandi flegma principaliter et melancolia, unde competenter ponitur in decoctionibus et flegmaticis et melancholicis; sanis detur ad preservationem. Et nota quod in decoctione polipodii debet poni aliquid exclusivum ventositatis, ut est semen anisi, feniculi et cimini, quia polipodium solvit humorem in multa ventositate. Contra yliacam passionem, alopiciam et dolorem artheticum et ad conservationem sanitatis talis sit usus: conterantur polipodium unz. sem. vel unz. 1 ad plus, sic fit laxativum, et fiat decoctio eius in aqua cum prunis et violis et squinanto, si habes, addito semine feniculi vel anisi in multa quantitate, et colatura mane vel sero exhibeatur, addito zuccaro. Alius usus: conterantur et fiat decoctio in aqua [et] seminis feniculi vel anisi, et de tali aqua fiat iuscellum, vel coquetur pulvis cum speciebus odoriferis et ovis detur; multi sic decipiuntur salutifere. Fiat etiam pigmentum sic:radices conterantur et decoquantur in vino, postea addatur aliud vinum et fiat pigmentum, additis speciebus odoriferis. Rustici autem conterunt bene radices virides addentes farinam et ova et faciunt inde crispellas, que laxant satis, quandoque ultra modum. Contra prenotatas passiones dari potest in sero decoctio polipodii, bulliat cum semine feniculi et aqua vel suco eiusdem, additis dragm. 2 pulvis hermodactilorum.
366. DE PETROLEO PETROLEUM calidum est et siccum in quarto gradu. Petroleum dicitur oleum petre. Invenitur autem <in> locis sulphureis. Fit enim, cum pinguedo terre et aqua actione caloris in igneas partes convertuntur. Invenitur autem super lapides, quia per eos resudat et ex eis, et supra mare invenitur, sed illud est nigrum, postea vero per excoctionem fit albi coloris, quandoque etiam citrini. In Grecia et transmarinis partibus ita operantur. Diu potest servari et in vase vitreo vel stagnato et bene oppilato. Elligendum est quod album vel citrinum et clarissime substantie, et quod est fetidissimum. Sophisticari autem potest facile ex amixtione alterius olei, quia parum petrolei multum aliud oleum potest reddere fetidum. Habet autem igneam virtutem, scilicet dissolvendi, consumendi et attrahendi. Contra artheticam passionem, podagram, ciragram, paralisim, yliacam passionem, stranguriam et dissuriam fiat inunctio circa partes dolentes de petroleo. Contra yliacam passionem quidam dant in quantitate 1 dragm. vel plus dragm. 2, multotiens curantur, multotiens succumbuntur, sed non debet dari in estate nec collerico nec debili, nisi materia sit frigida, et ad plus dragm. 2. Contra fortem podagram et yliacam bulliat in suco ebuli petroleum, colatura detur patienti. Contra vitium lapidis summum remedium istud: pulvis lapis lincis subtilis bulliat in petroleo et colatura per siringam iniciatur; lapis confirmatum frangit, prius tamen debet fomentari virga ex aqua decoctionis malve et olei, ut extendantur et aperiantur meatus. Contra asma frigidum et tussim antiquam pectus prius bene inungatur, ut bene digeratur materia, et detur scrup. 1 vel 2. Contra vehementem frigiditatem stomaci inungatur exterius. Contra suffocationem matricis fumus eius positus supra carbones per nares recipiatur. Contra casum matricis fiat suppositorium ex bombice intincto in petroleo. Nota quod quando petroleum datur, potest dari aliquod frigidum et humidum, quia petroleum excoriat, frigidum vero et humidum lenit.
367. DE PARITARIA PARITARIA calida est et sicca in tertio gradu. Herba est, quod alio nomine vitreola dicitur, quia vitrea vasa ea optime mundantur, vel dicitur perdiciados; alii vocant eam muralem, alii canicularem, alii herbe venti, alii morgellina, alii vitrariam. Nascitur in parietibus et in tectis, et omni tempore invenitur. Exsiccata nullius est efficacie, viridis autem multe. Virtutem habet dissolvendi et diaforeticam et extenuativam. Contra frigiditatem stomaci et intestinorum et dolorem eorum, stranguriam et dissuriam paritaria in testa calefacta sine liquore superponantur loco patienti, vel etiam decocta cum furfure in vino albo acido aliquantulum trita et superponitur, melius erit. Contra stranguriam et dissuriam coquatur in aqua salsa et oleo et pectini cataplasmetur. Paritaria cocta et comesta valet contra dolorem stomachi et intestinorum ex frigiditate vel ventositate. MULIERES SALERNITANE faciunt crispellas ex paritaria, aqua et farina contra predicta accidentia. Contra podagram, teste MACRO, aqua decoctionis paritarie abluatur pedes et crura, et eisdem herba cum axungia bene contrita et superposita pedibus mire sanus efficietur.
368. DE PORTULACA PORTULACA frigida est et humida. Herba est satis communis, quod alio nomine dicitur andragis. Alii vocant andremas, alii emoreos, alii cappara, alii cax, alii porcastrum, alii amarantos. Portulaca viridis multe est efficacie, exsiccata non tante. Virtutem habet leniendi, humectandi et infrigidandi. Optimus cibus est comesta cruda vel cocta. Contra strictionem ventris coquatur cum prunis in aqua, et comedat patiens pruna et portulacas et bibat aquam. Notandum autem quod competenter ponitur cum diureticis et sicca et viridis, quando adest constipatio ventris et quando diuretica exterius apponuntur. Contra stranguriam et dissuriam tunc operatur maiorem ventris constipationem, unde congrue portulaca apponitur, humectat enim et relaxat. Contra ragadias, id est fissuras labiorum, radices portulace comburantur in vase terreo et fiat pulvis et illiniantur ragadie. Huius pulvis palliat etiam ragadias leprosorum. Contra calida apostemata in principio et omnem inflationem ex calido humore portulaca viridis contrita et superposita probata est.
369. DE PULEGIO PULEGIUM calidum est et siccum in tertio gradu. Alio nomine dicitur apud Grecos gliconium. In tempore florum colligitur et in umbra siccatur. Per annum servatur. Folia cum floribus, abiectis stipitibus, in medicina ponitur. Sunt enim due species pulegii, scilicet masculus et femina; habet autem masculus florem album, femina vero purpureum et rubicundum, quod efficacius est et dicitur pulegium ciminum. Virtutem habet dissolvendi, consumendi. Saccellatio facta capiti ex pulegio calefacto in testa sine liquore valet contra frigidum reuma. Gargarismus factus ex aceto decoctionis pulegii et ficuum siccarum humiditatem uve et gingivarum desiccat. Vinum decoctionis pulegii valet contra tussim frigidam ex glutinoso humore vel aquoso. Vinum decoctionis eius valet contra dolorem stomaci et intestinorum ex frigiditate vel ventositate. Crispelle etiam facte ex pulvere eius et subtili farina et aqua, ad eadem valet. Emplastrum etiam factum ex eo et decoctio eius in vino ad idem valet. Fomentum factum ex aqua decoctionis eius humiditatem matricis desiccat, vulvam coartat. Hoc fomento utuntur MULIERES SALERNITANE.
370. DE PIRIS PIRA frigida sunt et sicca. Alia sunt domestica, que minus frigida sunt, alia silvestria, et illa frigidiora sunt. Matura minus stiptica sunt, et immatura magis stiptica sunt. Pira cruda vel cocta comesta post cibum alia comprimunt cibaria, et sic competenter evacuant superflua; ante cibum comesta sistunt et constringunt ventrem. Pira cocta in aqua pluviali super hos stomaci posita vomitum ex colera coartat, posita super pectinem fluxum ventris stringit.
371. DE POMO CITRINO SECUNDUM ISAAC (MARG. INF.) POMA CITRINA ex quatuor rebus sunt composita; prima est cortex, secunda est caro, tertia est medulla, quarta semen. Cortex quidem calidus in primo gradu, siccus in secundo, quod acumen odorque eius ostendit, cuius tamen substantia dura et solida. Idcirco si pro cibo accipiatur, difficile digeritur tardeque a stomaco descendit. Quod si propter eius acumen ac odoris suavitatem exigua pars inde pro medicina sumatur, stomacum confortabit et digestivam virtutem adiuvabit bonumque odorem ori prestabit atque erit contra venenum. Cuius succus inter pannos missus eos ad tinea preservat incolumes. DIOSCORIDES: cortex pomi citrini cum vino propinatur, mortiferum potenter destruit venenum. Rursus IDEM: cortex pregnantibus si esui datur, earum irrationabilem curat appetitum. Caro autem frigida et humida est in primo gradu, cuius tamen frigiditas maior est humiditate, unde propter suam frigiditatem stomaci est refrigerativa et virtuti inobediens digerenti, ad digerendum quoque difficilis ob eius corporis duritiam. Quapropter necesse est stomaco inanito ante omnia accipiatur, quia si in medio prandii accipiatur vel in fine esui dantur, fit causa ac materia crosse et dure febris. Inde bonum est ante omnem cibum cum melle et zacara accipiatur. Medulla vero subtilis est et aquosa omnique caret nutrimento. Est et ad omnium linguarum operationem quasi simplex. Duobus tamen modis: est enim quasi sine sapore, nonnunquam parum habens saporitatis; est et acetosa. Insipida vero frigida est et humida in secundo gradu, magis tamen frigiditati quam humiditati pertinet, unde calorem refrigerat, siti tribuit mitigationem. Acetosa frigida sunt et sicca in primo gradu. Virtutem habent incidentem, extenuantem et refrigerantem. Idcirco fit caloris epatis mitigativa, stomaci confortativa, virtutem non excitat appetitivam, colera rubea acumini prestat mitigationem, sitientibus perfecte subvenit. Subspectationem atque tristitiam de colerica cardiaca procreata removet, egestionem vomitumque collericum sedat, impetigines etiam ac lentigines cum ea fricata ad prestinum redeunt colorem. Semen autem calidum est et siccum in secundo gradu, quod sua amaritudine ostenditur. Ideo secundum cibum est inconveniens, secundum medicinam est solubile, apostematum quoque dissolutivum suavisque odoris donativum. Est et contra venenum, si cum vino propinetur. Frondes quidem arborum poma citrina producentium sunt odorifera et quamdam habent acuminis et corticibus pomorum citrinorum propinque in iuvamentis actionem.
372. DE POMO CITRINO POMUM CITRINUM diverse est nature. Cortex enim eius calida est et sicca, interior substantia frigida et sicca, media calida et humida. Cortex autem virtutem habet mundificandi et confortandi ex aromaticitate sua, unde in pliris archoticon ponitur pulvis eius. Cortex crudus comestus digestionem confortat perpeditam ex frigiditate et etiam appetitum. Valet etiam contra cardiacam. Mediam substantiam quidam comedunt cum melle, sed male digeritur. Interior autem substantia, scilicet acetosa, competet usui medicine. Comestum cum carnibus vel piscibus appetitum confortat impeditum ex humoribus existentibus circa hos stomaci. Competenter etiam ponitur in epithimatibus. Semina autem, ut dictum, calida et sicca sunt et diuretica, sed mihi videtur quod frigida et sicca sint ex frigido nutrimento et sicco. Nutriuntur enim ex aceto, in quo sunt, unde habent virtutem diureticam ex subtilitate substantie. Contra opilationem splenis et epatis ex frigiditate detur aqua decoctionis seminum eorum.
373. DE PASSULIS PASSULI calidi sunt et humidi, et dicuntur uve passe. Quidam dicunt quod dimittuntur desiccari, postea desiccant ad solem, postea in furno, postea abluunt in vino dulci et superaspergunt pulverem cimini et aliarum specierum aromaticarum, et ligat in foliis ficus, et ita servatur per 2 annos. Virtutem habet leniendi. Passuli comesti vel vinum decoctionis eorum valet contra frigidam tussim. Cocti in vino et cataplasmata valent contra frigida apostemata et dolori stomaci ex frigiditate. Ex uvis immaturis facimus pulverem hoc modo: desiccantur ad solem, postea, exteriori cortice carnibus abiecto, arilli ad solem desiccantur et fit pulvis, qui datus in cibis valet contra vomitum collericum et fluxum ventris. Cataplasmatum ori stomaci valet contra vomitum et fluxum ventris, pectini contra fluxum.
374. DE PISTACIIS SECUNDUM ISAAC PISTACEE, quod alii fistaci vocant, inquid ISAAC, calidi sunt et sicci in medio secundi gradi. Bonum comedentibus prestant nutrimentum, quidam tamen amaritudinis et ponticitatis habent, unde sunt epatis confortative, eius enim constipationem aperiunt. Sunt et pectus et pulmonis mundificantes. Si cum vino potui donetur, fiunt contra venenum. Ipsi quoque proprie phistici epati conveniunt. Oleum quidem eorum capiti dolenti mitigationem prestat, quod DIOSCORIDES dixit esse stomaco iuvativum neque lesionem stomaco facere neque ventrem solvere nec constipare, sed tamen calidam habentem complexionem, modicum ex eis comedatur. Quod si assi fiant, comedentium stomachum confortant. [Item volve…]
375. DE PISTACIIS PISTACEE calide sunt et humide. Sunt autem fructus ultra mare nascentes similes pineis. Interior autem substantia debet poni in medicinis. Virtutem habet calefaciendi, humectendi et leniendi. Contra frigiditatem pectoris valent comeste, ut amigdala. Augmentant sperma; terantur et cum melle conficiantur, addito pulvere nucis indice et stincorum in modica quantitate. Hoc electuarium optimum est ad confortandum coitum.
376. DE PLUMBO PLUMBUM frigidum est et humidum in secundo gradu. Genus metalli est, quod facile ignis actione dissolvitur. Ex plumbo fiat mortarium et pistellum, imponatur oleum rosarum et violarum et moveatur, usque dum perveniant ad spissitudinem; et ponatur soli mortarium, addito oleo, ponatur oleum, moveatur oleum et ponatur in aliquo vase hoc unguentum. Hoc unguentum †nissitionon† valet contra usturam ad ignem vel aqua rosarum †oleo†, contra excoriationes ex calore et contra erpetem estiomenum. Fiat autem plumbum ustum, quod in unguentis ponitur, hoc modo: ponatur plumbum in aliquo vase posito super ignem et imponatur incisiones caprifici vel coruli, vel etiam titimallus imponatur et moveatur cum caprifico vel corillo, donec redigatur ad quasdam massas, que postea pulverizari possunt.
377. DE POLIO POLII diversa sunt genera, sed precipue montanum competit usui medicine. Cum simpliciter invenitur polium, montanum debet poni. Cum flores producit, debet colligi. Per annum servatur. Virtutem habet dissolvendi, consumendi et diureticam ex subtilitate sua. Vinum decoctionis eius et passularum valet contra frigiditatem pectoris. Vinum etiam decoctionis eius valet contra dolorem et frigiditatem stomaci et intestinorum et contra dolorem ex ventositate, et opilationem splenis et epatis et renum, et contra stranguriam et dissuriam et contra dolorem stomachi ex ventositate.
378. DE PICE PIX alia navalis alia liquida, que picula dicitur, et est calida et sicca in secundo gradu. Navalis minus calida est et sicca. Dicunt autem quidam quod pix liquida sit fex picis navalis; dum excoquitur, picula [da] quasi fex residet, quod mentiunt. [gradu] <…> Pix diversis arboribus, †quod dicunt autem† vasis coquitur, a quibus in alia vasa [picis navium sunt] efluit liquorositas ad lignis resudans pix liquida. Pix liquida virtutem habet dissolvendi et relaxandi. Contra scabiem fiat unguentum ex picula resoluta aceto et oleo nucis. Aliud ponatur litargirum per noctem in aceto, mane in picula resoluta, addito oleo rosarum, fiat unguentum. Contra impetiginem et serpiginem pulvis auripigmenti in picula resoluta, addito sapone gallico, et fiat unguentum. Contra tineam fit cappillum ex picula et pice navali et colofonia. Contra splenem <…> ex frigida causa et frigida appostemata fiat emplastrum ex picula resoluta, cera et oleo. Et pix navalis in emplastris ponitur.
379. DE PLANTAGINE PLANTAGO herba est, quod Greci vocant arnoglossam, Domiani vocant eam arnion, Tusci probation, alii cinoglosa, Corinti extapleurum, Gallii tarbidolopium, Spanii thicarican, Ciciliani pollineuron, <alii> tursion, Profeti uraeneumonos, Egiptii asser, alii ferrarion, Dacii scinpoas, alii plantagine lata, Romani plantago maior, alii pitaciola, alii quinquenervia. Nascitur locis aquosis et in planis. Prima cura eius est, ut ait DIOSCORIDES, contra dolorem capitis. Radix plantaginis ad collo suspensa mire dolorem tollit. Contra dolorem dentium, succus ex radicibus et foliis eius tepidum in hore retento statim dolorem expellit, et si inflata fuerit maxilla, superponatur emplastrum tepefactum ex foliis eiusdem, mire inflationem solvit. Ad dolorem interiorem, succum eius ciatum unum potui dato ieiuno stomacho dolorem tollit; probatum est. Etiam toracem purgat et sanat. Ad his qui purulentum excreant cum sanguinem, succus plantaginis, ieiuno potui dabis, mire sanat. Ad omnem fetidam cicatricem, pulvis seminis plantaginis fetidis supersparso mire sanat. Item, plantaginis contrita et superposita loca ubi fuerint humores constricti ex nimio calore perfectissime purgat et sanat. Contra fluxum ventris, vinum rubeum vel acetum decoctionis eius herbe potui dato quiactos unos invicem statim constringit ventrem. Ad morsum serpentis, herba plantaginis comesta et sucus eius cum vino potuique dato omnem venenum discutit. Ad scorpionum sive araneorum morsus sive puncturam et dolorem, radicum plantaginis contrita et superposita, mire sanabitur; probatum est sepe. Contra ascarides, sucum plantaginis coclearium unum ieiuno potui dato, et ex foliis contritis super umbellicum emplastratis, statim occidit vermes in ventre et expellit foras. Ad duritiam in corpore, folia plantaginis cum axungia sine sale bene conteris et duritiam superpone, omnem duritiem solvit. Ad quartanam febrem, succus eius cum mulsa bibitum ante horam accessionis, videbis effectum bonum. Contra podagram et omnem dolorem et inflationem nervorum, folia plantaginis addito modico sale et bene conteris, que superposita certum remedium et magnum beneficium affert. Ad tertianam febrem, tribus radicibus plantaginis bene contritis, et cum vino vel aqua potui dabis in hora accessionis, mire proficit. Ad secundinam dolorem, semen plantaginis facto pulverem et cum vino vel aqua potui dato, certum beneficium habebit. Ad fetidas recentes, foliorum eius cum axungia veteri sine sale contrita et superposita, mire sanat. Ad inflationem pedum propter laborem, foliorum eius conteris addito aceto, et pedibus superpone et miraberis. Ad fetidas qui nascunt circa oculos vel naso, herba plantaginis, succus inde expressus et cum lana humili intincta, eisdem succus superpone per novem diebus; sanus efficietur. Ad ulcerationem oris sucus eius in ore retento vel folia eius comesta mire sanant. Ad dissintericos et turminosos, pulvis seminis plantaginis cum vino calido potui dato ad sanitatem reducit. Ad pariotidas, herba plantaginis cum axungiam veterem contritam et superposita mire sanat. Plantago minor, quod alio nomine dicitur lanciola, virtutem habet contra fistulam; succus laciole iniecto fistule per multis diebus eam occidit et sanat. Contra morsum canis rabiosi, eisdem herba contrita et superposita morsum leviter ad sanitatem reducit. Contra dolorem et malum vexice, sucum herbe cum radicibus suis potui dato mire sanabitur. Item, contra morsum pestiferum et spalangionum similiter valet.
