Il testo che si legge di seguito rappresenta i libri XIV e XV degli
I rinvii all'
[1] Primo ostenduntur ea quae ad nomina ac formam pertinent Italiae. Secundo declaratur ordo quo usurus est auctor in describendis Italiae partibus quae apud eum sunt XVII, et prima earum quae est ora Lygustica describitur. Tertio describitur Hetruria; quarto Latium; quinto Umbria et Sabinorum regio; sexto Campania Foelix quae et Terra Laboris; septimo Lucania; octavo Brutium in quo Magna Graecia; nono Calabrya; decimo Apulia.
[2] Delecta ex auctoribus Graecis quidem: Homero, Aristotele, Clitarcho, Sextio, Ephoro, Diodoro, Strabone, Eusebio; Latinis autem: Marco Varrone, Salustio, Horatio, Virgilio, Ovidio, Lucano, T. Livio, Plinio, Svetonio, Solino, Iuvenale, Eutropio, Macrobio, A. Gellio, Servio, Iginio, Festo, Vibio, beato Augustino, beato Gregorio, Blondo.
[1] Quot sit Italia appellata nominibus ostendit perquam paucis Virgilius
Est locus, Hesperiam Graii cognomine dicunt,
terra antiqua, potens armis atque ubere glebae;
Oenotrii coluere viri; nunc fama minores
Italiam dixisse ducis de nomine gentem.
[2] Dicta igitur primum fuit a Graiis Hesperia ab Hespero principe, uti prodidit Iginius. Pulsus nanque is ab Atlante fratre ab ea regione quae Hispania nunc dicitur quamque de se nominaverat Hesperiam redigensque in potestatem eam quae nunc appellatur Italia, ipsam Hesperiam de suo nomine ut et pristinam patriam cognominavit
. [3] Huic nihilominus sententiae refragatur tradens Italiam dictam Hesperiam a stella quam Hesperum Graeci vocant. Causa appellationis fuit, ut aiunt, quod Italia
. Est nanque Hesperus stella illa visu pulcherrima quae sero diei apparere plerunque solet in plaga mundi occidentali.
[4] Post eam appellationem dicta est Oenotria sive a vino quod in ea nascitur optimum, ut Servius grammaticus ait, sive iuxta M. Varronis Pliniique
.
[5] Accepit deinde, interiecto tempore, nomen quod hodie retinet Italia ab Italo Siculorum rege qui, ut ait Servius, veniens ad eam regionem in qua regnavit Turnus, eam de suo nomine Italiam vocavit. Unde est illud Virgilii
. [6] Aristoteles autem «Tradunt – inquit – locorum illorum periti fuisse Oenotriae regem quendam nomine Italum a quo, mutato nomine, pro Oenotriis Itali sunt vocati oramque illam maritimam Europae quae est inter Scylaceum et Lameticum sinum, distant vero inter se haec loca meridiei itinere, Italiae nomen primum cepisse. Hunc ergo Italum tradunt agriculturam Oenotrios docuisse, cum prius essent pastores vagi atque palantes, illisque leges posuisse et commessationes apud eos primum instituisse»
. Haec Aristoteles.
[7] Ab eis omnibus, M. Varrone «Graecia antiqua tauros vocabat italos, a quorum multitudine, pulchritudine, foetu, Italiam vocavit»
. [8] Coeterum licet hi viri magna praestiterint apud veteres Graecos auctoritate, ego tamen multo maiorem fidem habeo Latinis nostris auctoribus, quibus res Italae utpote apud ipsos Italos homines gestae iure magis notuisse debuerunt. Ab Italo igitur, ut plerique nostrorum prodidere, Italiam nominatam affirmamus, quanquam potuit verum esse quod Timaeus tradidit, veterem Graeciam tauros vocasse italos; sed ei nequaquam ita assentior ut cum ipso dicam a muto animali appellatam nostram Italiam fuisse. Nobilissimam itaque regionem a viro nobilissimo utpote ab eo qui erat rex sua tempestate potentia, armis virtute et magna gestarum rerum laude clarissimus, cognominatam fuisse iuvat gloriari.
[9] Dicta est et Latium vel quod lateat inter Apenini praecipitia, ut quibusdam visum est, vel a Latino rege, ut ait M. Varro
. Ab eo nanque regiunculam ubi nunc est Romanus ager primum vocavere Latium et ab ea deinde ad coeteram Italiam id nomen extenderunt. [10] Vel, ut senserunt alii, Latium dicta est Italia a regione in qua condita primum fuit Roma propterea quod latuerit ibi
, ab aliis tamen se vetustioribus hoc mutuatus. [11] Idem placuit et Virgilio
Primus ab aethereo venit Saturnus Olympo
arma Iovis fugiens et regnis exul ademptis.
Hoc genus indocile ac dispersum montibus altis
composuit legesque dedit Latiumque vocari
maluit, his quoniam latuisset tutus in oris.
[12] Initio igitur tum Latii tum Italiae nomen parvam regionem comprehendebat sed, progressu deinde saeculorum, paulatim extensum adeo fuit tam nobile vocabulum ut hac tempestate contineat multas regiones, quarum plerasque in hac Italiae circunscriptione paulo post commemorabo.
[13] Dicitur praeterea tota Italia Ausonia ab ora illa, ut multi tradunt, quae est in fronte Italiae, id est inter Lacinium et Leucopetram, de quibus promontoriis faciam suo loco mentionem. Ora ipsa dicta fuit Ausonia ab illis qui eam primi tenuere, quorum ducem perhibent fuisse Ausonium seu Ausonem Ulyxis filium. [14] Incoluerant Ausonii prius, Strabone teste, loca mediterranea Volscis vicina sed inde, a veteribus Latinis eiecti, navigaverunt ad oram cuius nunc memini eamque habitantes de se Ausoniam cognominavere. Tantum autem eorum nomen extensum est ut mare quoque Siculum Ausonium a quibusdam appellatum sit
. [15] De ea gente dixit Virgilius
. [16] At Servius grammaticus Ausoniam ait appellatam primum ab Ausone eam Italiae partem in qua sunt urbes Beneventum et Cales; paulatim deinde totam etiam Italiam quae Apenino finitur dictam esse Ausoniam ab eodem duce, a quo et urbem Aruncam conditam aiunt
.
[17] Cincta est Italia ab omni parte mari, hinc quidem Tyrrheno quod et Inferum, inde vero Adriatico quod et Superum a nostris dicitur, praeterquam in locis ubi iugis Alpium coniungitur. Nomen Alpium unde sit sumptum declarat Servius exponens illud Virgilii «Dicendo ‘aerias’ de verbo verbum expressit: nam Gallorum lingua alti montes Alpes vocantur»
. [18] Formam eius ait Plinius querno assimilari folio, sed alii, quod et mihi videtur, aiunt ipsam in cruris humani formam ex Alpium radici
: porrecta enim a iugis ipsarum Alpium, longissime protenditur ad fretum usque Siculum qui Farus Messanae vulgo nominatur. Eam universam Apeninus mons ab Alpibus proficiscens extensusque usque in Siciliam in duas dividit partes. Ita fit ut eo monte populi a populis urbesque ab urbibus Italis dirimantur. [19] Satis haec sint hoc loco de Apennino dicta; sed quom pervenero in mentionem Anconae, quae urbs est in Piceno, tunc ostendam illustrius unde Apenini iuga incipiunt, ubi flectuntur atque ubi habent fines: id enim sibi ille locus postulat. Loca etiam montana magna ex parte colonis frequentia sunt. [20] Ab Alpium fine ad Rhegium usque oppidum, quod ad extrema Italiae litora situm est, longitudo eius colligitur ad decies centena et XX milia passuum; latitudo varia est: nanque ubi plurimum ad DCCXLII milia passuum, ubi minimum ad LXXXX, quanquam Plinius et Solinus aliter mentiuntur. Umbilicus eius, Varrone teste, in Reatino agro est
.
[21] Finis autem a latere Inferi maris est Varus amnis, dividens Niciensem agrum a Gallia Narbonensi. Priscum is fluvius adhuc servat nomen. Effunditur e summis Alpium et Salvii montis locis et haud procul a Nicia in mare Nostrum erumpit, ea solum re celebratus quod Narbonensem Galliam ab Italia dividit. Nicia vero est oppidum ad mare situm, quod regitur imperio Sabaudientium ducum. Fertur fuisse conditum a Massiliensibus
. [22] A latere maris Superi finis Italiae fuit aliquando Rubicon fluvius, quod affirmare videtur in «Et Gallica certus / limes ab Ausoniis disterminat arva colonis»
. [23] Ab hoc fluvio deinde usque ad Alpes quicquid terrae est non pertinebat olim ad Italiam, sed partim Gallia Cisalpina, cum altera esset a Gallia quae trans Alpes est, partim Venetia dicebatur. Sunt nihilominus qui dicant eum limitem fuisse Romanis exercitibus et bello ducibus, non finibus Italiae constitutum. [24] Auctae mox Italiae terminus fuit Phormio flu
. [25] Augendorum autem limitum quaenam fuerit causa a Strabone explicatum est his verbis: «Opinari nobis licet priscos Italiae incolas, cum foelicitate florerent, in communionem devocasse finitimos; auctis deinde viribus in eorum imperium illos pervenisse. Tandem vero ubi Romani in regni societatem atque in civitatem Italos vocavere, decretum fuisse ut Gallis Cisalpinis et Venetis idem honoris impartiretur. Utrique igitur nationi Italorum nomen inditum esse. Multas insuper colonias partim prioribus partim superioribus annis emissas praebuisse causam ut Italiae limites omnino augerentur»
.
