ÉDITION DE L’ALMANDAL (version F2, XVe siècle) Manuscrit Firenze, Biblioteca Medicea Laurenziana, Plut. 89 sup. 38 (= F2), fol. 268r-278v (anciens fol. 383r-393v).
Jesus
[1] Iste sunt quatuor conjurationes que debent dici seu percipere ad tabulam spirituum vel ad mandal, quod unum et idem est, et est verissimum ac virtuosissimum opus, unde Salomon, filius David regis, fuit rex et magister hujus operis.
[2] Preceptum Salomonis tale est. Quod si aliquis voluerit hoc mandal operare, debet esse valde nitidus ac purus et confessus confessione generaliter, et super hoc abstineat se a peccato per novem dies, ad hoc ut habeas intentum tuum quid maximum periculum incurres ad percipiendum spiritibus si non esses bene nitidus et mundus propter potentiam istorum nominum que inferius denotentur, et que multam habent potentiam et virtutem circa spiritus, ut omnes debeant obedire nominibus conjurationum que sunt quatuor.
[3] Istud mandal debet sic fieri. In die Mercurii in prima hora de puro ere rubeo incipiatur. Artifex vero mundus ad hoc opus accedat, quia sigillum est maxime virtutis ad plurima necessarium. Sciendum est quod in ipso die post horam nonam operari non licet. Die vero Jovis post Solis hortum incipiat usque ad horam septimam, opus perficiat cum suis nominibus, et in dictis diebus fiant quatuor candelabra in opere constituta jubentur. Quod si facis istud mandal de nocte, ponas candelas, et si de /fol. 268v/ die loco candellarum ponat quatuor vesilla de sandalo, unum viride, aliud album, tertium rubeum, quartum croceum, et super vexilla pone de quadam herba que dicitur barba Jovis, ita quod tercia pars dictarum candelabrarum sit superius, et alia sit inferius, et pone dictam tabulam in conservatione in loco nitido et secreto per septem diebus et noctibus, et in circuitu fiant suffumigie de speciebus odoriferis, et stet magister coram eo nudis pedibus, et quatuor diebus dicat quatuor exorcismos.
[4] Postea accendat cereos, et iterum quatuor exorcismos dicat duodecies, et in fine cujusque exorcismi dicat:
«Venite et consecrate hanc tabulam, ut virtutem et potestatem habeat super omnes principes universorum alchyn vel algyn, et seytim vel asaytin, et super omnes potestates aereas et infernales antequam palpebre occulorum meorum conjungi possunt per virtutem istorum nominum, et per creatorem qui cuncta creavit ex nihilo».
[5] Et hoc fiet septem diebus postquam tabula fuerit consecrata. Cum pro aliis rebus operari volueris, dic semper quod continetur in fine exorcismorum, id est «infirmari facite talem filiam talis!» vel de cuocumque placet. Et nota quod cerei debent esse de quatuor coloribus, sicut dictum est de vexillis quando operaberis de nocte. De die vero, ut dicit supra cum vexillis, et dum operaberis, /fol. 269r/ suffumiga mandal rosis et omnibus suffumigationibus odoriferis, et suffumigationes male debent fieri cum malis odoribus.
[6] Suffumigatio predicta primo debet fieri in circuitu mandal, id est quando consecrabis mandal. Postea debet poni sub mandal, ita quod odores fumi ascendant per foramina, quando volueris consecrare aliquod experimentum vel aliquas res.
[7] Nota, fili mi, quod predicta tabula sive mandal debet esse perfectissime quadrata et formari quam melius poterit. Et nota quod dicitur thexaurus necromantie discipline. Et etiam debes notare quod dictus mandal debet esse magnum in omni quadro pedem unum et altitudo medio digito.
[8] Scias quod istud mandal est valde potens et maxime virtutis, et per istud possint omnia experimentorum, quare multi inveniunt se deceptos, et ratio est hec, quia debent poni super mandal quod sit consecratus, postea potest esse certus de quodlibet experimento ad omnia que volueris.
[9] Et iste sunt littere et nomina que debent esse circa mandal, videlicet:
[caractères].
[10] Iste sunt quatuor conjurationes principales ad tabulam spirituum, videlicet: /fol. 269v/
«In nomine Dei pii misericordis, obedite universi alchyn, algyn, assayathyn, Maelchyl cum vos vocaverit obedite!, Bienbulatyn, Chahuyn, Sepheatyn, Nacyrin vel Varyryn vel Satsatyn».
[11] «Aythyn, Hauhemus, Mathynatyn, Pheiormym, Neysym, Leysym vel Bethebosyn, Barachyym, Sepheatym vel Sephehahym, Lephezantym, Aphatym, Aras, Maras, Beremiathym, Bynheliathym, Rasithyn, Sephehatym vel Sepheathymus, Sechsatym, Tayosathym vel Sephatym».
[12] «Abrasi, Faynymus vel Faymyn, Fachluorinus vel Sachluorym, Hemathyn, Beylutyn, Ceyhuda, Sepheatym, Layntaschyassatyn, Ascarytym, Helhatyn, Rechklatym vel Rechiaalatym, Nesslym vel Neskyn, Sephehatym, Rasphasym, Albasym, Tastassym, Agelesyn vel Agelasym vel Agelsyn, Reschalatyn, Hylhephatyn, Calphatyn, Sephratym, Fessatym, Halsa, Aluhaha, per claritatem Solis et lumen Lune, et per radios stellarum festinate obedire Deo, et exhibite obedientiam Mehelchyl, Astyach vel Isahue, id est modo vel eodem modo per hoc quod vos adjuravi vel adjuravit Dominus super vel supra et terra infra vos et aer intra vos redite inobe-/fol. 270r/-dientes quemadmodum precepit Deus seculorum vobis».
[13] «In nomine pii Dei et misericordis, obedite, universi alchyn vel algyn et assayatyn vel assatyn Deo, et estote obedientes Mehehyl vel Mehelchyl servo ejus, et adestote ejus vocationi cum vos vocaverit Bygiensatyn vel Bigensatyn, Taussatyn vel Causatyn, Haylatym, Spheatyn, Thassalatyn, Lacazazatyn vel Lacasasatyn vel Lataysatyn, Barahyhatyn, Reykaratyn, Spheatyn, Larchasachatyn vel Larchalasatyn, Hahucharatyn vel Haucharathyn, Vaunemathyn vel Vaunenyatyn vel Vaunenmathyn, Saphatyn, Kassatyn, Leochassatyn vel Lecaslatyn, festinate et preparate vocationi Mehelchil apparere, et estote obedientes per omnia».
[14] «Et pete meo de quocumque tibi placet», scilicet «Infirmari facite talem f. I.!» vel quicquid aliud volueris dicas, et scribas tuas petitiones et pone supra mandal, et dicas humili voce ea que dicenda sunt secundum quod ibi intus continetur. Postea vade et revertere et factum erit et secretus eris.
[15] Unicuique persone volenti facere opus istius sacramenti, necesse est primo ut sit mundus coram Deo, et /fol. 270v/ a mala voluntate mentis et corporis, et debet se abstinere a cibo et a verbis otiosis, et debet esse moderatus, et sit indutus vestimentis mundis et albis, et qualibet die jejunare debet in pane et aqua si potest, et hoc per spatium novem dierum antequam opus incipiat, et qualibet die jam dictorum novem dierum audiat devote unam missam, et ponat librum secrete et devote sub altari, ut sacerdos super eum cellebret missam. Et quando missa erit dicta, portet librum ad domum et stet secrete in una remota camera, quod nullus sciat que fuerit, et asperges locum in quo debes ponere librum cum aqua benedicta, et per totam stantiam ubi dictum sacramentum fit. Cumque librum portaveris ad domum, tunc te indues cum camisia sacerdotis et cum stola et cingulo liga dictum librum in modum crucis circumquaque, et flexibus genibus versus orientem incipies consecrare Librum consecrationum, dicendo totum «Confiteor». Postea legendo septem psalmos cum letania et cum suis orationibus que sequentur, ut Deus concedat tibi gratiam quatenus possis librum consacrare, et ita fiat per tres dies post novem mane et vespere. Letania cum orationibus suis finita aperi librum humiliter et devote et inaperiendo dic hanc orationem, videlicet: /fol. 271r/
[16] «Deus omnipotens, per misericordiam ac bonitatem suam sanctificet, benedicat et consacretur librum istum sanctissimis nominibus suis insignitum, ut virtutem quam optinere debet obtineat potenter ad consecrandum vinculum spirituum, et ad omnes invocationes et conjurationes ipsorum, et ad omnia alia experimenta similiter per me fienda, per d. n. Y. X. tuum, qui vivis et regnas per infinita secula seculorum, amen. Sancti Dei omnes intercedite pro me, Domine, exaudi orationem meam et clamor meus ad te veniat».