380. DE PANICO SECUNDUM ISAAC (MARG. INF.) PANICUM in forma et natura similis est milio, minus tamen eo nutrit, ventrem vero magis constipat. Accipitur item diversis modis et per eorum diversitates actiones suas immutat. Quocumque tamen modo panicum milio melius est. Coquitur sepe aut cum pingui aut cum oleo, sepe cum lacte, aliquando vero cum apposimate tritici corticis et amigdaleon. Coctum cum pingui aut oleo laudabile est, quoniam siccitatem amittit, saporositatem ab eis bonumque nutrimentum acquirit, constipatione et sua privatur propter lubricitatem et mollicitatem pinguis et olei. Cum lacte vero vel apposimate supradicto coctum laudabilius est eo quod cum aqua coquitur sola. Coctionis etiam cum aqua duo sunt modi: coquitur enim sanum aut mola pistatum. Sanum ablato cortice, et ad unz. milii vel panici mensuram 15 aque apponuntur. Ita crossum coctum est et durum ad digerendum nec est ventris constipativum, gravat enim stomacum et ex eo integrum eicitur ad intestina. Hoc etiam gravat, ideoque egeritur cito ac igitur ratione stipticum non est. Mola tritum coquitur ita: farine mundate decies tantum aque adiungitur, et postquam bis vel ter bullierit, fricatur digitis, excolatur, colamentum susceptum donec durescat excoquitur, sicque comedi utile est et ceteris subtilius digerique facilius, magis vero stipticum.
381. DE PENTAPHILON PENTAPHILON herba est, quod Greci sic vocant. Dicitur ad penth, quod est quinque, et filon, id est folia. Romani vocant eam quinquefolium, Dacii vocant Callipectalon, Domiani pseudosellinon, alii xoloton, alii aspaltion, Siculi vocant thimatitis, Tuscii esofi, alii teboitis, Italii psiloton, alii pentacimon, alii trimatirtis, Egiptii dissufi, alii teonestron, alii ybetisonix, alii theronibeos, alii hermudactilon, alii manumartis, alii pinpedonum, alii procilla, Greci pentaphilon. Nascitur locis obscuris et sablosis et in pratis, et habet quinque folii in uno pede, et habet florem croceum, et expanditur super terram. Prima cura eius est ad vitia articulorum ex percussionem. Herba quinquefolium cum axungia veterem sine sale, simul bene contere et superpone emplastrum, mire sanabitur. Contra dolorem ventris ex colera, sucus eius potui dato sine mora dolorem tollit. Ad vitia et putredinem oris et lingue, pulvis quinque foliorum cum melle amixto et perfrica os et lingua vel faucia, omnem putredinem purgat et sanat. Contra dolorem capitis, herbe quinquefolium bene conteris, et fricato capite vel fronte mire proficit. Ad idem radix eius super capite apportatur, dolorem capitis sedat. Contra fluxum sanguinis e naribus, succum eius potui dato vel fronti illinito mire sistit. Item, radix eius conquassetur et coquetur in vino, que colatum potui dabis; probatum est quod melius est. Contra morsum serpentibus, succus eius potui dato omnem venenum discutit, quia ponitur in tyriaca magna. Ad cancros cecandos, foliorum eius et pinguedine porcina feminina sine sale simul bene conteris, postea iniecta in vino albo vetero et superpone cancro et utere, et probaveris rem certam et verum medicamentum.
382. DE POLLIGONIA POLLIGONIA herba est, quod Greci sic vocant; alii proserpinacia dicunt, alii cimosiamen, alii polligomantos, alii aspaltion, alii policarpon, alii calcetron, alii cenopodion, alii mirotopectalon, alii zeclia, alii megalion, Egiptii yterum, Omoeos pernie, Profeti gonosherenos, Punici zunzur, Romani sanguinalem, alii stonaria, alii serutum, alii scorpinacem, alii corrigiola, alii lingua passerina, alii polligonos. Nascitur locis cultis et in pratis et secus vias. Potest eam legi omni tempore. Prima cura eius est contra sputum sanguinis et vomitum. Sucum poligonie cum vino brusco optimo potui dato mire probatum est. Ad dolorem lateris, succum eius et oleo rosarum permisce et unge locum. Ad mamillarum dolorem et inflactionem, herba ipsius cum butiro fiat emplastrum et superpone, dolorem et inflationem tollit. Contra dolorem et ulcerationem aurium succum eius tepidum auribus stillatum mire efficacie est. Contra pruriginem tibiarum ex flegmate salso aqua decoctionis eius ablue loca, statim expellit prurigo. Contra dissinteriam et omnem fluxum ventris detur suco polligonie cum zucaro vel per se aut cum vino. Contra fluxum menstruorum eodem modo datur, mire liberat, sed prius debet facere istam orationem super eam dicentes “Herba polligonia filiam rex orti, depreco te, sicut claudisti partum mule, sic claude sanguis talis”, et dic nomen mulieris.
383. DE POLITRICO POLITRICUM herba est, quod simili nomine appellatur. Alii vocant eam adianthos, alii trigomanens, alii ebenetricon, alii eduue, alii cicinalem, alii terrecapillo, alii supercilium terre. Nascitur in parietibus et puteis et locis humorosis. Prima cura eius ad dolorem de collo: herba politricum cum ramulos suos et folia porrine et grana 9 piperis et 9 grana coliandri, omnia simul bene tere et cum optimo vino bibat; prius vadat balneum. Ad capillos multiplicandum et conservandum politricum in oleo decoque et ex illo oleo unge; capillos multiplicat. Pulvis etiam eius super vulnera recentia aspersa consolidat et sanat. Valet etiam contra acutas et peracutas febres aqua decoctionis eius cum zucharo. Ponitur etiam in sirupis compositis ad infrigidandum.
384. DE PRIMULIS VERIS PRIMULE VERIS herba est, quod simili nomine appellatur. Alio nomine dicitur herba sancti Petri; quidam vocant paralisis. Dicitur enim primula veris, quia in tempore prime veris producit florum. Nascitur locis solidis et humorosis et in pratis. Contra fracturam capitis vel aliquod membro sive percussionem vel aliqua vena incisa in corpore, succum eius ex tota herba expressum dabis ieiuno ciatum unum mane et sero, sine dubio sanabitur. Item valet contra stranguriam et dissuriam aqua decoctionis radicum eius.
385. DE PALATIO LEPORIS PALATIO LEPORIS herba est similis sparago, sed habens folia longiora et morbidiora quasi feniculo, et radix eius sicut radicibus bruschi, et florum non producit. Facit enim semen rubicundum, magnum et rotundum sicut semen brusci, crescens in quantitate unius cubiti. Est enim diaforeticam. Et vocatur palatio leporis, quia leporem fugit ante diabolo persecuta et, cum esset sub hac herba, secura est a diabolo et non potest eam tangere. Alii vocant eam artheticam. Aqua vel vinum decoctionis radicum eius valet contra artheticam et yliacam passionem, dissuriam et stranguriam. Nascitur locis obscuris et in planis et in silvis.
386. DE PULMONARIA PULMONARIA herba est similis borrago, sed est latiora et longiora et morbidiora, et habet quesdam albidam hinc ilinch sicut pulmone, quia dicitur pulmonaria, vel quia precipue valet contra vitium pulmonis. Hec sepe comesta vel in sirupis confecta valet pulmoni ulcerato.
387. DE PERSICARIA PERSICARIA herba, cuius folia cum floribus precipue competit usui medicine, et similatur folia persici. Nascitur locis humorosis et aquosis. Alii vocant eam sanguinariam, alii sanguis sparsi. Virtutem habet incensivam. Contra vermes aurium sucus foliorum eius auribus iniectus occidit vermes in eos.
388. DE PARATELLA PARATELLA sive patella herba est, cuius folia similatur liquiritia sive similis listrago, et habet semen rubeum et rotundum ad modum ciceris. Radix eius longa et grossa et colorem citrinum. Alii vocant eam basilisca, habet enim virtutem venenosam. Dicunt quidam quod ex ea fit venenum artificiose composito. Valet precipue contra fistulam licinium ex ea factum ori fistule immissum competenter, os elargat et eam occidit et curat. Nascitur in planis locis sablosis.
389. DE PIMPINELLA PIMPINELLA herba est, quod simili nomine appellatur. Nascitur locis sablosis et ad pedem montibus. Valet precipue ad vulnera consolidandam; pulvis pimpinelle superaspergatur sepe, et sanabitur. Contra fistulam et cancro superposita viridis vel siccata mire proficit. Item contra obscuritatem oculorum, vinum vel aqua decoctionis eius, oculos lava mane et sero, mire clarificat. Contra venenum et serpentium morsus sucus pimpinelle potui dato venenum excutit. PRONOSTICA ad vulneratos: pimpinelle manipulum 1 cum sale tere et distempera cum vini calicem 1 et da ieiuno bibere, si videris exire per plagam non evadet.
390. DE PILOSELLA PILOSELLA herba est, quod oritur ad pedem montibus, habet folia longa unius digiti ad plus vel minus, et habet pilos longos, unde dicitur pilosella. Extenditur super terram. Virtutem habet mundificandi, constringendi et consolidandi vulnera; si ex eius suco fit unguentum cum cera, oleo et terbentina, vel pulvis foliorum eius superaspersus, vulnera recentia mire consolidat. Contra quartanam febrem, sucus piloselle in hora accessionis potui dato liberat. PRONOSTICA ad vulneratos: da potui sucum piloselle, si reicit, morit, si non, vivet; probatum est. Item si cum dicto succo aliquod ferrum temperatum fuerit, alia ferramina interficit.
391. DE PROVINCA PROVINCA herba est satis commune, de qua mulieres faciunt corona. Valet contra fluxum sanguinis e naribus vel ab aliquo loco capitis. Folia eius in ore retenta, fluxum sanguinis sistit.
392. DE PALMA CHRISTI PALMA CHRISTI herba est similis cinnamomum, sed habens folia signata quasi celesti coloris hic illihinc. Oritur locis obscuris et humidis, et proprie inter castanetis. Valet <…>.
393. DE PERSICA PERSICA frigida est et humida in tertio gradu. Est enim fructus arbor, cuius folia similis est amigdalo, sed sunt maiores [sunt]. Fructus eius precipue competunt esui; ieiuno comeste colleram refrigerant, stomachum ex calore colere abhominationem <et> vomitum <patientem> confortant et appetitum incitant. Nocent enim flegmaticis et melancolicis. Quinque vel 7 foliis eius contrite, et cum farina facto crispelle et ieiuno comeste, faciunt assellare et purgant enim principaliter flegma, secundo colera et melancolia. Anime ex nucleis eorum mundate et comeste ieiuno vel contrite et cum aqua calida potate idem faciunt; purgant enim superius et inferius. Debet accipi usque 40 numero, vel secundum virtutem accipientis. Fit etiam oleum ex nucleis persicorum, convenit dolori aurium ex frigiditate calidum auribus stillatum vel cum bombice immissum. Contra lombricos sive ascarides puerorum fiat emplastrum super umbellicum ex foliis eius et modico allio, menta et absinthio, sed tamen prius inuncto predicto oleo.
394. DE PERSICA SECUNDUM ISAAC (MARG. INF.) PERSICA, inquid YSAAC, frigida est et humida in secundo gradu. Plurimum similia grisomiliis, sed saporiora, stomaco convenientia; non enim convertuntur, ut crisomilia. Crisomilis similia, quoniam eodem modo flegma generat. Persica ieiuniis stomacho vacuo sunt edenda, et post vinum vetus odoriferum appotandum. Persica dividuntur in duo. Est enim grande, album, pilosum, ruboris habens quiddam; est parum leve, rufum vel citrinum. Grande saporis dulcis est acriorisque, cuiusdam humiditatis, humidum est ac viscosus, quia convertibile est in flegma crossum atque putredinem. Manifestetur in hoc, quod si persicum scissum post paululum naribus apponas, odorem quasi putredinis sentias. Parum odorativum est conversione languentium. Sucus foliorum eius potatus lumbricos cucurbitinos eicit. Idem facit, si ex eo cataplasma feceris umbillico. Si verminosis apponas auricule, vermes occidit.
395. DE PEDE VITULI PES VITULI, barba Aaron, id est iarrus, ut supra in littera I.
396. DE PEDE LEPORINO PES LEPORINUS herba est, cuius folia similatur cicorea, et habet florem croceum similis lactuce leporine sive herbe calendule, et radix eius alba, et multa testicula ad modum affodilli, sed sunt parvi ut testiculi leporis.
397. DE PALLEO PALLEO herba est, cuius folia similis est frumento, sed est grossiora et albidiora. Nascitur in ciliariis et circa viam. Foliis eius exsiccate et in pulvere redacte, vulneribus recentibus superasperse et alligate, statim sistit sanguinem et vulnera consolidat.
398. DE PEDE COLUMBINO PES COLUMBINUS herba est, quod alio nomine dicitur sflectio, habens folia rotunda intercisa similis pede columbi et fusticulos rubeos et florem subrufum, et expanditur super terram. Nascitur in ciliaria et locis sablosis et lapidosis. Mense Madio vel Iunio colligitur cum floribus suis, in umbra siccatur, per annum servatur. Cum reperitur in medicinis, et maxime in trocisci diacorallis, sflectio, id est pes columbinum, foliis cum suis floribus debet poni. Contra testiculos inflatos ex flegmate lucido, pes columbinum et lactucam viridem parvam simul contritis et cataplasmatis, mirum est.
399. DE PORRO SECUNDUM ISAAC PORRUS calidus est in medio tertii gradi, siccum in fine, quod certificat sue ponticitatis <natura>, unde sanguinem manantem ex naribus constringit. Sed secundum cibum illaudabilis est, nocet enim stomacho faciens inflationem et ventositatem, et cum suo acumine nervos eius mordet. Habet proprietatem faciendi fumum nigrum melancolie pertinente, qui caput ascendens visui tenebrositatem facit atque somnia terribilia et timorosa inducit. Unde cavendum est ab omnibus naturas lesionis eius aptas habentibus. Quem comedere diligentes accipiant post eum portulacas, endivias et similia, ut eius calor ab istis temperative accipiatur aut elixetur, deinde bis aut ter lavetur et esui priori modo donetur. Quod tamen secundum medicinam valet. Crudus enim comestus calorem pulmonis de crossis mundificat humoribus, epatis oppilationem aperit, oxiregimina habentibus mitigationem tribuit. Sucus eius cum aceto et oleo rosarum et thure naribus missus sanguinem inde fluentem constringit eis, si qui frigidi sunt natura. In aure distillatus dolorem placat de frigiditate oris. Crudus cataplasmatus morsus serpentium dene prodest. Elixetur quoque si pistetur, contra hemorroidas cataplasmetur, tumorem de humiditate dissolvit. Caput eius coctum et cum cassameleon vel amigdaleon conditum ventrem suscitat et ventrem humectat valetque contra colicam passionem que fit de grossis et viscosis humoribus. Semen porri siccum est inferioris actionis, de quo dragm. 2 potui date cum duabus dragm. seminis mirte sanguinem ex pectore screantibus fluentem stringit, gule tamen et dentibus nocet; quod si assetur et nasturcii semine misceatur, emorroidas patientibus prodest. Ventositatem intestinorum dissolvit, ventrem constipat tamen. Silvestris vero calidus est in quarto gradu, siccus in tertio, proinde crossos dissolvit humores, oppilationem aperit, urinam et menstrua provocat.
Barbe porrorum contra fluxum ventris si assentur super testam calidam, quarum fumus recipiat ex parte inferiori, et sedat fluxum; probatum est.