[26] Basim habet Italia Alpes ei imminentes a Varo ad Arsiam fluvium latitudine milium passuum CCCCL
. Quas Alpes ipsi Italiae natura videtur ut murum quendam atque munimen adversus exteras nationes dedisse. Vertex ad euripum usque Siculum producitur, hoc est usque ad loca ubi Apenini iuga terminantur. [27] Latitudo eius maxima subter Alpium radices hoc ordine accipitur a Plinio, a Varo fluvio per Vada Sabatia, quae loca sunt ad Lygustinum vergentia, mox per montana Taurinorum, per Comum, Mediolanum, Brixiam, Vicentiam, Opitergum, Aquileiam, Tergestum, Polam, ad Arsiam fluvium
. [28] Ex Alpium itaque radicibus se extendens Italia excurrensque in maria, quom pervenit ad loca sui angustiora, habens hinc ad Tyrrhenum pelagus Polycastri oppidi litora, illinc ad Adriaticum sinum Trani Barolique maritima, in duo scinditur cornua. Eorum alterum quod quidem est longius in dextram Siciliam versus emittitur efficitque promontorium quod Sparteventum hodie vocitant. Leucopetra verbo Graeco dicebatur antiquitus ab albo colore, quippe cum album saxum nos dicamus quod Graeci dicunt λευκοπέτραν. [29] Alterum emittitur ad sinistram mareque spectat Ionium contra Epirum, unde est in ItaSalentinorum seu Iapigum promontorium
, ut ostenditur apud Ptolemaeum, quod distat ab Hydrunto ad milia passuum circiter XL. [30] Tractus vero totus a Leucopetra ad Caput Sanctae Mariae qui patet longitudine passuum circiter CCXL frons dicitur Italiae, de cuius nomine et forma satis quantum postulare visus est locus dictum arbitror. Dicendum hinc est de populis qui praecipuas eius habitant partes. Totius autem Italiae descriptionem tribus libris comprehendam, quorum divisio suis in locis manifestabitur.
[1] Descriptam a Caesare Augusto Italiam partitamque fuisse in regiones undecim testatur Plinius seque secutum illum auctorem fuisse praefatus ante omnia fuit
. Ego tametsi utrunque auctorem magna ex parte sequar, alio tamen utar ordine quam usi sint et illi et coeteri qui ipsam Italiam post eos particulatim descripsere. Fiet quidem eo ordine, mea sententia, quod docuero illustrius cum ob alias causas quas praetermitto, tum eo praecipue quod singula paene quae in describendis Italiae partibus ostendero commendari poterunt memoriae longe facilius. [2] Cum enim Apeninus mons ab Alpibus extensus totam, ut dixi, secet Italiam, mentionem primum faciam populorum in utraque eius parte incolentium, omnes earum oras longo peragrando circuitu; deinde eorum qui tenent loca inter Inferum mare et Alpes atque Apenini partes in Adriaticum mare vergentes. [3] Ab australi itaque Apenini ipsiusque Italiae plaga itineris mei principium faciam ac deinceps omnia litora et quae sunt eis vicina quaeque loca habitantur vel in Apenini verticibus vel in lateribus ad litora vergentibus describam, per Inferum videlicet ad Superum me conferens mare. Cuius litoribus ad intima usque eius sinus peragratis, divertam deinde ad sinistram eiusdem maris oram tantumque describendo loca conficiam itineris donec ad Arsiam fluvium, quo fit alter, ut iam ostendi, Italiae finis, Deo bene iuvante pervenero. [4] Facio autem ego totius Italiae partes praecipuas XVII quae sunt: Lyguria, Hetruria, Latium, Umbria, Campania Foelix quae et Terra Laboris, Lucania, Brutium, Calabrya, Apulia,Aprutia quae et Samnium, Picenum quae et Marchia Anconitana, Flaminia quae et Romandiola, Lombardia quae et Gallia Cisalpina, Mar
[5] In ea igitur Italiae plaga quae est ad meridiem prima est ora Lygustica patens milia passuum CC et XI inter duos amnes Varum et Macram, qui vetustum adhuc retinet nomen, distans ab Arni Hetrusci fluvii hostio passuum circiter XXV milia. Accepit haec ora nomen a Lyguria cuius regionis pleraeque partes montuosae sunt, cum tota ipsa regio hinc Apenino inde Infero mari claudatur
. [6] Idcirco Servius grammaticus ipsam maiore sui parte in commentario in XI
. [7] Latiores huic regioni terminos constituit antiquitas: Pisam enim in Lyguribus conditam olim fuisse Trogus Pompeius auctor est, qui et tradidit urbem Massiliam inter Lygures et feras Gallorum gentes positam. Quod etiam videtur Livius prodidisse, qui ait Fulvium Flaccum primum Transalpinos Ligures domuisse bello quem missum dicit in Massiliensium auxilium adversus Salvios Gallos, qui fines Massiliensium populabantur
.
[8] Ad Liguriae oram et fuerunt antiquitus et hodie sunt haec insigniora oppida: Nicea quam, ut ante dixi, Massilienses condidere; Monoecus
, Herculis quondam portus, quod oppidum Villafranca nunc a Liguribus dicitur. De eo Virgilius
[9] At quanquam est adeo a veteribus celebratus hic portus, statio tamen quaedam est nec magnarum neque multarum navium capax. Affirmare satis id Per loca ei proxima Caesar, ex Galliis veniens, descendit in Italiam
. [10] Servius autem grammaticus in commentario in VI «Eo – inquit – putant Herculem Monoecum dictum vel quod, pulsis omnibus, illic solus habitaverit vel quod in eius templo nunquam aliquis deorum colatur. Quod in templo Iovis nequaquam contingebat: quippe in eo Iuno et Minerva colebantur, in templo autem Veneris Cupido»
. [11] Monoecus item alter ab Hercule etiam, ut nonnulli putant, cognominatus. Alii non Monoecum ab Hercule sed Monychum appellatum malunt a centaurorum quodam quem eo delatum e Thessalia nonnulli affirmant. De quo ait Iuvenalis Satyra prima: «Quantas iaculetur Monychus ornos»
. [12] Sed vel Monoecum ab Hercule vel Monychum a centauris veteres id oppidum cognominaverunt, nostro tempore Monachum vulgus ipsum appellat, qui locus Genuensium imperii terminus est. Oppidum ipsum, quod edito in loco est positum, muro cingi Federicus secundus Germanorum imperator Genuensi populo permisit
.
[13] Quindecim ferme passuum milia distat ab eo Vintimilium nostro quidem tempore sed antiquitus Albintimilium appellatum, a quo oppido constat oriundam claram in Sicilia Vintimiliorum familiam. Ab eo ad orientem solem haud longe abest hostium Rucubae fluvii, quem nunc Rodoriam vocitant. Distat ab eo loco mille passuum intervallo collis cui Appio est cognomen, propterea solum maxime celebratus quod ex eo primum nascentis ab
. [14] A Rutuba fluvio abest passuum X milia Sanctus Romus, quod castellum eo celebris nominis est quod eius ager palmarum est admodum ferax, quam rem nullis Italiae agris aliis constat contingere
. Sunt ex accolis qui affirment ab Aphris Sarracenis se excolendarum earum arborum artem didicisse. [15] Eius agro vicinum est castellum Tabia vulgo nominatum notissimumque non Liguribus modo, sed Italis paene coeteris omnibus, quippe cum in eius agro vini potu suavissimi genus illud admodum abunde gignatur quod Muscatellum appellant
. [16] Abest inde urbs nunc quidem corrupte Albinga, ab antiquis autem Albingaunum dicta, passuum milia ferme XXV, cum alias ob res nobilis, tum vero ex eo maxime quod patria fuit, Eutropio Flavio teste, Proculi Romani olim imperatoris. Haud longe ab eo loco labitur erumpitque in mare Merula fluvius, qui Centa vulgo dicitur, propterea quod centum, ut perhibent, torrentibus hieme augeatur
.
[17] Eius agro vicinum erat Finarium oppidum, in his regionibus non ignobile, quod aetate mea eversum est a Genuensi populo propterea quod Gharactensium familia, quorum imperio id oppidum regebatur, abhorrebat a factione Fregosorum, qui per id temporis in Genuensi Republica principatum optinebant
. [18] Sabbatiorum Vadorum deinde est portus; quo in loco est et Naulium oppidum, turribus quae procul etiam apparent insigne. Ab eo portu septem solum passuum milia distat Savona, urbs parva quidem, sed nullis aliis quae sitae sunt ad oram hanc Lygusticam pulchritudine postferenda. Ipsam Plinius Sabbatium, Pomponius Sabbatiam appellavit, quanquam ante ipsos Titus Livius, Magonis Aphri mentionem faciens, huius temporis vocabulo est usus quippe cum Savonam non Sabbatiam dixerit
. [19] Cernitur deinde Vicus Virginis qui
, inclytus ortu Iacobi Viraginensis ordinis Praedicatorum, Genuensis olim archiepiscopi, viri et peritia divinarum rerum et vitae sanctitate anno abhinc CC ferme et quinquagesimo admodum celebris nominis, cuius multa opera apud verbi divini praecones vulgatissima sunt. Consecutusque eo est maximam gloriam quod fuit omnium primus qui literarum monumentis mandavit quaecunque patrio sermone populis praedicavit.
[20] Hinc haud nimium longa ad Genuam navigatio est, quam urbem constat esse totius gentis caput clarissimum nobilissimumque olim, uti Strabo auctor est, Lygurum emporium
. [21] Ianuam plerique eam hodie nominant vocabulique propterea reddunt causam quod, cum sita sit sub Apennini radicibus pateatque per ipsam in interiora Liguriae atque ad alias quasdam Italiae regiones aditus, esse eam dicunt veluti Italiae ianuam. [22] Cuius rei habita ratione non ab re fortasse id ei urbi nomen recentiores homines indidere; recentiores, inquam, quandoquidem apud T. Livium atque alios post ipsum rerum quosdam scriptores Genua non Ianua, ut in vetustissimis codicibus exaratum legimus, nominatur
. [23] Sunt tamen qui a Iano Ianuam dictam prodiderint. Cui opinioni quanquam vulgus paene omne consentit, docti tamen viri et universi quibus satis superque sunt nota quae de ipso Iano Romana traditur historia, fabulosum id et quidem non immerito arbitrantur
. [24] Huius civitatis quanta sit hodie et fuerit superioribus temporibus vel potentia vel auctoritas, alio in loco qui magis ad id videbitur idoneus demonstrabitur a nobis accuratius.