[17] «Domine Deus meus, miserere mei et parce malis meis, sana animam meam, quia peccavi tibi. Non abneges uni, scilicet michi .F., quod pluribus contulisti. Exaudi, Deus, orationem famuli tui .F., ut in quacumque die invocavero te vellociter exaudi me sicut exaudisti Mariam et Martam rogantes, ut suscitares Lazarum et suscitatus est. Suscipe, Domine, clamorem confitentis, audi vocem deprecationis per merita et orationes beate Marie Virginis matris tue, atque omnium sanctorum tuorum electorum, ut orationes et preces mee perveniant ad aures pietatis tue, quas ego pro hoc libro consacrationum effundo coram te hac hora, ut per tua sanctissima nomina que in ipso continentur sit consacratus et confirmatus ad quecumque voluero, prestante Domino /fol. 271v/ nostro Y. X., qui vivit et regnat per omnia secula seculorum, amen».
[18] «Domine Y. X., per ineffabilem misericordiam tuam, parce mihi peccatori, et miserere mei, et exaudi me nunc et in omni tempore per invocationem nominis tui, scilicet Patris et Filii et Spiritus Sancti, ut accepta habeas et tibi placeant verba et orationes oris mei, per invocationem sanctorum nominum tuorum in hoc libro humiliter et fideliter scriptorum. Te deprecor ego indignus, tamen de tua confidens misericordia, ut sanctifices et benedicas † consacres † librum istum † sanctis nominibus tuis insignitum, per hec sanctissima nomina tua On, Yhesus Christus, Alpha et ω, El, Ely, Eloy, Eloye, Onoytheron, Stymulamaton, Ezephares, Tetagramaton, Elyoran, Egytion, Usirion, Orision, Eryona, Usirionis, Ovella, Brasyn, Noyn, Mesias, Sother, Emanuel, Sabaoth, Adonay, et per omnia secreta nomina tua que in hoc libro continentur, quatenus virtute, sanctitate et potestate eorundem nominum, et per virtutem et potestatem tuam divinam sit liber iste † sanctificatus † benedictus † consecratus † et confirmatus per virtutem sacramenti corporis et sanguinis tuis, ut virtutem quam obtinere debet obtineat efficaciter, et sine fallacia veraciter obtineat ad consecrandum vinculum spirituum /fol. 272r/ et ad consacrandum omnium experimenta corrupta et incorrupta, et invocationes et consecrationes, ut perfectam virtutem et potestatem habeant ad quam sunt constituta, prestante Domino nostro Yhesu Cristo, que sedet in altissimis, cui sit honor et gloria per infinita secula seculorum, amen».
[19] Nota quod quando dicuntur letanie cum perventum fuerit «ad te rogamus, audi nos», dicas ut hoc libro consecrationum:
«† Benedicere et sanctificare et consecrare digneris, te rogamus, audi nos» per ordinem usque ad finem prout inveni in libro De sigillis Bede».
[20] «Benedicat te † Deus Pater, benedicat te † Deus Filius † benedicat te, Spiritus Sanctus, sancta Maria mater Domini nostri Yhesu Christi, te benedicat † et sanctificet, ut virtutem sacramenti in te optineas quam obtinere debes † benedicant te, omnes sancte virgines † benedicant et confirment te hodie, et in omni tempore omnes sancti et electi Dei † et benedicant te, omnes virtutes celestes † benedicant et confirment te, omnes angeli et archangeli, virtutes et potestates, principatus, troni et dominationes, cherubyn et serafin, et ex auctoritate et licentia Dei te benedi † cant, per merita et orationes et invocationes omnium sanctorum Dei, amen». /fol. 272v/
[21] «Domine Jhesu Christe † benedicas et sanctifices † consacra et confirma istum librum per omnipotentiam et virtutem tuam, ut virtutem et potestatem obtineat, ad quam institutus vel constitutus et ordinatus est, sine aliqua fallacia ad consecrandum vincula spirituum et exorcismos, et ad omnia alia experimenta facere possibilia per te, Yhesu Christe Domino nostro, qui cum Patre et Spiritu Sancto vivis, regnas et imperas per omnia secula seculorum, amen».
[22] Hoc autem facto per novem dies erit liber consecratus, et quocienscumque aliquid vel aliquod experimentum consecrare volueris, ante consecrationem habeas illud preparatum et cum his documentis debes experimenta tua consecrare. Et ponas unum vel plura ante te vel coram te super mandale. Primo et principaliter dices totum «Confiteor», aqua benedicta aspergatur et signum sancte crucis fronti tuo pone, ut Deus infundat in te misericordiam suam et gratiam Spiritus Sancti ad opus tuum perficiendum. Postmodum dicas versus istos, tenendo librum apertum:
«Ne derelinquas me, Domine Deus meus, ne dicesseris a me, intende in adjutorium meum, Domine Deus, salutis meis».
«Fiat misericordia tua, Domine, quemadmodum spera<vi>mus in te».
«In te, Domine, speravi, non confondar in eternum».
«Intret in conspectu tuo oratio mea, inclina, Domine, aurem tuam ad preces meas».
«Domine, exaudi orationem meam et clamor meus ad te veniat».
/fol. 273r/
[23] «Deus invisibilis, Deus ineffabilis, Deus inextimabilis, Deus incommutabilis, Deus incorruptibilis, Deus piissime, Deus dulcissime, Deus potentissime, Deus fortissime, Deus sanctissime, Deus excelse, Deus gloriose, Deus immense, Deus totius misericordie, ego, licet indignus et plenus iniquitate, dolo et malitia, supplicando ad tuam venio misericordiam, orans et deprecans ut non respicias universa et innumerabilia peccata mea, sed sicut consuevisti peccatorum misereri, et preces humilium exaudire digneris clamantem et deprecantem ad te pro hoc experimento vel libro sanctissimis nominibus insignito consacretur, ut virtutem quam obtinere debet potenter obtineat, scilicet aereas potestates et infernales principes per hanc orationem consacratam mirabiliter constringat ut velint aut nolint humane voluntati obediant, et cum exorcista voluerit omnes in unum congregare et cum voluerit dispergere dispergat per sanctissimum nomen tuum quod scribitur quatuor litteris Joth, Heth, A.g.l.a., Vau, Emanuel, quo audito mare regreditur et aer commutatur, terra tremit, ignis extinguitur, omnes quoque celestes exercitus, terrenus exercitus et infernalis tremit et turbatur, et per hec sanctissima nomina tua On, Alpha /fol. 273v (388v)/ et ω, Principium et Finis, et Eloy, Eli, Eloe, Heloyn, Sether, Emanuel, Sabaoth, Adonay, Egge Yaya Yeye, consacretur hoc experimentum vel hic liber, eo prestante cui est honor et gloria per infinita secula seculorum, amen».