- De rosa
- De rafano
- De reubarbaro
- De reupontico
- De radix
- De rubea
- De ruta
- De rosmarinus
- De rubus
- De rodalda
- De rabiosa
- De rapistro
- De riso
- De rapa
400. DE ROSA ROSA frigida est in primo gradu, sicca in secundo. Rosa sicca et viridis competunt usui medicine. Quidam colligunt post maturitatem, sed non tam diu servatur. Debent autem colligi, dum non habent folia omnino exparsa et aliquantulum subrubea. Si autem sunt subalbida aut nigra aut pallida, non sunt apponenda in medicinis, quia significatur vetustate consumpta aut ante tempus collecta. Collecte autem sicut dictum est, debet desiccari ad solem aliquantulum, et possunt servari per triennium. De rosis viridibus fiunt multa. Sicca autem rose debent poni in medicinis, cum receptio rose invenitur, quia melius conteruntur. De rosis autem fit mel rosarum, zucharum rosarum, sirupus rosarum, oleum rosarum et aqua rosarum. Mel rosarum sic fit: mel primo despumetur, deinde bene coletur, postea addantur rosarum folia viridia, abiectis stipitibus et quibusdam albis, que sunt exteriori parte et inferiori, et folia minutatim intercisa ponatur, et fiat decoctio aliquantula. Signum decoctionis est color rufus et odor et aliquantula spissitudo; per 5 annos servari potest. Virtutem habet confortandi ex rosis, que sunt aromatice, mundificandi ex melle. Competenter datur flegmaticis melancolicis in hieme et in estate debilitatis cum mulsa facta ex aqua et melle rosarum; datur etiam competenter predicta mulsa post tertium diem, et ad balneis redierint. Ad mundificationem stomachi ex frigidis humoribus detur mel rosarum cum aqua decoctionis seminis feniculi, additis tribus granis salis, si potest accipere. Debet esse hec quantitas rosarum et melle: in 4 libris mellis ponatur libra 1 rosarum. Zuccarum rosarum sic fit: folia rosarum viridia pistata, ut diximus, cum zuccaro, et bene terantur et ponatur in vase vitreo ad solem per 30 dies, et cotidie moveantur bene et misceantur; per triennium potest servari. Quantitas zuccari et rosarum debet esse talis: in 3 libris vel 4 zucaro ad plus ponatur libra 1 rosarum. Virtutem habet zucarum rosarum constringendi et confortandi. Contra dissinteriam zuccarum rosarum et pulvis masticis ad plus dragm. 1 commisceantur et dentur, postea vero aqua rosarum detur decoctionis masticis et gariofilorum. Contra lienteriam et diarriam frigidam ex debilitate virtutis contemptive zuccarum rosarum et dianthos equaliter commisceantur et dentur; satis confert. Valet etiam contra vomitum collericum. Contra sincopim et cardiacam, cum fit ex calefactione spiritualium, detur cum aqua rosarum. Sirupus rosarum sic fit: quidam rosas paratas, ut diximus, decoquant in aqua, et in tali aqua colata, addito zuccaro, fiat syrupus. Alii vero melius facientes ponunt rosas in aliquo vase habente orificium strictum et superinfundunt aquam ferventem, et dimittunt per diem et noctem, et ex tali aqua, addito zuccaro, fiat sirupus. Alii vero prius ponunt de rosis in ipso vase et plus infundunt de aqua fervente et dimittunt, ut diximus, et fit aqua rubea et faciunt sirupus. Alii vero competunt rosas virides et exprimunt sucum et inde faciunt sirupum, et hic optimus est. Et nota quod siropus factus de recentibus rosis prius aliquantulum laxat, postea constringit. Sirupus rosarum habet virtutem confortandi et constringendi. Contra fluxum ventris et contra vomitum detur cum aqua pluviali vel aqua rosarum, febricitantibus post minutionem cum aqua frigida detur. Contra sincopim similiter. Oleum rosarum sic fit: quidam decoquunt rosas in oleo communi, colant et servant. Quidam autem implent vas vitreum rosis et oleo, et faciunt bullire in cacabo aqua pleno, et hoc oleum bonum est. Alii terunt rosas in oleo et in vase vitreo, soli exponunt per 50 dies, et hoc oleum bonum est. Contra calefactionem epatis inungatur epar. Contra dolorem capitis ex calore frons et timpora inungatur et contra diaforesim; et melius est, si addatur pulveres sandali albi et rubei vel saltem rosarum, et contra predictas causas ponatur oleum rosarum in cibis eorum loco communis olei, et precipue contra calefactionem epatis. Qualiter fiat aqua rosarum non possumus expresse significare, nisi videatur. Aqua rosarum virtutem habet constringendi et confortandi. Contra fluxum ventris et vomitum collericum detur aqua rosarum simpliciter vel aqua rosarum decoctionis masticis et gariofilorum, et precipue contra fluxum ex debilitate virtutis retentive vel acumine medicine, scilicet quando medicina nimis ducit. Contra corrositatem gingivarum mastix et gariofili bulliant in aqua rosarum, postea desiccata pulverizentur et, addito pulvere rosarum, conficiatur cum aqua rosarum vel cum succo rosarum, quod plus valet. Postea fiat desiccatio ad solem, et sic ter vel quater ex tali confectione illiniantur gingive. Sincopizantibus et cardiacis detur in potu vel superaspergatur faciei. In coliriis ad oculos ponitur competenter et unguentis ad faciem, quia abstergit pannum superfluum et subtiliat cutem. Sicce rose naribus apposite cerebrum confortant et cor reparando spiritus. Contra fluxum ventris ex colera detur aqua pluvialis decoctionis rosarum. Valet et emplastrum ex rosis et albumine ovi et aceto, et ponatur supra pectinem et renes. Contra vomitum fiat decoctio rosarum in aceto, et spongias intincta super os stomachi ponatur. Contra sincopim detur aqua decoctionis rose, detur etiam pulvis in ovo sorbili. Anthera dicitur flos rosarum quoddam quod interius reperitur. Valet contra fluxum ventris et vomitum, et eius pulvis uve superpositus humiditatem consumit. Contra ragadias et fissuras labiorum superspergatur pulvis anthere, vel cum aqua dragaganti conficiatur et illiniatur. Cum dens fuerit extractus et sanguinis fiet fluxus, fiat decoctio antere in aceto vel saltem rosarum et fiat gargarismus. Nota quod succus rosarum viridium potest servari. Contra ruborem oculorum, si sentiatur punctura, valent rose cataplasmate prius in aqua cocte.
401. DE RAPHANO RAPHANUS calidus est et siccus in tertio gradu. Herba est, cuius radix simili nomine appellatur. Radix magis competit usui medicine viridis et sicca, sed viridis magis. Potest autem servari per annum, abiecto fuste interiori, si fuerit desiccatum. Virtutem habet dissolvendi, incidendi. Competens etiam fit oximelle: conterantur radices aliquantulum et dimittantur biduo vel triduo in aceto, postea addatur tertia pars mellis; tale oximel valet ad quartanam et cotidianam. Si predicte collature addatur zuccarum, optimus fiet sirupus. Contra cotidianam de flegmate salso et tertianariis notas, et precipue in hyeme, detur cum calida mane. Suppositorium cotidianario sic facies: accipe zuccarum et salem et parum olei violati, et pone in sartagine vel alio vase eneo et tantum dimitte bullire, donec inspissetur et durum fiat, et postea super marmor pone, ut infrigidetur, magdaliones itaque oblongos ad modum ossis dactillorum informabis et sic ano intrudatur, vel accipe medullam caulis domestici et sapone inunge et suppone, vel accipe saponem album et fac inde suppositorium, vel accipe stercus muris et inunge oleo et sapone. Si frigidi humores sunt in stomaco indigesti, cortices radicis raphani perfusas melle in aceto comedat patiens usque ad saturitatem, postea bibat aquam calidam, et digitis in ore immissis vel penna in oleo intincta, vomitus provocetur. Contra duritiem splenis, herba ipsa decocta in vino et oleo spleni cataplasmetur; et pectini cataplasmata solvit stranguriam et dissuriam.
402. DE RADICE RADIX calida est et sicca in secundo gradu. Herba est, cuius radix simili nomine appellatur. Que cum in PASSIONARIO invenitur, similiter debet poni radix raphani. Virtutem habet similem rafano et contra easdem causas et eodem modo, sed non adeo efficax.
403. DE RADICE SECUNDUM ISAAC (MARG. INF.) RADIX calida est in tertio gradu, sicca in secundo. Minus quam rapa nutrit propter suum acumen, quod est fortius acumine rape. Nutrimentum eius crossum est et durum digestioni, stomaco sed nocitivum est et incoveniens oculis, dentibus, gule et omnibus vulve doloribus. Secundum medicinam convenit, secundum cibum manducata tortione et inflactionem generat, et stomaco fit illaudabilis, quod testatur ructus eius putridus, qui fit maxime ante cibum. Illa enim esui ieiuniis data elevat cibum et cohibet, ne descendat ad locum coctionis, unde fit causa indurande digestionis, et naturalem virtutem inhibet cibum in inferiori parte expellere, quia fit causa vomitus, maxime eis, qui naturaliter habent ventositatem <in> stomaco. Que tamen post cibum accepta minorem agit ventositatem superius ascendentem, et cum sua gravitate descendit inferius deponitque cibum in loco decoctionis et digeritur, ubi oportet. Unde fit causa secundam digestione confortandi. Hec est gratia sue actionis, quia non habentibus ventositatem impedit post cibum accepta. Proinde volentes eam pro vomitu accipere, ante cibum sumatur, sed propter supplementum secunde vel tertie digestionis post cibum manducetur.
404. DE REUBARBARO REUBARBARUM calidum est et siccum in secundo gradu. Reu aliud barbarum, quod sic dicitur, quia in barbarica natione reperitur, ut in India et ultramarinis partibus, aliud ponticum, eo quod in Ponto insula reperitur, vel quia ponticum habet saporem. Reubarbaum, ut quidam dicunt, radix est cuiusdam arboris et reperitur quasi quedam tuberositas. Est autem elligendum quod grave est in genere suo et non perforatum et, cum frangitur, interius habet quasi quasdam venulas distinctas hinc rufas, hinc albas, hinc subalbidas, hinc croceas. Quod autem minus leve est et perforatum et minus solidum quasi lignum, et tales venas non habet, et interius est nigrum aut subpalidum, quod etiam masticatum non tingit ut crocus, abiciendus est. Servatur per 3 annos nec ultra. Virtutem habet diureticam et purgandi principaliter colera, secundario melancolia. Contra medium et minorem <emitriteum>, simplicem et duplicem tertianam, in aqua decoctionis seminis mellonis, citroli vel cucumeris et cucurbite resolvatur cassia fistula et tamarindi, et in colatura ponatur dragm. 2 pulvis reubarbari per noctem, mane coletur et detur, vel sumatur dragm. 3 de pulvere reubarbari et cum vino malorum granatorum, vel sirupus acetosus tota nocte maneat, deinde pulveri addatur medecine in mane et offeratur absque omni periculo. Senibus pulvis <et> pregnantibus detur hoc modo: pulvis reubarbari dragm. 7 ponatur et syrupus viole et aqua per noctem, mane detur colatura. Competenter etiam ponitur in sirupus contra acutas febres. Quidam primo ligant in panno subtili et dimittunt etiam sirupus a principio, sed tunc sirupus non est adeo efficax, et oportet poni de reubarbaro in duplo vel triplo plus quam si ponatur in fine decoctionis; colari etiam debet, si placet. Nota quod in libra 1 sirupus sufficit unz. 1 reubarbari. Contra calefactionem epatis et oppilationem splenis ex calida causa detur reubarbarum cum calida, sed melius est, si cum trifera saracenica et succo scariole. Nota quod alio nomine dicitur raundfeni, id est reubarbarum.
405. DE REUPONTICO REUPONTICUM calidum est et siccum. Per 10 annos potest servari. Est autem multum simile reubarbaro. Est autem elligendum quod gravius est et interius habet venulas distinctas ut reubarbarum, sed non tingit ut reubarbarum. Virtutem habet mundificandi, confortandi ex ponticitate sua et diureticam ex qualitatibus. Aqua decoctionis eius vel succus feniculi cum eo datur, solvit oppilationem splenis et epatis ex frigida causa. Cerotum factum ex pulvere eius et oleo rosarum vel communi et cera valet contra debilitatem stomaci. Pulvis eius cum melle datus lumbricos occidit.
406. DE RUBEA RUBEA calida est et sicca in secundo gradu. Herba est; que maiorem <maiora> habet folia, et est maioris virtutis. Alia est minor, que minora habet folia et est minoris virtutis. Virtutem habet confortandi ex aliquantula ponticitate sua et diureticam ex amaritudine. Contra debilitatem stomaci et epatis relaxationem detur vinum decoctionis radicis eius et masticis. Valet etiam emplastrum factum ex pulvere radicis eius desiccate et mastice, cera et oleo ad idem. Ad menstrua provocanda et fetum mortuum et secundinam educendam radix quantumcumque grossa potest haberi radatur exterius et supponatur. Si vero etiam ungatur melle et superaspergatur scamonea, pulvis predictus effectus melius consequatur. Si ex aqua decoctionis eius caput lavetur, capillos rubeos reddit.
407. DE RUTA RUTA calida est et sicca in secundo gradu. Cuius duplex est maneries, scilicet domestico et silvestri, que piganum dicitur. Folia et semina competunt usui medicine. Cum simpliciter in medicinis invenitur receptio rute, folia debent poni, cum invenitur receptio seminum, semina debet poni, cum receptio pigani, folia debent poni. Semina collecta per quinquennium servatur, folia per annum exsiccata. Virtutem habet diureticam, dissolvendi et consumendi. Contra cephaleam et epilensiam in balneo iniciatur parum succi eius per nares, quia flegma educit et cerebrum mundificat. Vinum decoctionis eius valet contra eadem. Contra epilensiam pulvis peonie dragm. 2 bulliantur aliquantulum in succo rute et, addito modico vino, detur patienti. Contra defectum visus ex fumositate melancolica in dolio ponatur ruta cum vino, et tali vino utatur patiens. Contra dolorem dentium ruta cocta in vino cataplasmetur loco patienti. Aliud, accipe fustem eius et exure aliquantulum, et in concavitate dentis pone et cauteriza, confert satis. Contra frigiditatem stomaci et eius paralisim et aliorum membrorum detur vinum decoctionis eius et castorei. Ad idem valet pulvis eius et castorei. Contra yliacam passionem dragm. 3 esule bulliant aliquantulum cum melle addito suco rute ad ultimum et detur patienti. Contra oppilationem splenis et epatis, stranguriam et dissuriam ruta in vino et oleo cocta patienti cataplasmetur. Contra tenasmon ex frigida causa decoquatur in vino et fiat encatisma, vel calefiat vinum bene et fundatur supra rutam, et patiens fumum recipiat per embotum. Ad menstrua provocanda et fetum mortuum et secundinam educendam detur trifera magna cum succo rute. Idem operatur solum sucus per os datus aut pessarizatus, aut teneritates eius sicce in oleo et supposite. Contra dolorem exteriorem et contusionem [salvia] ruta in testa calefacta sine liquore superponatur. Contra lippitudinem oculorum et ruborem pulvis cimini cum succo rute conficiatur, et bombix intinctus oculos superponatur. Contra livorem cum pulvere cimini ruta conficiatur et superponatur. Contra venenum bibitum ruta bibatur. Valet etiam contra morsum venenatorum animalium; desuper cataplasmetur. Si aliquis fuerit totus circumdatus ruta viridi, secure potest accedere ad interficiendum basiliscus. Ruta agrestis, quod Greci vocant piganon orinon, nascitur in montibus et locis asperis et lapidosis. Valet ad caliginem oculorum in vino decocta, tamen albo et veteri, et cola et reconde in ampulla vitrea, et competenter unge oculos bis vel ter in die. Ad idem succus eius cum succo feniculi et melle albo, facto collirium oculis utere et miraberis. Ad urinam provocandam accipe 9 tallos rute agrestis et bene contere, et cum quiactos tribus aque dabis potui per 9 diebus.
408. DE RORE MARINO ROS MARINUS calidus est et siccus. Excessus eius non determinatur ab AUCTORIBUS. Quidam dicunt quod sit fructex, alii quod herba. Folia et flores competunt usui medicine. Flos autem dicitur anthos, unde fit electuarium quod dianthos dicitur. Herba ipsa libanotidos et dendrolibanos dicitur. Alii vocant libantis, alii ycteriten, alii aliun. In locis marinis crescit, unde et ros marinus dicitur. Cum autem invenitur receptio anthos in medicinis vel roris marini, flores debent poni, cum libanotidos vel dendrolibanon, folia. Flore collecti et aliquantulum desiccati ad solem per annum similiter servatur et folia. Virtutem habet confortandi ex aromaticitate, dissolvendi ex caliditate aperiente. Contra sincopim et cardiacam detur dianthos cum vino. Aliter, ex succo foliorum eius et aqua rosarum parum et succo pastinace addito zuccaro fiat optimus sirupus et apponatur pulvis ossis de corde cervi, vel detur cum pulvere tali. Contra frigiditatem et debilitatem stomaci fiat decoctio eius in vino, et patiens cooperto capite fumum recipiat. Contra humiditatem uve acetum vel vinum decoctionis eius et masticis gargarizetur. Contra dolorem stomaci et intestinorum ex ventositate detur vinum decoctionis eius et cimini. Contra stranguriam et dissuriam flores vel saltem folia decocta in vino pectini cataplasmetur. Ad matricem mundificandum et conceptum iuvandum fiat fomentum circa pudenda ex aqua decoctionis eius. MULIERES SALERNITANE flores in oleo muscellino decoquunt et sibi supponunt.
409. DE RUBO RUBUM dicunt quidam calidum esse et siccum, CONSTANTINUS autem dicit summitates eius esse stipticas et ponuntur contra usturas et contra calida apostemata, unde videtur quod sit frigidum et siccum. Contra ruborem oculorum turiones eius cum vitello ovi conterantur et, addito croco, oculis superponatur, confert. Contra quaslibet usturas cera mundissima resolvatur oleum rosarum, post succus turionum in maiori quantitate, post oleum quod sic fit: coque ova in aqua, ut dura sint, et accipe vitello eorum et pone in sartagine super ignem et move continuo, et fiet oleum. Pone multa vitella ovorum, quia parum oleum effluit, confert. Contra calida apostemata folia summitatum trita cum aqua rosarum superpone. Contra dissinteriam succus turionum cum aqua ordei per cristere iniciatur, vel ex turionibus tritis cum albumine ovi et aceto fiat emplastrum supra pectinem et renes. Si fiet vitio superiorum, lenticulam in suco eius aliquantulum exusta detur ad manducandum.
410. DE RODALDA RODALDA herba est calida et sicca, habens folia similis rafano et eiusdem saporis, sed sunt albidiora et radix parviora. Nascitur locis solidis et in campis. Succus ex foliorum eius, in ipso temperatum aliquod ferrum, omnia ferramenta incidit. Contra lumbricos sive ascarides puerorum fiat emplastrum ex foliis eius contrite et superposite umbellicum.
411. DE RABIOSA RABIOSA herba est, quod alio nomine dicitur porrariam, alii vocant fagiolaria. Nascitur in hortis sive in campis, et maxime inter porrorum. Valet precipue contra yliacam passionem et contra verrucas. De ea diximus retro ubi herba rabiosa, unde caremus hic dicere.
412. DE RISO RISUS frigide et sicce complexionis est. Quoddam semen est simile frumento, et sic crescit et producit spica ut frumentum, unde ad multis dicitur frumentum risum. Colligunt eum et pistant in pilla cum aliquantula aqua, ut ad cortice bene mundatur, quod album fiet. Hoc precipue valet contra omnem fluxum ventris, dissenteriam et lienteriam, et contra tenasmon. Decoquitur et cum lacte amigdalino et zuccaro in multa quantitate conditum competit esui, mire nutrit et constringit et sanat. Contra fluxum ventris ex colera et contra dissenteriam fiat cristere, quod receptio: risi unz. 2, dragaganti, gummi arabici assi, bolii armenici ana unz. sem. bulliantur in aqua pluviali et colentur, postea dissolvantur in dicta aqua duo vitella ovorum assatorum et pulvis bolii armenici et unz. 1 olei rosarum, et iniciatur per cristere tepidum. Hoc probatum est. Sed melius operetur, si prius faceret cristere mundificativo, scilicet ex decoctione ordei mundi et oleo rosarum.
413. DE RISO II, SCILICET SECUNDUM ISAAC (IN FINE CAPITULI) GALIENUS inquit: natura rixi calida est in primo gradu, sicca in secundo. Diversis autem modis homines illud accipiunt, et secundum unumquemque actio in plus minusve mutatur. Aliquando mola illud terunt et farina eius velut tritici coquunt. Valet ita coctum eis, qui morsionem in stomaco patiuntur et intestinis. Sunt qui integrum coquunt cum aqua, hoc etiam valet ad collericam diarriam. Item cum lacte alii coquunt et amigdaleon; amittit, si ita coquatur, constipationem suam et perfecte nutrit et bonum sanguinem generat et sperma auget. Habet rixi proprietatem, quod si vel cum ipso vel cum aqua lentigines laves, aufert eas et cutim mundificat.