[25] A Genua orientem solem versus ad octoginta ferme milium passuum intervallum sive terrestri itinere quod multis in locis perdifficile factu est proficiscaris, sive deferaris mari quod fieri potest longe facilius, multa a te per universam paene oram speciosa visentur. Quippe decora sunt omnia partim magnifice structis aedibus, partim multitudine vicorum atque villarum et castellorum accolarumque frequentia, partim magna multarum rerum varietate cultis agellis, partim denique amoenis et aquarum non indigis ideoque citri feracibus vallibus collibusque tum vinetis tum olivetis gignendis quam aptissimis
. [26] Tres hac ora sunt portus qui haud mediocriter et quidem non immerito celeUnus quem efficit promontorium Caput Montis vulgo vocitatum. Delphini portum eum nominavit antiquitas; nunc, prima detracta syllaba, Portum Finum vocitat Ligurum vulgus
, quod, quantum iudicare possumus, vetustum verbum videtur corrigere voluisse existimans videlicet longe accommodatius vocabulum loco dari, si Portus Finus diceretur: quippe quod vulgo ‘finum’, Latino sermone ‘optimum’ dicimus. Portum igitur Finum propterea dicendum maluere quod oborta mari tempestate delatos eo nautas ab omni vi procellarum facile tueatur. [27] Segestrum seu Sestrum nunc quidem, sed Sigesta antiquitus dicebatur locus ubi est alter celebris nominis portus. Insula, quae praeruptis eminet montibus exiguoque intervallo a continente dividitur, suo obiectu portum ipsum efficit aditumque ab utroque laterum intrantibus praebet. Ita et eo delati nautae et qui vicum ipsum nunc habitant ab omni maris impetu quam tutissimi redduntur
. [28] Portus Veneris tertius est, duos illos magnitudine maxime superans. Fit obiectu insulae quae passuum V milium latitudine patet; quocirca fit ut portus ipse sit navigiorum varii generis capacissimus. Celsis magna ex parte clauditur montibus, unde et ad longissimos tractus continentis litora et Sardinia insula prospicitur. Loco nomen dedit templum in insulae summo culmine in honorem Veneris olim erectum quod, progressu deinde temporum, sancto Venerio Christi cultores consecravere. A templo quoque ipso atque a portu nomen inditum est oppido sito sub adversa fronte, qua in occidentem insula vergit, quandoquidem Portus Veneris appellatur. Is locus terminus olim fuit eorum quae et Genuensis et Pisani populi ditione tenebantur
.
[29] Sita quondam in Hetrusco, uti non multo post docebimus, litore fuit Luna urbs sua aetate admodum clara, a qua hic portus qui nunc Veneris dicitur Lunae portus et a Graecis et a Latinis hominibus appellabatur Romanarum
. [30] Eius meminit Persius Romanorum in congerenda pecunia reprehendens avariciam his verbis: «Lunai portum operae est, cognoscite, cives»
. [31] Candidi ac varii generis lapidis copia his locis effoditur; hinc eximia magnitudine columnae illae marmoreae quae et Romae et in aliis Italiae urbibus visuntur excisae sunt. Mari praeterea vicina incumbit effossio, quo fit ut perfacile ex eis locis marmorei variae magnitudinis lapides ad alias quasvis regiones navibus subvehantur
. [32] Optimi vini genus in Lunae agro olim gignebatur. Hinc Plinius inter coetera quae variis Italiae locis gignuntur Lunensia vina in primis commendat
. Ad Lunae quippe agrum pertinebat omnis haec ora atque illa vallibus et collibus amoenissima ubi sita nostro tempore sunt castella haec: Levantum, Mons Ruber, Vernacia quae Vulnetia dicta antiquitus est, Cornilia, Manarola, Rivus Maior, in quorum proximis locis vina gignuntur tota Europa celebratissima. [33] Quibus nanque populis ignotum est vini genus quae Vernacia ab uno quorum nunc meminimus castellorum vulgo nominatur? Ab ea profecto regione vinum quae Vernacia dicitur et in Lucaniam et in Brutios et in Calabriam inque Siciliam transmissum atque propagatum est. Vernaciae Ligusticae debet omnis Italia; omnis, inquam, Europa et magna tum Aphricae tum Asiae pars Ligusticae debet Vernaciae, quae dedit ut Vernacia quamvis Guarnacia corrupta prima nominis syllaba vulgo dicatur vini suavissimi genus ab illarum regionum diversis nationibus biberetur.
[34] In intimo Portus Veneris sinu Spedia sita est, oppidum non multo ante nostra tempora conditum haud procul a loco ubi situm olim fuit oppidum Tigullia, cuius meminisse veteres geographos constat. Tantum tamen Spedia ipsa est apud nautas adepta clari celebritatis ut ab ea Portus Veneris sinum nominaverint, quippe cum non Portus Veneris sed Spediae sinum appellent. Huius sinus terminus est promontorium quod, vetustum servans adhuc nomen, Lunense a Liguribus dicitur. A cuius extrema parte ad Macrae fluvii hostium XX ferme passuum milia numerant. Isque est amnis ille quam celeberrimi nominis inter quem et Varum Ligusticam oram esse supra docuimus. Piscosus est is flu
. [35] A tergo autem supra dictorum omnium Apenninus est mons qui perpetuis iugis ab Alpibus ad fretum usque Siculum, ut ante diximus, tendit. Ab altero amplissimi montis huius latere quae nobilia oppida
vel nostro tempore sint vel olim fuisse proditum a praeclaris geographis fuerit demonstrabimus, quom pervenerimus ad locum quo de populis et ultra et cis Padum amnem incolentibus mentionem habebimus. Ligusticae orae nullae quae quidem nobiles sint adiacent insulae. Facta itaque mentione Ligusticae orae, transmisso iam Macra fluvio, ad describendam Hetruriam transeamus.
[1] Hetruria sequentibus ordinem qui supra constitutus nobis est secunda inter Italiae regiones occurrit. Ea patet intra duos amnes Macram et Tyberim milia passuum CCLXXX. Infero mari tota eius ora alluitur. A tergo magna ex parte clauditur Apennino
; paucis vero in locis ripis Tyberis a proximis dirimitur regionibus. [2] Fuere olim ante Troianum bellum ei regioni multa indita nomina. Ipsam enim Umbri vetustissimi Italiae populi primum tenentes Umbriam ex eorum patria eam nominavere. Umbros deinde exegere Pelasgi
, Graecorum gens antiquissima, nec tamen priscum nomen mutaverunt. [3] Interiectis post aliquot annis, pulsi et ipsi sunt a Tyrrheno Atys filio, cuius genus in Herculem et in Omphalen Graeci quidam scriptores, in quibus Strabo libro V est, referunt. Ipse nanque Atys cum ob sterilitatem regionis cui praesidebat populum emittere compelleretur, sorte iacta e duobus filiis, Lydum quidem regni successorem tenuit, Tyrrhenum vero cum magna populi parte foras abire iussit. Ad oram igitur cuius nunc meminimus regionis ille tandem perveniens, eam ex se Tyrrheniam appellavit
. [4] A ritu mox sacrificiorum quae ture maxime fieri ab ea gente solebant, eandem regionem Tusciam dici Graecorum lingua voluerunt
.
[5] Hetruriae autem vocabulum coeterorum recentissimum est. Eo nanque nomine propterea vocari eam voluere, si Servio grammatico credimus, quod
; ad alteram traiicere nisi permissi ab Hetruscis prohibebantur. E diverso Hetrusci ad alteram ripam se conferre non poterant nisi eis a Latinis permitteretur. [6] Perseveravit ea res donec, pace inter ipsos facta, decretum est ut utraque fluminis ripa communis ab Hetruscis ac Latinis possideretur. Quod a Tito Livio «Pax inter Hetruscos et Latinos ita convenerat ut Hetruscis Latinisque Albula, quem nunc Tyberim vocant, finis esset»
.
[7] Hetruscorum opes ante Romanum imperium et terra et mari late patuere. Quantum autem patuerint ea potissimum coniectura assequi possumus quod Inferum Superumque mare, quibus Italia modo insulae cingitur, ab eius gentis vocabulo cognominaverunt Italicae gentes: alterum enim Tyrrhenum, alterum Adriaticum ab Adria Tyrrhenorum colonia in hanc diem nominatum est. Incoluere vergentes in utrunque mare terras prius, uti prodidit Livius, cis Apenninum ad Inferum mare, postea trans Apenninum, quot capita originis erant, missis coloniis; omnia quae trans Padum erant usque ad Alpes tenuere, excepto Venetorum angulo, qui tum circum incolebant sinum intimum maris quod Superum dicimus
. [8] Condiderunt autem cis Apenninum superstite adhuc Tyrrheno duodecim coeterarum omnium nobilissimas urbes, quibus condendis Tarconem insignem prudentia virum praefecit, a quo, Strabone teste libro V, cognomen accepit genus Tarquiniorum qui Tusciam ac Latium magnis insigniverunt ornamentis. Nam praeter artificum facultatem et copiam, quibus Tusciam ipsam initio exornavere, translata sunt etiam ab ipsis in urbem Romam ornamenta triumphalia, consularia insignia, decora magistratuum, virgae et secures et tubae, ritus praeterea faciendorum sacrorum atque auguria, quae Romani homines postea ad rem publicam optime regendam usurpavere
. Titus quoque Livius auctor est Romanos ab illis accepisse praetextam, trabeam, faleras, anulos, togas, triumphales currus, fasces, lictores, tubas, sellam curulem
. Tantum autem curae divinis rebus ea gens fertur impendisse ut prisci Romani solennes omnes cerimonias illorum disciplina explicaverint. [10] Florentissima praeterea atque opulentissima civitate Romani senatus consulto tradiderunt decem principum filios singulis Hetruriae populis quo sacrorum disciplinam perciperent
.
