Le lettere sono tramandate dal solo testimone
Opere di Bernardo:
S =
Opere di altri autori:
Adalb. Sam.,
AGW =
HFG (ed. Rockinger) = Henricus Francigena,
Hug. Bonon.
Epistola ad nepotem
Olim suo dilecto nepoti, nunc autem speciali domino R., divina inspirante patientia, monacho sancti Be<nedicti>, Petrus canonicus Sancte Marie Lunensis ecclesiae licet indignus salutem et in Dei laudibus firmiter permanere.
Quondam, karissime, non quae Dei sed quae mundi sunt cogitans, de te manens non modicum conturbatus nunc autem ad meliora et alia bona raptus in his que fecisti congratulor, quia penitus huius seculi pompis abrenuntiare studuisti. Omnibus igitur modis, in Xristo dilecte, exeas de terra tua et de carnali cogitatione, si qua est. Abraham enim exierat corpore sed non mente, qua re dictum est ei a Domino: «Exi de terra tua et cetera». Lavasti pedes tuos, noli aliqua voluntate eos coinquinare; unde «lavi pedes meos quomodo iterum coinquinabo eos? Exivi tunicam meam, quomodo induar illa?». Servias itaque Domino in timore, eumque cum reverentia et tremore exaltes, quia fere in ipsa pueritia non tuis <meritis> sed ipsius sola gratia, quae subtrahit et tribuit quando vult, tibi tanta bona iam paravit et preparavit; unde tuae utilitati reposita et conservata est corona quam ipse in illo die tibi reddet et sic Dominum Dominorum in re qui nunc in spe omni remoto velamine veraciter mereberis contemplari. Quam letitiam, quam gloriam tecum est, habebis, illam quam oculus non vidit et cetera
. Tuis igitur orationibus, in quibus plurimum confido, me post te trahe ut ascendam et devenire valeam in odore tuorum unguentorum. Multi namque convertuntur et sanantur aliorum precibus, ut Gregorius ait dicens: quantisque modis homines in hoc seculo flagellantur ad probationem ut Iob, ad custodiam humilitatis ut Paulus
, ad Deo gratias agendas ut de ceco illuminato
et Lazaro resuscitato
, quondam ad mortem ut Herodes
et Pilatus et alii multi qui duplici sunt contritione contriti
; unde duplici contritione contere eos Domine, quondam propter peccata sua ut paraliticus
de quo rogaverunt Dominum discipuli, statimque post eorum preces sanus est effectus, credo enim per te, karissime.
Pape ad episcopum pro pace componenda
Adrianus episcopus servus servorum Dei Florentino episcopo salutem et apostolicam benedictionem.
Quoniam te, sicut officio ita etiam affectu et opere, filium pacis esse cognovimus, idcirco te de his que ad pacem fidelium pertinent fiducialiter commonemus; quia ergo nos venerabili fratri nostro Fesulano episcopo et dilecto filio nostro Vallisumbrosae abbati et Camaldulensium priori per nostra scripta mandavimus ut ad componendam pacem inter Florentinos cives et domum nobilis memoriae Guidonis comitis, qui viam universae carnis nuper est ingressus, studiosius elaborent.
Per presentia tibi scripta fiducialiter precipiendo mandamus quatinus una cum predictis viris ad recontiliationem populi tibi commissi ac filii et domus prefati comitis et pacem inter eos reformandam modis omnibus elabores, et iuxta sacerdotalis dignitatis officium quanta sollicitudine potes ad id populum Florentinum, satis nobis dilectum, inducas, ut iuxta consilium predictorum virorum, qui honori et saluti utriusque partis attentissime providebunt, firmam pacem atque treuguam cum filio et domo predicti comitis et aliis inimicis suis facere non recusent. Alioquin scire te convenit et eis volumus firmissime renuntiare quod nos omittere nulla ratione poterimus quin, ea parte relicta, favorem nostrum ad partem alteram, quae oboedirea voluerit, inclinemus. Sane si aliquis fratrum nostrorum visus fuerit necessarius, nos eum ad id digne sicut convenit pertractandum, libenti animo, transmittemus. Interim vero populo tuo sub obtentu gratie nostrae firmiter precipias ne alteram partem offendat, quod et alteri parti, noveris a nobis iniunctum.
Item eiusdem de eadem re ad civitatem
Adrianus episcopus servus servorum Dei consulibus et populo universo Florentino sa<lutem> et a<postolicam> b<enedictionem>.
Quotiens populum Xristianum de bono pacis et concordiae commonemus et iniuncti nobis officii debitas exsequimur actiones et saluti eorum utilissime providemus, sane quot mala de illa discordia quae inter vos et nobilis memorie Guidonem ac domum ipsius, instigante diabolo, emersisse noscuntur, et iam evenerunt et vos cognoscitis et magna pars Italiae non ignorat.