414. DE ROBILLIS SECUNDUM ISAAC (MARG. INF.) ROBILLE frigide sunt in primo gradu, medie inter siccum et humidum. Cortex earum stipticus est. Cortice ergo mundate laudabilia generant chimia, nec inflationem et ventositatem sicut fabe faciunt. Ad usum edendi bone sunt in estate in calida regione. Cataplasma ex eis in febris <…> factis, imposita solidant et dolorem auferunt, maxime si cum sapa sint temperate. Ius ex illis velut ex faba factum valet ad corasim doloremque in pectore. Cocte cum ordeo et crisolocanna aut bletis febrem patientibus prosunt, que ex sanguine et colera rubea <nascitur>. Qui propter diarrie refrenationem illas volunt accipere, coctas una aqua et altera amixtis portulace ramis et suco malorum punicorum acidorum et oleo sumatur.
415. DE RAPISTRO RAPISTRUM calidum est et siccum. Alio nomine dicitur rapa agrestis, quia folia eius et semen similatur rapa, sed non radix. Semen eius precipue competit usui medicine.
416. DE RAPA RAPA calida est in secundo gradu, humida in primo. Multum plus ceteris herbis nutrit, dure tamen digeritur, mollem et inflata facit carnem propter sui ventositatem et inflationem. Proinde coitum suscitat et sperma augmentat. Que si in aqua coquantur et, illa aqua eiecta, in alia recoquantur, durities sue substantie temperatur. Mediocriter inter bonum et malum nutrit, que non bene cocta difficile digeritur, ventositatem generabit, et in venis et poris oppilationem facit. Idcirco utilis est si bis cocta et uterque aqua proiecta recoquatur cum pinguissima carne. Propterea secundum medicinam est congrua, quia si in eius iure pedes podagricorum et artheticorum loti fuerunt, dolori mitigativum prestabit. Napis occurrit venenis, si eius semen detur. Conditur autem ubi rapa radix illius.
- De spica
- De strigno
- De serapino
- De semperviva
- De siseleos
- De sulphure
- De sanguine draconis
- De squinanto
- De sinapi
- De sarcocolla
- De sticados
- De satirion
- De sponsa solis
- De spondio
- De strucio
- De stinco
- De scordeon
- De sapone
- De sparaco
- De savina
- De sasifriga
- De sale armoniaco
- De sale gemma
- De sisimbro
- De salvia
- De scabiosa
- De senationes
- De serpentaria
- De salix
- De sambuco
- De squilla
- De storax
- De sumac
- De stafisagria
- De sandalis
- De sene
- De serpillo
- De saturegia
- De spatula fetida
- De sanguinaria
- De scolopendria
- De soldanea
- De spinaca
- De scaloneis
- De spargula
- De silfio
- De sambaco
- De spina benedicta
- De sebesten
- De sistra
- De saliunca
- De spume maris
- De spongia
- De sigillum sancte Marie
- De sigillum Salomonis
- De sorbastrella
- De sorbis
- De sticados arabico
- De sinoni
- De sissamo
417. DE SPICA SPICA calida est in primo gradu, sicca in secundo. Spica est duplex, scilicet spica nardi et spica celtica. Dicunt quidam quod spica nardi sit flos cuiusdam arboris, sed mentiunt. Invenitur enim spica nardi circa radicem cuiusdam arboris. Est autem elligenda que in substantia est plena, in odore suavis, in gustu acuta et aliquantulum subamara, et aliquid habet ponticitatis, et que sit in colore subrufa. Cum autem ponitur in medicinis, abiciendum est quoddam album quod interius est et quoddam nigrum quod exterius est quasi circa radicem, et folia eius pura ponuntur in medicina in ea quantitate, que ab AUCTORIBUS determinata est. Per 10 annos servari potest in loco sicco et non humecto. Quidam mentientes dicunt spicam celticam esse saliuncam. Est autem spica celtica similis spice nardi et in septentrionali plaga reperitur, sed tamen pro ea ponitur saliuncam. Spica nardi qui niger est vel terrea non debet poni in medicinis. Virtutem habet confortandi ex aromaticitate sua et ponticitate, diureticam ex amaritudine sua. Contra sincopim et cardiacam passionem limphetur vinum patienti ex aqua rosarum decoctionis ipsius, vel ex tali aqua addito zuccaro fiat sirupus. Contra debilitatem cerebri applicetur naribus. Contra frigidum reuma pulvis spice coquatur in oleo muscellino vel saltem communi et cum digitis naribus imponatur. Tale oleum multum confert et contra surditatem ex frigido humore et contra putredinem aurium post apostemata. Contra frigiditatem stomaci et indigestionem et opilationem splenis et epatis ex frigido humore detur vinum decoctionis eius. Contra putredinem gingivarum superponatur pulvis eius. Ad matricem mundificandam et menstrua provocanda et conceptum iuvandum pulvis eius subtilis ligatus in sacculo lineo formatum ad modum digiti et sic in oleo muscellino vel saltem communi diu bulliat, et postea sibi mulier supponat. MULIERES in oleo bulliunt eius pulverem et bombice supponunt. Contra tenasmon ex frigida causa pulvis eius cum bombice, ano exterius existente, superponatur. Oleum fit ex spica nardi, quod optimum est contra epilensiam, paralisim, artheticam et podagram sumptum per os vel inunctum. Quidam dimittunt pulverem eius in oleo per 20 dies, postea bulliunt bene, colant et servant. Alii dicunt quod SARACENI faciunt tale oleum ex spica nardi viridi. DIOSCORIDES dicit quod preciosissimum sic fit: accipiunt 50 libras spice nardi et ponentes in olla bene obturata os et aliam ollam infundunt in terra, et a fundo superioris olle descendit calamus ad inferiorem, circa superiorem faciunt ignem et spica exsolvitur, et oleum effluit inde per chalamum in inferiorem ollam, et ex 50 libris non effluit nisi 5 vel 6 unz. olei.
418. DE STRIGNO STRIGNUM, morella, solatrum idem est. Frigidum et siccum est in secundo gradu. Est autem aliquantulum diureticum, viridis et <siccum>. Secundum folia et secudum fructus multe est efficacie, exsiccate modice. Virtutem habet infrigidandi. Contra oppilationem splenis et epatis, et maxime contra yctericiam, quando opilatus est superior porus cistis felis, detur succus eius in potu, vel ex succo eius fiat sirupus et addito zuccaro, vel, quod melius est, dentur dragm. 2 succi eius cum dragm. 1 reubarbari. Contra apostemata in stomaco, in epate, <in> intestinis, cum aqua ordei succus eius detur. DIOSCORIDES multum laudat. Contra calefactionem epatis petia intincta in succo eius superponatur. Idem fiat contra podagram, calida vel ipsa herba trita sepius superponatur; vel melius est, si succo eius addatur acetum vel agresta vel oleum rosarum. Contra calida apostemata in principio, ad repercussionem materia herba ipsa trita superponatur.
419. DE SOLATRO RUSTICO SOLATRUM RUSTICUM, quod alii vocant solatrum mortale, quidam solatrum maius, alio nomine dicitur alchechengi. Fructus vel semen eius similatur cerasie, qui fit intus quadam vexica, et valet precipue calculosis, stranguriosis et dissuriosis. Vinum decoctionis seminis eius ieiuno potui dato mire est <efficacie>. Valet etiam ad pueros qui patiunt sciaticos dolores in toto corpore. Balneum aque decoctionis tote herbe ipsius per 9 vicibus balneabis et liberat omnes. Multi vocant hec herba sciaco.
420. DE SERAPINO SERAPINUM calidum est et siccum in tertio gradu. Gummi est cuiusdam arboris in ultramarinis partibus nascentis et in Grecia, de qua humiditas quedam fluens circa arborem induratur, ita quod quandoque sine aliqua parte cortice evelli non possit. Diu servatur in loco sicco. Virtutem habet dissolvendi, attrahendi, consumendi et relaxandi. Fumigium eius valet litargicis, sternutationem enim provocat et cerebrum a superfluitate mundificat. Eius 3 dragm. mundificati ut debent et dati asmaticis laborantibus ex humiditate, valet, precedentibus tamen mollificativis et digerentibus materia. Aliter, gentiana in aqua ordei coquatur, in qua colatura resolvatur et detur patienti. Suffumigium vel suppositorium ex eo factum valet contra precipitationem matricis. Suppositorium ex eo factum menstrua provocat et fetum mortuum et secundinam educit, ut dicit DIOSCORIDES. Fumus eius per hos et nares susceptus valet contra suffocationem matricis. Contra duritiem splenis fiat unguentum vel cerotum optimum ex eo posito in aceto, et mane decocto et colato et addita cera et oleo fiat unguentum vel cerotum.
421. DE SEMPERVIVA SEMPERVIVA herba est, quod sic dicitur, quia semper viridis reperitur. Alio nomine dicitur abzo, Greci centros, alii aizon, alii angru. Nascitur super domus. Virtutem habet frigidam in tertio gradu, siccam in primo. Viridis multe est efficacie et in medicinis poni debet, exsiccata non. Virtutem habet infrigidandi et alterandi. Plagelle intincte in suco eius et aceto vel agresta, epati cataplasmate valent multum contra eiusdem calefactionem et dolorem ex calida causa. Herba ipsa trita et superposita valet contra calida apostemata in principio ad repercussionem materiei, licet postmodum obtulit conspissando materia. Contra usturas ex igne vel aqua fiat unguentum ex succo eius et oleo rosarum et cera, sed non debet poni in primis tribus diebus, sed calida ponatur, ut fumositatum fiat evaporatio, unde prius inungimus <sapone et aliis talibus, post tertium vero diem inungimus> tali unguentum ad leniendum. Contra fluxum sanguinis e naribus, quod ex ebulitione sanguinis in epate in iuvenibus fit in estate, plagelle intincte in suco eius et aqua rosarum fronti, tymporibus et gutturi superponatur. Experimento didici quod multum valet, quandoque etiam sola aqua frigida cataplasmata. Ait YPOCRAS: contra calorem et ruborem oculorum et contra ignem sacrum et impeto podagre, herba ipsa per se vel cum polenta facto emplastrum mire prodest. Contra dolorem capitis succus eius et oleo rosarum frontem illinias. Contra morsus spalagionum succus cum vino potui da; similiter valet ictericis et lombricos occidit. Contra fluxum sanguinis mulierum sucus eiusdem potui da.
422. DE SULFURE SULFUR calidum est et siccum in primo gradu. Terra actione caloris excocta et in naturam sulphuream commutatur, aquosis et terrestribus partibus in igneis transeuntibus. Est autem aliud vivum quod tale est, quale a natura producitur. Aliud est extinctum sive mortuum, quod artificiose preparatur et in calamis eneis vel ferreis funditur. Est autem elligendum quod est viride, scilicet <habens> submissum viriditatis colorem, quod enim album vel nigrum vel colorem habet nimis obrufum non est ponendum in medicinis. Per tres annos servatur, post <propter> actionem proprii caloris consumitur et in cinerem album convertitur. Virtutem habet dissolvendi, consumendi et attrahendi. Contra asma inveteratum ex frigido et glutinoso humore, precedentibus ventositatibus circa spiritualia digerentibus et aquis mollificantibus, ut medicina paretur ad exitum, dentur dragm. 3 pulvis eius in ovo sorbili, vel accipiat fumum eius per embotum positus super carbones capite inclinato, ne flegma dissolutum recurrens ad spiritualia suffocet; non etiam nimis prope, ne spiritualia desiccentur. Si sit asma ex siccitate, nullo modo fiat. Contra paralisim, podagram, artheticam, epilensiam oleum siccionum et ceram simul liquefiant, et addito pulvere sulphuris et olei albi fiat unguentum et statim deponant ab igne, pulveribus impositis; utile est contra predicta et contra scabiem. Epilenticus a sursum usque deorsum secundum spinam inungatur. Balneum sulphureum omnibus predictis confert. Contra scabiem litargirum cum aceto conficiatur, et addito sulpure et oleo nucis conficiantur et fiat unguentum.
423. DE SISELEOS SISELEOS, siler montanum idem est. Calidum est et siccum in secundo gradu. Semen eius collectum per 3 annos potest servari, quod ponitur in medicinis, non herba. Virtutem habet diureticam, dissolvendi et consumendi. Contra asma ex frigida causa detur vinum decoctionis eius et ficuum siccarum, vel detur pulvis eius cum ficubus siccis et assatis. Contra oppilationem splenis et epatis, renum et vesice, stranguriam et dissuriam detur vinum decoctionis eius. Suffumigatio facta ex aqua decoctionis eius herbe educit menstrua et valet contra stranguriam et dissuriam solvit. Pulvis seminis eius per se vel cum vino albo potui dato ieiuno stomacho sive accepto cum melle vel zuccaro visum clarificat et lumen oculorum acuit.
424. DE SAPONARIA SAPONARIA, burit, herba fullonum, herba sancti Philippi idem est.
425. DE SANGUINE DRACONIS SANGUIS DRACONIS frigidus est et siccus in tertio gradu. Dicunt quidam quod est succus herbe, quod falsum est. Est autem gummi arboris in Persia et in India nascentis. Sanguis draconis dicitur, quod similis est ei. Est autem elligendum quod subrubicundum est et interius clarum sicut minium. Sophisticatur autem quandoque ex pulvere <cimini> cum aliquo suco indurato. Per 30 annos servatur. Virtutem habet constringendi. Contra fluxum sanguinis e naribus imponatur pulvis eius et confricentur nares, ut pulvis adhereat rupture venarum. Fiat etiam simpasma ex eo et albumine ovi et aqua rosarum circa frontem et timpora. Contra emoptoicam passionem vitio spiritualium teneat pillulas ex pulvere eius et gummi arabico cum aqua ordei infusionis dragaganti, quas patiens postea transglutiat. Si vero fiat vitio nutritivorum, detur cum succo plantaginis. Idem fit contra discinteriam, si fiat vitio superiorum. Si vero fiat vitio inferiorum, iniciatur per cristere cum succo plantaginis et aqua ordei, et emplastrum fiat circa pectinem et renes ex eo et albumine ovi et aceto. Suppositorium factum ex eo et suco sanguinarie valet contra fluxum menstruorum.
426. DE SQUINANTO SQUINANTUM dicitur pallea camellorum, quia camelli eam comedunt. Calidum est et siccum in tertio gradu. In Africa et Arabia reperitur. Per 10 annos servatur. Elligendum est subalbidum. Si autem reperiatur quiddam durum et quasi ligneum circa stipitem, abiciatur. Virtutem habet purgandi flegma principaliter. Numquam per se ponitur, sed cum purgantibus flegma, ut cum polipodio, coloquintida. Ad plus debet poni in quantitate dragm. sem. DIOSCORIDES dicit quod coctum in vino et cataplasmatum pudendis menstrua educit, matricem mundificat, stranguriam et dissuriam solvit.
427. DE SINAPI SINAPIS calida est et sicca in medio quarti gradus. Non herba, sed semen ponitur in medicinis, quod collectum servatur per 5 annos. Cum eius receptio invenitur, scilicet sinapis vel napeis vel napeos, semen ponitur in medicinis. Virtutem habet dissolvendi, attrahendi et extenuandi et consumendi. Contra paralisim lingue semen eius masticatum et sub lingua retentum valet. Contra paralisim aliorum membrorum ponatur in saccello et decoquatur in vino et supra locum dolentem ponatur, et precipue in principio egritudinis. Pulvis eius naribus impositus sternutationem provocat, cerebrum a superfluitate flegmatica mundificat. Vinum decoctionis eius et ficuum siccarum valet contra antiquum asma ex frigido et glutinoso humore. Contra oppilationem splenis et epatis et leucoflegmantiam decoquatur in aqua cum radicibus feniculi, qua colata addatur mel, et talis confectio detur. Contra splenis duritiem herba ipsa cum asungia porcina bene trita superponatur. Fomentatio facta ex aqua decoctionis eius menstrua educit, et valet contra stranguriam et dissuriam. Ipsa herba decocta in vino et oleo et cataplasmata solvit paralisim, stranguriam et dissuriam. Vinum decoctionis seminis eius et dragaganti humiditatem uve, faucium et cerebri exsiccat. Dragagantum ponitur, ne vehementer exurat et excorietur.
428. DE SARCOCOLLA SARCOCOLLA calida est et sicca in quarto gradu. Gummi arboris est, in ultramarinis partibus reperitur. Elligenda est que alba est vel subalbida est, et gummosa in maiori quantitate invenitur. Redacta in pulverem non valet. Sepe enim ex alio pulvere solet sophisticari. Emplastrum de ea et albumine ovi factum supra timpora valet contra fluxum e naribus. Pulvis eius cum aqua rosarum conficiatur et soli exsiccetur, et iterum cum aqua rosarum ponatur in oculo, maculam consumit et oculum clarum facit. Pulvis eius vulneri impositus ipsum consolidat. Fumum eius per inferiora receptus emboto imposito valet contra tenasmon.
429. DE STICADOS CITRINO STICADOS CITRINUM, quod barba Iovis dicitur, alio nomine dicitur abdios vel aigus, alii asplignum, alii herba Herculis. Calidum est et siccum in secundo gradu. In tempore veris producens florum colligitur, suspenditur, per annum servatur. Dissolvendi et consumendi virtutem habet diureticam. Vinum decoctionis eius et dragaganti spiritualia calefacit et mundificat. Item vinum decoctionis eius stomacum et intestina calefacit, et ad yliacam passionem valet et ad opilationem splenis et epatis et contra stranguriam et dissuriam.
430. DE STICADOS ARABICO STICADOS ARABICUM herba est. Nascitur locis asperis et in montibus habens folia ut rore marino, sed sunt albidiora et parva, et in summitate producit florem quasi pomiculum, et habet colorem purpureum cum odore aromatico. Folia eius habet saporem subamarum cum aromaticitate multa. Flos eius magis quam folia in receptionibus debet poni. Exsiccata per annum potest servari in multa efficacia. Debet eam legi tempore veris. Calida est in primo gradu, sicca in secundo. Ex amaritudine et ponticitate sua resolutivum est et diureticum. Oppilationem abstergit, preservat et discutit omnem putredinem. Stipticum est modicum, unde confortat cor et spiritualia et valde rectificativum est, nocet collericis ex colera adusta in stomacho et conturbat et vomitum provocat, sitim et siccitatem educit, quia nocet collericis et debilitate dissolvit, unde prius purgandum est cum mirobalanis nigri et sale gemma, postea magis operatur eius efficacia. Oleum ex floribus eius ut electuarium camomille valet inunctus doloribus nervorum, lacertorum et iuncturarum ex frigiditate et humiditate. Valet etiam <ad> epilenticos, vertiginosos, et omni opilationi capitis removet. Valet etiam oppilationi epatis et splenis que fit ex frigiditate et quartanariis et <ad> omnes longas egritudines.
