L'opera (BHL 4438b) è tramandata dal codice unico
1. Quod petis, venerabilis pater Landulfe, non est nostrae facultatis evolvere
, quatinus videlicet Spolitani Iohannis vitam vel miracula tibi de
Explicit prologus
1. Igitur venerabilis Iohannes Spolitana provincia extat oriundus. Qui puerilem adhuc agens aetatem, patriam deserens una cum patre relictis omnibus, Samniae exul petiit partes. 2. Quo cum praefati pueri pater simul pervenisset cum filio, receptus ab incolis apud castrum quod vulgo Casale vocatur Albulum, haud procul ab Ariana urbe, pauper cum pauperibus victitare coepit. 3. Puer vero, de Christi tirunculus
, tristis ac maerens super hoc ultra humanum modum effectus, invito ac «Qui dimiserit uxorem et filios propter me»
et cetera, nesciente patre vel sponsa, habitu monachico necnon in cler<icor>um ordine, relictis omnibus deserti petiit loca, 8. ubi quam districte quamque religiose vixerit, sicut hi qui tunc cum ipso erant adhuc protestantur, subsequens sermo declarat.
1. In qua igitur conversatione mirum in modum, licet a ne«Qui dat affluenter» – secundum Apostolum – «et non improperat»
, et qui dicit: «Aperi os tuum et ego adimplebo»
, ipse cor eius divina gratia replebat. 3. Sed haec de moribus eius ante habitum sanctae conversationis breviter dicta sufficiant. 4. Nunc vero de multimoda miraculorum eius magnitudine atque aerumnosis laboribus quae postea perpetravit, brevitati studentes, pauca referamus de multis. 5. De cunctis enim melius est silere quam praesumptuosum quid parvitas sensus nostri evolvere conetur.
1. Vir igitur Deo plenus, sancte et religiose cogitans, suorum laborum ab ecclesiis sumpsit exordium. 2. De quibus, multas destructas propriis manibus restauravit, alias vero ex integro – in diversis ac profundis saltibus, annosis arboribus non sine labore radicitus erutis, dumorum quoque ac veprium fruticibus extirpatis – aedificavit. 3. Quas dinumerare, ne prolixitatas opusculi nostri fastidium generet lectori, superfluum esse videtur. 4. Inter quas etiam in qua nunc sanctum ipsius corpus requiescit, pro densitate nemorum miro labore construxit. 5. Quippe ipsi iam tunc praeparabat mansiones in terris, cum quo sine fine habitaculum habere cupiebat in caelis.
1. Ad haec quoque beati viri Duplicem
, verum etiam saepe numero solam quam habuit necessitatem patientibus tribuit. 5. Quid moror in verbis? Laborantibus subveniebat, opem miseris ferebat, egentes alebat, nudos vestiebat, iam tunc evangelicus nihil de crastino cogitabat. 6. O quam pulchra viri mentis intentio: pauper et inops
vivebat in saeculo, qui tunc sibi gazophilacium praeparabat in caelo
. 7. Et quia iam Apostoli dictum audierat: «Qui non laborat non manducet»
, et illum: «Laboret manibus suis unde tribuat necessitatem patienti»
, non surdus auditor
, terram fodiendo, ortus excolendo, in cuius ore dolus numquam repertus est
. 13. Mira viri sanctitas, inenarrabilis humilitas, praesto in pauperes ut dictum est caritas, praecavens illud Evangelii quod ait: «Qui erubuerit me super terram, hunc filius hominis erubescet»
.
1. Nam sub idem fere tempus, tres ab eo leprosos, tumenti elefantiae vulnere plenos, in hospitium recepti sunt. 2. Quibus in interiore conclavi positis, velut inaestimabilem thesaurum custodiens, per septem annorum spatia manibus suis ipse ministravit. 3. Et licet scabrosis ulceribus horribiliter eorum foedarentur corpora, pedes tamen eis, vel si quid simile necesse fuit, ipse lavabat. de virtute in virtutem
proficiente, corpusque ut ita dixerim, et bene fateor, martirizante, Deus qui non vult lucernas suas sub modio abscondi
, illum velut praeclarum sidus mundo manifestavit.