[24] Et quando experimentum aliquod consecrare volueris quod non pertineat ad inchoationem spirituum debes dicere:
«Exaudire me digneris clamantem ad te pro hoc experimento, ut virtutem quam obtinere debet potenter obtineat per sanctissimum nomen tuum quod scribitur quattuor litteris Joth, Heth», ut supra.
[25] Si autem aliquod aliud experimentum consecrare volueris, quod non pertineat ad invocationem spirituum, tunc debes dicere:
«Me exaudire digneris clamantem ad te pro hoc experimento, ut virtutem quam obtinere debet vel debeat potenter obtineat per sanctissimum nomen tuum quod scribitur quattuor litteris Joth, Heth, Agla, Emanuel», ut supra.
Finita autem oratione, procede ulterius.
[26] «Deus, universi conditor orbis, qui celum super altitudinem nubium extendisti, et terram in sua stabilitate super aquas fundasti, et mari terminum suum quem preteriri non potest tribuisti, qui Solem, Lunam et stellas in summo aere collocasti, qui omnia in sapientia fecisti, qui sexto die hominem ad ymaginem et similitudinem /fol. 274r/ tuam plasmasti, et de Spiritu Sancto eum inspirasti, et una cum ea qua ei comitem dedisti in paradiso voluptatis colocasti, quos propter mandati tui prevaricationem de paradiso ejecisti, qui Noe et eos cum eo erant in archa salvasti, unde genus humanum redemisti, qui Habrae sub triplici persona ad radicem Manbre aparuisti, qui Loth servum tuum de submersione Sodome et Gommore misericordite<r> liberasti, qui Moysi servo tuo de medio rubii in flamma ignis locutus fuisti, qui populum tuum de terra Egypti et de servitute et captivitate potenter eduxisti, et ut siccis pedibus transire viam in medio maris aperuisti, qui in montem Sinay per manus Moysi legem dedisti, qui populo tuo sicienti de petra sicca aquas nimias exire fecisti, qui Danielem de lacu leonum sanum et incolumen eduxisti, qui tres pueros de camino ignis ardentis illesos abire fecisti, scilicet Sidrach, Misach et Abdenago, qui Susanam bonam spem et fiduciam nitabentem de falso crimine liberasti, qui Jonam prophetam de ventre ceti tribus diebus et noctibus comorantem sanum et incolumen ejecisti, qui hec et alia innumerabilia miracula multa fecisti, tu, exaudi propitius, pie Yhesu, orationem famuli tui .F., et da huic libro vel experimento virtutem et potestatem super malignos /fol. 274v/ spiritus ad congregandum ipsos, et ad ligandum, solvendum et maledicendum, et in profundum abysi si non observaverint mandata exorcistatoris, Domino prestante, qui est sanctus et benedictus et regnas per omnia secula seculorum, amen, Beryhehy».
Postea dicas «Confiteor», ut supra.
[27] «O gloriose Adonay, per quem creantur omnia et regunt et constituuntur, adesto propitius supplicationibus nostris, et clementer presta ut presens liber et experimentum consecrentur et confirmentur, et illam virtutem habeant et obtineant quam optinere debent, ut possim subjugare malignos spiritus, vellint aut nollint exorcistatori hobediant humiliter et ejus mandata adimpleant, te adjuvante, que sedes in altissimis et cuncta custodis, tibi sit honor et potestas per infinita secula seculorum, amen».
[28] «On pie, On juste, Adonay sanctissime, qui es fons misericordie et totius pietatis origo, rex regum et dominus dominantium, qui sedes in majestate tua et intuens profundum abyssi, omnia cernens, omnia regens, omnia continens, et virtute tua moderans ab homine ad ymaginem et similitudinem tuam de limo terre formasti, ut in terra sicut in celo lauderis et glorificeris, omnis terra adorat te et psallat tibi, et ego, licet indignus, psalmum dicam tibi et nomini tuo, unde, piissime et misericordissime Deus, ma-/fol. 275r/-jestatem tuam imploro et cum humili devotione supliciter expostulo, ut in virtute tua et dono gratie tue consecrentur et confirmentur orationes et consecrationes, conjurationes et invocationes que in hoc libro continentur, ut virtutem atque efficaciam ad quam constitute sunt potenter obtineant et potestatem exorcistatori super malignos spiritus perfecte tribuant, ut cum invocati et exorcisati fuerint, statim ex omni parte conveniant, et vera responsa respondeant, et omnia mandata exorcistatoris perficiant, illo prestante cui est laus, potestas et imperium, qui regnat per omnia secula seculorum, amen».
[29] «Adonay, Meloth, Adonay, Malach, Adonay, Smeloch, Adonay, in quo omnia creata et sanctificata sunt, per misericordiam et ineffabilem potestatem tuam et per hec nomina tua sanctissima te invoco, ut mihi postulanti, licet indigno famulo tuo F., auxilium gratie tue prestare digneris, per has orationes, consecrationes, invocationes et conjurationes tuis sanctissimis nominibus insignitas, que in hoc libro continentur, On, El, Eloe, Adonay, Saday, Alpha et ω, Yaeye, Asereye, Usion, Pantacrathon, Tetagramaton, Elzephares, Occinomos, Onoyteon, Stimulamathon, Elyeram, Messias, Sother, /fol. 275v/ Emanuel, Sabaoth, Pantaceron vel Prymelus, Principium, Primogenitus, Sapientia, Virtus, Grabaton, Osanna, Sol, Splendor, Gloria, Lux, Ymago, Panis, Fons, Vitis, Mons, Hostium, Janua, Petra, Lapis, Os, Verbum, Salus, Angelus, Sponsus, Pastor, Propheta, Mediator, Agnus, Ovis, Vitulus, Serpens, Sacerdos, Aries, Leo, Vermis, Athanatos, Kyryos, Agios, Yschyros, Theos. Per hec sanctissima nomina Dei omnipotentis et per omnia alia que nominare non licet, te suppliciter expostulo, ut orationibus atque invocationibus, consecrationibus et conjurationibus, que in hoc libro continentur, virtutem et potestatem tribuas, ut sint consecrate et confirmate ad omnia ad que inventa sunt, et ubicumque maligni spiritus in virtute tuorum nominum fuerint conjurati, advocati et exorcizati, statim ex omni parte conveniant et voluntatem exorcistatoris dilligenter adimpleant et ejus mandata perficiant. Nil nocentes, nec timorem inferantes, sed potius obedientes et ministrantes in tua districta virtute mandata perficientes, te jubente, qui vivis et regnas, Deus, per omnia secula seculorum, amen».
[30] «O summa et eterna deitas, virtus altissima, qui te disponente his nominibus in sancto judicio nomi-/fol. 276r/-naris, o Hoytheon, On, Stimulamaton, Elzefares, Tetagramaton, Elyoran, Egyron, Ysyryon, Orystion, Eyona, Ysyryavis, Onela, Brasmi, Noym, Jocephi, Messias, Sother, Emanuel, Sabaoth, Adonay, te deprecor, te invoco, te adoro, totiusque verbis mentis imploro, quatenus per te presentes orationes, consecrationes, conjurationes et invocationes in hoc libro existentes consacrentur et preparentur quemadmodum convenit, scilicet ut quandoque maligni spiritus in virtute tuorum nominum in isto libro existentium fuerunt invocati seu exorcisati, statim ex omni parte conveniant et voluntatem exorcistatoris adimpleant diligenter, nihil nocentes, nec timorem inferentes, sed potius obedientes et ministrantes, et in districta tua virtute mandata exorcistatoris perfecte perficiant, amen».