[11] Conditas vero ab illis XII clarissimas urbes, quarum singulas creatis annuis magistratibus regebant, has tradunt fuisse: Lunam, Pisas, Populoniam, Volaterras, Agillam, Fesulas, Rusellas, Aretium, Perusiam, Clusium, Faleriam, Vulsiniam
. [12] Titus autem Livius libro X adiecit Cortonam, legatos inquiens venisse ad consulem ex Aretio, Cortona et Perusia, quae tunc principes civitatum Hetruriae erant
. [13] Earum pleraeque sublatae iam sunt; extant solum Pisae, Volaterrae, Aretium, Perusia. At quamvis veteres illas sublatas videamus, fuerunt tamen in Hetruria interiectis deinde temporibus conditae urbes duae, Sena et Florentia, de quarum claritudine idoneo in loco mentio accuratius fiet. Sed iam ordinem quem supra coepimus persequamur.
[14] Praetermissa autem sublata iam Luna, quae urbs haud longe sita erat a fluvio Macra, ab aliis principium nostrae descriptionis faciamus. Inter Macrae et Arni hostia pari paene distantia sita est Sarzana
, quod oppidum non esset plane inter nobilia Hetruscae huius orae memorandum nisi fuisset aetate mea ortu Pontremulum quoque situm in Apennini radicibus non ignobile oppidum ad Hetruriam pertinet. His in regionibus est per omnem paene Europam celebrata Carraria, non alia plane de causa nisi quod vicinis ei Lunae montibus fodinae sunt illae marmorum
quarum ante mentionem habuimus quom pauca quaedam attingeremus quae ad Lunae portum attinebant. [16] Missam facimus Petram Sanctam ac coetera vel castella vel oppida quae sive sita in litore sive a mari distantia nihil hac aetate claritudinis assecuta sunt. Auxeris mox hostium est. Is fluvius unde oriatur docebimus quom dabitur locus quo de urbe Luca habenda nobis fuerit mentio. Ab eo ad Arni hostia ad sexdecim ferme passuum milia intervallum est.
[17] Arnus inter Hetruscos fluvios non mediocriter nobilis ex Aretio, ut ait Strabo libro V, hoc est ex montibus ei urbi vicinis multus non sane integer sed trifariam divisus descendit
. Ubi igitur planiora attingit loca, maxima ex parte regiones omnes quas perlabitur visu speciosissimas efficit. Et modo in occidentem modo in boream, aliquando etiam in austrum atque denuo in ipsum occasum flexus, perlabitur donec aliquot receptis fluminibus, Seva praecipue atque Umbrone, primum circiter sexaginta milium passuum intervallo Florentiam, deinde totidem paene spaciis Pisas interfluat tandemque mare, de quo iam meminimus, intret. Navigiorum est capax, quae tamen non ubique, sed usque ad regionem qua situm est castellum quod Signia dicitur, admittit. [18] Ab eius hostio XII milia passuum abest Liburnum castellum haud sane in hac ora ignobile. Est hic nobilis illa statio qui Portus Pisanus dicitur
, propterea quod ad Pisanum agrum terra ac mari omnis haec regio longe lateque pertinebat. Nunc ditionis populi Florentini omnia sunt.
[19] A Liburno igitur si introrsum XV milia passuum iter confeceris, ipsam Pisam invenies, quam fuisse unam e duodecim praecipuis antiquissimisque He
. [20] Ab Arcadica Pisa cognominata est: inde nanque profecti sunt qui ipsam condidere, ut ante dictum est. Cumque Arcades Graeci sint, Trogus et Iustinus libro XX testati sunt eandem urbem Graecos auctores habuisse. Plinius quoque et qui ipsum est secutus, Iulius Solinus, a Pelope habuisse Pisam originem prodidit
. [21] Quantae fuerint ante nostrum hoc saeculum Pisanorum opes, quo item tempore vel augeri vel minui coeperint, suis in locis ubi idoneum id occurrerit a nobis dicetur. [22] Quanquam saeculo etiam Strabonis non ignobilis aut obscura erat Pisanorum civitas propter frugum copiam, saxorum opera, navalem materiam qua ad maritima discrimina utebantur. Et enim inter Hetruscos belli gloria antiquitus excelluere: quippe eos admodum irritabant improbi vicini Ligures lateri, uti Strabo ait, semper inhaerentes
.
[23] Pisano agro proxima sunt Volaterrana Vada, vetustum adhuc nomen servantia. Inditum eis est vocabulum a Volaterris oppido, hoc etiam tempore nobili non plane in litore sed in mediterranea regione atque in loco editissimo et undique maxime praecipiti sito
. [24] Eosdem autem populos et Volaterranos et Volienses cognominavit antiquitas
. Ea in urbe natum fuisse constat Persium, satyrarum scriptorem praestantissimum.
[25] Oppidum mox cui Pumblino est nomen occurrit, haud plane vetustum sed parum distans a locis ubi sita olim fuerat una e duodecim antiquissimis Hetruriae urbibus, Populonia, a qua verbo corrupto, multis interiectis
. [26] Posita erat ea urbs in praerupto promontorio, faciem habens Chersonesi. Nec solum nostris sed Strabonis quoque temporibus deserta erat ea urbs; ipsius tamen urbis navale tunc habitabatur propter commoditatem portus, qui ad radicem montis qua orientem solem spectat exiguus est. Qua autem montis pars vergit ad occasum, navigiorum quoque est quoddam receptaculum qui Portus Baractus hodie dicitur. Promontorium vero ipsum ab urbe in vertice eius locata Populonium appellabatur. Et e duodecim priscis Tyrrhenorum urbibus sola Populonia ad mare condita est. Eius rei causam recte satis reddidit Strabo libro V propterea quod tractus eius regionis importuosus est; urbium itaque conditores maritima loca fugitabant
. [27] Hostia deinde occurrunt Umbronis, Senensis agri fluvii, navigiorum mediocris magnitudinis capacis, a quo Umbriae tractus Plinii temporibus nominabatur
.
[28] In eo tractu primum occurrit oppidum quod Grossetum vocitant; Thelamon deinde, Thelamotosa appellatus a Plinio, quod nunc oppidulum ditionis populi Senensis est mercaturaeque solum gratia a navigantibus frequentatur. Distat ab eo passuum circiter XIIII milia mons quem vocant Argentarium, faciem et ipse habens Chersonesi. Qua autem pars eius ad orientem vergit solem Portum habet Herculis: vetustum nanque nomen in hanc diem apud vulgus etiam perseverat
. [29] Ab eo portu abest milia passuum XL locus ubi situm olim fuerat oppidum dictum a Ptolemaeo atque a coeteris geographis veteribus
, fama in hanc diem toto orbe notissimos.
[30] Hinc ad X milia passuum distat oppidum cui Civitas Vetus est hodie nomen. Toto huius regionis tractu hic locus summam sibi comparavit celebritatem propterea quod portus fere esse urbis Romae videtur
: quippe eo navigare solent mercatores omnes qui onerariis navibus, quarum haudquaquam est Tyberis capax, mercimonia resque omnes victui necessarias ad urbem ipsam comportant. [31] Ab eo oppido parum abest locus ubi Hadrianus Augustus Centum Cellas aedificasse traditur, eo convenire iussis centum iudicibus a quorum singulis singulae cellae inhabitarentur utque ab eis coram illo causae quaecunque occurrerent audirentur. Quo item in loco beatus Augustinus nobilissimum
. [32] Ad XVII milium deinde passuum intervallum locus est Sancta Severa hodie dictus, cuius mentionem nequaquam facerem nisi ei vicinus in ea ora occurreret locus ubi quondam fuit templum illud Lucinae opulentissimum a Pelasgis vetustissimis erectum, quod, ut Strabo testimonio est, fertur Dionysius Siciliae tyrannus in cursu ad Corsicam spoliasse
.
Proximum ei erat Ceretanorum nobile emporium: parum nanque distabat a litore eorum opulentum oppidum Cerete, quod nunc verbo corrupto dicitur Cervetere, cui per Aeneae Turnique tempora Hetruscorum rex Mezentius imperitabat
. [34] Haec, inquit Strabo, civitas magna inter Graecos gloria cum hominum fortitudine tum vero iusticia claruit; nam cum potentissima esset, ab latrociniis prorsus abstinuit. Nam in Pythii Apollinis templo Agillinorum nominato thesaurus urbis Romae a Gallis captae positus est. Quae autem Cerete nunc dicitur quondam nominabatur Agilla eaque a Pelasgis, e Thessalia profectis, condita fertur. Coeterum Lydis, quos mutato nomine Tyrrhenos appellabant, adversus Agillinos bellum gerentibus, murum subiens quidam urbis nomen percontabatur, cui e muro Thessalus quidam pro responso salutem renuncians “chere” id est ‘salve’ inquit. Tyrrheni bonum hoc accipientes omen, captam urbem Ceren vocavere. Verum tam splendida tamque gloriosa quondam civitas vix hac aetate parvi oppidi servat vestigia
. [35] Ad id oppidum legitur L. Albinius, Urbe a Gallis capta, virgines Vestales et sacra in suum plaustrum imposita provexisse
, uti cum ab aliis rerum compluribus scriptoribus tum praecipue a Maximo Valerio in servatae religionis nobile exemplum proditum est. [36] Sunt tamen qui tradant non eandem fuisse et Ceretem et Agillam, sed a Cerete ipsa alio in loco interius paulo plus mille passuum intervallo, uti prodidit Plinius, sitam fuisse Agillam, quam unam e duodecim fuisse antiquis Hetruriae civitatibus supra demonstravimus
. [37] At ego Straboni potius habendam arbitror fidem. Quanquam haud sane inepte affirmari posse crediderim unam eandemque civitatem et hanc et illam fuisse, cum inter utriusque urbis situm parum fuisse spatii manifeste hodie videatur. Sed si forte Straboni credere nostri homines nolint, habeant nostro Servio fidem qui, exponens illud Virgilii “Haud procul hinc saxo colitur fundata vetusto / urbis Agillinae sedes”, his utitur verbis:“Quae nunc Cere dicitur”
.