1. Duobus namque pueris vi febrium laborantibus, carne pene consumpta, multorum medicorum nil proficiente medela, illorum quadam die obripilantibus membris, non bene vigilantibus nec omnino
1. Eodem ferme tempore humani generis inimicus, cuiusdam miseris hominis miserabiliter ad possidendum invaserat artus. 2. Qui, cum multa sanctorum corpora peragrando salutem minime fuisset consecutus, ad Dei famulum Iohannem infelix pessimo contrahitur daemone plenus. 3. Quem vir venerabilis videns adeo vexari, ad arma suae orationis conversus, summae quaesito Trinitatis auxilio, manum imposuit. 4. Quam cum imposuisset, Dominus per eum confisus in armis
alium invasit hominem. 6. Qui cum multis constrinctus ligaturis ad Dei famulum duceretur, ordine quo supra solutum a vinculis simul et daemone <ille> abire permisit. Sed nec hoc quidem valuit. 7. Nam teterrimus spiritus qui semel ac bis fuerat prostratus, ad confusionem sui adhuc atque ad beati viri laudem, tertio quoque surrexit, ac miserabilius ceteris tertium invasit hominem. 8. Sed Christi athleta, tertio orante, atrox spiritus qui trinum parvipenderat signum, in Trinitatis nomine, trinae orationis confossus iaculo, homine derelicto, nusquam comparuit.
1. Ex illo iam tempore beati fama illius per universam brevi tempore divulgata est provinciam
; 3. et ut Dominus adhuc servum suum in diversis miraculis ostenderet clarius mundo, quadam die adductus est ei <infirmus> ab oculis eiulans ac dicens: «Miserere mei
– inquit – serve Dei Iohannes, miserere mei. Redde lumen misero, illumina sancte illumina quem tenebrosa noctis obscurat caligo». 4. Dum haec et his similia prosequeretur caecus, sanctus Iohannes condolens vociferanti, signo sanctae crucis ipsius oculis imposito, simulque oratione completa, divina propitiante misericordia, de caeco fecit videntem.
1. Per idem tempus, mulier quedam, resolutis membrorum compagibus, desperabiliter ab otiosa detinebatur paralysi. 2. Quae, audita beati viri fama, ait apud se: «O – inquit – miseram, si ad beatum pervenirem Iohannem, fortasse, per omnipotentis Dei misericordiam, me quoque redderet sanitati». 3. Sic illa orante, dum praepediente inopia vehiculum quo portaretur non haberet, quodam temporis intervallo praetereunte, salus etiam distracta est cupienti. 4. Sed femina
1. Alio quoque tempore, dum vir venerabilis quadam nocte fessae daret senilia membra quieti, fures, diabolica fraude caecati, tugurium circumveniunt senis. 2. Qui, qui non dormit neque dormiet
custodiebat servum suum Iohannem. 5. Nam latrones qui per totam noctem ineundo sibi laborasse
videbantur, mirum in modum, in loco de quo alvearia sumpserant, miseros, per beati viri merita, velut saxa immobiles permanere fecit. 6. Cumque vir Domini mane, post matutinam sinaxim, ad opus diurnum more solito perrexisset, videns quod factum fuerat atque intelligens divinam circa se misericordiam, non
1. Per idem tempus, quaedam mulier, quae illicite cuidam presbytero commiscebatur in peccatum, miserabiliter arrepta est a daemonio. 2. Quae, post multa carnis tormenta, cum ad Dei famulum duceretur Iohannem, aspiciens eam ait: «Merito – inquit – mulier a daemonio vexaris, quod enim tibi non licuit nefandissime facere praesumpsisti». 3. Et quia, iusto iudicio Dei, quae tam illicite se dederat fornicationi a spiritu fornicationis possidebatur, vir misericordiae elevatis in caelum oculis
ait: «Dominator – inquit – domine Iesu Christe, qui hominem ad imaginem tuam a principio creasti
, perditum quoque per praevaricationem novissimis temporibus a potestate diaboli tuo pretiosissimo sanguine liberasti, ne respicias, deprecor, peccata mulieris, sed libera eam misericordissime Domine, ut sit nomen tuum benedictum in saecula saeculorum
». 5. Cumque responsum fuisset: «Amen», signo prius salutis interposito, conversus ad mulierem
ait: «Tibi – inquit – praecipio immunde spiritus exi ab ea
, quatinus te recedente plasma et vero cave ne simile tibi contingat
. 8. Quacumque enim hora illud perpetraveris peccatum, scias te crudelius a daemonio mancipari». 9. Quod et factum est! Nam cuiusdam temporis praetereunte spatio, infelix mulier beati viri neglegens verba, turpi detenta libidine, ad pristinum rediit delictum. 10. Quod cum factum fuisset, sicut vir Domini praedixerat, statim
1. Sed haec de eo ante corpori et animae separationem breviter dicta sufficiant. 2. Nunc vero ad eius obitum, qualiter in senectute bona plenus dierum
migravit ad Christum, vel ea quae ad eius reliquias miracula per eum Dominus qui dat facultatem loquendi
, succincte veniamus. 3. Nam si cuncta de eo disserere voluero, meae scientiae parvitatem succumbere timeo, et prolixa loquacitate fastidium lectori incutere non ignoro. 4. Quapropter diligens lector efficacissime te deprecor, quatinus quae brevitatis causa nescius praetermitto, vel quae fortasse superflua inconvenienter stolidus intersero, tuo diligenter sagaci corrigas ingenio.