431. DE SATIRIONE SATIRION herba est, quod alio nomine dicitur priapicus. Alii vocant ginos, alii entaticon, alii cinocoron, alii sarapias, alii orcis, alii testiculi leporis, alii neme, alii uram. Nascitur in montibus et in planis. Calidum est et siccum in tertio gradu. Virtutem habet attrahendi ad remotis partibus, unde coitum adiuvat, et valet etiam artheticis. Radix tamen viridis in medicinis ponitur, exsiccata nullius est efficacie. Testiculi virides cum melle confecti coitum confortant; melius tamen est, si fiat confectio ex illis et dactilis, pastinace et melle. Sucus eius cum oximelle bibitus prodest artheticis. Item ad cispam oculi herba satirion, succus cum melle facto collirium oculis utere, mire cisposos sanat et dolorem expellit. Ad cicatrices et omnes fetidas radix per se, bene tere et superpone et cito sanabitur.
432. DE SPONSA SOLIS SPONSA SOLIS frigida est et humida in secundo gradu. Herba est, quod alio nomine dicitur cicorea. Alii vocant intiba et solsequium, alii eliotropio, Greci elioron, alii dialithon, alii scorpion, alii eraclea, alii croroscron, alii emathites, alii yrascorpiu, alii nisene, alii vertannum, alii mulcetran. Nascitur locis cultis et mundis et in pratis. Hec herba divina est ad cursum solis, habet stipites retrorsi, et flos celesti coloris, et quando sol oritur, et flos aperitur, cum sol cecidit, et flos clauditur. Herba ipsius comesta vel sucus eius bibitum valet contra venenum, si sit ex morsura; trita superponatur. Succus eius valet ad opilationem splenis et epatis ex calida causa et ad calefactionem eiusdem.
433. DE SCROFULARIA SCROFULARIA herba est. Nascitur locis solidis, et maxime in scopetis, invenitur tempore estivo et vere, cuius folia expanditur super terram. Radix eius desiccata et in pulvere redacta, et cum sufficienti melle fiat electuarium et detur contra scrofulas et gangulas ad comedendum in mane ieiuno stomacho, et ieiunet usque ad tertiam horam, vel fiant crispelle ex pulvere eius et farina et comedat, postea bibat vinum album veterum et optimum ciatum medium.
434. DE SPODIO SPODIUM frigidum est in tertio gradu, siccum in quarto. Os est elephantis combustum. Elephans ossa habet solida ut sunt dentes, et illa non comburuntur, sed ad diversa officia operantur; sed illa que medullam habent comburuntur, et illa dicitur spodium. Sophisticatur quandoque ex ossibus canis combustis, quandoque ex marmore combusto, sed id ponderosum est minus, unde illud est elligendum quod valde est leve et continuum. Si autem sit valde leve, habens tamen quasdam partes subnigras, bonum est. Carum est, non tamen multe est efficacie. In sirupis ad infrigidandum ponatur. Pulvis cum suco plantaginis datus valet contra discinteriam et emoptoicam passionem. Contra profluvium pulvis eius naribus impositus sanguinem sistit.
435. DE STRUCIO (MARG.) STRUCIUM herba est crescens locis apperitis lapidosis secus mare. Cuius herba et folia est alba ad modum cotonis, et fustulos habens albos et lanatos, cuius viride <…> vel magis confricata intingatur oleo, et accensa ardet sicut candela cere, et hoc dicitur caulis ***<…>
436. DE STRUCIO STRUCIUM, id est caulis agrestis, quidam dicunt braxica non plantata. Calidum est et siccum in secundo gradu. Semen, sucus et foliis usui medicine competunt. Ubi vero invenitur receptio caulicini, semen debet poni, ubi vero invenitur receptio mabathinaticon, sucus ponatur, quod sic appellatur. Folia ipsius in unguentis et in emplastris debet poni. Si paralisis sit lingue, semen masticatum in ore sub lingua diu teneatur, si in alia parte corporis sit, folia in vino decocta cataplasmentur, vel semen teratur et in saccello in vino decoctum cataplasmetur. Contra litargiam pulvis seminis eius naribus insuffletur. Et hoc modo fiat decoctio seminis triti et succi rute agrestis in aceto fortissimo, et inde fricetur posterior pars capitis, ipsa tamen prius rasa. Fomentatio ex foliis eius in vino coctis stranguriam et dissuriam solvit et menstrua educit. Emplastrum etiam ex foliis in vino et oleo decoctis pectini et virge superpositum urinam provocat; virga in eodem oleo ponatur. Folia eius teratur, sucus exprimatur et soli exponatur, ut aliquantulum induretur; sic servari potest per duos annos.
437. DE STINCIS STINCI calidi sunt et sicci in tertio gradu. Pisces sunt, qui in fontibus, et maxime in aquis dulcibus invenitur, et lacertis assimilantur. Saliti per 2 annos servantur. Virtutem habent confortandi coitum, pulvis datus in quantitate 3 vel 4 dragm. cum calido ellectuario, et maxime cum diasetterion. Cum melle etiam bibitus ad idem facit. Et nota quod in multa quantitate datus nocet corpori.
438. DE SCORDEON SCORDEON, id est allium agreste, calidum est et siccum in tertio gradu. Solus flos vel semen eius medicine competit. Aqua vel vinum decoctionis eius spiritualia mundificat a flegmate. Contra dolorem stomaci et intestinorum ex ventositate, et contra oppilationem splenis et epatis ex frigida causa et contra stranguriam et dissuriam valet.
439. DE SAPONE SAPO calidus est et siccus. Alius est saracenicus vel spatarentus sive iudaicus, quo Iudei sericum lavant, alius gallicus. Saracenicus valet contra ustionem ex igne vel aqua, et mox debet poni, et moretur ibi per 3 vel 4 oras; dimittatur, ut calide fumositates et ardores evaporetur. Nam prius apponenda sunt actualiter calida, quia sia frigida statim apponeretur, fumositates et partes ille magis exurentur. Per diem obluantur cum calida et adhibeantur mitigativa et sanativa. Sapo gallicus valet ad idem, et etiam contra scabiem, sed gallicus minus tamen. Magis autem dealbat gallicus carnem inde lotam. Spatarenticus valet contra impetiginem et serpiginem, parte inde lota. Solus autem superponatur vel cum pulvere auripigmenti, precedente lotura de aqua calida. Sapo saracenicus sic fit: fiat lexiva ex aqua et cineri, postea mixta cum calcem viva ponitur in vase subtili in fundo et ita per tridium dimittatur, postea aperiatur foramen et quod primitus exit, capitellum dicitur. Illud sic colatum super ignem ponatur et, apposito oleo, bulliant ad spissitudinem, et fit nigrum per decoctionem. Gallicus fit ex sepo arietino et capitello et est albus. Spatarentus fit ex saracenico et aliis multis calidis.
440. DE SPARAGO SPARAGUS calidus est et siccus in tertio gradu. Alio nomine dicitur anasparagos. Alii vocant sparagos agrios, alii anafriacos, alii arcantellas, alii alion, alii sparagos nostros. Fructus eius vel semen usui medicine competunt. Fructus enim quasi fustes sunt et tenerrimi, quod coquinati cum carnibus sive cum sola aqua valent contra oppilationem splenis et epatis et contra stranguriam et dissuriam et contra dolorem stomaci et intestinorum et yliacam passionem. Item vinum vel aqua decoctionis eius semen valet contra predicta. Semen eius per annum servatur. In medicinis ponitur, cum receptio sparagi invenitur. Dicit YPOCRAS: radix sparagi, decoctionis eius per 7 diebus potui dato tertianarios liberat, postea vadat ad balneum pluribus diebus et caveat se ad potu frigido et omni re frigida. Contra dolorem dentium succus radicis sparagi in ore retento mire liberat. Ad helefantiosis pulvis radicis sparagi, cum vino utere et sanus efficietur. Contra dolorem renum similiter valet. Contra malefactos collige herbam sparagi et vade ad fontem aque, et cum ipsa herba asperge de aqua supra malefactos et statim liberabitur.
441. DE SAVINA SAVINA calida est et sicca in tertio gradu. Arbor parvus est, quod alio nomine dicitur bractheos. Alii vocant gilopalion, alii papiticion, alii amptision, alii bractum, alii formum, alii nepteon, alii satachieron, alii antirinam, alii airitpron, alii apagnus, alii astinon, alii herba sabina. Sola folia competunt usui medicine. Per 2 annos servatur. Vinum decoctionis eius valet contra dolorem stomaci et intestinorum. Decocta in vino valet contra stranguriam et dissuriam, sed cataplasma valet etiam contra yliacum dolorem; est enim diaforetica et diuretica. Fomentatio etiam ex aqua decoctionis eius valet contra predicta. Provocat etiam menstrua et fetum mortuum decocta in oleo deducit idem; et melius operatur, si sit superposita. Contra tenasmon ex frigida causa fiat decoctio eius in aceto et vino, et patiens fumum recipiat. Herba ipsa etiam naribus cataplasmata valet.
442. DE SAXIFRAGA SAXIFRAGA calida est et sicca in tertio gradu. Sic dicitur, quia saxum frangit. Alio nomine dicitur aniantus. Alii vocant apogro, alii asperos. Vinum decoctionis eius radicis valet contra stranguriam et dissuriam et vitium lapidis, et etiam contra yliacam passionem. Pulvis etiam eius in ovo sorbili vel in vino exhibitus ad idem valet. Nota quod cum invenitur receptio saxifrage, radix debet poni, cum autem invenitur litisspermatis, semen eius intelligitur, qui possit servari per tres annos.
443. DE SALE SAL calidum est et siccum. Ex ipso et oleo et aceto potest vomitus provocari, digitis in ore missis vel penna. Ad dolorem ex ventositate saccellatio fiat ex sale hoc modo: sal pulverizetur in vasis, torrescat et sic calidus in saccello ponatur et loco dolenti superponatur. Ex sale et melle fiat competens suppositorium. Contra ventris constipationem fiat confectio salis puri et sulfuris cum aqua et bulliat in testa ovi abiecta pellicula ipsius teste, ne testa uratur in hac confectione; sic calida intingatur. Aurum album frequenter colorabitur plurimum. Yeralogodion potest acui de sale sicut de scamonea in quantitate 3 vel 4 dragm., sed mox debet dari sine doloris vehementis periculo.
444. DE SALE ARMONIACO SAL ARMONIACUM calidum est et siccum in quarto gradu. Armoniacum dicitur, quia in Armenia reperitur, quod dicunt ex herba fieri, et bene potest esse sicut ex herba vitrum. Interius non debet sumi, nisi in compositis medicinis. Valet ad removendum pannum in mulieribus hoc modo: due partes ex eo et una de camphora conficiantur cum aqua rosarum et sic soli exponuntur, ut illa aqua consumatur. Sic fiat per tres vel quatuor dies, post inde facies inungatur, vel predicti pulveres conficiantur cum oleo sambucino et facies inungatur. Pulvis eius conficiatur cum sapone, et inde fricetur serpigo et impetigo. Contra morpheam locus prius scarificetur, deinde ex eo multa fiat fricatio.
445. DE SALGEMMA SALGEMMA calidum est et siccum. Vena terre est. Dicitur sal gemma, quia adeo clara est, ut gemma. Secundario habet effectus salis armoniaci. De ea sola fit bonum suppositorium febribus in acutis.
446. DE SISIMBRIO SISIMBRIUM calidum est et siccum in tertio gradu. Aliud est domesticum, aliud silvestre. Cum invenitur receptio sisimbrii per se, domesticum debet poni, cum invenitur receptio sisimbrii silvestris, calamentum debet poni, teste CONSTANTINO. Virtutem habet diureticam, dissolvendi et consumendi. Contra vitium pectoris fiant pultes ex farina ordei et aqua, apposito pulvere eius detur patienti. Contra reuma frigidum folia eius calefacta in vase sine liquore et in saccello posita capiti superponatur. Vinum decoctionis eius valet contra dolorem stomaci et intestinorum ex frigida causa et contra opilationem splenis et epatis et urinalium viarum, aperit. Herba ipsa decocta in vino et cataplasmata solvit stranguriam et dissuriam. Valet etiam contra dolorem yliacum et contra dolorem infantium ex ventositate. Menstrua educit, conceptum adiuvat, matricem mundificat. Fomentum ex eo sic fit: teneritates eius in oleo rosarum vel saltem communi decocte et superposite, idem operatur.
447. DE SALVIA SALVIA calida est in primo gradu, sicca in secundo. Folia eius et flos competunt usui medicine. Salvia dicunt Greci elilisfagos, alii cission, alii beclon, ali elespatula, alii pacos, alii apagnos, alii aniari, alii tursella. Flos eius dicitur esbrium. Viridis et sicca competit usui medicine, sed viridia magis. Per annum potest servari. Alia est domestica, alia silvestris. Cum invenitur receptio salvia, imponatur folia domestice, sed cum invenitur receptio eupatorii, silvestris. Domestica magis consumit et confortat, silvestris magis est diuretica. Vinum decoctionis salvie valet paraliticis et epilenticis. In vino decocta et cataplasmata super partem paraliticam multum valet. Fomento ex aqua decoctionis eius valet contra stranguriam et dissuriam, matricem mundificat, menstrua provocat. In salsamentis competenter ponitur.
448. DE SCABIOSA SCABIOSA calida est et sicca in secundo gradu. Quidam vocant eam gallinaciam. Sunt enim due species, sed illa quod magis est pilosa et invenitur locis asperis et montuosis, illa habet maior effectus. Contra scabiem, succus eius cum oleo bulliat in aceto usque ad aliquantulam spissitudinem et inungatur scabies. Balneum ex aqua decoctionis eius et tassi barbasci valet contra alopiciam. Succus eius bibitus ad eadem valet, et lumbricos necat. Auribus cum oleo iniectus eas mundificat. Fumus vini decoctionis eius valet contra emoroidas. Contra condilomata que anctrici dicuntur, fiat emplastrum desuper ex ipsa herba, fumo tamen prius recepto ad patiente. Contra apostemata in stomaco sive in pectore, succus eius bibitus statim expellit foras per superius et inferius, de qua multi liberantur. Aquam destillationis eius valet contra maculam oculi.
449. DE SENATIONIBUS SENATIONES calide sunt et sicce in secundo gradu. Idem est quod nasturcium aquaticum. Alii vocant crescionum, ali acamatis, alii alioson. Senationes in aqua solum vel cum carnibus coquinate, spiritualia mundificat. Fomentum factum ex aqua salsa et oleo decoctionis eius valet ad iliacam passionem. Valet etiam contra stranguriam et dissuriam; in vino etiam decocte et cataplasmate, ad idem valet.
450. DE SANATIONUM HERBA SANATIONUM est herba quod quidam vocant cellicione, alii cardus benedictus, et nascitur supra muris et tectibus domi. Cum vino calefactum et cataplasmatum percussionem et dolorem et inflationem solvit. Unguentum ex eo factum ulcera consolidat.
451. DE SERPENTARIA SERPENTARIA, colubraria et dracuntea idem est. Alii vocant asclepias, alii pictonion, alii athomanis, alii pancromaton, alii afrissa, alii therion, alii augion, alii licion, alii licorcon, alii licopsolon, alii dorcadion, alii etecontas, alii tiphonos, alii ipnoticon, alii terifonon, alii eminion, alii oricla asinina, alii adtirafoth, alii adilla. Calida est et sicca. Radix per minuta frustra incidatur, desiccentur frustra, desiccata pulverizentur, pulvis per pannum cribretur; tunc conficiatur cum aqua rosarum et soli exponatur biduo vel triduo, deinde apponatur tertia pars ceruse et iterum apponatur aqua rosarum et iterum soli exponatur, ut desiccetur; hoc tali cum aqua rosarum. Et si inde ea facies inungatur, ipsam nitentem et claram reddit; pannum etiam deponit. Pulvis eius conficiatur cum sapone gallico et fistule imponatur, foramen eius dilatat in tantum, quod hos fractum factum sive putrefactum extrahi possit, vel cum asungia superposita idem facit. Pulvis eius confectus cum calce viva et aceto fortissimo optimum est ad cancrum, sit autem tertia pars calcis. Succus eius cum oleo muscellino auribus iniectus auditum ex frigidis humoribus perpeditum <…> reddit. Pulvis seminis eius simpliciter oculo impositus ad visum clarificandum valet et pannum removet. Item succus seminis eius potatus vel fomentum decoctionis herbe ipsius menstrua educit. Herba decocta et ano cataplasmata emorroidas desiccat et consumit. Nota quod succus interius receptus abortum facit. Corpus ex eo inunctum serpentibus tuetur propter eius odore. Contra asma ex habundantia viscosi flegmatis, quia proportionate digerit et subtiliat ipsum, etiam proportionate educit per secessum. Pulvis serpentarie confectum cum melle ad modum ellectuarii et dato patienti multum prosit.
452. DE SALICE SALIX frigidus est in primo gradu, siccus in tertio. Cortex, folia et flores competunt usui medicine. Habet autem virtutem diureticam, constipandi et consolidandi. Succus ex floribus expressus potui dato discrasia febrilem tollit. Item contra ulcerationem intestinorum et contra dissuriam detur cortex eius combusti in potu. Item pulvis ulcera excoriata consolidat. Idem pulvis, teste DIOSCORIDE, cum aceto potui datus et cum aceto cataplasmatus curat verrucas et porros. Folia et frondes, aqua aspersa circa febricitantem, aerem infrigidat.
453. DE SANBUCO SANBUCUS actis idem est. Calidus est in secundo gradu, siccus in primo. Secundum corticem principaliter competit medicine, secundario folia et flores. Virtutem habet attrahendi, diureticam et purgativam flegmatis. Contra cotidianam, precedente purgatione, ante accessione detur vinum decoctionis mediani cortice eius, vel aliter semina <et> radix in aqua tepida diu dimittantur et terantur, et addita dragm. 1 pulvis eius detur ante accessionem. Sucus vel per se vel cum melle datus lumbricos necat. Appium cum decoctione sambuci oppilationem splenis et epatis solvit. Idem faciunt folia decocta in oleo, si cataplasmentur. Contra leucoflegmantiam terantur cortices sambuci, folia, flores et fructus et extrahatur sucus, et conficiantur cum pulvere esule dragm. 3, masticis dragm. 1, vel fiat decoctio eorum in aqua et, addito zuccaro, fiat sirupus. Succus etiam auribus instilletur, illas ad sanie mundificat. Contra tumorem pedum fomentum ex aqua salsa decoctionis corticis eius tumorem pedum solvit et dolorem partium interiorum. Balneum ex vino fortissimo decoctionis florum et foliorum et fructuum eius lepram patienti ex flegmate, si fiat frequenter, multum valet. Vomitum si vis, ducat radicem corticem superius, si inferius per contrarium. Menstrua provocat.
454. DE SQUILLA SQUILLA calida est et sicca in secundo gradu. Greci vocant eam bulbus scilletidi. Alii vocant scilla albizon, alii pancraton, alii tifonos, Egiptii subthe, Profeti obtalno, Italii scilla alba, alii bulbus ciliter, alii asteros, alii ascimon. Potest eam legi omni tempore. Radix magis competit usui medicine quam folia. Sola reperita mortifera est. Virtutem habet diureticam. Valet ad digestionem materie tam in cotidianis quam in quartanariis, contra oppilationem splenis et epatis et dolorem ylii et arthetice, ut testatur ISAAC IN DIETIS. Contra istas passiones idem sit usus: squilla per medium dividatur, tot ab interiori parte abiciatur quot ab exteriori, media reserventur. Et exteriores per nimia caliditate sunt mortifere, interiores per nimia frigiditate, medie temperate sunt. Istarum fiat decoctio in pasta in furno, postea in aceto, et colature, addito melle, fiat oximelle. Si vis ut fortius operatur, non fiat decoctio in pasta, sed tantum in aceto. Contra duritiem epatis comburatur in cineribus calidis et, pulvere cimini addito, fiat cataplasma. Contra omnem dolorem exteriorum partium ex frigida causa, et contra artheticam et paralisim, squilla in aceto dimittatur, quousque putrefieri videatur, et colature et addito succo eiusdem et cera fiat cathaplasma. Ad ydropisim competens bibat oximel squilliticum, mire per urinam purgat. Ad impetiginosos, squilla de medio extrahe et calido perunge impetiginem. Ad panniculum sive panaricium, squilla et micca panis, addito modico aceto, simul bene conteris et superpone emplastrum. Ad sitim ydropicam auferendam, folia squille sub lingua diu teneat.
455. DE STORACE STORAX calida est in primo gradu, sicca in secundo. Gummi arboris est et substantiam habet gummosam et virtutem attrahendi. Cuius triplex est maneries, scilicet storax calamita quasi bona gutta, prima et pura, que prius cadit ab arbore, alii dicunt calamita ad calamo. Secunda feculentior et impurior, et rubea dicitur. Tertia liquida quem exigia dicitur, bona in colore est et rufa, in odore suavis, in sapore pontica cum amaritudine, et manibus potest malaxari. Que dulcem habet saporem sophisticata est. Sophisticatur ex pulvere yris illirice nec multum sicca nec multum humida, et que tactu non pulverizatur, conficiunt cum melle et addunt storacem calidam; sed discernitur sic, quia talis habet dulcedinem nimiam. Liquida non sophisticatur. Rubea et calamita eiusdem effectus sunt, sed calida maioris valet. Contra catarrum et fluxum ad cerebro magdalion inde naribus imponatur. Contra fluxum ad uva detur vinum decoctionis eius, sed detur calidum. Contra fluxum ad spiritualia pillule inde formate diu teneat in ore. Contra frigiditatem stomaci et sclirosim storax calida in panno resoluta cum cera et mastice et oleo, fiat cataplasma. Ad menstrua provocanda mulier recipiat fumum per embotum, tuellum ex oleo muscellino intinctum superponatur. Idem ad precipitationem matricis mulier recipiat fumum per nares. Storax liquida menstrua educit. Contra tenasmon fumigium factum et contra tineam et scabiem valet.
456. DE SUMAC SUMAC frigidum est in secundo gradu, siccum in tertio. Semen est fructice vel arboris quod Greci anagodam vocant. Virtutem habet constringendi. Contra fluxum per nares medulla sambuci intingatur in succo sanguinarie, et pulvere sumac superasperso naribus imponatur. Contra emoptoicam passionem vitio spiritualium detur pillule ex pulvere eius et gummi arabici, cum aqua rosarum confice. Contra dissinteriam vitio superiorum intestinorum detur aqua pluvialis decoctionis eius; si vitio inferiorum, pulvis eius cum farina ordei et per clistere iniciatur. Contra profluvium fiat suppositorium ex pulvere bolii, masticis et sumac cum succo plantaginis. Contra <profluvium in> exterioribus pulvis eius combustus in olla rudi superponatur. Contra corrusionem gingivarum ex aceto decoctionis eius et rosis fiat lotura, postea pulvis superponatur.
457. DE STAPHISAGRIA STAPHISAGRIA calida est et sicca in tertio gradu. Herba est, que alio nomine dicitur herba pedicularis, cuius semen usui competit medicine. Cum receptio invenitur stafisagria, semen debet poni et non herba. Dicitur etiam caputpurgium, quia flegma purgat; purgat caput, uvam desiccat, reumatismum stomachi prohibet. Vinum dulce decoctionis eius et rose gargarizetur contra predicta. Pulvis vel semen eius cum melle lumbricos necat. Contra scabiem et pediculos fiat unguentum ex eo et aceto. Fiat etiam inunctio contra paralisim.
458. DE SANDALIS SANDALI frigidi sunt et sicci in secundo gradu. Alii albi, alii citrini, alii rubei. Est autem lignum quod sandalum dicitur. Non facile sophisticatur. Rubus sophisticatur ex brasilio, dignoscitur quia non est aromaticus, per hoc omnes dignoscimus. Precipue igitur citrini magis sunt aromatici, rubei efficaciores. Valent contra calefactiones epatis hoc modo: ex pulvere eorum et oleo rosarum, addito aceto, fiat epithima vel ex pulvere et suco solatri. Idem ad dolorem frontis ad somnum inducendum ex pulvere rubei et oleo mandragorato vel sucus eius vel de pulvere eiusdem et de semine lactuce et allii. Contra fluxum sanguinis per nares fiat cataplasma gutturi et epati, si fluxum descendit ab epate. Contra calida apostemata fiat cataplasma ex pulvere eius et succo solatri. Contra sitim in febribus dragagantum dimittatur in aqua per noctem et colature, addito pulvere eius et zuccaro, fiat syrupus.
459. DE SENE SENE calidum est et siccum. Herba est, que in trasmarinis partibus crescens, et maxime circa Babilonia et Arabia. Valet contra melancolicas passiones, contra epilensiam et contra sincopim, et contra splenis <vitium> et emoroidas et contra quartanam. Syrupus factus ex aqua decoctionis eius et zuccaro communiter valet ad hec. Syrupus ex succo borraginis decoctionis eius et zuccaro ad eadem valet, et maxime ad melancolicam passionem et syncopim et epiletsiam. Syrupus ex aqua decoctionis eius et radicis feniculi et zuccaro ad idem valet, vel ex suco feniculi decoctionis eius. Elligendi sunt eius flores et frondes, fustes autem qui ibi reperiuntur non sunt ita utiles. Sola folia competunt usui medicine. Per decennium servatur. DIOSCORIDES iubet inde fieri oximelle, optimum est ad omnia predicta ex aceto decoctionis eius et melle in quantitate unz. sem. vel dragm. 3 cum aliis laxativis.
460. DE SERPILLO SERPILLUM calidum est et siccum. Idem dicitur erpetum ab erpeto, quia super terram serpit. Alii vocant gigos, alii meru, alii cece rustico, alii agriomena, alii valetri. Est enim serpillum aliud domesticum, aliud silvestre. Domesticum ramos super terram diffundit, silvestre crescit in longum et altum. Folia et flores competunt medicine, que in rudi olla calefacta et in saccello posita et capiti superposita, valet contra frigidum reuma. Contra tussim, vinum decoctionis eius et liquiritie et succi liquiritie contra tussim valet. Vinum decoctionis eius et anisi valet contra dolorem stomachi ex ventositate. Fomentatio facta ex aqua decoctionis eius valet contra stranguriam et dissuriam; matricem etiam calefacit et confortat. Vinum decoctionis eius stomachum infrigidatum et epar et splenem calefacit et confortat. Item ex eo facto fumigium, omnes serpentes de domo fugiunt et omniaa venenantia. Item potui dato morsum pestiferum iuvat et torsionem ventris sistit. Item cum melle et aceto potumque valet contra sputum sanguinis. Item menstruis imperat, teste DIOSCORIDE. Serpillum cum oleo rosarum et aceto fronti et capiti superpone.
461. DE SATUREGIA SATUREGIA calida est et sicca. Alio nomine ascerphilon dicitur. Pultes ex farina et aqua et addito pulvere saturegie, spiritualia mundificat. Pulvis etiam comestus valet ad idem.
462. DE SPATULA FETIDA SPATULA FETIDA invenies retro, ubi Exifion.
463. DE SANGUINARIA SANGUINARIA idem quod galligrus. Quidam dicunt pes anseris. Est enim alia ad sanguinem provocandum, alia ad sistendum. Hec quod gallirus dicitur valet ad provocandum sanguinem de naribus et ad gravendinem capitis et dolorem. Spigula eius naribus immissa statim provocat sanguinem et levius reddit. Item, valet ad morsum canis herba ipsius et pane domestico, simul contere et facto emplastrum superpone et sanabitur.
464. DE SANGUINARIA SIVE BURSA PASTORIS SANGUINARIA alia que fluxum sanguinis sistens, que alio nomine dicitur bursa pastoris, et nascitur secus vias. Hec collecta decrescenti lunio, cum invenies aliquis, qui patiat fluxum sanguinis, da ei ut in manu teneat per econverso, si nares dextera fuerit fluxum, in sinistra et sic de converso, statim sistit sanguinem. Item pulvis eius comestus vel cum vino bibitus ieiuno valet ad crepatos et mire consolidat. Succus etiam eius valet ad idem et cum bombice naribus immissus sanguinem sistit.
465. DE SCOLOPENDRIA SCOLOPENDRIA herba est, quod Greci vocant splenion, alii ermion, alii lontricis, alii frigia, alii frigitis, quidam vocant lombapanaia, habens folia longa unius cubiti et stricta signata signis rubeis. Nascitur locis aquosis et in foveis obscuris. Contra dolorem et oppilationem splenis et epatis, aqua vel vinum decoctionis eius potui dato vel comesta mire duritiem splenis solvit. Item, si invenies scolopendriam ubi sol non videat, accipe eam et tere et cum farina fac crispellas et da, ut comedat unam omni mane ieiuno usque ad novem diebus, decimo vero die sanus erit. Item urinam provocat.
466. DE SOLDANEA SOLDANEA idem est quod herba desodi. Calida est et sicca. Nascitur locis sablosis et proprie lito maris, habens folia rotunda et parva, radix longa et alba, flos eius est similis asaro. Virtutem habet laxandi et purgandi principaliter flegma, secundario colera et melancolia. Purgat enim violenter, quia non debet dari nisi dragm. 1 usque dragm. 2 pulvis radicis eius. Et nota quod tantum adsellaret, quod perveniet ad dissinteriam; sed, cum volueris constringere, abluet semetipsum cum aqua frigida manus et faciem suam, et tunc non amplius assellaverit.
467. DE SPINACA SPINACA frigida est et humida in fine primi gradi. Principaliter coleram rubeam purgat et refrigidat, stomacum et ventrem laxat, bonum sanguinem generat, et valet contra siccitatem pectoris et pulmonis. Spinaca, inquid ISAAC, ventrem humectat; et valent gule dolenti de sanguine et colera rubea et stomacho meliora sunt quam atriplices.
468. DE SICLA SECUNDUM ISAAC SICLA, quam vulgus blitam appellat, calida est et sicca in primo gradu. Illaudabile stomacho prestat nutrimentum propter quiddam sui acuminis et humiditatis sue multitudinem. Que tamen, si in aqua coquatur et condiatur cum aceto et obsomogaro, carvi et oleo onfaceos aut amigdaleon, fit digestioni facilis, parum tamen nutrit et ventrem humefacit. Epatis oppilationem aperit, maxime si fit de crossis et viscosis humoribus. Que cocta in aqua et sine aqua comesta fit stiptica. Unde YPOCRAS: aposima blitis solutivum est corporis, eius constipativum.
469. DE SCALOGNIO SCALOGNIUM fit ex natura quasi cepe. Calidi sunt et sicci, sed non tantum, ut cepa. Stomachum frigidum calefaciunt et confortant et bonum appetitum incitant et omnes cibos ad venenum separant et custodiunt, sed malum visum perhibent et fetorem oris inducunt, et non debent uti hiis qui sunt ex calida natura et sicca. Quicumque uti volunt in cibis vel coquina, decoquitur cum carne pingua, quia pinguedinem reprimit malitiam scalogni.
470. DE SPARGULA SPARGULA herba est, quod alio nomine rubea minor dicitur, quia folia habet sicut rubea tintorum, sed est parviora. Spargula dicitur, quia spargitur super sepibus, in multa quantitate crescit, habet florem citrinum parvum ad modum uve. Virtutem habet calidam et siccam. Precipue valet ad percussionem et dolorem et guttam ex frigida causa, in quacumque partes corporis fuerit. Hec super testa calida cum vino bene malaxa et calidum superpone patienti, mire omnem dolorem expellit. Unde ponitur in unguentum marziaton.
471. DE SILFU SILFU herba est, quod alio nomine dicitur fu agrestis, quia similis est valeriana. Similatur etiam ypericon, sed non habens folia perforata; habet enim folia intercisa et crispa, et flores habet citrinos et multos quasi in colore sulfuris et odorem feculentum. Nascitur secus foveis. Hoc requiritur in metridatum magnum. Flos eius vel semen aut radix debet poni in medicinis. Valet precipue ad dolorem matricis ex ea facto crispelle vel vinum decoctionis bibitus. Valet etiam oppilationi epatis et splenis ex frigida causa, et contra stranguriam et dissuriam.
472. DE SANBACO SANBACUS idem quod sessionum. Herba est, cuius flores valde sunt aromatici, odore suavis. Odorati valent contra sincopim et cardiacam et spiritualia confortant. Ex floribus fit oleum sambacinum cum oleo communi sicut oleum rosarum. Ponitur in galia muscata que valet ad eadem.
473. DE SPINA BENEDICTA SPINA BENEDICTA sive spina manrucha idem est. Est enim magna spina que in multa copia reperitur in Tuscia et aliis partibus, et ex ea fiunt sepibus. Cuius folia est morbida, stricta et longa uno digito et albidiora, viride et pingua. Ex eis foliis facto coquina et comeste, lactem mirabiliter habundare facit mulieribus. Etiam cum lenticulis decocte melius operantur.
474. DE SECCHACUL SECCACHUL, iringi, calcatrippa, cardanelli idem est. Est enim herba satis communis, cuius radix precipue utimur, et de hoc fit zinziber conditum.
475. DE SEBESTEN SEBESTEN calidi sunt in secundo gradu, humidi in primo. Fructus sunt cuiusdam arboris quasi pruna que in ultramarinis partibus nascuntur. Cum mature sunt, colliguntur et desiccantur ad solem. Per triennium potest servari in loco sicco et non humecto. Virtutem habent calefaciendi, humectandi et aperiendi. Contra frigidum et siccum asma et ptisim et eticam passionem aqua decoctionis eius et liquiritia et ficus sicce et capillo Veneris mire valet. Ponitur etiam in syrupis compositis in febribus acutis et interpolatis, in pleuresi.
476. DE SISTRA SISTRA vel sister herba est, quod quidam dicunt esse meu, quod falsum est, sed propter suum effectum meu ponitur pro sistra. Sistra autem efficacius operatur ad idem ut meu, cuius folia similatur valdebona, et habet spigula similis spica nardi. Nascitur in magnis montibus.
477. DE SALIUNCA SALIUNCA herba est. Quidam dicunt esse spica celtica, quod falsum est. Est autem saliunca herba quod valde desimilatur ad spica celtica, sed habens quasi una eadem virtus, quia celtica ponitur pro saliunca. Saliunca est herba crescens ad pedem arborum et salet, et facit spigula parva colore subrufo, et saporem habet aromaticum. Contra dolorem stomachi ex frigiditate et ventositate, et contra opilationem splenis et epatis ex frigida causa vinum decoctionis eius potui detur per tribus diebus. Valet etiam contra stranguriam et dissuriam et dolorem renum et vexice, urinam et menstrua provocat.
478. DE SPUMA MARIS SPUME MARIS frigida est et sicca in tertio gradu. Lapis est que lito maris, ubi diu mare manet et percutit, et hoc lapis nascens super aliam lapidem et spume maris dicitur. Est enim album et habet foramina parva et spissa. Valet precipue ad maculam oculorum. Pulvis subtilissimus per linteum cribelentur et sarcocolle tantumdem, fiat collirium cum aqua destillationis celidonie et scabiose, que oculis utere. Valet etiam ad dentes dealbandos, si pulvis eius superfricatus fuerit.
479. DE SPONGIA SPONGIA calida est et sicca. Fungus sit qui fundo maris nascens. Est enim alia alba, alia subrufa, que magis calida est, alba vero minus, et dicitur vergellina.
480. DE SIGILLO SANCTE MARIE SIGILLUM SANCTE MARIE sive sigillum Salomonis idem est. Herba est, nascitur locis obscuris et in silvis. Habet folia quasi persicaria et flores parvos et albos, et producit semen rubeum ordinate unum ante alium sicut pomiculi. Radix eius est alba et nodosa similis bruscho. Virtutem habet calefaciendi, mitigandi et confortandi. Contra tumorem et dolorem nervorum, et contra duritiem splenis, ex radicibus eius et adipe ursino et cera fiat unguentum de quo ungatur, vel aqua decoctionis radicis eius fiat balneum et postea cataplasmetur. Contra impetiginem et serpiginem et <ad> faciem dealbandam fiat unguentum ex sucho eius et oleo lentischo et cera alba, de quo facies illiniatur.
481. DE SORBASTRELLA SORBASTRELLA calida est et sicca. Herba est similis pimpinella, unde dicitur pimpinella <habere> pilos, sorbastrella est sine pilos. Nascitur ad pedem montibus et in ciliariis. Valet precipue ad caliginem et maculam oculorum. Sucus eius et melle albo, facto collirium oculis utere. Contra venenum et contra morsum omnium venenatorum, succus eius per se aut cum vino bibitus mire proficit. Pulvis etiam eius superaspersus vulnera mire consolidat.
482. DE SORBIS SORBE frigide sunt et sicce in tertio gradu. Fructus sunt, cuius <…> satis esui competit. Tempore autumni colliguntur immature cum stipitibus suis, et suspenditur diu, ut maturetur. Quidam findunt cum cultello et desiccant ad conservandum, et sic per annum possunt servari. Virtutem habet infrigidandi et constringendi et etiam confortandi. Contra fluxum ventris ex colera et contra dissinteriam fiat hoc ellectuarium sic: accipe sorbarum immaturarum delixatarum in aqua et per catiam perforatam bene colatarum, ut ad seminibus et corticibus bene mundatis, libr. 1, mellis dispumati libr. 1, coquantur ad spissitudinem, postea addantur hiis speciebus quod receptio sanguinis draconis, masticis, bolii armenici, dragaganti et gummi arabici ana dragm. 2, sumac, acatie ana unz. sem., folii gariofilorum, maci, cinnamomi ana dragm. sem., zucarum dragm. 2 subtillime cribellentur, et postea commisceantur cum supradicto ellectuario, et dentur patienti omni hora, et maxime ieiuno stomacho. Contra tenasmon valet fumigium factum ex aqua decoctionis eius. Comedat patiens etiam ex sorbis maturis vel ex siccis. Contra vomitum ex colera fiat emplastrum ex sorbis immaturis bene contritis et super stomachum positis.