[38] Ad oram iam redeamus, at nec prius ad Tyberis hostium pervenitur quam occurrant mira illa vestigia Romani Portus Claudii primum, deinde
. Nec superstite modo sed sublata etiam urbe ipsa, remansit vetus episcopatus nomen, cuius honore semper aliquis e cardinalium ordine affici solet. Tyberis denique occurrit hostium, quo fluvio iuxta factam a priscis partitionem Hetruria terminatur. [39] In mediterraneis eius locis hae sunt fama inclytae urbes. Luca Romana colonia sita sub montibus Lunae, ut inquit Strabo utque nos ipsi manifestissime vidimus, incumbentibus. In eius agro vicatim Strabonis temporibus habitabatur. Florebat tunc ea regio probitate virorum roburque hinc magnum militare atque equitum multitudo, ex quibus Romanus senatus militares deligebat ordines, educebatur
. Nunc licet parva, perpulchra tamen urbs est ac libera civitas, etsi non satis amplae sunt eius opes quibus possit absque externis auxiliis hostium conatibus obsistere. [40] Alluitur quodam eius latere fluvio quem Serclum hodie vocitant; Auxeris tamen antiquitus a nonnullis rerum scriptoribus, sed a T. Livio Mera nominatur
. Oritur ex Apennino multisque in locis in primis amoenus gratissimam ob id praebet circum incolentibus regionem; tandem in mare Tyrrhenum intra Macrae et Arni hostia erumpit.
[41] Est interius campus totius Hetruriae amplissimus, ubi Pistorium est, quae civitas Florentinorum paret imperio
. Inclyta est sepulchro et corpore Laurentii Librafacti ordinis Praedicatorum, viri mea tempestate vitae sanctitate insignis. [42] Aggressus iter Florentiam versus invenies Pratum, haud sane vetustum oppidum quod, licet civitatis nomine atque honore pro Romanae Ecclesiae ritu donatum non sit, amplitudine tamen et pulchritudine atque auctoritate coeteris omnibus non solum Hetruriae sed totius quoque Italiae oppidis Visentius fluvius, Apennino exortus, ipsum praeterfluens magnam agri eius partem reddit amoenissimam. Erat interius Fluentia oppidum praefluenti olim, uti Plinius prodit, Arno appositum. Qua in regione sita nunc est Florentia
, urbium totius paene orbis pulcherrima maximaque propter acutissima incolarum ingenia, apud nationes omnes praestans auctoritate, cunctarum autem quae in Hetruria sunt urbium ac civitatum eminentissima veluti totius gentis ac regionis caput. [44] Florentini populi ditionis nunc est quicquid olim fuerat agri Aretini et Volaterrani et Pisani, ad quod pertinebat Sanmeniatus, Sangeminianus, Collis compluraque alia non sane ignobilia vel oppida vel castella opulenta ac natura loci munitissima. [45] De tantae civitatis origine atque incrementis deque viris qui in ea vario laudum genere diversis temporibus claruere, suis in locis quae memoratu fuerint digna demonstrabuntur. [46] Ad quatuor passuum milia distat a Florentia locus ille editus ubi apparent vetustarum Fesularum vestigia, quanquam hodie non penitus est habitatore vacuus locus. At coniectura assequuntur complures Hetruscarum rerum scriptores maximam Fesulanorum partem ad locum inhabitandae Florentiae commigrasse.
[47] Ab agro Florentino orientem solem versus ad loca praesertim unde oritur Arnus proficiscentibus occurrit Aretinus ager. Diximus iam supra fuisse Aretium in veterum duodecim Hetruscarum urbium numero. Eius claritudo perseveravit usque ad Romani imperii tempora, quandoquidem constat plerosque Latinos historicos de Aretinis multa praeclare facta literarum mandasse monumentis. [48] Fuit ea civitas Leonardi cognomento quidem Bruni sed Aretini vulgo appellati, Aretini etiam Caroli quo sum ego usus praeceptore dum adolescentulus Florentiae bonarum artium gratia agerem, aliorum praeterea virorum illustrium, quorum idoneis in locis habebitur mentio, nobilissima parens. [49] Cortona distat ab Aretio passuum milia XVIII. Ea quanquam non est in illo duodecim urbium vetustarum numero, tantae tamen est antiquitatis ut sint qui in antiquissimos, quorum supra meminimus, Pelasgos eius originem referant. Pelasgos autem tradunt fuisse a Tyrrhenis exactos; Tyrrheni deinde qui Aretium tenebant, ab illis lacessiti, coacto exercitu Cortonam obsederunt vique
[50] Deinde < > milium passuum iter orientem versus conficientibus per Trasimeni lacus ripas occurrit Augusta Perusia. Id enim cognomentum ei Octavius Augustus ex se indidit quo tempore ipsam cum Antonii exercitu captam magnaque ex parte sublatam brevi instauravit ac muro cuius adhuc pars maxima extat circundedit. In duodecim Hetruriae vetustissimarum urbium numero fuisse eam ante iam diximus, et quanquam ab Achaeis eam Iustinus conditam prodit
, non adversatur ei tamen quod a nobis est supra ostensum Tyrrhenos Perusiam condidisse. [51] Achaei nanque Peloponnesi populi sunt unde fuisse Pelasgi exorti traduntur; sed et Achaeis et Arcadibus ac Danais, Graecis praeterea atque aliis permultis nationibus fuisse idem Pelasgorum inditum vocabulum Strabo auctor est libro V. Isque proditum ab Anticlide affirmat nonnullos Pelasgorum cum Tyrrheno Atydis filio in Italiam comites annavigasse
. Quos igitur Iustinus vocavit Achaeos, eos alii Tyrrhenos, quibus commixti Pelasgi sunt, appellaverunt. [52] Ferax et amoenus eius ager ad cuius beatitudinem accedunt ab orientis parte fluenta Tyberis amnis, ab occasu Trasimenus lacus diversi generis pisces ferens ac navigationibus patens; tres in eo cultae insu
. Civitas ipsa parens est nostris temporibus non solum omnis generis doctrina praestantium hominum, sed clarissimorum etiam copiarum ducum, quorum res gestae possent non iniuria veterum Romanorum imperatorum factis conferri.
[53] A Perusino convertat se nostra descriptio ad Senensem agrum. In eo primum quod quidem videatur mentione dignum est Clusium, urbs inter duodecim illas antiquissimas haud in postremis habenda Porsennaeque olim potentissimi regis imperio inclyta
. [54] Inter coetera autem quae de tanto principe literarum mandantur monumentis, struxisse eum prodidit M. Varro labyrinthum cuius ait Plinius nullas sua aetate visas fuisse reliquias
. [55] Fuit labyrinthus structura maxima ex parte subterranea, viarum ambagibus adeo inflexa ut nemo qui intrasset exire inde posse diceretur. Sane si Plinio credimus, in quatuor solum orbis terrarum locis eius generis opus reperitur: primus in Aegypto; secundus in Chreta cuius auctor fuit Daedalus, qui illo Aegyptio pro exemplari usus est, ut et nos magis idoneo loco plenius docebimus; tertius in Lemno insula; quartus in urbe Clusio
de qua nunc mentionem habemus. [56] Maxima urbis pars et diruta est et deserta. Quicquid tamen eius superest cum toto agro imperio paret populi Senensis
, ad cuius civitatem quae auctoritate atque opibus secunda per haec tempora in Hetruria est, iam se convertat cursus coeptae nostrae descriptionis. [57] Sena sita est in totius paene Hetruriae medio, urbium omnium totius Italiae quae montanis in locis positae sunt pulcherrima. Nova autem cum sit, ipsius nulli veterum rerum scriptores meminere
; at vel quo tempore vel a quo fuerit condita, quom ad Romanorum pontificum describenda tempora pervenerimus, quantum locus ipse adhortari videbitur, demonstrabimus. [58] Nutrix est hac aetate honestissimarum discipli
[59] Terminatur Senensis ager parte quidem qua vergit ad austrum Tyrrheno quo alluitur mari ibique ab occidente limitem habet regionem ad quam situm supra Plumbinum docuimus. In mediterraneis autem regionibus hoc ordine diversis pro diversitate plagarum dirimitur agris Volaterrano, Pisano, Florentino, Aretino et Cortoniano, quousque tandem perveniatur ad regionem agro ipsi Senensi orientalem quod Patrimonium Sancti Petri nuncupatur. [60] Incipit ea regio in ora illa Hetrusca quam ante descripsimus paulo post montem Argentarium: est quippe eo in loco torrens qui Pissia dicitur, Senensem agrum a Patrimonii locis disterminans. Ea Hetruriae portio, quo tempore Gregorius septimus pontifex maximus Romanam regebat Ecclesiam, imperio parebat foeminae cuiusdam nobilissimae, cuius plurimum sua tempestate apud Hetruscos omnes valebat auctoritas; Amaltidi ei erat nomen. Adducta haec mira quadam et supra muliebre ingenium liberalitate, totam cui imperitabat regionem cuiusque dicebatur comitissa sancto Petro id est sacrosanctae Romanae Ecclesiae dono dedit
. Inde itaque factum est ut ea Hetruriae pars Patrimonii vocabulo in hanc diem vulgo nuncuparetur. Senensi agro conterminum totum est. [61] In Senensis autem agri regione quae mare spectans meridiem versus Maritima a Senensibus dicitur, eo in loco ubi est balneum cui Rusellano est nomen, extant vestigia Rusellarum, quam urbem inter antiquissima Hetruriae capita supra numeravimus
. [62] Sed iam de Patrimonio ipso pauca, uti locus postulat, attingamus. Ad id pertinent quaecunque vel castella vel oppida ex Aquae Pendentis agro Romam a Sena petentibus occurrunt, in quibus, ut alia minus clara missa faciam, haec praecipua sunt. [63] Bulsena quod oppidum illic situm manifeste videtur ubi positam constat fuisse antiquissimam Vulsinensium urbem, quam supra docuimus in numero esse duodecim Hetruriae capitum; quin testimonio est Livius fuisse eam totius Hetruriae potentissimam. Fama
. [64] Tuscanella novi nominis oppidum; Mons Faliscorum corrupto nomine Mons Flasconus appellatus; Urbs Vetus quod oppidum quoque novum est, licet suo nomine vetustatem prae se ferre videatur. At si Leonardo Aretino fides habenda nobis sit, a Florentinis conditam ipsam prodimus. Templo illic pulcherrimo utpote non intrinsecus modo sed extrinsecus etiam ornatissimo, quod Urbanus quintus pontifex maximus erexit, inclytum est. Horta non plane recens ut Urbs Vetus conditum oppidum, sed adeo antiquum ut constet vetustissimos quoque rerum scriptores ipsius meminisse
.