Quot enim incendia et rapinae, quot necessitates terrae, quot innumerae neces per Tusciam inundare noscuntur et illud ibi iugiter ad impleri videtur quod ait propheta dicens: «Furtum et mendatium, homicidium et adulterium inundaverunt et sanguis sanguinem tetigit». Ex hac discordia maxime fomitem videntur habere, unde nos, ante dicto comite viam carnis universe noviter ingresso, quoniam inter vos et eum satis audivimus de pace tractatum, nunc ad consumandum quod inter vos ceptum fuerat, nostram duximus diligentiam apponendam et venerabili fratri nostro Fesulani
Scientes itaque, dilecti in Domino fili, in quanta vos olim Romana ecclesia patientia subportaverit, quantumque vobis exhibuerit benignitatis affectum. Tum pro ammonitione nostra, tum pro utilitate vestra quia ex bono pacis magna commoda, parante Domino, consequimini, iuxta commonitionem predictorum virorum cum predicti comitis filio ac domo ipsius firmam pacem studeatis habere; atque interim firmam sibi treuguam tenentes, nec in eum nec in suos homines neque in bona ipsius aliquod dapnum vel incommodum audeatis inferre. Ignominosum quidem nobis plurimum videtur et ecclesia Romana non poterit aliquatenus sustinere ut vos contra pupillum arma bellica moveatis, cum dicat Scriptura: «ne attingas terminos pupillorum et agros parvulorum ne intreas: adiutor enim eorum fortis est et ipse assumet contra te causam eorum».
Item eiusdem ad quosdam prelatos pro pace
Adrianus episcopus servuus servorum Dei Fesulano episcopo, Vallisumbrosae abbati et Camaldulensium priori s<alutem> et a<postolicam> benedictionem.
Vobis itaque, de quorum probitate maxime confidimus, per apostolica scripta mandamus quatinus in unum convenientes de bono pacis utramque partem, remoto dilationis obstaculo, studeatis districtius commonere ut vel perpetuam inter eos pacem, vel competentem treuguam, modis omnibus componere laboretis. Et si forte aliquem de fratribus nostris ad hoc videritis necessarium nos eum, susceptis litteris vestris, ad id libenti animo transmittemus; interim vero sub districte terminatione sententiae partibus iniungatis ne se offendere ullo modo presumant; alioquin nos omittere nulla ratione possemus quin, ea parte relicta, favorem nostrum ad partem alteram, quae obedire voluerit, inclinemus.
Epistola cuiuslibet sapientis viri pro consolatione mortui
Gui. sancte Romane ecclesie presbiter cardinalis T. comitissae suisque rectoribus salutem et ben<edictionem>.
Quid mirum si animos vestros immensa obsorbuit tristitia, cum de hoc, quem mundus non fuit dignus talem habere principem maxima pars orbis lugeat et precipue Romana tristetur Ecclesia, cuius utique consilium et adiutorium, pro posse et nosse nostrum, vobis numquam deerit.
Sed iam oportet, ut prudentes agentes, femineum animum una cum luctu atque mestitia, etsi impossibile habeatur, prorsus deponere studeatis, et viri constantia atque armatura sapientiae vosmet ipsa induatis.
Nam sicut tristitia immensa semet ipsum homini aufert, ita perpetua prudentia et terrena custodit et coelestia, que sola totis viribus sunt amanda, restituit. Cesset ergo fletus, recedat mestitia quia et fidelem principem et catholicum et Romanae ecclesiae amatorem et iustitiae validum defensorem Paradisi susceperunt gaudia et inter angelos pro fide et operibusque bonis ineffabili dulcedine plenam et amenam possidet patriam. Ideoque etsi nobis humaniter gemendum, sibi spiritualiter gaudendum nemo sapiens ambigit, et quia inter leones et dracones et scorpiones vester comitatus est situs necesse est, auxiliante Xristi dextera, et leonum comprimere terrorem et draconum providere insidias et scorpionum acutos vitare aculeos.
Nos autem non solum ut petistis apud dominum papam, sed etiam ad imperatorem et ubicumque honeste petieritis ut utilis occasio se obtulerit, consiliatorem, adiutorem paternum et defensorem fiducialiter ac sine omni dilatione et hesitatione confidatis habere.
Epistola cardinalis ad comitem
Gui Dei gratia presbiter cardinalis G illustrissimo Tuscie comiti sincere dilectionis affectum.
<Q>uantum Deus vestram exaltaverit eminentiam et superiorem omnibus Italicis effecit, in tantam decet vestram celsitudinem atque sublimitatem Dominum, qui multa vobis contulit, revereri, et hominibus compati et humiliari.
Vestra quidem nobilitas totam siquidem Tusciam movere potest ad bella, vestra quidem nobilitas ipsam sedare potest ad pacem et concordiam habendam.
Alicuius prelati pro consolatione
Gui. presbiter cardinalis curialibus sal<utem> et ben<edictionem>.
Pene universus mundus novit quod inter potiores huius seculi principes comes G. potior habebatur, quippe et Deo reverentiam et fidelia servitia, licet officium seculare impediret, exhibere tamen prudenter satagebat et hominibus, quod suum erat, ex maxima parte reddebat. Unde non immerito tristamini et consolationem ab amicis queritis, sed etiam unde consolationem habere possitis quia qui bene vivit, utique cum moritur, idem cum anima a corpore separatur, melius vivit.
Quia etsi corpus redit in pulverem, anima inter amena paradisi letatur in gloria illud resumptura. Item valet mestitiam temperare, bonae indolis proles, pro cuius videlicet statu et honore satis et multum convenit, omnibus suis fidelibus in pigno affectu et effectu fideliter laborare; et precipue imminet vobis, qui paterno lateri adherebatis, eiusque filium brachiis baiulatis in omnibus etiam usque ad mortem sibi providere et prorsus in nullo deesse.
Ob quam rem nunc mihi ad te est sermo, Malvitine, de cuius ore, cum ad consules Florentinorum loquereris, audivi quod si centos haberes filios, potius interfici omnes permitteres quam minis magnum dampnum bonae memoriae defuncti principis sustineres.