[31] «O admiranda divinitas, o ineffabilis deitas, o inseparabilis trinitas, o indivisa claritas, ego .F. te invoco, te adoro, te deprecor, quatenus sanctissimis nominibus tuis iste liber consecretur et sanctificetur, ut virtutem quam obtinere debet obtineat, prestante te auxilium, qui vivis et regnas in secula seculorum, amen». /fol. 276v/
[32] «O inextimabilis sapientia, o admiranda et ineffabilis divinitas, o admirabilis creator omnium creaturarum, premeditabilis rerum dispositor, qui celum extendens sublime sublevasti, et terram in stabilitate fundasti, et aquas ab aquis separasti, eisque proprium terminum stabilisti, aeremque firmasti, et unicuique propriam naturam scripsisti, omnia quoque plusquam humanus intellectus capia incomprehensibilis sapientia condidisti, ego F., licet indignus, tuum nomen super hunc librum presentem invoco, ut in virtute sanctorum nominum tuorum presens liber iste consacretur, benedicetur quemadmodum ego peto, ut virtutem obtineat quam opto, te, Domine, prestante, qui vivis et regnas per omnia secula seculorum, amen».
[33] «Omnipotens sempiterne Deus, Pater eterne, qui in principio ex nihilo cuncta creasti, celum et terram et mare et omnia que in eis sunt solo verbo formasti, cui omnes obedient creature, cui omne genuflectitur celestium, terrestrium et infernorum, quem timent angeli et arcangeli, dominationes et potestates adorant et tremunt in manu claudis omnia, et qui Adam et Evam ad similitudinem tuam fecisti, et eos in paradisum misisti, et eis ut de ligno sciencie boni et mali comederent precepisti, et angelos tuos incredulos propter eorum superbiam in profundum Tartari ejecisti, qui /fol. 277r/ sicut rex in gremio Virginis descendisti, te rogo atque clementissime peto, et te, Pater omnipotens, obsecro, per Jesum Christum Filium tuum Dominum nostrum, in cujus potestate sunt omnia qui sedet ad dexteram tuam, qui venturus est judicare vivos et mortuos, tu qui es Alpha et O, primus et novissimus, Domine Jesu Christe, rex regum et dominus dominantium, Joth, Agla, Nabaoth, El, Abiel, Onaeyel, Amatiel vel Amiel, Aziel, Sandres, Sodomel, Agyos, Cholymas, Elyas, Yschyros, Athanatos, Ymas, Heli, Messias. Per hec tua nomina sanctissima et per omnia alia nomina advoco te et obsecro te, per nativitatem tuam, Domine Jesu Christe, per circumcisionem tuam et per puerum bajulantem, et per baptismum tuum, per jejunium tuum, per passionem tuam, per resurrectionem tuam, per reparationem tuam et per quinque vulnera tua, et per temptationes tuas, per crucem et passionem tuam, et per mortem tuam et sanguinem et aquam que exiverunt de corpore tuo, et per ascensionem tuam, et per Spiritu Sancti Paracliti missionem, et per amaritudinem anime tue quando exivit de corpore tuo, et per misericordiam et omnipotentiam tuam, et per ineffabilem virtutem tuam, et per sacramentum quod discipulis tuis dedisti, et per sanctam trinitatem et individuam unitatem, et per beatam Virginem Mariam matrem tuam, et per angelos et arcangelos /fol. 277v/ tuos, et per patriarchas et prophetas, et per omnes sanctos et sanctas Dei, et per omnia sacra misteria et beneficia que fiunt in honore tuo, et per sanctissima nomina tua cognita et incognita, adoro te, invoco te, obsecro te, rogo te et benedico te, ut acceptabiles habeas orationes meas et verba oris mei quibus a te peto, ut orationes, conjurationes et invocationes in hoc libro existentes consecrentur et confirmentur quemadmodum convenit et potestatem habeant super omnes malos angelos tuos, qui de celo ejecti sunt ad decipiendum genus humanum, ut possim loquellam eorum atrahere et intelligere, et eos constringere et congregare, cogere et ligare, solvere et desligare, precipere et impetrare ad omnia que eis facere sunt possibilia, et verba mea et vocem meam nullo modo contempnant, sed mihi et dictis meis semper obediant, et me timeant propter humilitatem et misericordiam tuam atque gratiam, deprecor te et a te peto Athon, Onay, Anay, Anchon, Arathon, Vegedo, Ya, Yray, El, Blemeton, Ussion, Esylesy, et per omnia nomina tua, et per sanctos et sanctas tuas, et per omnes angelos et archangelos, potestates, dominationes et virtutes, et per cherubyn et seraphyn, et per illud nomen quod Salomon constringebat demones ac dyabolos et inclusit ipsos, scilicet Heoth, Hebateth, Agla, Ioth, Hie, Vauech, Ale, Vau, He, Nabuoch, /fol. 278r/ Vau, Ioth, et per omnia sacra nomina que scripta sunt in hoc libro, et per virtutem eorundem, quatenus faciant me potentem ut valeam constringere et congregare angelos malos, et mihi ipsos submittere et subjugare valeam, et de omnibus que queram responsa vera dare permittas sine lexione mentis, corporis et anime mee, per Dominum nostrum Jesum Christum, Filium tuum, qui vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti, Deus, per omnia secula seculorum, amen. Fiat! Fiat! Fiat!».
[34] Debes etiam notare quod omnes libri consecrationum debent scribi mundissime ac devote et jejuno stomaco, et debent scribi in pergameno, et hoc idem intellige de omnibus conjurationibus, exorcismis et experimentis. Postea dicatur:
«Conjuro te, creatura cedule, et inclaustrum per creatorem omnium creaturarum, cui omnes creature merito debent obedire, et per sanctissima nomina que in te scripta sunt, et per signum salomoniacum et per novem candarias, et per omnes celestes et angelicas potestates, et per tronum et sedem divine majestatis, et per omnia arcana celestia, ut vim et virtutes obtineas, quas sapientissimus Salomon instituit ad constringendum universaliter aereas, terreas et infernales et omnes alias potestates, et per te universi demones et spiritus maligni tam ma-/fol. 278v/-jores quam minores et mediocres sint subjecti et hobedientes et ante te si vocati fuerint incurventur per eum qui vivit et regnat per omnia secula seculorum, amen».
Finis.
ÉDITION CRITIQUE DE L’ALMADEL/LIBER INTELLIGENTIARUM Manuscrit de base: Wien, ÖNB, cod. Vindob. 3400 (1469) = W; collationné avec les mss:
Amsterdam, BPH, 114 (fin XVe s.) = A;
Halle, U.L.S.A., 14.B.36 (fin XVe s.) = H;
Vaticano, BA, lat. 3180 (fin XVe s.) = V.
/fol. 192r/
[1] Rerum opifex, Deus, virtutes creaturarum in summas altitudines omnium potestate regnorum creaturis rationabilibus mirifice insignivit. Deinde et operationes oportet per terminos rationis decoratarum virtutum, que sub .xij. altitudinibus primis in quibus angelice potestates quam plurimum enitescunt, tamen a causalibus primis ordinationis assumpte originem trahere dinoscuntur, per operationes cunctarum altitudinum recipere impressiones primas, que per communicationem earundem ab intelligentia prima hominibus in universis partibus terrarum tribuere asseruntur, ut per hec scientia Dei vivi que in specie sanctorum spirituum residere decernitur, per operationes dictarum altitudinum hominibus elucescat.
[2] Habet enim decor harum altitudinum refulgenciam ameni splendoris, cujus virtus existit adequare hominibus intelligentias et hominum intelligentias illustrare. Et in hoc quadripartitus est ordo, pro eo quod in quatuor partibus celi potestates assumptarum altitudinum universaliter reperiuntur, videlicet in partibus orientis tres, in medio celi tres, et in occidente tres, et in ultimis partibus aquilonis tres, quarum officia et virtutes subtiliter intuenti in sequentibus apparebunt.
[3] Unde sciendum est quod ista scientia archana hominibus illis conceditur, in quibus ardor et affectio cordis cum naturali desiderio hujus alme scientie et artis reperiri perhibetur. Et ideo quidam apti sunt et bene dispositi ad hanc scientiam, quidam aptiores et melius dispositi, quidam aptissimi et optime dispositi, et hoc non est propter aliud nisi propter inclinationem humani intellectus erga finem hujus alme artis, que supremum gradum tenet omnium ocultarum artium magice discipline.