[65] Viterbium, quod abest ab urbe Roma milia passuum XL, nobilis quidem est nostris temporibus civitas sed nulla vetustate celebrata, quippe quae vix quadragesimum supra sexcentesimum suae conditionis potest annum repetere. Antea vero quam id ei esset nomen, oppidulum quoddam eo in loco fuisse Viterbienses affirmant quod appellabant Viturvium
. [66] Sed propterea quod loci situs habitatu admodum est visus idoneus cum ob dulcium salubriumque aquarum copiam tum vero praecipue ob circumiectorum camporum amplitudinem, eo convenere permulti finitimorum situque loci pellecti, positis sedibus, rem paulatim ampliavere. Quo praeterea nec omnino remaneret vetus nomen neque prorsus deleretur, duabus tantum mutatis literis Viterbium ex Viturvio nominavere. [67] Distat hinc sex ferme passuum milia locus vetustissimae et inter XII prisca Hetruriae capita numeratae Faleriae, cuius urbis vestigia in hanc diem etiam spectantur
. Ab ea Faliscum agrum Faliscorumque Montem dictum nonnulli arbitrantur. [68] Inde urbem Romam petentibus, ut Vitrallam et Anguillariam aliaque permulta parum clara et novorum nominum castella praetermittam, occurrit Sutrium, antiquum profecto et apud illustres rerum scriptores celebrati nominis oppidum
. [69] Romam hinc versus iter conficiens ad Soractem pervenies, beati Silvestri memoria inclytum montem
, mox ad agrum Veientanorum, populi olim tum potentissimi tum Romani nominis infestissimi hostis, ac denique ad Vaticanum, quo in loco erectum est ingens illud beati Petri apostoli templum totius orbis veneratione celeberrimum.
Tyberis tenuis primo ab Apennino exortus, e media paene ipsius montis longitudine paulo altius quam Arnus descendit profluensque per fines Aretinorum primum dividit Hetruriam ab Umbris, mox a Sabinis. Inde pluribus auctus fluviis, ad Romanum devenit agrum, Romam vero dividit a Vaticano
et a Ianiculo, sed a septentrione quidem urbem ipsam intrat; exit autem ex meridiano latere Hostiam versus. Id vero ita fit ut dextro quidem primum Vaticanum, deinde Ianiculum contingat, quae duo in ea sunt Urbis regione quae Transtyberina dicitur; sinistro autem latere Urbis partem maximam ambiat; sed postremo dirimens Hetruriam a veteribus Latinis in mare Tyrrhenum erumpit. Fertur per passuum milia centum ferme et quinquaginta in Tyrrhenum defluere. [71] Albulam quidem ab arenae colore fuisse ab antiquissimis dictum omnes consentiunt
. Unde vero sit ei inditum Tyberis nomen non idem sentiunt auctores. [72] Nominatum eo vocabulo ait Festus vel a Tyberi Tuscorum rege vel a Tyberio rege Albanorum. At Servius grammaticus a Tyberi rege Aborigenum, qui dimicans iuxta ipsum amnem occidit, appellatum tradit; alii a quodam Aborigene quem Glaucus Minois filius iuxta Albulae ripas interfecit; T. Livius ab Albanorum rege Tyberino. Qua in re nequaquam dissentit
. [73] Virgilius autem affirmasse visus est multo ante Tyberinum regem, nondum Alba condita, fuisse eum fluvium appellatum Thybrim. Evander enim apud ipsum his verbis Aeneam alloquitur: «Tum reges asperque immani corpore Thybris, / a quo post Itali fluvium cognomine Thybrim / diximus; amisit verum vetus Albula nomen»
. [74] Sunt praeterea qui dicant regem quendam Tuscorum, qui circa Albulae ripas latrocinari solebat, fluvio ipsi nominis causam praebuisse; hoc est ob iniurias quibus transeuntes afficiebat quasi τῆς ὕβρεως id est iniuriae fluvius diceretur
. [75] Sunt et quidam Graeci scriptores, a quorum sententia Servius noster nequaquam abhorruit, qui prodiderunt eundem fluvium ἀπὸ τῆς ὕβρεως hoc est ab iniuria quidem sed alia ex causa fuisse Thybrim cognominatum. Cum enim in Sicilia Syracusani Atheniensium olim vicissent exercitum ingentemque victorum
. [76] Si eis igitur qui id affirmant credimus, dicendum nobis est fluvium de quo mentionem habemus prius dictum Albulam, deinde Thybrim vel ab illo immanis corporis rege cuius supra diximus meminisse Virgilium vel a Siculis a Syracusanae fossae imagine, postremo Tyberim
a Tyberino Albanorum rege qui in eo submersus interiit. Idque sensisse atque prodidisse in
[77] Tuscae autem orae nullae quae quidem mentione sint dignae adiacent insulae praeter Ilbam, quam et nos hac tempestate et omnis admodum celebravit antiquitas propterea quod, uti Virgilius «inexhaustis Calybum generosa metallis»
. [78] Mirum nanque illud mortalibus est quod, cum in aliis regionibus effossis metallis terrae sint, ut inquit Plinius, vacuae, apud Ilbam tamen sublata renascuntur rursusque de eisdem locis effodiuntur
. Iacet contra Populonium promontorium passuum milia circiter septem distans a continente.
[1] Trans Tyberim duae sunt Italiae regiones prius nobis describendae quam ad alias transeamus: Latium et Umbria. Verum cum haec quidem tota sit in mediterraneis regionibus, illa vero vel in locis mari propinquis vel mari alluatur, per ipsam primum nostri itineris principium facere praestat. [2] Latio, quae Italiae est regio tertia, unde sit vocabulum inditum satis superque docuisse nos supra meminimus. [3] A priscis constituebatur ea regio, quod antiquum Latium dicitur, longitudine ad L solum milia passuum hoc est a Tyberi usque ad Circeos: tam tenues, uti Plinius inquit, Latini imperii initio fuere radices. Ipsam praeterea, mutatis saepe colonis, alii aliis temporibus tenuere, Aborigenes, Pelasgi, Arcades, Siculi, Arunci, Rutuli. Verum aucto decursu temporum imperio, processit Latii nomen ultra et Circeos et Volscos atque Oscos et Ausonas ad Lirim amnem
idque Latium novum et ab eo novi Latini dicti postea sunt. [4] Duo nanque fuisse Latia cum alii multi clari auctores tum vero paucis ostendit in «Nunc age, qui reges, Erato, quae tempora rerum, / quis Latio antiquo fuerit status»
. [5] Et ab utroque Latio deductum est deinde nomen celebratissimae linguae quam universi mortales Latinam, quae eadem Romana est cum Roma in Latio sit, nominavere. Sunt nihilominus qui a Latino Aboriginum rege fuisse Latinitatis vocabulum profectum affirment. Quod nequaquam nos probamus: iam enim ante eos reges qui Latini vocabulo appellati sunt (plures nanque La
[6] Quonam autem modo qui urbis Romae condendae principia dedere, cum barbari fuerint, uti Latinorum lingua coeperint, ita a maioribus traditum invenimus. Prodidit Cato in Originibus primo regionem quam iampridem incolae appellaverant Latium tenuisse populos quosdam Aborigenes nuncupatos qui postea adventu Aeneae Troianis iuncti atque in una moenia convenientes, a vetusta regionis appellatione uno vocabulo Latini dicti sunt
. [7] Cumque essent dispari genere, uti Salustius ait, ac dissimili lingua
, ut Latinorum et tenuerunt regionem et acceperunt nomen, ita et lingua uti voluerunt, multis tamen Latini generis nova civitate, uti creditur, donatis a quibus tum linguae excolendorumque agrorum usum tum bene regendae civitatis disciplinam perciperent. [8] Nec tamen quod hoc loco nos prodimus adversatur eorum sententiae qui Latini nominis originem referunt in Aeneam, in quis est Virgilius qui dixit: «Genus unde Latinum / Albanique patres atque altae moenia Romae»
. [9] Probamus enim quod recte Servius grammaticus docuit, solere victos victorum plerunque nomen accipere. Cum itaque victore Aenea perire Latinorum nomen potuisset, visum illi fuit perfacile sibi omnis Latii potuisse conciliare favorem si non solum vetus nomen Latinis non tolleret sed suis etiam illud imponeret
. Historiae quippe fides hoc habet, si Straboni Graeco scriptori credimus. Cato nanque, cuius testimonium affert Servius grammaticus, aliter prodidit.