Huius modi autem dicti costantiam laudibus extuli, sed si in pupillo laudabile dictum mirabilioribus factis exequeris, hoc plane erit extollendum usque ad coeli astra.
Omnes itaque moneo, omnibus suadeo quatinus sic puero sororibusque atque comitissae cuius utique dolor finem non habet, in omnibus sapien
Sotii ad socium per filargiriam composita epistola
Gui. soliditatis glutino, sibi multisque nobilitate perspicuum, M. quantuluscumque est, esse quod est, fuit, eritque, Pauli doctrinam quam panditur alta ruina convivioque frui Philologiae atque Mercurii feliciter
.
Immortalis moritur et mortalis mori non potest, mors igitur immortalis sine defectu vivit. Ergo mei esto consili particeps solitarii, ut illud meo nomine pandas in choro ludentiumque proicias me, querente thumiama ex aromatibus, compositum stacten videlicet onicha, galbanem boni odoris thuris quoque lucidissimi decoris.
Hoc utor involucro novo namque, ut audio, vere sophiae uteris colloquio, et foris, intus huius sermonis divitis
, ad me redeat explicatio involuta pallio
.
candidus iudex
. Me nitidum, me pinguem, bene curata non contracta cuticola vises
, velut principem olerisque fabarum.
Responsiva eiusdem composita obscure
Eruperunt dilecte, sapit antiqua foliorum tuorum ficus, obscure nubilosa noctis opacitate
, densaque tenebrarum velut palpabilium caligine
insueti tegminis involuta sublimitas; minusque illud ut, salvo mutuae caritatis <iure> fas sit concepta proferre, advertisse vid<est o>bliviosa segnities principium med<io, med>ium ne discrepet imo.
Hec enim que arte <ho>noris construenda esse videntur phylosophyca, ea necesse est equabilitatis soliditate constare ut nec primis ima nec ima primis dissonare sed phylosophycis connexa girgillis, instar elementorum numerum, concordi pace ligata
consistant.
Vera, non inficior, est haec, quam vestre pondus seriei verticis parte prima, quod appositae insinuationis rudisve principii loco fungitur. Immortalis moritur obducere videtur sententia, sic tamen ut Xristus dum taxat vel spiritus quilibet.
Ex his, karissime nisi logices illius que in collectionem emblematum subtiliumque rerum explicandas prosequitur fugas, lector obliviosus extiteris; nullo sequitur modo mors igitur inmortalis sine defectu vivit. Eius enim precipue ratio est quod, ex pre cunctibus, quedam necessitatis velut coactione, preter ea que posita sunt, inferantur semptentia.
Quis autem mortem, nisi mentis expers cuius spiritus penitus naturae partitipatione careat, immortalem duxerit? Ut tota velut in inferentia que absit pars ista reddatur, indefinita namque ut perhibere videris, vicem obtinebit universalis quo etiam modo sine defectu vivit quae moras proprietatis eximie, quae in subiecto tenetur, abrumpit.
An forsitan quod involucrum potest innuere: gravis tibi est vita cuiuslibet et eius invidiosa nigraque odioso in corpore et, ultra quam libeat, dissolutio venire tardavit.
Subinfert iterum docta pagina ut tui sim consilii particeps solitarii quod qualiter ex predictis sequatur. Totis conatus viribus Aristotiles ipse diudicet quod thymiamatis onichini stactes et galbani ceterorumque aromatum compositionem exigis, generum subiectorum materiam prorsus ignoro.
Si autem his – ut assolet – bonum virtutum odorem, morumque compositionem non incongrue figuras, sequar quidem vigilans marcescentibus nonnumquam lucernis attritisque assiduitate subselliis, nondum tamen comprehendisse me arbitror.
Ceterum si nova parabolarum facie dealbata verborum vernaculorumque variosque dictionum presignas colorum sucos, non hec apud me, qualiacumque tamen potiora missuri de suburbano munuscula mittimus horto
. Annectit preterea vestrarum litterarum series novo vos involucro seu novo me sophyae uti colloquio.
novum ut canticum novum
et mandatum novum
quod utique lapis ille preciosus luculenter edisserit quamdiu inter aspera toforum physis ut sibi moris et voluntatis est, abdite latuit.
Nunc, in summi pontificis pectore positus
, rutilans ut invictus eminuit de quo indeficienti velut nunc insisto, te quoque inhianter insistere cupio. Impervis inherens vestigiis sapientiae haustum uberem largumque potavi ad hoc pallium defuit, quo tante remittendi sermonis involverentur divitiae.
Verumtamen papireo vimineave contextum fiscella, pauperis pro tempore amici munus suscipere non despicias.
Amanti mei vales, faves, si quem Dominus venit mittere in terram colloqueris; deliciis, blandiciis ceterisque fomentis ignem in me nutrire non desinis. Ergo sermonum vestrorum certissimus iudex esse non potui, quia nullus hominum novit quae sunt hominis, nisi spiritus hominis, nisi forte nec spiritus. Sed ut tenor innuit litterarum pinguis et corpulenta moles, bene curata non contracta cutis, oleris fabarumque princeps quem miseris ut impetrata dicatur venia promulgavit: insueto mei dictaminum poemati punctum pono, dilectionis vestrae nullatenus positurus.