[4] Hec habet inprimare finem vite sive bonum sive malum, et dona gratuita dare petenti, angelus Thaor, dies Solis, Aries, color albus, martius.
Sequitur de tribus altitudinibus orientis et primo de prima. Sciendum est quod prima altitudo orientis est Thaor et habet operationem et potestatem suam die Solis, et cum illa altitudine disponuntur initia et nativitates natorum erga bonum et malum finem, et est principium partis celestis in oriente, per quam cunctus nascentibus Deus elargitur gratuitas sua bonitate dona.
[5] Et in ista altitudine ligantur fecunditates creaturarum et absolvuntur, ut mulieres concipere et arbores fructificare queant. Et scias quod modus operationis hujus altitudinis est, ut sumatur almadel sapientissimi Salomonis de cera munda et alba, semipedale quadratum, et in quolibet angulo unum foramen sit, et intra foramen et foramen scribantur ista nomina cum stilo argenteo novo, die Solis et ejus hora, que sunt hec.
[6] In prima quadra:
Adonay, Alyas, Thelyon, Eloy, Pius.
In secunda quadra:
Helyon, Heloim, Helym.
In tertia quadra:
Yoth, Beth, Agla.
In quarta quadra:
Thetagramathon, Saday, Ya.
Et est sciendum quod inter quadram et contraditam debet scribi signum Salomonis, ut patebit. Ita quod in quolibet angulo unum foramen existat illius signi, et inter signum et signum prime quadre scribatur hoc nomen:
Honoyteon.
Et inter signum alterius quadre:
Pneumathon.
Et inter signum tercie quadre:
Yatha.
Et inter signum quarte quadre:
Anabona.
[7] Et scias quod in medio almadel debet esse exangulus Salomonis, et in quolibet angulo foramen unum, et inter angulos quoslibet scribatur nomen Dei: El. Et fiant de eadem cera quatuor candelabra taliter quod due partes sint super almadel et pars tercia infra. Item quod labium sit aliquod in candelabro ubi requiescat sanctum almadel, et de eadem cera fiant quatuor candele, et in summitate cujuslibet candelabri debet esse foramen unum, in quo ponatur candela. Et non accendatur aliqua candela nisi tempore operationis.
[8] Cum autem almadel perfectum sit, fiat sigillum in quo sculpantur verso modo ista nomina: Helyon, Adonay, ut in figura patet, de Luna vel Sole, et tempore operationis ponatur super almadel. Et ponatur almadel in loco mundo et secreto separato ab omni sorde, et accendentur candele. Et habeatur petitio scripta in carta virginea, non petendo aliud nisi quod est /fol. 192v/ de officio istius altitudinis. Et invoca nomen altitudinis et nominat principum angelorum ejusdem, que sunt:
«Arymyel, Gabriel, Barachiel, Lybes, Helyffan, Helyson.»
Et dic sic:
[9] «Adoro nomen sanctum Dei adorabile in eternum, per quod vos, celestes potestates atque angelice virtutes, vivitis et obeditis Deo. Adjuro et exoro et postulo per Deum sanctum et verum, visibilium et invisibilium creaturarum creatorem, et per dyadema et coronam sui capitis, et per hoc sanctum almadel magistri Salomonis, et per nomen istud quod est timendum omnibus creaturis terrestribus, celestibus et infernalibus, quod scribitur quatuor litteris: Yoht, Beth, Agla, Evan, ut hanc petitionem stantem supra sanctum almadel que vobis complenda ex officio vestro incumbit compleatis. Et vos, angeli sancti ac splendidissimi et decori, a Deo preelecti et prenominati, adestote, advertite et complete hanc petitionem meam, amen.»
[10] «Adjuro vos, sancti angeli qui estis in hac altitudine a Deo preelecti, per nomen Zaday Dei vivi, Eloy, Athanathos, Usyos, Jesuus, Princeps, Consiliarius, Angelus, Pax, Misericordia, Vita, Adonay, quatenus mihi, humili Dei creature, principem hujus altitudinis Tahor qui meam petitionem recipiat et compleat transmittatis eidem injungentes virtute eorum nominum Dei Alpha et O, Eloy, Athanathos, Emanuel, Usyon, ut per me petita compleat et perficiat, amen.»
[11] Et debet dici post accensionem candelarum, faciendo suffumigium, ut infra dicetur. Et apparebit unus angelus portans vexillum in manu cruce alba insignitum, in campo albiori, stola candida indutus, in visu pulcherimi juvenis et flores roseos in capite suo deferens ad modum corone, cum stola candida et floribus rutilans apparebit super sanctum almadel in aere.
[12] Tunc artista faciat suffumigium cum quatro granis masticis sub almadel, ut fumus pertranseat foramina ad redolendum angelum descendentem, et sic sentit odorem loqueturque tibi, dicendo:
«Quid petis? Ad quid vocasti principes nostre altitudinis?»
Et respondebis:
«Ut hec petitio que eis ex officio incumbit complenda per vos de celo transmissum illico compleatur.»
[13] Et tunc pete cum humilitate et reverencia, non petendo aliquid quod displicet, et sine dubio obtinebis. Si autem consequenter dixeris et vocaveris et nuntius non apparet, tunc fiant tria vel quinque sigilla in aliquam candelam cum sigillo stante super sanctum almadel, tunc sine dubio antequam candela ad figuram sigilli veniat nuntius apparebit.
[14] Et est notandum quod ista altitudo reddit hominem ita perfectum, quod si una vice aliquis ei loquitur, nunquam dampnabitur nec moritur sine gratia Dei, quia habet mirabiles vias reducendo de peccatis ad veniam, datque fecundi<ta>tem in omnibus terre nascentibus secundum cursum nature. Et quando angelus disparet, replet luce et odore miro aerem, ita quod homo gaudet et letatur et semper de eo cogitat.
[15] Hec habet dare res temporales et acquisicionem rerum, Thaurus, color roseus, aprilis.
Secunda altitudo vocatur Corona et principes ejus habent potestatem super omnem acquisitionem rerum. Ita quod omnes census transeunt per manus ipsorum, et habent distribuere, auffere et donare hominibus nutum Dei, et habet operationem suam in die Solis, ut in prima, nisi quod cera almadel sit rosei coloris et candele et candelabra, et non petas aliud nisi quod eis incumbit et quod non displicet ei et Deo. Et sigillum primum sufficit in omnibus altitudinibus et operationibus almadel.
[16] Et voca nomen altitudinis et nomina principum que sunt:
«Pax, Princeps et Misericordia, Alpharaym, Geon vel Gereon, Vereon, Armon, Beremon.»
Et invocetur ut prius cum candelis et genu flexo semper coram almadel.
[17] Et tunc apparebit unus angelus in colore roseo indutus veste rubea, ante et retro cum floribus in capite ut corona, et est ut puer trium annorum, habens manus et faciem tendentes ad rubedinem, sertans divinum amorem, et fac incensum sub almadel ad redolendum angelum ut loquatur tibi, et statim /fol. 193r/ replebit aerem odore ineffabili.
[18] Et dicet amicabiliter:
«Quid petis? Quare vocasti principes nostre altitudinis?»
Responde:
«Ut petitio exaudiatur que vobis incumbit ex officio vestro», ut supra.
Et respondebit:
«Fiat vobis!»
[19] Et iste spiritus celestis mirabilis est cum aliis ejusdem altitudinis, et apparet in specie pueri et queret in quo tibi complacere poterit, et multum delectatur si homo peti<t> ut roget Deum pro eo. Artista vero paveat sed dicat:
«Recommendo me vestris sanctis orationibus, ut lumine fidei illustratus intentum obtineam optatum.»
Et quando recedit angelus dicet:
«Amicus tuus ego sum.»