[10] Quo tempore Aeneas petivit Latium nec longe a Tyberi ubi Hostia nunc est, eo enim in loco primum castra locavit, intervallo a mari passuum supra mille oppidulum quoddam aedificaret, quam Troiam dici a patriae vocabulo voluit, Latinus Aboriginum rex, quae gens loca tunc incolebat ubi fuit postea condita Roma, cum Aenea societatem adversus finitimos Rutulos inivit. Tenebant Rutuli ea tempestate Ardeam, oppidum tunc munitissimum et maxime opulentum, de quo mentionem loco magis idoneo faciam. Latino autem inter belli
. [11] Albanorum etiam reges alii qui Ascanio successere Latinum nomen ipsosque Latinos homines in precio semper habuere. Iure quidem optimo Latini homines honore maximo erant illa tempestate afficiendi ab Ascanii posteris: quippe adeo auxerant eorum opes ut fusis primum finitimis Rutulis atque Aequiculis, Hernicis quoque Albae Lavinioque vicinis, Resis praeterea, Argyruscis, Privernatibus, denique Volscis gente bello asperrima, a Tyberis ripis usque Sinuessam quae urbs eorum tunc erat metropolis, cunctas eorum regiones et in potestatem redegerint et Latinas appellaverint. In mediterraneis etiam locis Latina regio parum ampla fuerat prius, sed postea in Campaniam usque ac Samnium atque Pelignos aliosque permultos Apennini incolas porrecta est
. [12] Et uti Strabo testimonio est, tota quidem opulentissima ac fertilissima est ea regio praeter pauca litoralia quae palustria sunt atque morbosa, veluti ea quae tenebant Ardeates, loca etiam quae sunt intra Lavinium et Antium usque Pometiam et Circeum ac Tarracinam
. [13] Romuli vero tempore virtutis admiratione obstupescentes illi primum, coeteris deinde Romanorum regibus plerique Latinorum paruere. At siqui ex eis libere postea vitam egere, auxilia tamen Romanis persaepe tulerunt quom in rerum aliquo discrimine versarentur. Quanquam accidit aliquando ut adversus Latinos Romani bella ingentia gesserint. [14] Tantum caritatis vinculum fuit primum inter Latinos et Albanos, deinde inter populos ipsos ambos et Romanos, ut eadem in loquendo lingua omnes uterentur. Connubia quoque et sacra et iura omnia civilia communia Latinis atque Albanis erant, tametsi et hi et illi
. [15] Frequens fuit olim habitatoribus Latinorum regio ita ut tres et quadraginta in ea fuerint populi quorum meminit in
.
[16] Eius regionis quae pars quidem litori propinquior est non aevo solum nostro sed antiquitus etiam ‘Maritima’ vocitabatur. Tota vero Latinorum regio, quantum patet et in maritimis et in mediterraneis locis, nostro saeculo ‘Campania’ vulgo dicitur, quanquam veteres Itali Campanos eos appellabant populos qui circumiectos urbi Capuae agros incolebant
. Differentiae tamen causa Romanam hanc Campaniam nominant. [17] At ut in Hetruriae ita et in hac Latinae regionis descriptione principium ab ora ipsa faciendum est. In qua prima omnium est Hostia sexto decimo ab Urbe miliario, non sane olim obscuri nominis urbs, eo appellata vocabulo vel quod posita fuerit ab Anco Marcio sexto Romanorum rege qui eam condidit haud longe a Tyberis hostio
, vel quod admodum idonea fuit visa ut ex ipsa incursantes hostes perfacile arceri potuissent. Diruta iam est aetate nostra, quanquam extant eius multis in locis memoratu digna vestigia. [18] Sicut Tyberina hostia ita et urbs ipsa recta Carthaginem spectabat. A parte qua vergebat ad occidentem solem praeterfluebat eam Tyberis; qua autem spectabat meridiem mare ipsam alluebat. [19] Parum, ut arbitror, auspicate Marcus eius posuerat moenia quippe cum anno vix CCCCLXX ab eius conditione ipsam Marius et Cinna vi captam diripuerint ac paene substulerint
. [20] Instaurata postea a Romanis tempestate praesertim Aureliani Au
. [21] Instauravit eam denuo Leo IIII pontifex maximus, colonis eo ex Corsica insula deductis. Verum cum ea gens hebeti esset ingenio nec satis scirent quidnam eis ad rem bene gerendam conduceret, pontifice mortuo, locum deseruere. Saeculo deinde nostro Martinus Romanus pontifex arcem eo in loco tantum erexit qua Tyberis hostium totusque circumiectus ager atque ipse ad urbem Romam per Tyberim aditus tutus saltem a subitis, quae contingere persaepe solent, hostilibus excursionibus esset
. [22] Hac denique tempestate Guilielmus cardinalis, quem Rotomagensem vulgus appellat, clarissimo Francorum regum genere exortus, cum sit Hostiensis episcopus, eam loci partem quae est arci quam dixi propinquior cingere muro coepit navatque operam ut saltem parva antiquae urbis portio habitatu reddatur idonea. [23] Hostiae diem suum obivit Monycha, foeminarum omnium sui temporis optima, beati Augustini mater, cuius corpus, cum annos supra mille illic in sacello quodam iacuisset, illud tamen Romam translatum, Maffeus Vegius Laudensis poeta praeclarus in beati Augustini aede, structo sua ipsius pecunia insignis operis ex marmore candidissimo sepulchro, venerandum Romano populo praebuit.
[24] Inde ad milia passuum XX Lavinium, quod deletum iampridem fuit, situm erat; non tamen mare ipsum alluebat ut Hostiam, sed ab eo octo milia distabat. Is locus ille est prope quem Aeneas, adversus Rutulos gerens, castra amplissima posuit. [25] Tria haec civitas habuit nomina: prius nanque a Lavino, Latini regis fratre, Lavinum appellata est; postea Laurentum a lauro quam illic Latinus qui Lavino fratri successit, dum urbem augere vellet, invenit; postremo Lavinium a Lavinia Latini filia quae Aeneae matrimonio iuncta est
. Bello enim Erat deinde Ardea Rutulorum olim opulentissimum, ut ante diximus, oppidum quod a mari passuum octo milibus aberat; nunc paene desertum est. Conditum, uti Plinius prodidit, est a Dane, Persei matre
. [27] Parum abest ab eo Numicus fluvius, eo praecipue celebratus quod Aeneae cadaver in eo repertum est. Fuit is ante ingens fluvius, at postea paulatim Servio teste decrescens, in fontem est redactus. Haud igitur mirum si quodam in loco dixit Virgilius: «Et fontis stagna Numici», et alibi: «Et fontis sacra Numici»
.
[28] Antii mox invenies mira superbaque vestigia, quae urbs distabat ab hostio Tyberis passuum milia XL. Ab Anco Marcio ferunt ei vocabulum inditum, a quo et eam conditam deductis ex Roma colonis affirmant. Quicunque tamen eius fuerit conditor illud T. Livii libro XXX testimonio constat fuisse ipsam a Cinna et Mario expugnatam
. [29] Sed a Nerone magna ex parte postea instaurata est, extructis eo in loco et moenibus et portu adeo superbe atque magnifice ut non aerarium solum, ut Svetonius in vita Neronis tradit, sed ipsum etiam Romanum imperium pecunia exhauserit
. [30] Instaurari tamen coeperat et ante Neronis imperium et ante Strabonis Chretensis aetatem qui Tyberio Augusto Romanum optinente imperium maxime floruit. Eius scriptoris, ubi fecit mentionem de Hostia, haec sunt verba: «Dehinc Antium est, et ipsa quidem portu carens civitas; sita est in rupe. Nunc ad ocium rerumque urbanarum vacationem principibus concessa est, ubi tempus nacti sunt. Quocirca frequentes et quidem magnificae in ea urbe ad huiuscemodi peregrinationes aedificatae sunt aedes»
. [31] Cumque pars quaedam sublatae urbis mari veluti promontorium promineat, Caput Antii locum ipsum mei temporis nautae cognominant. Quo fit ut nescientes quid sibi velit quod perferunt vocabuli praeclarae urbis in hanc etiam diem servent vetustatem.
Ab Antio <V> milia passuum distat Astura, priscum servans adhuc nomen. Parva insula vel potius saxum est ea amplitudine ut erecta sit illic mediocris magnitudinis arx, quae Columnensium hodie regitur imperio. Inditum est loco nomen a veteribus Asturibus qui proxima litora olim tenuisse feruntur
. [33] Fuisse eos optimos equites ostendit in
. [34] Intus ad mille passuum ferme prope diruta Antii moenia oppidum quoddam est quod Neptunum nominant. Inditi nominis causam fuisse quidam arbitrantur quod Neptuni templum illic forte fuerat ubi oppidum ipsum primi incolae condidere. Quippe vetustum haudquaquam fuisse id oppidum propterea constat quod geographi veteres nullam ipsius mentionem habuere
. [35] Nymphaeus inde fluvius parum abest, eo maxime olim finitimis celebratus quod finis erat antiqui Latii.