Responsiva istius obscure composita
Guidonem in umbra claritatis existentem, pristinae identitatis iocunditate sibi iugatum, M. grandiuscule amicorum commodo repositus, iura poli legemque solis feliciter uti.
Inclita vestrarum onerata litterarum congeries principio sui tenui nodo, si laquei stamine videtur exordiri, rancidulum quiddam velut de balba nare decussum, quod non serenitatis sed theoninae
sagacitatis est sale conspersum, illud in vos retundendo, quod in me asspexistis et mutus advertendo singula queque quem locum teneant sortita decenter
? Verum quia progredimini a domibus eburneis
in fimbriis aureis
orbiculato can
Non enim nuptiarum Phylologie et Mercurii verba quesivi, sed mihi obscure moralitatis nitore candidari cupivi.
Verumtamen ne pondere Lethes
gravari nimium, penitusque nigra videar obumbrari caligine, concessa prima, infero ultimam: inmortalis moritur, haec vera conceditur; ex diverso in eodem sequitur ergo est moriens, ergo moriens est inmortalis, ergo est non potens mori; igitur mors sine defectu manet in eodem. Non tamen vos conturbet quod nostra paginula portat; non est livoris, sed lucidi amoris configurata colore, namque grata recepi, que relegastis verba decenter. Sed mihi miro faminis siro sunt copulata; pallia quesivi fortis stillamina vini quae retinent aurum pulchrum rutilumque metallum.
His foret auratus sensus mihi iam religatus, ex quibus ad plenum possem cognoscere verum. Sufficient ista tamen nec vervecina careo nec pelle caprina, nec bibulo vino nec puro labe savine; ista colludio feruntur, cum fuerit tempus candidiora fient.
Sapientis alicuius epistola pro consolatione mortui
Bern. Dei gratia presbiter cardinalis T. comitissae Tusciae consanguinee salutem.
De viri tui obitu dilecti nostri non modice movemur et dolemus; verum quia Dei dispositione, cui omnia vivunt, et in fide sicut bonus fidelis viam universae carnis est ingressus, consolationem recipere, ipsa nostra ratio et sanctorum patrum auctoritas iubet.
Epistola pro dilectione honestorum virorum
Rol. Dei gratia sanctae Romane ecclesiae presbiter cardinalis et cancellarius G. Guerrae salutem.
Quam diligenti cura vestra et vestrorum negotia, tam in vestra presentia quam in absentia, studuerimus pertractare et vos, sicut ipsi credimus, recognoscitis, et quidam fidelium vestrorum utique non ignorant. Unde cum parentes vestri viros utique religiosos ac per hoc amicos nostros karissimos fratres videlicet Camaldulenses dilexerint et de bonis suis eos studuerint ampliare, nobilitas vestra, unde valde miramur, bona ipsorum inbannire non timuit et a patrum suorum recto itinere deviare, atque illos sibi opponere, quos deberitis tam quam karissimos fratres vel pupillam vestri oculi custodire.
Sane illorum orationibus domus patris vestri et vestra industria meruit exaltari et nunc cum deberitis eos usque ad effusionem sanguinis ab aliis omnino defendere, contra inermes occurritis et ipsos, non sine culpa gravissima, decrevistis tam acriter contrastare.
Consideret igitur nobilitas vestra et revertatur ad cor atque supradictos filios nostros karissimos ita diligat et honoret et habere in tanta reverentia studeat, in quanta patres vestri eos habuisse noscuntur. Et de bonis, quae tam a domo vestra quam aliorum Dei fidelium devotione possident, nullam eis presumat vestra industria molestiam irrogare sed potius amore Dei et nostro etiam de rebus vestris eis provideatis et ipsos studeatis confovere et attentius defensare. Tanto enim eosdem viros religiosos caritatis affectu diligimus ut nullus eos possit offendere qui nos graviter non offendat, et personae nostrae non credatur iniuriam non modicam irrogare.
Amici ad amicum karissimum cui Deus benefecit
Guidoni M. salutem.
Magnificavit Dominus facere nobiscum et ecce facti sumus letantes
, vestri nunc et ubique sodales. Exultavit anima
mea pre gaudio, quia hymnum Deo dicens, mentis scilicet ineffabili letitia ducta <est> non modo ut passer
, sed ut torrens
in hiis quae vestri estimavit honoris.
Ut ea ore promeret, corde quoque conciperet, indilatate
perrexit: Vivit – primo dicens – Dominus
– in amico consequenter referrens – Benedictus Deus et laudetur
ipse implementoe, sicque quem amicis invenerat diligendum sapientia eruditum, moribus exornatum et vita decorum repetit – Audivi – inquit – et letatus
sum quia in amico bonum operatus est Deus.
Ceterum quia plano ferro non est opus lima
nec iterum quia bone rei sacietas menti ulla fore consistit, hoc inter cetera dilectionis eximia nunc vestri sodalis anima repagulum sibi duxerit ut idem vobiscum nolit idemque velit.
Responsio cui competit per allegoriam facta
Guidoni ab circumferentia in centrum.
Visis vestrae prudentiae litteris, velut a somno excitatus, opido gavisus sum.
Letatus sum in his quae dicta sunt mihi
. Verum quia munuscula quedam intimi amoris nostri signa quae amico auro argentoque et lapide precioso solent esse cariora, stili exaratione sepe transmissa usque ad conspectum vestrum non pervenerant non parum condoleo; gaudeo tamen quia aquis Egyptiorum dimissis, de quibus dicitur quod tibi aque Egyptiorum, ut bibas aquas turbidas, aquas Israelis attingas, aquae enim silo evadunt cum silentio, tu vero bibe aquas de cisterna tua
.
