In hac salutationum summa queritur utilitas et non vanitas, brevitas et non prolixitas, in qua omnia salutationum genera per triplicem <statum> a personarum distincta sunt.
Est enim triplex persona: infima, mediocris et sublimis, quibus triplex salutantium stilus adactatur.
Inter has quidem personas apostolicus et impe- rator tantum sublimes esse cernuntur. Et ideo habent salutationes ad modicum variabiles.
Nam dominus papa, scribens alicui persone, in litteris suis semper se premittit, cuius salutationis bipartita est forma, que talis est: «Gregorius episcopus, servus servorum Dei, dilecto in Christo filio illustri regi Francorum salutem et apostolicam benedictionem».
Si autem scribat hereticis vel excommunicatis non salutat, sed dicit: «spiritum consilii sanioris».
Item nota quod dominus papa omnes patriarchas, cardinales, archiepiscopos et episcopos appellat fratres hoc modo: «G. episcopus, servus servorum Dei, dilecto in Christo fratri P. salutem et apostolicam benedictionem».
Omnes alios prelatos et fideles tam magnos quam infimos appellat filios in Christo hoc modo: «G. episcopus, servus servorum Dei, dilecto in Christo filio Regi Francorum illustri salutem et apostolicam benedictionem».
Addit aliquando in contestu salutationis aliud de spirituali gratia, secundum merita personarum.
Item dominus imperator, qui preest universis terre principibus, solum dominum papam in salutatione preponit, hoc modo: «Beatissimo in Christo patri et domino benefactori suo, domino Gregorio Dei gratia sacrosancte Romane ecclesie venerabili et summo pontifici, Fredericus eadem gratia Romanorum imperator semper augustus Ierusalem et Scicilie rex, reverentiam in omnibus christianam»; vel «salutem et beatorum pedum oscula cum grato servitio».
Item dominus imperator aliquando scribit subditis et fidelibus suis, tam principibus, quam aliis, diverso modo.
Scribit enim principibus imperii hoc modo: «F. Dei gratia imperator semper augustus Ierusalem et Sicilie rex illustri duci Austrie dilecto principi suo salutem et omnem bonum»; vel «salutem et plenum gaudium».
Cum autem scribit fidelibus regni dicit: «gratiam suam et bonam voluntatem».
Cum autem scribit regibus qui non sunt sibi subditi, dicit: «F. Dei gratia Romanorum imperator semper augustus Ierusalem et Sicilie rex illustri regi Francorum P. dilectissimo amico suo salu- tem et sincere dilectionis affectum».
Viso qualiter iste sublimes persone, dominus papa et dominus impe- rator, scribant in salutationibus suis, videndum est qualiter eis scribatur.
Notandum ergo <est>, quod ista adiectiva specialiter conveniunt domino pape: scilicet sanctissimo, piissimo et beatissimo; ista vero specialiter conveniunt domino imperatori: serenissimo, excellentissimo, gloriosissimo et invictissimo.
Hoc modo: «Beatissimo in Christo patri et domino, domino G. Dei gratia sacrosancte Romane ecclesie et universali et summo pontifici, Iohannis licet indignus minister humilis monasterii Casinensis reverentiam tam debitam quam devotam»; vel «cum prona reverentia et devotione beatorum pedum oscula»; vel «prolatis genibus pedum oscula beatorum cum grato servitio»; vel «quicquid devotionis et reverentie potest».
Domino imperatori vero: «Invictissimo et gloriosissimo domino, domino Frederico, Dei gratia Romanorum imperatori semper augusto Ierusalem et Scicilie regi, Henricus de Morra suus debitus fidelis servus, ad vestigia pedum oscula»; vel «gloriosissimorum pedum oscula cum grato servitio»; vel «cum plena fidelitate se ipsum totum».
Item cardinalium, patriarcharum, archiepiscoporum, episcoporum fere communes sunt et uniformes salutationes. Fere dicendum est quod in quibusdam differunt. Dominus enim Hostiensis, qui maior est, dicit: «B. miseratione divina licet indignus Hostiensis et Velletrensis episcopus dilecto tamquam fratri episcopo Theatino salutem et sinceram in Domino karitatem»; vel «salutem et intimi amoris constantiam»; vel «intimi amoris affectum».
Similiter et alii cardinales, qui sunt episcopi, hoc modo: «I. miseratione divina Portuensis episcopus»; vel «Sabinensis episcopus», et sic de aliis.
Alii cardinales, qui non sunt episcopi, sic scribunt: «T. divina miseratione licet indignus tituli Sancte Marie in Cosmidin presbyter cardinalis, dilecto tamquam fratri Balvensi episcopo salutem et sinceram in Domino karitatem».