[20] Et quasi totus aer videbitur esse coloris cujus erat sua vestis, et scias cujus coloris fit almadel eodem colore inducitur artifex. Et in ista altitudine sunt multi principes, tamen nisi unus apparebit, ideo quod dividunt dominium inter se tempore quo dominantur. Et quelibet altitudo dominatur 30 diebus in anno. Et isti 30 dies dividuntur inter eos qui morantur in ista altitudine. Tunc iste qui preest tempore vocationis apparebit, et nota quod non debet vocari nisi tempore sue dominationis in partibus mundi.
[21] Et hoc signum datur quod secundum .xij. signa celestia, ita .xij. sunt altitudines habentes ordinem ad invicem, et vocanda est ista altitudo que dominatur in isto signo et intrante alio signo debet vocari alia altitudo, et sic in .xij. signis possunt conspici .xij. altitudines. Et scito quod quelibet altitudo habet unum nomen Dei vivi in substancia celesti, fixum per modum caracteris. Ita quod quotiens iste intelligentie que morantur in ista altitudine audiant illud nomen tremunt et reverentur caracterem illum qui profert nomen illud.
[22] Et secundum .xij. altitudines, ita sunt .xij. nomina Dei que exprimunt ad plenum totam essentiam divinitatis, in quibus velantur et reconduntur .xij. fidelitates et confirmationes .xij. angelorum et pacta .xij. altitudinum inter ipsas et Deum, que absconsa sunt a spiritibus infernalibus et ab hominibus, et ideo appellantur nomina silencii et taciturnitatis, ut juxta figuram almadel plenissime apparebit.
[23] Tertia altitudo hec habet potestatem super motum localem et administrare intellectum petenti, maius, Gemini, color croceus.
Tertia altitudo dicitur Heremon et principes ejus habent potestatem super propinquos et amicos et super motum omnium aquarum maris et omnium fluminum et super mutationem corporalem omnium rerum de loco ad locum et super motum celi et stellarum et radiorum earum et super omne mobile motu locali.
[24] Et ejus almadel fiat de cera crocea et etiam candelabra et candele, et fiat petitio ut debet et poni super almadel et fac suffumigium ut supra. Et nisi venerit angelus fiant sigilla ut supra. Et tunc corde contrito vocet nomen altitudinis et hec nomina principum:
«Fortitudo, Pacientia, Panthanay, Yhethamey, Mynuel, Erynhel, Pneumathon, Heloy, Anthychoy.»
[25] Et statim apparebit angelus per altitudinem duarum canarum super almadel, et quam cito sentiet odores, incipiet loqui. Et apparebit in specie militis armati et auro purissimo induti, et facies sua emittet radios, et ita dulciter loquetur artifici quod cogatur eum diligere ultra omnes creaturas, et in talia eloquentia quod semper inclinabit homines ad dilectionem sui predulcedine eloquentie.
[26] Et infundit mirabiliter claritatem intellectus. Et post recommenda te eidem, ut roget Deum pro te, et sic impedit motus creaturarum ad voluntatem ejus. Et recedendo emittet radium luminis ad modum Solis et odorem in partibus convicinis quasi mixtum ex thure et musco. Et hoc est mirabile secretum figurarum in arte notoria Salomonis occultatum a sapientibus et super omne genus scientiarum thesaurus incomparabilis.
[27] Sequitur de altitudine quarta. Hec habet illustrare intellectus et administrare gramaticam et rethoricam, junius, Cancer, color lazurinus.
Quarta altitudo vocatur Pantheon et principes ejus habent potestatem super thesaurorum successiones et rerum, et est in partibus medii celi, et ex dignitate naturali a Spiritu Sancto habent illustrare intellectus humanos et tribuunt artes, scilicet gramaticam et retoricam.
[28] Et ejus operatio est ut fiat almadel de cera lazurina et similiter candelabra et candele, et paret in loco mundo ab omni sorde. Et cum paratum fuerit dicat invocationem, et quam cito invocaverit et compleverit apparebit desuper in equali distancia ut supra sanctum almadel intelligentia celestis in colore lazurino. /fol. 193v/
Tunc apta fumigium de croco et thure ut supra, et subito loquetur, et quidquid debite petieris obtinebis.
Nomina autem principum hujus altitudinis sunt hec:
«Yarceth, Yatham, Arnech, Thanay, Ruluxidye.»
[29] Et iste tres altitudines die Martis et ejus hora debent operari. Et tam orientales altitudines quam iste meridionales debent vocari a Luna prima usque ad quintamdecimam. Occidentales vero et aquilonares a Luna quintadecima usque ad finem illius lunationis, et quam cito est exaudita petitio artificis recedit angelus et illustrat aerem colore sue vestis, et emittit odorem sicut musci et vini.
[30] Et scito quod quodlibet almadel post operationem debet reponi in loco mundo et aromatico. Etiam nulla altitudo debet vocari nisi sereno tempore. Verumtamen a prima hora diei usque ad meridiem debent vocari orientales et meridionales, et a meridie usque ad Solis occasum debent vocari occidentales et aquilonares.
[31] Sequitur de quinta altitudine. Hec habet administrare phisicam, medicinam et alchimiam, mensis julius, signum Leo, color viridis.
Quinta altitudo vocatur Bym et principes ejus habent potestatem ex officio cum motu celi movere omnia animalia secundum naturam ad filios procreandos et ad multiplicandum sibi similem speciem tam sub terra, ut sunt vermes, quam supra o terram, ut sunt animantia, et gubernant motus animalium ad certos fines secundum quod ipsi a Deo regulantur. Et ex dono Dei possunt scientias naturales infundere super homines, scilicet phisicam, medicinam, alchimiam et earum partes.
Nomina principum hujus altitudinis sunt hec:
«Alnay, Ezay, Ecabel, Monosy, Anrach, Lanalay.»
[32] Et operatio ejus est ut fiat almadel de cera viridi ut supra, et nominentur nomina principum hujus altitudinis ter cum invocatione sua, et statim apparebit angelus in veste viridissima, flores gerens in capite et in manu. Et tunc fiat suffumigatio ut supra, ut odor tangat angelum in aere.
[33] Tunc dulciter loquetur tibi:
«Quid petis?»
Respondeat artifex:
«Humiliter exposui.»
Tunc ipse solet gloriosissime respondere et concedere petita artiste. Et artifex recommendet se humiliter ei, ut ipsum reconciliet suo creatori, et citius exaudietur. Eo autem recedente mittet odorem maximum quasi musci et picis liquide.
[34] Hec habet administrare loycam, musicam et ethicam, augustus, Virgo, color violaceus.
Sexta altitudo appellatur Noym et principes ejus jussu Dei ex officio habent potestatem super statum mundi movere et mutare monarchias, imperia et dominia mundi ex regione in regionem, distinguunt dominos a servis et inbuunt ipsos, in jure et moribus illustrant leges, et cogunt demones et defendunt homines ab illusionibus eorum. Et infundunt tres scientias: logicam, musicam et ethicam.
Nomina principum hujus altitudinis sunt hec:
«Heros, Bisseros, Onay, Ornochynta, Ytach, Halay.»
[35] In ejus operatione fiat almadel de cera violacea ut supra. Et nominentur nomina principum et nomen altitudinis et fiat invocatio. Tunc in parva distancia super almadel apparebit princeps celestis ad modum seraphin, habens .vj. alas cum maxima varietate colorum pulchra et amena. Tunc fiat fumigatio de thure et mastice, et loquetur complens velle tuum. Et in recessu relinquit odorem balsami et cynamomi, et videtur deferre organa sonancia, et relinquit te in magno solacio.
[36] Sequitur septima altitudo, Libra, color columbinus.
Septima altitudo vocatur Baffor et est potestas prima occidentis, et principes ejus habent potestatem super inimicitias et amicitias omnium creaturarum, et super lites et prelia ubique in terra. Et ex dono Dei infundunt astronomiam, arismetricam et musicam.