Ego autem dum intenderem derivare fontes meos, dividere aquas meas, transiturus aquas Assiriorum perveni ad flumina Babilonis et ibi flendo
, non dico sedens, sed prostratus – timpanum quod in domo Dei velut arbor fructifera arboribusque pomiferis percutere solitus eram, nunc in salicibus suspendi
– de statu Ecclesiae nostrae, que fuit dilectio tua. In ea velut in obscura luna peccatores sagittant rectos corde
; iam enim pervenit sanguis ad frena equorum
ubi saltat satirus et pilosus
sedet et Lammia denudat mammas suas
.
Subditi ad prelatum gloriosa epistola
Diligendo patri et domino suo Henr. Dei gratia sanctae Romanae eccle
Non satiatur oculis visu nec auris auditu, non animus meus memorie suavissimae, quam mecum aliquotiens conserere dignatus estis collocutionis huius vicem, utcumque quod ad me rudis haec et in epistola mearum litterarum series supplere conatur. Que, licet indecora, ex sui forte nuditate in oculis vestris non indigne displiceat; ex mittentis tamen affectu potius quam sui scemate idem quoque affectus censet esse pensandus; hac, qualiscumque sit, uti frequenter mihi quidem promptum et desiderabile, vobis tamen vereor ne, ut minimum, ex recipiendi frequentia fiat molestum.
Ceterum ego in hac parte satisfaciam mihi quoniam delectat quolibet dum aliter detur modo esse vobiscum. Veniam mihi benignitas vestra que innumera mihi contulit beneficia non invita parabit. Ea sola confisus intrepidus quae circa me sunt aperire curavi.
Dedit mihi Deus immensi laboris sustinendi facultatem, studendique voluntatem ut delectet iam nunc quod graviter cruciare solebat aperuitque ingenium ut que capere nullo modo poteram intellectu facillima videantur. Addiditque, licet audaciter exponam, audientium me prudentum virorum multitudinem copiosam; hec, diligende pater, exponere audeo, quia dulcedinem sanctitatis vestre non invitam audire cognosco, ad haec, karissime domine, pro Guidone dilectissimo meo fidelissimo vobis clerico quibus possum precibus affectuosissime deprecor quatinus eum prout decet altitudinem vestram cuiusque meruit apud vos fidelitas recipiatis eumque digne vos habeatis, deprecans iterum flectis genibus ut mei memor existatis.
Inclita epistola subditi ad prelatum
Diligendo et plurimum metuendo domino suo karissimo R divina gratia Imolaensis ecclesiae venerabili episcopo, P. de Sancto Cassiano iocunde servitutis obesquia.
Nullo ut video sine dubio redoletis episcopum quem depingens apostolus
Timotheum tantopere fore desiderabat, ut enim reliqua pontificatum insignia, quae probitati vestre adesse non dubium est, omittam; ita domui vestrae gloriose preesse curatis, ut non immerito cum Propheta
dicere possitis: «Domine dilexi decorem domus tue et locum habitationis glorie tuae»
.
Quo sane modo divinae decor domus magis diligatur quam si preciosorum congeries lapidum eiusdem constructionis, mira dispositionis serie coptetur fiatque astantis Dei varius deauratusque reginae vestitus
ut idem Propheta, celestis nectaris iocunditate profusus
, eiusdem in Epitalamiis
protestatur.
Commendanda nimium gloriosa viri voluntas extollenda super astra pontificalis dignitas quae rarum insolitum nostrisque temporibus inauditum est novum noviter operata.
Alii siquidem spernunt suas virtutes in propriis aspernabantur, vos alienos suscipitis, aliorum vobis dotem prodesse putatis, decoremque decori et nobilibus viris venerabilibus vestris canonicis idque cupientibus additis nobilitatem talem vos cupit olim amicus nunc servus; talem vos toto desiderio complexatur et in vobis moribus istis vestris et hac dote dotari vestraque beatitudine existimat non inmerito sine fine beari; pro his grates agit innumerabiles et ut statum vestrum si litteris notificetis totis viribus deprecatur.
Epistola amici ad amicum speciosa
Guidoni suo plenissime sibi dilectionis sinceritate coniuncto, P. de sancto Cassiano suus quidcquid utriusque vitae iucundius.
concordissima pace ligatam
, nullatenus delinire. Hoc est itaque totum votum meum, hoc plenissimum desiderium meum, ut maneat iugiter, constet indesinenter et que honestissimo est inchoata principio, fine carens, perpetuitatis gaudeat privilegio. Si vales, amice, valeo, si secundis abundas successibus, ut tuae dulcedo pagine videtur exprimere, ego eisdem habundare non cesso. Denique quidcquid tibi prosperitatis largam contigerit divinitatis manum conferre, mihi reputo sine diminutione partis cuiuslibet advenire; pluralem numerum in singularem non mireris, dilecte, convertit habundantissima caritas, et que pluralitate divisa connectit adsignandum id ipsum indivisae penitus singularitatis unitas.
Epistola subditi ad prelatum quondam
Karissimo patri et domino R. cancellario G. fidele servitium.