1. Sanctus igitur Iohannes cum esset annorum septuaginta, congrue secundum prophetam in ipsis septuaginta annis
, ne amplius esset labor et dolor, sciens suae dissolutionis imminere tempus, convocatis ad se fratribus, sicut ab his quibus ipse praeerat accepimus, in ecclesiam «In manus tuas, Domine, commendo spiritum meum»
. Sicque in hoc verbo, corpore
1. Expletis itaque iuxta morem exequiis, non multo post apparuit in visione cuidam procul a monasterio posito dicens: 2. «Surge – inquit – vade ad ecclesiam in qua corpus meum requiescit, dicque patri monasterii quatinus meas calcari ab hominibus reliquias ultra sufferre non valeo. 3. Quapropter illis effossis, atque in alio loco ubi debitum reddat eis honorem collocatis, de qua tenetur infirmitate recipiet sanitatem». Et haec dicens recessit. gratias agens
honorifice collocavit. Ipse vero deinceps pristinae restitutus est sanitati.
1. Nec multo post, mulier quaedam adeo demens atque insana effecta est, ut a multis crederetur possessa daemonibus. 2. Quae, cum per diversa portaretur terrarum spatia multaque sanctorum peragraret corpora, duplici iam fessa labore nihilque proficiens, ad sancti Iohannis tandem pervenit reliquias. 3. Quo cum per aliquamdiu permansisset, orantibus pro ea fratribus sanitate recepta, sospes et incolumis recessit ad propria.
1. Per idem tempus, alia delata est mulier ad sancti corpus, cuius brachium dira paraly
1. Nec hoc transire in silentio dignum esse videtur. 2. Cum enim sancti fama per diversas divulgaretur provincias, atque locus ubi sanctum requiescebat corpus talibus claresceret miraculis, ipsius quoque nomen ad cuiusdam muti
1. Sed quis omnia beati Iohannis miracula disserere valeat? 2. Quot enim viros et mulieres per eum Dominus a diversis languoribus sanaverit evolvere non est nostrae – ut dictum est – facultatis! 3. Sed quia sermo nostri opusculi ad finem tendit, ne prolixior stilus fastidium generet lectori, nostraque promissio videatur esse inanis, de his quae per eum Dominus, qui est mirabilis in sanctis suis
, nuper fecerit, pauca de multis ad medium ducamus.
1. Quidem igitur, quem vulgus retractum vocat, ductus est
1. Nec multo post, dum quadam die sancti Nazarii devota celebraretur festivitas, quibusdam mulierculis, ut mos est feminarum, inter se convivantibus, hostis humani generis asper conviva affuit medius. 2. Nam una earum a diabolo arrepta, misera quae paulo ante convivio gaudebat, postmodum pessimi videbatur daemonis esca, 3. atque una cum uno latere amissa manu, se cum alia ceterasque percutiens mulieres, fortior cunctis existens, a nemine teneri poterat. 4. Cum «Hoc genus daemon non proiecitur nisi in oratione et ieiunio»
, intercedente beato Iohanne, atrox spiritus qui <per> ebrietatem locum invenerat per sobria eiectus est viscera. 7. Ac sic mulier, sanitate recepta, gratias Deo una cum comitibus referens, sancti Iohannis laudabat beneficia.
1. Aliud quoque non impar, mei operis faciens finem, narro miraculum.
1. Haec de sancto Iohanne ad laudem et gloriam domini nostri Iesu Christi carpentes pauca de multis breviter scripsimus, quatinus dulcia modulantes carmina, ipso auxiliante, hic et in futuro semper dicere valeamus:
1. Cum igitur septuaginta, ut dictum ardenti cupiens desiderio dissolvi
iam et esse cum Christo, compos voti, terrena deserens ac regna celestia petens, fratribus quibus ipse solo praeerat nomine ambroseo repletis odore, ad sanctorum illud delectabile consortium quod desideranter cupiebat amplecti, exultantibus supernorum civium choris, tertio nonas iulii gloriosus ascendit. 2. Ad quod, ipso interveniente, nos quoque pervenire possimus consortium, ubi cum Christo sine fine gaudere mereamur in perpetuum, 3. Qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen.