La
Adalb. Sam.,
AGW =
Hug. Bonon.
<…> scolares in varis usibus etenim brevi tempore ingentem, et sui [p]arte vivunt, consumant pecuniam, partim victualibus partim de ceteris mercedibus conficiendis cum libris tum aliis immanentibus utilitatibus, quibus si vestra subvenerit dilectio dum spiritus meus halitum texerit nulla de meo corde deletur oblivio.
Responsiva
Tue dilectionis litteras, frater amabilis, leta mente suscepimus, fraterna caritate perlegimus quibus respondere et earum petitiones adimplere pro debito <lar>gi<t>o duximus, dum aperte nos presens servisti, nostris voluntatibus obtemperasti; quos nobis fidos noscebas, ut fidos et fratres diligebas, velut ostes insectabans quos infidos animadvertebas. Denique nostra voluntas et tua in illo extitit unquam adversa, et illud erat nobis necesse, ut ait Tullius doctor eloquentissimus: in quo est omnis usus amicitie, voluntatum, studiorum et sententiarum summa consentio. Ac per hoc siquidem nobis quod utilitati tue possit proficere tecum nobis communicare ne titubes; per harum igitur X latorem x solidos in <esaxtionem> fornarorum et xxxv ulnas bombicini pro facultate nostra misimus, quod obsecramus benigne suscipere ut in posterum tue curemus petitoni devotius annuere.
R. suo dilectissimo amico G. quidquid et proprie sibi.
Quoniam aperta mente †pandis dilectionem non modicam mihi semper ostendatis as<sidue> di<ver>sas litteras vobis deligare curavi in quibus vos obnixe precor
<vel ho>rtor in literalic scientia sic desuadere † quatinus amicus operam latinam † rhetorice minime † sine mestitia; per hoc valeatis, sepissime mag† incommodiare † xristianas commoditates cognovi †
†
Ad vos liquido minime non dubito intelligere † itaque dulcissima societate quam maximo rogito ut vestris apicibus qualiter alacri ac sospes manemus mihi † <…>enti †dignemini.
Ad amicum de pecunia requirenda
G. Romano subdiacono et ceteris fratribus Sancti Petri ecclesie canonice monasteri G. eiusdem ordinis licet indignus cum dilectionis vinculis.
Pristini amoris a me id vobis exibiti vos non immemores esse confido sed ut spero, credo vos <co>n<tinu>a dile<ctione> diligere vera namque ca<r>itas que aperte vos manet Xristi vos glutine copulata, non potest pati detrimentum. Quamvis corpora sint separata
, spiritus tamen igne succensus non extinguitur nec attenuatur. Quam ob rem vos fraterna prece deposco
Ad patrem
G. diligendo patri ac domino, G. quidquid genitori dilectissimus genitus.
Ut miles quamvis strenuus convenienter bellum non potest gerere, sic scolaris sine libris necessariis non potest proficere: unumquodque enim negotium suo eget artificio. Qua re, dulcissime pater, cum libris egerim et inter nostros coetaneos ut vellem proficerem non possem, XXX pro codice et XL pro veteribus digestis dedi; et quoniam et pro novorum digestorum cartulis a meis sociis XX mutuo sumpsi, quos in octavis me oportet persolvere, unde vos deprecor, dulcissime pater, vobis non videri molestum mihi pecuniam aut per aliquem negotiatorem cognitum ad Ferrarie mercatum mittere, qua thesaurum alienum possim persolvere et vitam valeam decenter conducere.
A patre ad filium
G. diligens genitor G. paternam benedictionem et gratiam.
Dici non potest, fili dulcissime, quantum de tua eruditione delectem, quantumve tuo provectu letificare congratuler, quoniam senectutis baculum spero quo meorum oculorum decus restauretur, et nostre domus status per te conservetur. Ac per hoc non mihi grave videtur quidquid in te expendo, sed totum licet maximum nichil impendo, dum tuam navem tuto loco locatam conspatiar ante quam moriar. Age itaque fili, ipsa vita canonum bonorum te imitatorem exibe, lasciviorum collegia fuge, bonorum societates appete ut Tullius Scevole quo adpotes et litteratori doctori incessanter adhere, ut bona fama de te predicentur qua paternus animus iocundetur. De cetero in domo Petri Torcelli, Abrosium Nazareti filium require, qui tibi prestabit quecumque necessaria fuerint.
A papa ad episcopum
Ho. servus servorum Dei G. Maguntini ecclesie archiepiscopo, vel dilecto fratri et coepiscopo, vel domino, salutem et apostolicam benedictionem.
Multorum relatione audivimus et in veritate comperimus Conradum Frederici fratrem ducis Suevie collatum ut catholicum principem sancte
De mortuo filio ad patrem
P . suo dilectissimo amico eterne patrie consolationem.
A primi parentis gustu quicumque gaudet vitam doluit aut dolet seu dolebit de morte. Vitiate quippe radicis corruptio fit ramusculis ex se procreatis dampnatio, ac per hoc, cum multa acerba peccatis exientibus patiatur, non habet aliquid quo iure iussi de ipsa queratur: que in eterna luce statuta, in arbitri libertatem posita sponte peccandi, vitam perdidit et mortem invenit, quia in te auctorem reliquit.
Unde, amicorum dulcissime, salubriter tuam dilectionem ammonemus et ortamur super filio tuo non ultra modum dolere sed equanimiter sustinere qui III nonis madii universe carnis viam ingressus ab hac erumpnosa vita migravit et ad veram patriam remeavit, ne iusti iudicis intentum quem debueras precibus mitigare immoderate dolendo magis adversus te videam non excitari.
Ab archiepiscopo ad papam
Ho. reverendissimo patri ac domino sancte romane apostolice sedis antistiti, G. Maguntinus devotus Xristi gregis famulus reverentiam cum sincera devotione.
Unde apostolicatus litteras debita devotione suscepi, quibus pro tempore breviter respondere decrevi, sine ulla ambiguitate sciatis Conradum electum <et> coronatum ut vobis <relatum> est indito consilio quod postremum principum Teutonicorum Italiorum nec non et quorundam civium Romanorum qui pecuniam secularem honori iustitie preponendo, malentes turbare quieta in secula dissensione, facere maluerunt. Me autem sciatis vobis subiectum omni modo vestris iussionibus obedire. Ceterum vestre paternitati fideliter consulo hoc sollerter agere et quam citius generalem sinodum congregare ut quidquid ex hoc a vobis agatur firmius ab omnibus teneantur.
Ad amicum presbiterum
Presbitero Capitaneo dilecto amico G. fidei, spei et caritatis augmentum.
Super quibus te rogavi verbis iterum recogito et si non familiaris gratia saltem precum instantia, navim inter Sirtes et procellas posituram ad tutam stationem applicare festina, et siquid boni narcissi <flos>, qui <signum est> veris, stilo mihi queso resigna.
Preclare indolis adolescentulo morum honestate conspicuo G. Samaritanus indissolubilem dilectionis copulam.
ad amicum peti<toria epistola>
G. suo pre ceteris necessario
, G. intime dilectionis affectum. Amicitiam quidem a pueritia inchoata ac simile cum etate amplificata tribuit magnam fiduciam tuum subsidium in meis necessitatibus petere. Nichil actenus a nobis est abitum quod vicissim fore denegatum; quapropter
Q. suo L. virtutem, honorem, sospitatem cum voluntate identidem.
Tue littere mihi per Stephanum tuum familiarem <et> tuum nuntium mihi dulces allate nuper partim letaverunt, partim meum animum mestificaverunt, ille quippe in quantum tue dilectionis affectum mihi demostraverunt, mentem meam ille revera in hoc vero quod harum petitionem in presentiarum adimplere nequeo, [me] admodum conturbaverunt. Quo<modo>? dices. Quod a me postulasti venerabili amico nostro presbitero Iordano iam pridem accomoda<vi>. In continuum in tui nuntii presentia, legatum illico ad eum misi ut mihi quatinus eos remittat; quos cum habuero aut per metipse aut per quemlibet fidelissimum nuntium protinus mittere curabo.
P. unico necessario G. pius agonis stadium incorruptibilis, corone bravium. Ut hinnulus in meridiano fervore umbram et vagiens ubera sic meus animus tuam desiderabilem faciem non diu visam mutuis aspectibus cupitis amplexibus et colloquis fungi desiderat. Eapropter cum pro aliquibus occulte videre litteris te visito, memoriam igitur sospitatem notifico, ac tuum statum amicabiliter expeto; tuam igitur peto dilectionem ut si de meo aliquid fuerit necessarium secure postules, quia proposse modo non frustra id facies. Et si secunda aura tibi perflat vel que Deus avectat adversa conturbat stilo queso reprehendite colloquia.
responsiva
N. amicorum dulcissimo C. se, sua, secum.
Ut favus mellis est dulcis gustantibus, ut frigida estuantibus ac febricitantibus, sic meus animus tua dulcia verba audire sed magis in corde tenere desiderat; tua namque incolumitate mihi litteris notificata valde gratificor; adversa vero, que Deus avectat, insecus quam de nostra conturbor. De hoc autem quod de tuo promisisti aliquo ad presens non egeo, sed siquid tuorum mihi aliquando necesse fuerit secure postulabo et memoriam tecum unanimiter communicabo.
ad amicum
H. prudenti viro affinitate sibi propinquo C. agnomine cardinalis utriusque uite felices successus.
Quanto quisque prudentior ceterisque melior tanto magis niti debet ut suis amicis et maxime propinquis prodeesse valeat. Sapientie enim, attestante natura, in omnes mortales quandam societatem parere non merito divino et humano iure, quisque uti debet ut suorum necessariorum presertim propinquorum proficere possit. Fructus omnis ingenii et virtutis omnisque prestantie tecum maximus capitur cum in proximum quemque confertur. Quapropter te deprecor, dulcissime propinque, et una cum aliis meis amiciis dominum episcopum quem me nescio qua de causa committum audivi, pro me interpelles.
ad vice dominum
L. Cremonensi vice domino glorioso viro nobili G. Bo<noniensis> cuius suae dilectionis sponsionem.
Si tanta locorum quanta amicorum adesse vicinitas nec tu de mea salute dubius nec ego de tua fore anxius. Sed quia intercapedo terrarum non separat quosque indissolubilie vinculum dilectionis copulat, in quacumque parte locorum maneo te ut fidelissimum fratrem usque in corde teneo et te idem versa vice in me habere confido. Queso itaque circa te exige mihi secreta et mearum operum subsidium et concilium indubitanter postula. De cetero, dulcissime, obnixe te deprecor ut harum petitorem securum ducatum prebeas ut Mediolanum ire et redire valeat, et suum negotium sine ullo incommodo opulante perficiat.
ad imperatorem
Henric. Dei gratia Romanorum imperatori augusto M. cives maioribus in terreno palatio diu feliciter regnare et in celesti aura perviare.
Ferocitate tyrannorum fervente, crudelitate sceleratorum crassante, vigor iustitie attenuatur et status sancte ecclesie annullatur; sed imperiali magestate vigente ac incolumi, crudelitas eorum vigore legis contundi et iustitie mucrone recidi. Itaque, ut etiam officii est – serenissime imperator – [ut] missis exercitibus cum aliqua idonea persona que Dominum timeat <et> iustitiam coleat, et predictorum crudelitatem a vestri limite regni separet et stati sancte ecclesie separati incolumitatem restauret, quia cuncti vos obnixe rogamus ut quam citius valeatis ad effectum ducere.
ad militem
R. suo dilectissimo amico, D. indissolubile dilectionis vinculum.
Ex quo tue dilectionis notitiam habui super omnes te mortales dilexi, et hoc in me versa vice, <nisi> fallor, te habe<re> condidi. Quapropter tuam indubitanter flagito dilectionem ut ferarum portionem tu dextrarium mihi mittere ne titubes quia ego cum bono Suebis sacramentorum coniunctus in expeditione cum illis me oportet <ire>, etiam manus gladiandi (an gladi?) morbo tenetur.
A filio ad patrem
B. suo dilecto genitori G. filiorum minimus quidquid patri peramans filius.
Bonorum autem filiorum est precepta parentis humiliter audire et ea proposse ad effectuum producere, quo circa ego vestrum imperium secutus ad studium philosophie processi in quo multas et magnas incommoditates perpetior. Vestram itaque paternitatem nativa prece deposco usque quo iura nature deposcunt michi necessaria mittatis quatinus brevi de me optata videre valeatis.
ad amicum ut s<ui> prospiciat
I. dilecto amico G. caute utare.
Notare de tua salute ac prosperitate sicut mea gratificor, de infortunio
vero naturaliter quam de mea conturbor. Ideoque tibi ammonitionem scribo ut, indisposito utereris, tibi caute provideas, quia infestissimi hostes tibi insidias predictas, ut te deprehenderent, posuere; etiam atque etiam te obnixe deprecor ut taliter in itinere te custodias, quod ipsi frustra insidias ponant. Teste enim Scriptura Sacra iacula, que praevidentur, minus ferire possunt.
ad iudicem
M. iuris perito mirifico Bo<nonienses> scolares legalibus studiis dediti fidelitatis obsequium.
<senza rubrica>
U. socio et amico carissimo nobili prosapia sato, pro his moribus adornato, sapientie fulgore illuminato, G. quidquid istius vite iocundius et future felitius.
Bonorum hominum est bonum initium ad meliorem ducere exitum
; quislibet enim incipere potest etiam ignavus, bonorum autem est et eorum illustrium ad effectum perducere. Qui vero incipiunt et minime desinunt vel finiunt, veritatis voce attestante, didicimus magnum sibi detrimentum comparare. Quapropter utriusque hominis flexis poplitibus tuam deprecor familiaritatem quatinus secretum quod inter nos habetur, spatium infra octo dierum si poteris ad finem <perducas> et mihi litteris vel certo nuntio notificare ne differatis, ne magnas oportunitates quas in manibus habeo hoc expettando amittam.
Ad consules
Bononiensibus consulibus utris<que> sapientibus amicis carissimis anxiam vitare et salubre prospicere.
In quacumque parte terrarum sim, licet corpore separatus, tamen intimo dilectionis amore vobis copulatus <sum>: idcircum quod sinistrum de vobis nuper audivi, quam citius potui notificare studui. Relatum est mihi ab amicis meis quod in secreto fuere conscilio: Ravennates et Ferrarienses, congregatos super vos, equitare super vos disposuisse; siti in castris vel redeuntes more solito ex insidiis progredientes vos undique aggredi ordinavisse. Quapropter vos amicabiliter moneo ut vobis provideatis, vestra valde custodiatis eosque ut humiliter agant moneatis. Hoc enim in corde firmum habere debetis multa infirma in actis ac pro
Ad episcopos
M. domino et venerabili patri sancte Mantuane ecclesie episcopo nobilissimo, divina et humana sapientia predito carne nobilitatis, carnis nobilitate fulgido, A. sincere fidelitatis subiectionem.
Nulla memoria precessere servitia quibus a me vestra postea expetita beneficia, sed quia vestric divino amore cognovi servitium quod non solum
V. religioso patri ac domino congregationis Sancti Victoris et ceteris fratribus G. superne civitatis gaudia. Veteris legis institutio et evangelia preceptio condocet fratres mutue dilectionis affectuum fratres iuvare et eorum necessitatibus communicando eos sublevare; quia iam pridem cognovimus vos operari per inhabitantem spiritum sanctum quo corda vestra credo divinitus inflammari, iuxta enim beati Iob sententiam: «pes dabo cuius ceco pater pupillis refugium miseris vos esse non dubito». Vestre itaque fraternitatis suplico et de vestro grege mihi succulus tribuatur, quia parva pro magnis, pro maximis, a Deo largiente et a me remunerante, recompensabitur.
Ad uxorem fratris
E. nobilissime femine et gnate dulcissime P . viri germanus quidquid est † malum preter ipsum. Inestimabilis meo corde innata est letitia cum multarum legatione didici te nobili genere natam pro nobis pulcra facie ornatam, rebus locupletatam, modo fratri matrimonio copulatam. Eapropter dignum duxi te ut dulcissimam sororem diligere et meum servitium omnibus modis ut valeo et decet tibi tribuere. Ortor itaque bonitates quas a pueritia actenus habuisti firmiter teneas et eas in dies ad maiora perducas. De cetero te admodum deprecor uti tue habitudinis statum quem quidem ut meum exopto mihi mittas cum aliquo munusculo tue dilectionis indicio.
Ad consules
Consules cum omnibus in expeditionibus manentibus salutem et prosperitatem.
Notum sit vobis Deo propitiante vestrum negotium prudenter egisse et res nostrorum inimicorum usque ad muros penitus destruxisse. Unde volumus et vobis precipimus ut et per villas et castellas nuntios mittatis, et milites et pedites, quos invenire poteristis, nobis ilico dirigatis, quia Ravennates cum magno <exercito> sine dubio in nos equitare disposuere.
Ad amicum
G. socio et amico carissimo G. Brixiensis ecclesie filiorum ultimus post Esau supplantationem.
Quoniam quidem uterque vestris multis rerum argumentis cognovimus et multis ac magnis tempestatibus fideles existimus, superfluum duxi prephationem tibi scribere vel captationem benivolentie.
Locorum longa spatia illos non separat quos individua mentis karitas copulat, ac per hoc licet a te sim corpore separatus, intimo tamen cordis ardore tibi sum copulatus; die noctuque te videre desidero, tua salute sum anxius, prosperitate gaudeo, vel, quod absit, infortunio tamquam proprio doleo. Eapropter te obnixe deprecor quatinus mihi rescribas colloquia et si prospera vel adversa, quam Deus avectat, tibi flaverit aura paucis significa. Preterea accipitrem mihi admodum carum quem postulasti, per harum latorem tibi trasmisi, quem sicut benigno corde misi te valde obsecro benigne suscipere.
Quanto quisque stirpe ceteris est generosior, rebus affluentior, sapientia clarior, tanto Deo et hominibus debet humilior atque subiectior, iuxta illud Salomonis: «quanto maior es, humilia te in omnibus et coram Deo invenies gratiam». Te igitur, karissime, deprecor ac salubriter moneo ut quo cunctis tuis compatriotis es prosapia sublimior, corpore ditior, sapientia lucidior, eo te omnibus humiliorem subiectioremque exibeas, quatinus divinam gratiam promerearis atque hominum benivolentiam adipiscaris.
Ab antiquis temporibus nostrorum maiorum nostre civitates adeo inter se coniuncte fuerunt quod aliter alternatim vicissim adiuvare non destitit, quod dum vixerimus proposse retinere putamus. Quare vestrum auditorium in nostris necessitatibus necessarium confidenter petimus: vos ignorare non credimus quot et quanta mala atque dedecora filii Malivicini quibus iam pridem, id est per longum tempus multum profugimus nobis ac filis Gerardi, nostris carissimis amicis, nuper intulerunt. De qua re dignam ultionem in proxima dominica facere statuimus. Vestram itaque dilectionem obnixe flagitamus quatinus cum equitibus et peditibus atque sagittariis nobis subveniatis ut si necessitas exigerit vobis similia rependamus.
I. … Ut sol fili dulcissime splendidior luna, ipsa vero sideribus micantior, sic sapientia ceteris virtutibus est eminentior; hac ignobiles nobilitantur, inopes ditantur, humiles sublimantur. Per hanc voluntatem Dei poteris agnoscere, eius gratiam impetrare et in hoc mundo maximum honorem acquirere. Qua re te desiderantissime obsecro, moneo ac paterno more tibi iubeo quatinus hiis studiis invigiles ut priscum morem nostre domus retinere valeas. Memento quoque te nonnullos emulos habere qui decus et famam tuam conantur deprimere. Sic igitur studeas ut in tuo redditu amici letentur et inimici tristentur.
Onnipotenti Deo gratias agimus quod post immensas procellas et tempestates a Petro, Petri Leonis filio, nobis illatas ad pacis portum perduxerim et per Tireni maris undas sua clementia pinos illesos advexerim. In quo loco cum fratribus nostris episcopis et cardinalibus ac eiusdem civitatis venerabili archiepiscopo constitutis sinodum celebrare decrevimus. Ad quem per nostre matris ecclesie dilectionem vos invitamus idibus Iulii convenire ad prefati viri scisma exstirpandum atque evellendum et sancte ecclesie, Deo autore, pacem reformandam.
Sinistra fama de tuis pravitatibus longe lateque diffusa nostras corporeas aures diu verberaverat et intrinsecus et extrinsecus admodum conturbaverat. A pluribus namque Bononia redeuntibus nobis est relatum, pluribusque assertionibus approbatum, te litterarum studio relicto aleis, scortis conviviis atque aliis lasciviis tota die et pleraque noctis parte vacare, totumque tempus in huius modi consumare. Quia quantum cor meum mestificaverit non modo linguam dicere, stilo scribere, verum etiam vix mente quo<que> concipere <potest>. Te igitur argueo, obsecro, increpo, et ut debeo paterno more moneo quatinus a pravitate pedem retrahas, ad studium redeas, doctoris lateris adhereas, consortia malorum fugias, bonorum societates teneas alioquin paterna benedictione et hereditate privaberis.
Exordium
Natura docet parentes filios alere, eosque incessanter ad meliora provehere, quia dum aperte vos extiti liberaliter mihi exibuistis...