E converso eis ita rescribitur: «Reverendo in Christo patri suo benefactori precipuo domino T., Dei gratia tituli sancte Marie in Cosmidin venerabili presbytero cardinali, P. licet indignus Balvensis episcopus cum subiectione pronum et perpetuum in omnibus famulatum»; vel «cum debita reverentia se ipsum totum ad grata servitia»; vel «cum tota reverentia digna obsequia cum animo servientium».
Patriarchis ita scribitur: «Reverentissimo in Christo patri et Domino, Domino I. Dei gratia venerabili Ierosolimitano patriarche, P. licet indignus Theatinus episcopus cum sincera karitate in Domino Iesu Christo salutem et pure devotionis obsequium»; vel «cum omni reverentia debitum sicut Do- mino famulatum»; vel «pure devotionis obsequia cum salute»; vel «gratum in Domino famulatum».
Archiepiscopis ita scribitur: «Reverendo in Christo patri et domino I. Dei gratia venerabili Ravennati archiepiscopo, P. eadem gratia licet indignus Theatinus episcopus tamquam patri reverentiam tam debitam quam devotam»; vel «salutem in Domino Iesu Christo et se ipsum ad grata servitia»; vel «cum sincera devotione cordis affectum»; vel «salutem et pie devotionis obsequia cum karitate»; vel «sincere karitatis pium affectum in Eo qui est salus omnium».
Episcopis ita scribitur: «Venerabili in Christo patri tamquam domino suo I. Dei gratia episcopo Theatino, P. eadem gratia licet indignus Balvensis episcopus in vero salutari salutem»; vel «videre Deum deorum in Syon»; vel «eterne Ierusalem gaudia peroptata»; vel «vitam bonam et exitum meliorem»; vel «gratiam sancti spiritus».
Abbatibus ita scribitur utpote maioribus: «Reverendo in Christo patri et domino I. Dei gratia venerabili Casinensi abbati, P. archipresbyter sancti Petri una cum capitulo suo debite subiectionis reverentiam»; vel «dignum in Domino famulatum»; vel «reverentie debitum»; vel «cum prompta subiectione ad omnia servitia subicibilem voluntatem».
Decanis et archidiaconis ita scribitur: «Religioso decano et venerabili in Christo patri sancte conversationis habitum induenti Casinensi decano I. cum humili subiectione se ipsum»; vel «cum prompta voluntate animum serviendi»; vel «se ipsum in omni genere devotionis et reverentie famulatum»; vel «totum se sibi ad omnia beneplacita et mandata».
Eodem modo scribitur decano non religioso.
Comitibus ita scribitur: «Magnifico et egregio tamquam domino viro T. Dei et imperiali gratia illustri comiti Acerrarum, I. suus subditus devotus miles cum omni commendatione se totum et fidele servitium»; vel «se ipsum totum cum totis affectibus intus et extra»; vel «se totum in omni genere serviendi»; vel «se totum ad grata servitia».
Baronibus ita scribitur: «Nobili viro domino I., P. miles salutem et se ipsum totum»; vel «debitum in omnia famulatum»; vel «se totum expositum ad mandata».
Magistris artium ita scribitur: «Viro prudentissimo»; vel «sapientissimo»; vel «famosissimo magistro I. sapientie tituli decorato, P. cum omni reverentia se ipsum»; vel «omnem tamquam patri reverentiam»; vel «salutem et quicquid patri filius»; vel «in omnibus reverentiam filialem».
Militibus ita scribitur: «Nobili viro karissimo amico suo militi I. de Acerris, P. miles de Atino salutem quam sibi»; vel «salutem et interioris hominis puritatem»; vel «cum sincero cordis affectu salutem».
Civitas civitati vel castrum castro sic scribit: «Dilectis tamquam fratribus et suis amicis karissimis clericis, militibus et universis bonis hominibus de tali loco, clerici, milites et universi boni homines de tali loco salutem et intime dilectionis affectum»; vel «salutem et omnem dilectionis gratiam»; vel «salutem et robur perpetue firmitatis».
Amicus amico hoc modo: «Predilectoi amico suo I.j»; vel «intimo et precordiali»; vel «speciali amico suo et quam plurimum diligendo R. vota salutis et gaudii»; vel «salutem et quam sibi desiderat sospitatem»; vel «salutem quam sibi»; vel «quicquid Lelius Scipioni»; vel «salutem et omnem bonum»; vel «gaudium cum salute»; vel «salutem et hominis interioris affectum»; vel «se sibi»; vel «se et sua pro se et suis»; vel «salutem et intimi amoris constantiam»; vel «salutem cum videndi desiderio»; vel «salutem et prosperos ad vota succes- sus»; vel «salutem et indissolubile amoris vinculum».
Expliciunt