Nisi me, pater venerande, cuiusdam vestri fidelissimi ac mei amici plurimum moveret iniusta atque odiosa oppressio, nequaquam meis in presentiarum scriptis vestram excellentiam auderem reddere sollicitam. Est itaque causa scribendi hec: quidam summo livore iniquitatis quorum consilium est cum impiis, honestissime ac circumspecte magistri Petri famae insidiantes ut eam saltim vulgariter suis machinationibus lederent in eum quedam nefan<da> confixerunt, inter quos unus sacerdos hiuius fictionis publicus predicatur atque delator extitit.
Qui cum per se suosque satellites ignominosa verbis atque opere magistro P<etri> intulisset, ad episcopum demum provocatus, coram pluribus iuravit se hec dixisse non quia vero in aliquo sciret, sed quia prefatum odibat magistrum. Hunc itaque sacerdotem calumpniatorem, proprio iure iurando con
Audio namque ex veritate profiteri hunc virum celebris opinionis honestissimae vitae commendabilis felicitatis non vanilocum, non detractorem, non popularis plausus cupidum magis esse quam videri sibi cura est, cuius continua fere meditatio est, aut aliis aut sibi legere ut igitur pena unius multorum sit metus, vestram humiliter audeo exorare clementiam quatinus litteris domini pape ut etiam vestris episcopo Bononiensi percipiatis ut penam beneficii et officii, pro hoc crimine inflictam, ratam et incommutabilem teneat; maiorem quoque penam huic ceterisque rectoribus apostolica auctoritatae comminaturus.
Epistola civitatis ad comitem ubi conveniat
Clarissimo et illustri G. Guerre Tusciae comiti Pisanorum Dei gratia consules salutem cum perhenni dilectione.
Amicitiae vestre claritatem nolumus ignorare dominum cardinalem nobis Senensium litteras ad se missas ostendisse continentes quod Senenses precepta sua, domini videlicet cardinalis, iurare profitentur; quorum non etiam nobis retulit quod et vos et Pistorienses id idem facere disposuistis. Qua de re ut nos illud agamus, inquietare non desinit. Ac per hoc magne dilectionis vestrae propositum et voluntatem inquerimus rogantes super id nobis consilium vestrum et animum per harum latorem litteris aperiatis.
Alia eiusdem modi
Egregio et sapientissimo G. Guerrae comiti prudentissimo consules Dei gratia Pisanorum salutem et puri amoris constantiam.
<S>trenuitatem vestram, karissime, scire volumus quod dominus cardinalis minis ac terroribus quam plurimis nos, ex quo Pisis advenit in equitando, ad hoc [nos] promovere conatus est ut in faciendo cum Lucensibus eorumque auxiliatoribus treuguam, nos pro nobis et pro amicis nostris, suis staremus preceptis, quorum cum nos id agere repudiaremus, cum iracundia et mala voluntate, a civitate recedebat affirmans nos excomunicationi subicere. Quia igitur excomunicationis sententiam pertimuimus et ob reverentiam sacrosancte Romanae ecclesiae et ipsius tandem precepta sua, quod pro nobis et amicis nostris cum Lucensibus et eorum complicibus de treugua nobis facturus est, salutis tamen iuramentis et securitatibus, quas fecimus, iuravimus.
Quo circa cum in his denuo insistat, ut a vobis parabolam acquiramus, dilectioni vestrae dominum Gualfredum, virum illustrem et canonicum nostrum reverendum dirigimus rogantes vos admodum ut ipsam parabolam per internuntium istum nobis mandetis qua treuguam, ut dictum est, facere possumus et domini cardinalis mandatis super eam stare, quam si nobis dabitis dabimus etiam nos eam vobis.
Epistola subditi ad prelatum
Dilecto suo domino I. G. debitam reverentiam.
Super fortunam et status vestri integritatem cupiens certificari, clerici vestri fortunam paucis significare curavi afferens concedente Domino in omnibus mihi succedere et in proposito studio, pro ingenii mediocritate, perseverare. Verum tamen necessaria, non superflua distribuenti vehemens et continua mihi instans expensa, in multis me debitorem constituit, ideoque debitum mihi beneficium gratius absens acciperem quam si alias mei presentia impetrarem.
Ut enim nostis, <nil> dulcius auxilium inter pericula comprobatur et nichil carius quam quod precibus impetratur, nil autem eum qui rogatur citius inclinat quam si personam rogantis assumat non inmemor legis naturalis que ab initio est homini insita. Sed ne vel de merito presumere vel iudicio videar contendere, magnitudinem vestram suppliciter exoro quatinus quod bene incepistis, proficiatis et quod restat pro vestibus beneficium per presentium latorem vel alium fidelem nuntium mihi mittere studeatis.
Nobilissimo comiti G. per gratiam Dei omnimode probitatis strenuitatem laudabili An. Xristi pauperum servus et Pisani hospitalis magister, semper temporalis felicitatis gloriam cum eptione celesti.
Non solum misericors devotio vestra erga pauperes hospitalis tam Pisani quam Hierosolimitani ad spem me cuiuslibet vestre petitionis hortatur, verum etiam vestra sanctissima et iustissima patientia erga nequissimorum adversariorum vestrorum perfidiam, ad fidelissimi servitii subiectionem vestrae dilectionis constringar.
Civitatis ad nobiles
Nobilissimae ac prudentissimae T. Tusciae comitisse et G. comiti strenuissimo suisque rectoribus viris inclitis et amicis precordialibus, consules Dei gratia Pisanorum salutem et vitam longam ac de inimicis victoriam.