483. DE “SINONI” SINONI idem est quod petroselinum agreste. Calidum est et siccum. Semen eius collectum et desiccatum per 5 annos potest servari. Valet ad idem ut peucedanum. Etiam de ipso diximus in capitulo de petroselino.
484. DE SISSAMO SISSAMUS idem est quod giugiulena. Calidus est in tertio gradu, siccus in primo. Semen est qui in Cicilia et in transmarinis partibus in magna copia reperitur, quia seminant ipsam sicut milium. Fit ex eius semine oleum sisaminum sicut de amigdalis, quod valde esui competit. Ponitur etiam in confectionibus que dicitur aloa, quod facit ad asmaticos et consumptis, et stomachum confortat et nutrit, et pectus lenit et valde restaurat.
485. DE SISSAMO SECUNDUM ISAAC (MARG. INF.) EST ALIUD SISSAMUM cum cortice et sine cortice. Quod sine cortice est ventosius, est ideoque crossius duriusque ad digerendum. Quam ob rem officit stomaco, presertim nervis eius et pilis, sua namque viscositatem eos mollit ac deficere cogit. Virtutem habet contentivam, digestionem veroque defectat vel enervat, in fumositates humoresque convertit cito, sitim generat et fastidium, odorem oris bonum in fetorem commutat, si remanet inter dentes. Cum melle sumptum minus nocet. Aqua vero sissami si coquatur frondes, caput si ablueris, crines elongat furfuresque mundificat. Apposima sissami menstrua provocat. Antiquorum quidam dicunt contra venenum sissamum esse. Sua enim viscositatem et ventositate poros corporis omnes opilat nec ad cor venenum penetrare permittit. DIOSCORIDES nullam intra sissamum et sissameleon differentiam facit, et sicut musceleon illud valere testatur. GALIENUS vero id non affirmat.
- De tartaro
- De tamariscus
- De terra sigillata
- De tetrahit
- De titimallum
- De turbith
- De tapsia
- De tela aranea
- De tapsus verbascus
- De terebentina
- De trinitas herba
- De torbentilla
- De trifolium
- De terre stelle
486. DE TARTARO TARTARUM calidum est et siccum in tertio gradu. Quod est de vino puro et albo melius est. Contra scabiem, serpiginem et impetiginem litargirum infundatur in aceto per noctem, mane ad ignem resolvatur, ex oleo nucum et ex eo fit commixtio super ignem et, tartaro in multa quantitate addito, mox ab igne deponatur, et fiat unguentum contra predicta. Semen staphisagrie in aqua bulliat bene, ex illa aqua et tartaro fiat commixtio, illud furfuricas capitis removet, capite inde bis vel ter inuncto. Pulvis eius exhibitus in cibis pinguedinem extenuat ipsam consumendo. Pulvis in quantitate unz. sem. vel dragm. 3 datus cum clareto, vel cum melle rosarum, vel cum diapennidion, vel cum diamargariton vel alio tali ducit ad plus 6 vel 7 sellas, pulvere masticis addita.
487. DE TAMARISCO TAMARISCUS calidus est et siccus. Vinum decoctionis eius valet ad oppilationem splenis et epatis et stranguriam et dissuriam; diureticam enim est. Pulvis eius in cibis datus ad idem valet. Frequens etiam bibitatio cum vase ex tali ligno ad eadem valet. Cortex eius est maioris efficacie quam folia.
488. DE TERRA SIGILLATA TERRA SIGILLATA frigida est et sicca. Calx est odorifera, et dicitur terra figuli. Eadem dicitur terra argentea vel creta saracenica. Facile ex nostra creta sophisticatur. Emplastrum de pulvere eius et albumine ovi super frontem et timpora sanguinem ex naribus sistit. Terra sigillata valet contra fluxum ventris. Emplastrum de pulvere eius et aceto ad inflationem pedum valet et artheticam. Pulvis eius cum succo sanguinarie sanguinem e naribus sistit. Emplastrum de pulvere eius et aceto et albumine ovi digestionem procurat.
489. DE TETRAHIT TETRAHIT herba iudaica idem est. Calida est et sicca in secundo gradu. Vinum decoctionis eius indigestionem et dolorem stomaci et intestinorum ex ventositate removet. Zibulle ex ea et farina et aqua naturalem colorem confortant, urinam provocant. Emplastrum ex ipsa herba in aqua cocta stranguriam solvit. Fomentum ex aqua decoctionis eius matricem calefacit et mundificat. Suppositorium ex teneritatibus eius in oleo muscellino decoctis idem facit.
490. DE TITIMALLO TITIMALLUS calida est et sicca in tertio gradu. Multas habet species. De laureola et esula dictum est superius; nunc de anabulla dicamus, que in ultramarinis partibus est, de qua fit scamonea, et de anabulla nostra. Lac eius in vere colligitur. Caute est colligendum, ex infusione enim eius facile manus excoriantur, quod si contingat, fricetur pars lesa cum suco solatri sive ex alio suco frigido. Anabulla frangatur, et gutte manantes colligantur quandoque dragm. 3, quandoque 5; ex lacte cocto cum gummi arabici sive cum draganto medicine <acuuntur>. Accipiunt pillule de quinque generibus mirobalanorum et pillule auree, oximel et benedicta et huiusmodi sive scamonea in quantitate 4 dragm. Panis ex eo et farina et aqua confectus optime purgat.
491. DE TURBIT TURBIT calidus est et siccus in quarto gradu. Herba est que in ultramarinis partibus reperitur, cuius radix usui medicine competit. Elligendum est quod est album et gummosum concavum interius est; lignum inutile est. Quod integrum est abiciendus est. Ex fractura perpenditur utrum sit bonum vel non. Per 2 annos servatur. Virtutem habet dissolvendi, attrahendi, et maxime flegma. Valet etiam contra yliacum dolorem, podagram et ciragram, unde benedicta et yeralogodion ex eo acuitur et quedam alia; ad eadem facienda poni debet in 4 dragm. Fit confectio ad eadem competens de eo confecto cum modico oleo rosarum ad reprimendam eius malitiam; addito gummi arabico et melle bene dispumato corrodit, consumit mortuam carnem.
492. DE TAPSIA TAPSIA calida est et sicca in tertio gradu. Herba est, cuius radix corticum in medicinis vomicis ponitur. Invenitur in Arabia, India, Calabria et Cicilia, et proprie circa Panormum, quod melius est propter aerem calidam et siccam et locum ibi consistens. Cortex radicum collecte et exsiccate, per 3 annos servatur. Virtutem habet principaliter purgandi flegma, secundario colera per inferiora et superiora, unde in vomicis medicinis ponitur a veteribus, sed quando in parva quantitate, secure cum aliis speciebus ponitur. Quando conteritur in magna quantitate, per se teratur, vel cum aliis caute debet teri, primo scilicet quod ille quod eam conterit, faciem, brachia, manus, crura et intestina, oculos optime cooperiat, quia nisi ita se preparet, inflatur. In vomicis medicinis a veteribus posita invenitur. Caute debet fieri. Si autem inflatione fieri contingit, fricetur cum panno aceto infuso vel pars tumores inungatur.
493. DE TELA ARANEA TELA ARANEA virtutem habet constringendi, consolidandi vulneribus novelle imposita cum oleo. Vel valet etiam ad fracturam capitis cum oleo et aceto fracto capiti superpositi, dolorem tollit et sanat, et non permittit putrescere. Item timporibus superposita tertianam et omnem febrem curat, sanguinem e naribus sistit. Decocta cum oleo auribus cataplasmata dolorem expellit. Tela alba araneorum in corio ligata et collo suspensa valet quartanariis, teste YPOCRAS.
494. DE TASSO VERBASSO TASSUS VERBASSUS frigidus est et siccus. Alio nomine dicitur flosmon. Alii vocant bladone, alii argimon. Herba est cuius due sunt maneries, scilicet masculus et femina, id est maius et minus, maior autem maiorem habet efficaciam. Fomento facto ex vino decoctionis eius, valet contra emoroidas. Ad idem valet, si anus patientis ex eo tegatur post assellationem. Valet etiam ad tenasmon encatisma ex aqua decoctionis eius, et contra fluxum ventris. Pulvis ex floribus eius super cancrum aspergatur, mire sanat. Foliorum eius ponatur in aqua, ubi sunt pisces, statim fiunt venenati ex amaritudine ipsius. Hoc fit de minori herba. Valet etiam contra ascarides. Ex foliis tassi verbassi minoris fiant zebulle cum farina et aqua, et detur.
495. DE TERBENTINA TERBENTINA calida est et sicca. Terbentinam gummi est sive liquorositas quod ex abietis effluit. Patiens tenasmon recipiat fumum eius per embotum superpositum. <Fiat etiam suppositorium> ex bombice intincto in ea propter precipitationem matricis. Ad rumpendum apostema fiat emplastrum ex ea et farina ordei. Ponitur etiam in unguentis ad consolidandum vulneribus. Oleum destillationis eius efficacius est valde contra artheticam, paralisim et appoplexiam, et contra omnem tumorem et contractionem nervorum et dolorem ex frigida causa superungatur.
496. DE TRIBULO MARINO TRIBULI MARINI herba est, qui nascitur locis sablosis et in marinis partibus. Serpit super terram, invenitur tempore estivo et producit semen spinosum, unde dicitur tribuli. Habet autem virtutem diureticam, unde valet contra stranguriam et dissuriam et calculum. Vinum decoctionis vel pulvis seminis eius cum vino bibitum mirabiliter proficit. Ponitur etiam in unguentum agrippa, qui valet ydropicis et omnibus tumoribus in quacumque parte corporis fuerint, et ad nervos indignatos. Urinam provocat, inunctum super ventrem laxat.
497. DE TRINITATE TRINITAS unitas idem est. Herba est similis asarum, et habet tres folie in uno filo. Nascitur locis mundis et obscuris et humorosis, et proprie in castanetis.
498. DE TORBENTILLA TORBENTILLA herba est, quod fistularia et taglia sana dicitur; similatur pentaphilon. Nascitur in montibus et locis humorosis. Contra fistulam, in quacumque parte corporis fuerit, succum eius instillatus ori fistule et tenta ipso succo intincta immittatur, mire liberat. Contra maculam oculi succus eius cum vino albo oculo instillatus mire valet.
499. DE TRITICO SECUNDUM ISAAC (MARG. INF.) DE TRITICO. Secundum sui natura substantialem [et] triticum in primo gradu calidum est et humidi et sicci medium. Panis ex eo factus calidior est. Calor eius in secundo gradu adipiscitur ex calore ignis et coctione. Testatur hoc elementorum in rebus vel actio, verbi gratia: melones cum in natura sua frigidi sunt et humidi in secundo gradu, eorum semen desiccatur ad solem, <…> ordeum et fabe in proprie nature sua sicca, si coquatur in aqua, humiditatem assumunt. Si igitur siccum ex aqua humiditate, humidum ex sole siccitatem capiunt, necesse est ut et calidum ex nive frigescat et frigidum [quod] igne calefiat. Habet preter hoc granum tritici proprietatem ab omnibus granis exceptam, quod nutribile et laudabilius est propter <suam ad> complexionem humanam corporis similitudinem. Habet cum ceteris <proprietatem> commixtam atque communem, quod videlicet colativum est, mundificativum vel lavativum. Asseritur hoc, quod preter de eius actionibus secundum medicinam apparet. Ius enim de eius farina confectum purgativum est pectoris <et> pulmonis eorumque lenit asperitatem. Si ptisanum fecerimus sicut de ordeo fieri solet, plus ordaceo ad tussim et fluxum sanguinis valet; si coquatur cum oleo et duro superponamus apostemati, dissolvetur. Si aceto mixta et melli pustulis superponatur, que nascuntur in facie, evacuentur. Cum aqua et ruta si coquatur, et mamillis superliniatur dure propter lactis coagulationem interius, in mollitiem durities commutabitur. Temperata cum suco iusquiami et cataplasmate ex eo super nervos facto, humores noxii in eo descendere prohibentur. Granum mansum, id est masticatum, apostemati quod ex rabidi canis morsu contingit superpositum morbum fugat. De grano oleum factum ad impetiginem et serpiginem aufferendam valet; ante tamen eorum locus aspero fricatus panno, post ex oleo superungatur. De tenuissimo pulvere quod ex molendino eicitur, si ius fiat, ad fluxum sanguinis et saniei per os eiectum emoctoicos valet.
500. DE FURFURE SECUNDUM ISAAC (MARG. INF.) DE FURFURE. Nature cortex triticeus calide est et [si] colative ac mundificative magis quam farina; nutrimentum tamen eius parvissimum est. In aqua calida missus et perfricatus atque colatus coctusque, ut ius fiat, pectora, pulmones, viscosos humores purgat et, si vice aque mittatur [et] lac, nutribilior fit et stomaco cito eicitur. Si furfuris aceto mixti cataplasma calidum pustulis et vulneribus et scabiei adhibeas, valet atque mundificat. Si cum vino aque mixto coquatur et cataplasma de eo mamille pro lactis conglutinationes dure superponatur, dissolvit. Valet id idem ad serpentis morsum. Tritici recentis et novi nutrimentum parvum existit et crudum, flegmaticum et inflativum, rugitum et dolorem lateribus commovet, in putredinem cito convertitur. Manifestat autem quod videmus lumbricorum cucurbitorumque generatio. Assatum ad ignem magis nutrit, ventositatem minus facit et stipticum est. In aqua coctum gravissimum est et inflativum et digestioni durum, rugitum movet, humores densissimos generat et viscosos, maxime si granum est farine multum, furfuris parum habens. Si tamen bene digeritur, multum nutrit et membra confortat, tarde egeritur, propterea dari oportet eis, qui magnis laboribus exercentur.
501. DE TRIFOLIO TRIFOLIUM idem est quod alispalgion.
502. DE TERRIS STELLE TERRE STELLE, quod lictamum dicitur, terra est quasi lapis similis nitro. Albus enim est et lucidus, et habet squama sicut auripigmentum. Frigidum est et siccum; ponitur in medicinis, et maxime in trocisci stelle. Contra <…>
503. DE TRI SECUNDUM ISAAC (MARG. INF.) TRI, quod alii tria sive minutelli, et quidam vermicelli vocant, frigidum est, crossum et viscosum et durum ad digerendum, ventris constipativum. Viam epatis et splenis opilat, lapidem in renibus generat et in vesica, quoniam factum ex massa azima nec salem habente nec cocta. Quando tamen digeritur, in corpore crossum sanguinem generat, <…> unde humidum est et calidum vel autem humidum. Unde pectus humectat. Valet ad tussim et dolorem pulmonis, qui ex calore natus est et siccitate, si cum portulaca coquantur aut bleta aut grisolocanna aut cucurbita. Emoptoicis valet, sanis aliquando cum ordeo comestum aut amido aut cum carne galline aut alia carne ut pecorina sive porcina multum nutrit, humores tamen viscosos generat et oppilationem facit. Qui vero, ne sibi noceat, aliquam cura gerit, post illud mentam accipiat aut origanum aut calamentum et merum vinum bibat aut melicratum cum aromatibus vel zucarum conditum.
- De viola
- De virga pastoris
- De viticella
- De vitro
- De vermicularis
- De viperina
- De urtica
- De vincetosine
- De vilubidis
504. DE VIOLLA VIOLLA frigida est in primo gradu, humida in fine secundi gradi. Sicca per biennium servatur. Melius est ut singulis annis renovetur. De ipsis viridibus fit zuccarum viollaceum, sirupus violaceus, melle violaceum, oleum violaceum. Syrupus autem violaceus fit de viridibus et siccis, sed quod <de> siccis minus est efficax. Zuccarum violaceum fit eodem modo quo et rosaceo. Syrupus violaceus sic fit: viole in aqua decoquuntur et dimittantur in aqua per noctem, et ex colatura et zucaro fit syrupus. Sed sic fit melius, si ex ipsarum suco et zuccaro fiat. Oleum violatum fiat hoc modo: viole in oleo decoquentur, colatura est oleum violatum, vel fiat decoctio in duplici vase vel, quod melius est, decoquentur et fiat colatura, colature addantur recentes et sic dimittantur per 20 dies, sic secundo et tertio addantur viole recentes ipsi colature. Oleum istud optimum est. Quolibet istorum interius receptum valet contra discrasiam coloris totius corporis. Olei inunctio facta exterius valet contra calefactionem epatis. Unctio eiusdem facta super timpora et frontem dolorem ex calore removet. Virtutem habet leniendi, humectandi, infrigidandi et laxandi. Viole contrite sive ipsa herba contrita super calida apostemata in principio posita valet. Fomentatio ex aqua decoctionis ipsius herbe super pedes et frontem in acutis febribus somnun provocat. Syrupus violaceus magis decoquatur quam rosaceus, aliter enim citius corrumperetur.
505. DE VITRO VITRUM frigidum est in primo gradu, siccum in secundo. Vitrum fit ex herba et sablone ex coctione ignis in fornace artificiose. Valet ad scabiem hoc modo: picula ad ignem resolvatur in aqua, coletur et addatur oleum nucis, deinde tartarum et pulvis vitri, et ex tali unguento pars inungatur, vel aliter gummi prunorum in aqua ad ignem resolvatur et coletur cum expressione, et ex illo et pulvere illis confectis pars inungatur. Ad morfeam valet sic: pulvis eius conficiatur cum flore vitri et oleo rosarum et capitello et locus inde fricetur, precedente tamen scarifatione partis, ut sanguis exeat. Pulvis subtilissimus per pannum cribatus conficiatur cum suco feniculi, hoc oculo impositum pannum corrodit.
506. DE VIRGA PASTORIS VIRGA PASTORIS frigida est et sicca in initio tertii gradi. Solum folia medicine competunt et viridia et sicca. Per annum servatur. Viridia tamen sunt maioris efficacie. Virtutem habet constringendi et replendi et infrigidandi. Emplastrum ex pulvere eius et aceto et albumine ovi supra pectinem et renes positum valet contra fluxum ventris. Pulvis eius datus cum ovo sorbili ad idem valet, et etiam ad profluvium. Fomentatio ex aqua decoctionis ipsius ad idem valet. Trita valet ad calida apostemata in principio, ut erisipilam et huiusmodi. Capiti cataplasmata pilis abrasis freneticis valet. Virga pastoris herba est frondes et ramos habens super terram exspansos, virides in estate et in hieme, florem habet album subtilem ut calamum. Radix est rubea, aliquantulum nigra. Commiscitur cataplasmata, ardorem stomachi et capitis dolorem de calore compescit. Sternutatio de ea cum camphora <…> provocat, sanguinem de naribus sistit. Succus naribus stillatus pustulas curat et earum fluxum, sanguis mulierum undecumque manaverit sistit. Calida apostemata sicut flegmonem et crispulas refrigerat. Succus cristerizatus dissinteriam et ulceratam intestinorum et omnem excorationem de acumine materie factam curat. Item, ad cancrum accipe capita virge pastoris et combure in olla et fac inde cinerem et super cancrum pone et sparge, et proculdubio sanat. Item, contra verrucas accipe de suco foliorum et lava manibus et sanabitur.