Nomina principum sunt hec:
«Ay, Allayn, Abonay, Rathan, Coroczay.»
[37] In ejus operatione fiat almadel de cera columbina ut supra, et tunc vocatis spiritibus apparebit angelus vultu splendido, fimbriam ferens auratam et zonam auream in femore suo et sceptrum et coronam de floribus. Tunc fiat fumigatio de thimiamate et thure, et loquetur statim et satisfaciet petitioni de eo quod pertinet ad officium suum, et eo recedente mittit odorem quasi de lilys lauro mixtis.
[38] Sequitur octava altitudo. Hec docet theologiam, geomantiam, phisicam, Scorpio, october, color pavonini. /fol. 194r/
Octava altitudo vocatur Decor et principes ejus habent potestatem super juramenta que fiunt inter creaturas et Deum et cogunt eas observare pacta sua, et cogunt demones observare pacta hominibus et puniunt utrosque jussu Dei tam in primis quam in secundis motibus, et habent potestatem super animas separatas, ut eas regant ad bonum finem, et faciunt mortem et vitam super creaturas. Et ex dignitate infundunt theologiam, methaphisicam et geomantiam.
Nomina autem principum sunt hec:
«Anaym, Anabo, Anay, Gelomyoro, Zedebomoy, Yssa, Ramana, Eheomynt.»
[39] In opere ejus fiat almadel de cera coloris pavonini, et fiat fumigium de thure, mastice et musco, et fiat invocatio ut supra, et apparebit angelus in specie columbe albe, ferens coronam de lapidibus preciosis in capite et in ore portans folium lauri, in vultu signum crucis, alloquens tibi et exaudiet petitionem tuam si possibilis est. In recessu suo odor bonus remanet in aere, ut balsami.
[40] Sequitur de nona altitudine. Hec feret hominem de regione in regionem velociter, mensis november, signum Sagittarius, color viridis et lividus.
Nona altitudo vocatur Saphet et principes ejus vocantur:
«Zaan, Zabon, Zadanay, Arphel, Alpha, Nayzaday.»
Et habent potestatem super generationes elementorum ab animalibus in generationem eorum, et principes hujus nutu Dei ferunt homines de regione in regionem velociter valde et in omni motu dominantur. Almadel ejus fiat de cera viridi et livida equaliter mixta, et fiat fumigatio de musco, croco et olibano, et fiat invocatio, et apparebit celestis intelligentia in forma aquile celestis coloris, et detur petitio ut supra.
[41] De decima altitudine. Hec habet dare dignitates temporales et intellectuales virtutes, mensis december, signum Capricornus, color dyaphanus.
Decima altitudo vocatur Bastra et principes ejus vocantur:
«Anaphyn, Anabbeyl, Salny, Patra, Hyros.»
Et ex dignitate eorum infundunt dignitates temporales et intellectuales virtutes quas Deus concessit Ade tempore innocentie, quas humani sensus comprehendere non valent, et est princip<i>um aquilonis.
[42] Et in operatione ejus fiat almadel de cera dyaphana, et facta invocatione veniet in specie agni albissimi super nivem, crucem ferens rubeam in femore suo et in capite quandam rubedinem ad modum floris papaveris, et fiat fumigium de ligno aloes et pipere albo, et porrigatur sibi petitio congrua officio suo. Et semper veniet in humili forma propter excellentiam sue dignitatis, et ideo recipiatur humiliter et gratiose exaudiet.
[43] Sequitur de undecima altitudine. Hec exercet judicia Dei que in hoc mundo fiunt secundum carnem, januarius, Aquarius, color ad placitum.
Undecima altitudo vocatur Saruech et principes ejus sic vocantur:
«Alphaneos, Asser, Zarneach, Almeos, Safrax.»
Fiat almadel de cera cujusvis coloris, et fiat invocatio et fumigatio. Et illico apparebit in forma habens faciem angeli, ferens vexillum cruce signatum.
[44] Ex officio suo exercent judicia Dei que in hoc mundo fiunt secundum carnem, et reddunt hominem sanum et gratiosum. Et dicet si sibi vel alteri malum judicium paretur in hoc mundo et nil petatur ab eo nisi doctrina, vita et incarnatio Christi, hec libenter docet et declarat hominibus obscura.
[45] Sequitur de .xij. altitudine. Hec aperit falsitatem demonum et eos ligat, februarius, signum Pisces, color trifarie mixtus.
Duodecima altitudo vocatur Elyzan et principes ejus sic:
«Salnet, Alymos, Alybyn, Lubras, Anas, Anay.»
Et formari debet almadel ut supra de cera mixta alba et viridi et rubea.
[46] Et isti maximi principes sunt de ordine dominantium quid tenent Luciferum ligatum et cogunt violenter omnes spirituse servare precepta Dei si vocentur ad hoc, et regunt omnes electos Dei, et defendunt a malis spiritibus, et isti sunt qui debent in die judicii demones et impios homines religare, et apparet in forma mulieris, ferens in manu ramum olive, et libenter apperit omnem falsitatem demonum. Et de hoc fiat sibi petitio et non de alio.
Explicit liber quadripartiti celi gradacionis /fol. 194v/ supremi, de angelis supercelestibus supremum gradum tenens occultorum artis magice discipline, qui etiam Liber intelligentiarum dicitur.
MS. AMSTERDAM, BPH., 114 (= A): ADDITION À LA VERSION W AU TERME DU PARAGRAPHE 46 /p. 217/
[A] [= 9] «Adoro nomen sanctum Domini adorabile in eternum, per quod vos, celestes potestates atque angelice virtutes, vivitis et obeditis creatori vestro. Adjuro, exoro, expostulo per Deum sanctum, per Deum verum, per Deum visibilium et invisibilium creaturarum creatorem, demum per dyadema et coronam capitis sui, et per hunc sanctum almadel magistri vestri Salomonis, et per nomen illud quod est timendum omnibus creaturis celestibus, terrestribus et infernalibus, quod scribitur quatuor litteris: Yoht, Beth, Agla, Evan, ut hanc peticionem stantem supra sanctum almadel que vobis complenda et vestro officio incumbit compleatis, et vos, angeli sancti et splendidissimi et decori /p. 218/ et Deo electi et preordinati, adestote et complete hanc peticionem meam, amen.»
[B] [= 10] Sequitur secunda conjuracio que post illum dicitur:
«Adjuro vos, angeli sancti, qui estis in hac altitudine a Deo preelecti, per nomen Saday Dei vivi, Beloen, Athanatos, Ysquiros, Jhesus, Princeps, Consiliarius, Angelus, Pax, Misericordia, Vita, Adonay, quatenus michi, humili creature Dei, principem hujus altitudinis, scilicet talis, qui meam peticionem recipiat et compleat <transmittatis eidem> injungentes in virtute horum nominum Dei, scilicet Alpha et O, Eloy, Athanathos, Emanuel et Usyn, ut per me petita compleat et perficiat, amen.»
[C] Est Aries, Thaurus, Gemini, Cancer, Leo, Virgo Libraque, Scorpius, Sagit<tarius>, Capri<cornus>, Amphora, Pisces.
Explicit.
MS. HALLE, U.L.S.A., 14.B.36 (= H): ADDITION À LA VERSION W AU TERME DU PARAGRAPHE 46 /fol. 242r/
[D] [= 10] «Rogo vos, angeli sancti Dei, qui estis in ista altitudine a Deo preelecta, per nomen Saday Dei vivi, Eloem, Athamatys, per Sisidos, Jhesus, Princeps, Consiliarius, Angelus, Pax, Misericordia, Vita, Adonay, quatenus michi, humili creature Dei, principem hujus altitudinis, scilicet [signe ou caractère de l’altitude], qui meam peticionem recipiat et compleat, transmittatis eidem in mee gentes virtute horum nominum Dei Alpha et O, Eloy, Athanatos, Emanuel, Usyn, ut per me petita compleat et perficiat.»
[E] Et hec conjuratio sequitur post primam, et quelibet debet dici post accensionem candelarum, faciendo suffumigationes, ut dictum est supra.
«Omnipotens, sempiterne Deus, vivus et immortalis, oro te, per potentiam tuam creativam, per sapientiam distinctivam, per clementiam gubernativam, ut ad hanc meam peticionem quam ego exoro et supplico te, quod illas tuas altitudines et intelligentias ad officium suum deputatas secundum meam postulationem sub eorum officio mihi largire digneris, amen, ut supra presentem ponas narrationem tue supplicationis et fiet tibi gratia.»
[F] Et est doctrina exercendi, negocia istius scientie operandi, in temporibus partibus mensibus, diebus et horis.
Et primo debet sciri quod <angeli> istarum altitudinum que sunt .xij. sunt potentes in ordine .xij. signorum et imaginum celestium qui sunt ordinati, depicti seu figurati in spera octava in quodam circulo dicto «zodiacus» ubi sunt signa seu imagines .xij. prenominate, videlicet Aries, Taurus, Gemini, Cancer, Leo, Virgo, Libra, Scorpius, Sagittarius, Capricornus, Aquarius, Pisces. Et ista .xij. signa sunt deputata per .xij. altitudines supradictas.
[G] Et quando Sol existit tempore suo consueto in aliquo istorum signorum, tunc temporis debet operari sub illa altitudine hujus servientis, et prima est a medio martii usque ad medietatem aprillis et est altitudo orientalis; secunda a medio aprilis ad medium may et est orientalis; tertia a medio may ad medium junii et etiam orientalis. Et ista tria debent operari et incipi ab ortu Solis usque ad mediam diem versus orientem.
[H] Quarta altitudo est a medio junii usque ad medium julii, quinta ad medium augusti, sexta ad medium septembris, et hec tres sunt meridionales et debent operari et incipi sicut prime tres versus meridiem a mane usque ad nonam.
[I] Septima est a medio septembris ad medium octobris, octava ad medium novembris, nona ad medium decembris, et sunt occidentales. Et hec tres debent operari a medio die usque ad Solis occasum versus occidentem.
[J] Decima est a medio decembris ad medium januarii, undecima ad medium februarii, duodecima ad medium martii, et est altitudo septentrionalis et ultima. Et iste debent operari sicut alie tres occidentales, scilicet a medio die usque ad occasum Solis versus septentrionem, videlicet in precedenti figura. Debet autem fieri opus secundum eorum officium ad quod sunt deputate. Et primo ante omnia oportet se recommendare altissimo Deo omnipotenti sicut docetur in predictis altitudinibus.
[K] Sciendum quod in isto opere primum quod debet fieri est stilus argenteus totaliter novus cum quod debent scribi nomina Dei vivi supra sanctum almadel, scilicet die Solis et ejus hora que est in ortu Solis vel in .xxij. ab ortu Solis. Et hec sunt hore Solis die dominica.
[L] Secundum quod debet fieri est sigillum aureum vel argenteum totius rotundum /fol. 242v/ et in illo debent sculpi ista nomina Dei: Heloem, Adonay everso modo, cum quo sigillentur candele si opus fuerit, quod sigillum sufficit pro omnibus altitudinibus omnium altitudinum.
[M] Tertium quod debet parari est carta virginea et munda ab omnibus sordibus, in qua debet scribi supplicatio que semper debet haberi parata.
[N] Quartum quod debet parari est cera, etc.
[O] Quintum est sanctum almadel et devotum, hoc est sertans sanctitatem et devotionem et reverentiam debitam et servativam suo altissimo creatori.
[P] Sextum sunt vestimenta que debent esse linea, ubi non possint fieri serica, et debent fieri honesta ut apparent in ecclesiis die solemni.
[Q] Septimum parentur suffumigia secundum quod oportet.
[R] Octavum paretur parapsis de cera ubi debet poni ignis cum suffumigio congruenti. Et scito quod tam vestis quam cera et omnes superscriptiones debent esse talis coloris cujus est altitudo fienda.
[S] Nonum paretur locus purus, placidus, devotus, honestus et solemnis, et hec omnia supradicta pertinencia ad officium reponatur in loco solemni et mundo, ut decet ad officium Dei.
[T] Decimum est quod quis ad hoc pervenire voluerit sit mundus corpore et anima, et ad suum creatorem mentem totaliter erigat, et sic devote per aliquos dies donum altissimi creatoris fluissime prestolletur.
[U] Undecimum est quod non disponat in voluntate sua et mente exponere supplicationem de aliquo quod sit contra Deum nec quod Deo displiceat aut non pertineat ad altitudinis officium.
[V] Duodecimum est quod preparatis omnibus istis et dispositis locet se et paret hoc modo. Primo scribat supplicationem suam in carta virginea quam preparat. Postea scribat nomina sancta Dei cum figuris scribendis super sanctum almadel, et locet eum debito modo, quo locato superponat supplicationem et sigillum in medio, ut apparet in figura almadel. Post vero habeat ignem et fumigium juxta in alio vase terreo, ita quod possit eum mutare in vase ceres cum apertimum fuerit.
Post paret se cum vestimentis devote ad supplicandum secundum tempus in quo vult supplicare, et flexis genibus devote stando versus partem ut continetur in alio documento, et omnibus preparatis et accensis faciat hanc orationem sequentem. Et hoc modo secundum altitudinem quam vult invocare, quia debet vocare altitudinem et principes ejus. Hoc modo ponamus quod vellemus invocare primam altitudinem, debemus dicere, stando ut dictum est:
[W] [= 8 et 9] «Thaor, Armiel, Gabriel, Barachiel, Libes, Elison, adoro nomen sanctum Dei adorabile in eternum, per quod vos, celestes atque angelice virtutes, vivitis et obeditis creatori vestro, rogo, exoro et postulo per Deum sanctum, per Deum verum, per Deum vivum, visibilium et invisibilium creaturarum creatorem, per dyadema et coronam sui capitis, ut per hunc sanctum almadel magistri Salomonis, et per nomen illud quod est timendum omnibus creaturis celestibus, terrestribus et infernalibus quod scribitur quatuor litteris † Joth † Beth † Agla † Evan, ut hanc petitionem stantem super sanctum almadel que vobis complenda est et ex officio vestro vobis incumbit impleatur, et vos, angeli sancti ac splendidissimi atque decori a Deo electi et preordinati, adestote et avertite et complete hanc petitionem, amen.»
[X] [= 10] «Rogo vos, angeli sancti Dei, qui estis in hac altitudine a Deo preelecta, per nomen Saday Dei vivi, Eloem, Athamatys, per Sisdos, Jhesus, Princeps, Consiliarius, Angelus, Pax, Misericordia, Vita, Adonay, quatenus mihi, humili creature Dei, principe<m> hujus altitudinis, scilicet Thaor, qui meam <petitionem> recipiat et compleat transmittatis eidem injungentes virtute horum nominum Dei Alpha et O, Eloy, Athanatos, Emanuel, ut per me petita perficiat et compleat, amen.»
[Y] [= E] «Omnipotens, sempiterne Deus, vivus et immortalis, oro te, per potentiam tuam creativam, per sapientiam tuam distinctivam, per clementiam tuam gubernativam, ut ad hanc meam petitionem quam ego supplico et exoro te, quod illas tuas altitudines et intelligentias ad officium suum deputatas secundum meam postulationem sub eorum officio mihi largiri digneris, amen.»
[Z] Et hec tres orationes debent dici ter. Et si altitudo non venerit, tunc facias in aliqua candela in impari numero tria vel .v. sigilla cum sigillo quod manet supra sanctum almadel, et proculdubio antequam lumen veniat ad figuram sigilli nunctius apparebit. /fol. 243r/