Quam dilectionis vestrae colligantia pura et integra fide ac sinceritate inviolabiliter, auctore Domino, custoditur ut preces nostras audire et
Inde vobis grates reddentes, prudentiam vestram modis omnibus deprecamus ut nostri amoris intuitu eidem Florensi tales inducias de non redeundo in captionem vestram largiamini, quatinus quod corde nostre Rei Pubblice prudentiae vestre gratias innumeras exsolvimus, et ipse per nos commoda valeat presentire. Ita igitur in hec nos exaudiatis ut nos inde magis magisque vestrae dilectioni debitores invenire possitis.
<F>redericus Dei gratia Romanorum imperator et semper augustus suo fideli An. comiti gratiam suam et bonam voluntatem.
Memoria progenitorum tuorum qui pro dilatando imperialis coronae solio etiam usque ad sanguinis effusionem fideli experimento se ipsos commendabiles sepius ostenderetur, in beneplacito cordis nostri vivit et indelibiliter manet; gratumque utique habemus quod anticorum patrum strenuitas et industria non penitus extinta elanguit, cuius sintilla in filiis et nepotibus ad huc perlucida splendet.
Voluimus igitur, ut in eadem patrum tuorum fidelitate circa nos et imperium tu ipse fidelis apparendo perseveres, et de machinationibus pape et Siculi et aliorum qui fundamentum et solium imperii demoliri conantur, nobis in persona tua nuntiare ne formides, quorum conatus in cervicibus eorum relapsuros speramus: et si Deus pro nobis quis contra nos? Ipso iuvante, nullus erit contrariae parti in suo dolo effectus, tantas quoque divina clementia Romano imperio vires contulit, quod substratis Mediolanensibus, quorum cervicibus iam imminemus, Apuliam, Siciliam, Calabriam et ceteras provintias que contra imperium cornua rebellionis erexerunt, dominationi nostre ita subicemus quod et ceterae nationes a simili presumptione coerceantur et, confusis per ignorantiam hostibus, fideles ad honorem Dei et imperii secure glorientur. Interim quomodo noster adventus iam in proximo est, tu ipse quoque accelerando venire non differas, sed quam tutius potes tuam nobis presentiam exibeas.
Subditi ad prelatum commendabilis epistola
Azoni venerabili sanctae Turritanae ecclesiae archiepiscopo, viro illustri atque sanctissimo, G. id quod est.
Quanta siquidem iocunditatis hylaritate ac iubilationis plausu felix anima sponsi gaudio
preventa in id responsum conspicere, indeficiens letatur; non secus, venerande pater, vestrae pietatis lumine illustratus
, totus in vobis pendeo
, cuius desiderantissimam gratiam unica mea <spes> per mentis aciem iugiter intueri sollicitatur. Verumtamen de vestrae sanctitatis misericordia nequamquam alienus non modico confidens, parvitatis meae scedulam licet immeritam vobis delegare non titubavi, ad cuius pedes profusus lacrimarum himbre
calciamenta rigare nullatenus indignum exisitimavi. Hinc est utique quod maiestatis vestre clementiam confidenter aggressus, delictorum meorum noxam produco, quam si qua fuit ut est, vos nequicquam latere existimo, pro qua preces lacrimabiliter fundo, remissionis indulgentiam humiliter exorans ut et peccatorum penitudinem preteritorum presentium et futurorum optineam apud vos et benivolentiae largitionem. Sentiat igitur paternitatis vestrae immensitas innocentiae meae instantiam benigne respitiens pro cuius honoris culmine Dominum exoro, sedulus, ut vobis mentis optatum largiatur et eternitatis gloriam tribuat et vos mei immemor haud existatis.
Sed quod vestrum cupit imperium meum non ambigat ad omnia parere servitium, porro quam dignum duco vestre notificare maiestati, paucorum inductione vestre cupiens placere sanctitati. Arbor siquidem bona bonum fructum affert
, bonus agricola sationis ac putationis oportunitatem non secus viam serit, nam plantat, rigat, augmentum provocat
, olus serotino hymbre
visitat: quid plura? Bene planctat et melius metit, bene docet melius agit. Plantastis vineam, eradicastis ficum et zizaniam
: colli
Gaude felix
, surrexit Lazarus
. Propende ergo, pater reverende, quod Guilielmus domini pape subdiaconus vestre vitis palmes fructus habunde producit. Nam nutriture germum retinet religionis vestrae normam atque vite speculum
portat; boni namque mores ipsum exornant cuius scientiam non vita commaculat impudica, sic namque bonae arboris surculus, bene insertus, bonos scit gignere fructus.
Guilielmo karissimo suo domino G. id quod est.
Laudabile non duxi clericorum maxime mea, si qua sunt, fortassis aliquando dictamina, ea quasi per varios locutionis anfractus
colorare, ei directa presertim cui dumtaxat in omne quod est mens mea subicitur, ut putavo. Nanque mea mihi testimonium perhibente conscientia veritatem loquens in spiritum meum non mentior quia me vestrum famulum fideliter reputo; nec vidi variata verborum serie
frui, ne potius oleum quam vinum subministrare viderer. Oleum enim iuxta illud de quo dicitur non impinget caput meum; vinum est de quo ceu sapiens perlegistis multotiens quia letificaret cor hominis
.
Verum quia viget veritas, cedat nunc verborum eloquentia
, ibi enim compositio verborum queritur ubi teste virtute se veritas non commendat, nec miremini si dictum fuerit teste virtute, quia nimirum magnum amicitie donum inter virtutes maximas reputat nostra pagina. Est enim virtus qua, habita, habentur omnia, qua non habita, frustra cetera. His breviter enodatis, memoremini si placet pollicitatis non diu facte.