507. DE VITICELLA VITICELLA calida est et sicca. Herba est, quod alio nomine dicitur tannum; alii vocant aliepias. Radix eius cum axungia porcina bene terantur, sic tricta ad ignem resolvatur, resoluta coletur, colature addatur farine seminis lini et oleum confectum cum plagella, epati vel spleni superposita sclirosim tollit. Idem valet ad apostema maturandum. Suppositorium factum ex radice eius menstrua provocat, secundinam et fetum mortuum educit. Pallidos colorat. Sic fiat: quedam pars radix pistetur et quassetur, ut succus exeat, inde quedam pars faciei inungatur et erit rubea. Sanie facta, ad apostema rumpendum fiat emplastrum ex pulvere adarcis et succo eius radicis.
508. DE VIPERINA VIPERINA herba est, quod alii vocant urtica mortua. Nascitur circa flumina vel in bladis, et habet folia morbida et saporem amarum. Valet precipue ad morsum vipere: ipsa herba contrita et cum vino potui data morsum viperinum sanat et omnem venenum discutit. Valet etiam contra fistulam et cancrum et glandulas, contrita et supposita bis in die mire curat et sanat. Debet eam legi mense Aprili.
509. DE URTICA URTICA herba est, quod Greci agaliphe vocant, alii acantis, alii yrgidia, alii agalifex, alii orminium. Virtutem habet calidiora, quia cum tangit eam ardet et pungit, unde dicitur urtica. Precipue valet contra yctericiam vinum decoctionis herbe ipsius sepe bibitum, mire colorem reddit. Ad colicam passionem eodem modo, vel semen eius cum vino melius erit. Ad tussim veterem, aqua decoctionis seminis eius et melle potui utere, tussim expellit et discutit frigiditatem pulmonis et inflationem ventris. Item, foliorum eius cum sale simul contrite et superposite ulceribus surdidis et saniosis, purgat. Eodem emplastrum valet ad morsum canis, etiam cancros curat et reformat carnem separata ab ossibus et nocivos humores desiccat. Contra podagram et inflactionem pedum et contra duritiem splenis, radices urtice bene contrite, addito acetum fac emplastrum et superpone, omnem inflationem dissolvit, et similiter iuvat omnes morbos sive inflationes <in> pedibus et digitis. Ad provocandum sanguinem de naribus, succum eius naribus immissum statim provocat sanguinem. Ut sanguinem sistat, de dicto suco frontem illinias vel, quod melius erit, si ipsa herba contrita et superposita vulnus fluenti sanguinem statim sistit. Ad menstruam educendam, succus urtice cum mirra vulva pessarizatum menstrua educit. Ad libidinem provocandam semen urtice cum vino sepe bibitur; vel melius est, si fiat ellectuarium ex seminibus et melle et pipere. Item, aqua decoctionis eius et melle valet spleneticis et peripleumonicis; et si accipitur cum mulsa, producit [pulmonem] lotium. Item, si ex ipsa herba facto coquina et comestam, laxat ventrem et ad multa facit. Item, succus eius gargarizatus vulvam grossam cito relevat. Item,ipsa herba contrita et oleo decocta, inuncto spina dorsi, statim sudorem provocat. Inquit GALIENUS: contra capillos cadentes unge caput ex suco urticarum, mire capillos confirmat. Ad mulieres qui cadunt propter fumositatem et passionem matricis, herba urtice bene contrita et fiat emplastrum super vulvam prius calefacta, statim sentiet beneficium. Item, acetum decoctionis seminis eius valet contra furfuras capitis, si laves bis vel ter et postea de aqua. Aceto idem fracto capiti illinitum dolorem tollit et sanat.
510. DE VERMICULARI VERMICULARIS sive vermicularia herba est nascentes super terram, et maxime super lapidem et maceribus et spanditur sicut vermes, et habet folia parva et pingua et florem citrinum. Virtutem habet ut semperviva, unde ponitur in unguentum populeon.
511. DE VILUBIDIS HERBA VILUBIDIS herba est, quod simili nomine appellatur. Sunt enim 4 maneries vilubidis, scilicet maius, minus et medius et lanatum. Maior dicitur funiculus arbor et habet florem album, et est similis campana, et hoc est medicinale plus quam alii, quia alii vero sunt violentiores et acutiores, et maxime illud qui habet folia ad modum lancea, et cum rumpitur, lac effluens istud valde venenosum est et nimis laxativum et inducit dissinteriam, unde cavendum est. Vilubidis maius radix debet colligi in tempore veris et ad solem desiccari et, cum opus fuerit, da dragm. 1 vel 2 pulveris eius cum aliquo rectificativo et non per se, purgat omnem yctericiam ex frigiditate, oppilationem epatis et apostematibus <…> in eo cum suco appii, endivie et sero caprino, removet colleram, cum sanguinem purgat. Contra yctericiam ex frigiditate aqua decoctionis radicum eius cum mastice et dragaganto et spica nardi mirabiliter valet.
512. DE VINCETOXICO VINCETOXICUM antiformacum idem est. Herba est; nascitur locis montuosis et lapidosis habens folia spissa subnigra et florem album, et producit baccas ad modum orobi, sed magis acutum, cuius semen vel folia poni debet in medicinis.
513. DE UVA ACERBA SECUNDUM ISAAC (MARG. INF.) UVA in duas dividitur. Est quippe acerba nec matura est, et matura [nec] in sua dulcedine completa; hec digna est appellatione uve. Acerva frigida est in tertio gradu, sicca in secundo. Substantias vero in se diversas habet granorum: uva altera corticem, altera grana, altera humoris. Granorum sicca est est dura, conversionis nullius in egestionem, sed ex stomaco integra egrediuntur cum sua forma. Pistata tamen et farina ex ea facta, si bibatur, stomacum confortat; collericam stringunt egestionem, maxime si assentur. Cortex crossus est et nervosus nec convertitur, et ideo non nutrit. Humores propter suam stipticitatem et ponticitatem durum est digeri, confortativum tamen est stomaco et epatis calorem stringit, sitim aufert, acumen colere rubee mitigat. Vomitum, egestionem collericam stomaci vel epatis propter defectionem contentive virtutis constringit. Oculis appositus palpebrarum humores crossos attenuat et desiccat. Valet igitur ad pruriginem oculorum et asperitatem. DIOSCORIDES precepit acerve uve sucum ante dies caniculares ad solem positum, donec spissetur ut mel, hic valet humoribus in gulam descendentibus et gingivas atque auriculas. Si clistere facias, valet vulneribus in intestinis diuturnisque humoribus ex vulva descendentibus.
514. DE UVA MATURA SECUNDUM ISAAC (MARG. INF.) UVA MATURA sanguinem laudabilem facit plus ceteris fructibus quemadmodum ficus, et melior cibus est, plus tamen ficus quam uva nutrit. Item ad hec composita quatuor substantiis existit. Ossa sunt frigida et sicca et stiptica granis acerbe uve in duritie vicine. Habent acumen quidam ob hoc, quod cito exeunt de stomaco ante conversionem. Item cortex frigidus est et siccus ad digerendum durus. GALIENUS: cortices, inquit, uve et ficus similes sunt ad digestionem duri, propterea uva, si cum cortice edatur simul et ossibus, indurat digestionem inflationemque et ventositatem generat, et humores ad sanguine longiquos laudabili. Rursus igitur ficus et uvam ceteris fructibus asserit esse laudabiliores, non enim dure sunt egestionis, sed potius conversionis faciles, maxime si in sua arbore perfecte sunt maturate. Testantur hoc ortulani, quoniam ficus et uve temporibus sui penitus eis utuntur, unde pingues et clare fiunt eis cutes. Facilitate autem eorum digestionis illarum desistentes ab usu facillime ipsi ortulani macrescunt. Caro quippe uve et ficus inflativa est in sua substantia, et ideo comedentium carnes inflant. Accipitur autem uva diversis modis, unde nutrimenta eius et actiones in corpore sunt diverse. Accipitur ad quibusdam ora ipsa, que ex vite capitur. Sunt qui eas suspendunt, donec plurimum humoris aer eliciat ex eis. Sunt qui eas in vase cum musto vel sapa reponunt. In ora sue captionis accepte, si stomacum inveniatur vacuum malis humoribus et cibus fortis est digerere, digeruntur bene ac bonum convertuntur in sanguinem, et ventris adiuvant solutionem corpusque malis humoribus purgant. Contra, si stomacum humorum ac escarum repererint plenum et digerere imbecillem, in <eo> commorantur et inflationem generant et rugitum, in humores convertuntur malos et fumum noxium plurimum creant. Appense et ab aere humore plurimum desiccate ceteris huiusmodi sunt laudabiliores et subtilibus dietis convenientiores. Ab inflatione longe sunt et fumositate nec stiptice sunt, tamen nec solubiles. In mustum misse vel sapa crosse diete sunt, stomachum minus convenientes et a tenui dieta longique, ventositates inflationesque producunt propter extraneos humores ex musto vel sapa assumptos. Item uve...
515. DE VITE ALBA VITIS ALBA herba est, quod simili nomine appellatur, qui expanditur super sepes; magna quantitate crescit.
516. DE UVIS SINE CARNE SECUNDUM ISAAC (MARG. INF.) Item uve, si sine carne sunt, humores generant laudabiliores, minus tamen <…> carnis nutriuntur et cito digeruntur. Idcirco uve que pluris carnis sunt quam humoris, nutribiliores durioresque existunt eis, que humoris quam carnis plus habent. Item uve modis aliis sunt differentie, in sapore aut in colore aut subtilitate aut crossitudine. Sapor alius est aquosus vicinus acerbitati, alius crossus et dulcis mellisque vicinus. Alius medius, id est vini saporis. Grossus ac dulcis calidior est et sitim generat. Crossioris est nutrimenti, ad digerendum durior, inflationem faciens et rugitum, oppilationem splenis ac epatis. Subtilis et aquosus frigidior, digeri levior, confortativus stomaci et mundificativus a collericis humoribus, sitis mitigativus et conveniens collericis complexionibus temperatis. Melius est qui videlicet vini est saporis, medius est intra crossum et subtilem. Sicut enim medius est saporum, ita et potestatum. Diversitates uve in colore quadrifariam dividitur, in album scilicet, qui clarus est et aquosus, modicum carnis habens, cortices subtiles, ossa exigua, in nigrum crosse carnis et corticis, pauci humoris, ossium ingentium, in citrinum et rufum supradictorum medium. Alba leviter nutrit, facile digeritur, venas cito perforat, urinam provocat. Nigra dura est digeri, sed confortativa stomaci, urinam non provocat, tamen si bene digeratur, nutrimentum plurimum prestat. Rufa vel citrina media est superiorum, unde ARISTOTELIS: alba uva subtilis minus nutrit et cito digeritur, quamobrem vini eius ebrietas sero descendit. Rufa vel citrina horum medie sunt, cuiuscumque autem vini ebrietas cito venit, velociter transit. Rursus cuiuscumque tarde longum permanens, tarde transit.
517. DE XILLOCARATIS SECUNDUM ISAAC (MARG.) XILLOCARATA modicum habet dulcedinis, multum stipticitatis, quorum substantia est grossa et lignea digestionisque inobediens, sed tamen viridia sunt solubilia, stomaco nociva. Sicca vero sunt stiptica, minus nocibilitatis stomaco inferentia hac de re, quia liquores eorum <parum> habent acuminis, unde viridia sunt ventris solventia. Cum autem desiccantur, liquore cum acumine amittunt fitque eorum substantia terrestris lignea. Proinde fit ventrium constipationis causa et urine provocationis. Est tamen eorum pessimitas, quia tardissime descendunt, propterea fiunt cause generande colerice passionis, si assuete comedatur. Unde GALIENUS: utinam xillocarata non venisset in nostris partibus a Sirie regionibus. Ibi enim sunt solutiva et, ut ad nos veniunt, sunt nociva.
518. DE ZINZIBERE ZINZIBER calidum est in tertio gradu, humidum in secundo. Quidam dicunt ipsum esse radix arboris, alii ramusculus arboris, sed ipsum <re> vera est radix herbe crescens in ultramarinis partibus et in montibus Slavonie. Vinum decoctionis eius et ficuum siccarum et passularum valet ad frigidam tussim et ad spiritualium frigiditate. Si etiam pulvis eius in ficubus siccis ponatur et sic comedatur, ad idem valet. Vinum decoctionis eius et cimini valet ad dolorem stomaci et intestinorum ex ventositate, digestionem procurat. Pulvis eius cum bombice superpositus valet contra tenasmon. Pulvis eius in cibis exhibitus sincopizantibus confert. Per biennium servatur, et cum pipere multum melius servatur. Est domesticum et silvestre. Silvestre karopos coloris est, saporis vehementer acuti, substantie solide. Domesticum subalbidum est, acutum habet saporem, sed non adeo vehemente, nec substantia adeo solidam habet, unde cum frangitur, partes sibi coherent quibusdam ramusculis. In silvestri raro vel numquam invenitur sic.
519. DE ZEDOARIA ZEDOARIA calida est in tertio gradu, sicca in quarto. Radix est cuiusdam herbe. Per 10 annos servatur. Vinum decoctionis eius contra frigidam tussim valet, contra dolorem stomaci et intestinorum ex ventositate vel ex frigiditate. Suppositorium ex eo et trifera magna factum matricem calefacit et mundificat. Salsamentum ex eo factum vel trifera magna et rore marino et pane asso et aceto appetitum incitat.
520. DE ZUCHARA ZUCHARA calidum est et humidum temperate in secundo gradu. Virtutem habet infrigidandi, humectandi et nutriendi et relaxandi. In syrupo si due sint libre, idest zuccari, et aque sit multum plus, ibidem aqua non nocet nec propter diuturnam decoctionem. Zuccarum fit de canna melle in transmarinis partibus et in Sicilia et in Ispania sic: versus festum beati Iohannis baptiste incole accipiunt cannam mellis que fustes similis est alie canne, preter quod interius est solida et dulcis. Illa est canna palustris concava et insipida. Et scindunt eam per medium in minuta frustra et pistant, postmodum ponunt pistata in labete et faciunt bullire ad lentum ignem ad spissitudinem et spumant, de qua spuma fit zuccarum. Sophisticatum levius est alio et interius cavernosum multo magis, per quod discernitur ab alio. Unde laudo quod in multa emptione zuccari tortellus zuccari frangatur et gustetur, si est intra foraminosum valde et gustui non scernatur valde dulce, sed quasi evanescit, in ore non crepitat in commasticatione, scias illud vanum et spumosum est. Bonum autem zuccarum faciunt de residente spisso liquore prefacto, quod feniculi refrigidant, ponunt in vase rotundo ad solem, et tam per calorem quam per longam decoctionem fit durum et album zucharum, quod per quinquennium potest servari in loco non nimis frigido nec nimis calido. Cuius usus in multis est necessarium, utpote in confectionibus medicinarum et acute febricitantibus in syrupis. Quod qualitate fiunt, patet lippis, et ratio cum insipientis sit accepta, agere huius supersedimus. Et nota quod zucharum multum valet sitientibus viantibus oblatum, cum non habent liquorem in calida regione. Et prodest ptisicis, consumptis, asmaticis; ponitur in cibis, potibus eorum, resumit eorum [et] extenuatione, et lubricat siccitatem.
EXPLICIT OPERIS QUOD INTITULATUR “CIRCA INSTANS” Ne vero presentis operis prolixitas in immensum infundatur, hic leto fine illud concludimus, actenus arcana Salerni diximus urbis littera, iam lasso pollice sistat opus.
COLOPHON EXPLICIT Tractatus herbarum DIOSCORIDES et PLATONE [!] atque GALIENUS et MACRONEM translatate manu et intellectu Bartholomei Mini de Senis in arte speciarie semper infusus. Deo gratias amen. Qui scripsit scribat, semper cum Domino vivat. Vivat in celis Bartholomeus in nomine felix.
521. DE ZUCHARA SECUNDUM ISAAC (MARG.) YSAAC: zuchara calida est in initio primi gradi, humida in medio. Coleram dissolvit, extenuat et ventrem humectat absque ulla morsura, stomacum mundificat. Nonnumquam in coleram rubeam mutatur, si collericis natura tribuatur, propter eius dulcedinem. Sicut enim acetositas colere rubee extinguit acumen, sic dulcedo rei acetose contraria augmentat regitque colleram rubeam.
522. DE ZIZANIA SECUNDUM ISAAC (MARG. INF.) ZIZANIA nascitur inter triticum siccis corruptisque temporibus. YSAAC inquid: vim habet acutam et venenosam, aliquando mente turbat et inebriat; si farine ordei misceatur, mirre, thuri et croco, et mulieres ex ea fumigentur et vulvam aperiunt, concipiendi fuerit causa. Mixta etiam furfuri crudo et aceto et ad impetiginem et serpiginem valet. Cocta cum vino et stercore asinino et lini semine, cataplasmate facto, apostemata dissolvet et scrofulas. Cocta et cum radice de cortice, vulneribus iam putrefactis apposita, sanat ea et mundificat.
523. DE ZIBULLIS SECUNDUM ISAAC (MARG. INF.) ZIBULLE crossus est cibus ex causis duabus. Epatis nocet splenisque ac renibus una secundum viscositatem olei, altera pro viscositatem farine. Ideo flegma crossum generat et viscosum et venarum viam oppilat epatis. Qui autem novitates has cavet, eas cum melle manducet. Ab ea precipue caveant epatici et splenetici.
524. DE OROBO SECUNDUM ISAAC OROBUM calidum est in primo gradu,siccum in secundo. Unde mundificativum est, excolativum et aperitivum. Mundatum <a> corticibus iureque eius de farina facto ventrem humectat, urina et menstrua provocat, cutem clarificat. Non tamen illo plurimum assuescant, ne forte sanguinem mingere faciat, et aliquando per nares sanguinis efficit fluxus. Farina orobi cocta cum gepotis, quod est species thuris, ydropicis yctericisque valet, quibus utrisque contingat ex epatis oppilationem infirmitas. Temperata cum vino ad rabiosi canis morsum valet apposita. Temperata ruta sive cum melle lentiginem mundificat; vulneribus et apostematibus similiter valet.