Prelati ad subditum epistola
Guido sacerdos licet immeritus G. perennem cum beneditione salutem.
Cum te affectuose phylosophie ardor liquoris tot terrarum intercapedine devexerit quantum de cuius adipiscentia gestiremus gaudio, tantum de tua adversitate non modicum invasit tristitia.
Inde est quod cum nostra tui ad suffragium facultas non extat idonea, tibi moram post resurrectionem Bononiae non credimus fore consentaneam.
Magistro suo Bellundo G. salutem.
Ne forte minus calentis amicitiae inter nos falsa opinio verborum assentatione suboriretur, ideo faleratas verborum circuitiones sed et equipedalia quoque verba devitans, simul conclusionem et narrationem, rusticano more, quasi vulgariter ponam, ut ergo effectum tuae amicitiae ac multarum promissionum circa comitem, ut ipse potes esse memor, veracem nunc esse credam.
Tuam exoro prudentiam quatinus totis viribus des operam ut dominus comes, Adenulfum pro me apud eum suis litteris intervenentem, exaudire dignetur.
Dilecti ad amicum epistola
Iohanni, dulcissimo domino et amico, theologiam theorice quam pratice
monarchiam detinenti, A. plebanus licet immeritus melliflui amoris copiam congruentem.
ab ubertate domus
eius qui affluit radios anhelanterb exauriat; unde magister dulcissime ad indeficientis ubertatis vestrae scientiam humiliter recurro et opem et auxilium ad presens requiro. Est enim quedam …et cetera.
Epistola amici ad amicum
Egregio et viro magnifico Car. caris omnibus caro, legum omniumque scientia litterarum eleganter edocto, Lan. magister dictus id ipsum quod est, licet nihil esse noscatur.
Luculenta eminentiae vestrae et
infudit et insuit in quo semper esse peroptamus, nos amorem rapuisse cognoscitur ut et nobis dulce sonaverit quod scripsistis et sapuerit suavissimum etiam quod agere voluistis. Estis etiam enim ille quem fulgenti studio novimus esse coopertum et, ut nostro sedet condita cordis melle
facundia, ita sui nobis saporem medullitusphylosophia saligine summum nutrivit alumpnum
, cui siquidem saligini comparati, qui sumus furfure, usque ad temporum incrementa deducti
vobis pariter scribere non valemus.
Socii vel amicii ad amicum
Egregio socio G. omni probitate fulgenti, M. societatis et dilectionis vinculum.
Bonorum frequens, a stipulatione de tuis bonis moribus, in hoc me desiderium provocavit ut amicitias tuas diligenter exoptem.
Nam qui bonorum plurimum ore celebrantur et probitatis sunt fama laudabiles merito ab omnibus bonis sunt amabiles. Preconia enim quae de te a pluribus efferuntur veraci, ut expertus sum, ore proferuntur. Sane quidem es natura preclarus, sollerti pectore gnarus, factis prospicuus et moribus egregius, largitate profusus, in amicorum dapsilis. Id circo, dilecte frater, tuam ut dixi amicitiam incomparabiliter expetens, quod tibi super his placeat quam cito rescribas.
Guidoni honeste indolis adulescentulo M. mutue affectionis dilectionem.
Litteras nostrae amicitiae petitorias, frater amabilis, direxisti quibus nostro cordi ingentem letitiam ingessisti. Quis enim est sanae mentis, qui tuis bonis moribus diligenter non inhereat? Quis tuae amicitiae dilectionem avide non adqueritur et adeptam non retineat? Quis tanti viri familiaritatem spernit? Affabilitatem contempnit? Industriam fugit? Nam ut omittam cetera maxima et egregi tui ingenii insignia cunctis industria superas, tulliana facundia superas et largiflua tua munificentia te ipsum decoras, ut igitur debeo, ad postulata blande respondeo. Quod me in epistola tua plurimorum bonorum commemorationem commendas, quantum ad te non est gloria mea fallax sed opinione fraudaris: non enim in me tot bona cognosco. Quod vero postulas, ut rescribam quid de petitione tua mihi sedeat, paucis adverte: auro obrizo
pretiosior cunctis opibus tua mihi dilectio carior. Ac per hoc quarta feria in unum sequentis ebdomade conveniamus, et amicitiam verbis inceptam reunire sat agamus.
Inter haec sciendum est incipientem posse scribere quodcunque voluntas aut necessitas vel utilitas scribere imperat vel delectat. Rescribentem vero priori singula reddere et ita responsionem aptare ut similia vel contraria rependere, equiperare semper, superare numquam studeat, aliter vitiosa esset responsio. Oportet igitur quemque cognoscere tam prosaico quam metrico tria dictamini esse necessaria:
. Hoc evenit quando in versu diversa ponuntur nullo modo sibi per consequentiam coherentia, ut est illud: Natura insignis, clarus moribus, militiae gloria fulgidus, sophye dogmate splendidus, merito a quoquam optime laudatur et colitur.
, tamen restat per consequentiam, ut in subito clareat exemplo: Cum bonarum sit mentium proprium et consimilium familiaritatem appetere, cumque mihi sit cordi me bonis velle adiungere, tuam primitus meis litteris amicitiam, optime frater Dionisi, studui suppliciter petere.