[36] Circeus mons, corrupto vocabulo Circellus vulgo nominatus, inde passuum XII milia distat. Inditum ei nomen est a Circe Solis et Persae nymphae, si poetis creditur, filia. [37] Insulam fuisse olim hunc montem tradidit in
. [38] Linium deinde fluvium, qui ex Albanis decurrit montibus, loca tandem paludium complevisse montemque ipsum instar habentem insulae continenti coniunxisse.
Fuit in summis eius locis oppidum quod et Circei et Circeum, utroque nanque vocabulo sunt usi rerum scriptores, nominatum est
. Nunc deserta omnia factaque sunt piratarum receptacula. [40] Coeterum Strabonis temporibus oppidum, quod fuerat amplissimum, in castellum redactum erat. Fama est eum montem copiosis germinare radicibus ob ea fortasse, ut ait Strabo, quae Circe convenientia fabulae vulgant
. [41] Ea quippe loca Circe dicitur habitasse, ex quo Circaeam terram nominavit ipsam in Ideo autem Solis filia Circe fingitur quia clarissima fuit meretrix, et nihil est sole clarius. Libidine quippe sua et miris blandiciis homines in ferinam vitam ab humana deducebat ut libidini et voluptatibus inservirent, unde fabulae datus est locus. Quod paucis expressit hoc versu de Ulyxe loquens Horatius: «Sub domina meretrice fuisset turpis et excors»
. [43] Quanquam M. Varro fuisse a Circe revera socios Ulyxis mutatos in bestias asseruit, ut beatus Augustinus affirmat. Ab horrore itaque transeuntium quo homines mutabantur in feras Aeaeus mons ipse, ut inquit Servius, cognominabatur
.
[44] Storas inde est fluvius; dehinc importuosum litus Ufentem usque fluvium extenditur. At in mediterranea regione Pometiorum erat ager, cui proximi veteres Ausones incoluere, a qua gente et Italia Ausonia et mare Ausonium appellatum est. Nec tamen ea solum loca, sed partem etiam quandam Campaniae tenuere; post Ausones Osci
, qui omnes antiquissimi Italiae populi fuere. [45] Sed iampridem maximam regionum quas tenuerant partem Pontina occupavit palus, teste Plinio, conditae Urbis anno CCCCLXI. Est autem haec Volscorum, ut asserit Vibius, palus iuxta Forum Appii haud longe a Taracina, quanquam eius occidentalia litora XX milibus passuum ab urbe distabant. Locum fuisse urbium XXIIII testatur Plinius Mutianum ter consulem prodidisse
. [46] Paludem ipsam duo amnes effecere; eorum qui maior est Auphi
. [47] His vero temporibus quinquies ego vectus quodam cymbarum genere quae ‘sandalae’ vulgo dicuntur, ab agri Setini finibus per fluvios perque Pontinae paludis quandam partem Tarracinam usque navigans, pontes atque arcus vetustate collapsos quibus via ipsa Appia iungebatur multis in locis vidi et non absque gemitu admiratus sum. [48] Tunc equidem visus mihi sum vidisse quod ait Lucanus de Caesaris transitu loquens: «Et iam praecipites superaverat Anxuris arces, / et qua Pontinas via dividit uda paludes»
. [49] Latronum haec loca fuisse aliquando sedem his versibus innuit Iuvenalis «Interdum et ferro subitus grassator agit rem: / armato quoties tuto custode tenentur / et Pontina palus et Gallinaria pinus»
.
[50] Ad litus redeamus. Supra Ufentem fluvium sita est Tarracina, Volscorum oppidum, quod illorum lingua Anxur cognominatum est. Trachinam quoque id est asperam fuisse ipsam ante appellatam Strabo auctor est
. [51] Fuerat quidem insula Taracina immenso, ut ait Solinus, mari circumflua, sed nectente aevo addita est continenti
. [52] Iuxta eam occurrit mox Phormiorum regio, in qua Lacones Castoris et Pollucis comites, qui ea loca prius tenuerant, Hormias a stationis bonitate oppidum appellavere
. [53] Constituerunt ibidem et Amyclas oppidum, quod a Laconicis Amyclis Castoris et Pollucis patria cognominaverunt, ut Servius testimonio est. A serpentibus in paludibus quae proximae loco erant natis, quos sectantes Pythagoreorum vanitatem qui caede omnium animalium abstinebant noluerunt occidere, deleti quidem magna ex parte fuere. Paucis vero post temporibus, cum advenientium hostium impetum nemo ex ipsis nunciaret, tacendo periere. Eam ob rem tacitas Amyclas eas dixit in
. [54] Fuit in hac regione antiquissima Lestrigonum sedes, ut affirmat Plinius. His quoque in locis fuit Ciceroni villa
. [55] Extat nunc ad mare castellum quae Spirlonga ab accolis dicitur, corrupte videlicet pronunciatum a vulgo. His enim in locis ingentes, ut ait Strabo, speluncae pandebantur quae magna et sumptuosa continebant domicilia
. Spirlongam igitur pro Spelunca nominavit vulgus.
[56] Sinum autem qui est a Taracena usque ad promontorium ubi sita est urbs Caieta Lacones Caietam nominavere: nanque omnia curva caietas illi nominabant
. [57] Fuerunt nihilominus qui sinum ipsum a Caieta Aeneae nutrice appellatum prodiderint, quos Virgilius secutus ita dixit
. [58] In loco ubi nunc est sita Caieta vicatim perdiu habitatum est. Quo autem tempore Phormiorum oppidum Sarraceni sustulerunt, qui inde potuerunt evadere ad Caietam ubi vicatim habitabatur, perfugientes causam condendae illic urbis praebuere, quae nostris temporibus praeclara est tum propter amoenitatem loci tum propter commoditatem portus, quibus rebus fit ut urbs ipsa plerisque non modo ad Latinum sed ad Campanum quoque atque Tyrrhenum tractum sitis urbibus antecellat. [59] Tempestate vero mea Alphonsus rex in summis promontorii locis munitissimam atque ornatissimam erexit arcem. Caietanae autem illius molis, cuius fertur fuisse vel conditor vel instaurator Antoninus Pius Romanus imperator
, vestigia adhuc quaedam apparent. [60] Intimo sinui, quem Caietam a Laconibus appellatum fuisse ostendi, vicinus est Cecubus mons, optimae vitis oleaeque olim ferax, ac inde Cecubinus ager; cui monti adiacet in via Appia Fundi oppidum
, distans a Taracena X milia passuum.
Trans Caietam obtendebatur Phormiorum regio usque Pyren, quod oppidum deletum quoque erat Plinii tempore. Sed eo fuisse postea instauratas Phormias constat quod beati Gregorii papae tempore sancti Erasmi martyris corpus in Phormiana ecclesia quiescebat, ad cuius episcopum scripta eiusdem beati pontificis epistola ea de re habetur in opere quod
. [62] Ad Lirim tandem pervenitur fluvium quo Latium, ut ante dictum est, terminatur. Sinuessa, a sinu ad quem erat posita sortita vocabulum
, quamvis trans Lirim esset, in adiecto Latio fuit. Deleta nunc est, sed fiet de ipsa loco suo mentio. Minturnae quoque, ut quidam tradidere, adiecti erant Latii. [63] Liri, ad cuius decursum perventum iam nobis est, Glauno et Glanico et Gaurio fuit etiam cognomen; corrupto tamen verbo Garalianum postea protulit vulgus. Fons huic amni est in interioribus locis, qua Aequiculorum regio proxima est Apennino. Sed de hoc Liris fonte ad Samnitum perveniens fines loquar prolixius atque ostendam quae loca sunt ei propinquiora. [64] Nunc attingam illa quae sunt Liri vicina posteaquam ab agro Sorano ad interiora delabitur. Quorum primum est castellum qui Sanctus Vitus nominatur, a quo non multum absunt Olibanum et Piscianum, eademque in regione sunt et alia castella atque oppida nequaquam praetermittenda. Ea sunt: Cecilianum, Sambuca, Sarraceniscum, Giranum, Anticulum, Afilae, Rugate, Civitella, Ceretum
. [65] Suo autem fonte delapsus Liris Latinosque semper a finibus dirimens Campanis atque aliquot auctus amnibus, Tophano praesertim qui ex Anagnino oritur agro, Ceparani agrum tandem attingit castellumque Bene igitur ait Strabo Lirim ex Apennino deferri et a Vestinis. Unde et Lucanus idem tradens ait: «Et umbrosae Liris per regna Maricae / Vestinis impulsus aquis»
. De Vestinis autem fiet mentio quom perventum mihi fuerit ad alterius Campaniae quae dicitur nunc Terra Laboris descriptionem. Quo etiam in loco quaenam sint regna Maricae ostendam.
[68] Satis de ora dictum mihi fuerit ut nostro tempore terminari nova Campania seu Latium solet utque eam terminaverunt maiores quadam terrae portione adiecta. Ptolemaeus autem Latinam oram hoc descripsit ordine: Tyberis fluvii hostia, Hostia, Antium, Astura, Circeum promontorium, Taracina, Phormiae
. Nunc particulatim res ostendenda est. Nec solum Ptolemaeum, sed alios quoque sequar auctores quo fiant illustriora quae sunt demonstranda. [69] A Roma igitur principium faciam. Roma, urbium orbisque terrarum princeps, in proximis Tyberi sita locis mediterranea est, distans nihilominus a mari milia passuum XVI
. [70] At silere equidem malo quam pauca de ipsa nunc scribere: quippe nomen, situs, auctoritas tam clarae civitatis toto orbe notissima est. Extant praeterea iam historicorum illustrium nobilissima opera quibus de ipsius conditore, primordiis, incrementis, amplitudine, moenibus, templis, theatris, circo, aquaeductibus, stratis viarum, cloacis quibus urbis sordes eluerentur in fluvium, de suburbiis, de triumphalibus arcubus coeterisque mire structis maximeque ornatis aedificiis, de civibus, magistratibus, imperio, gestarum rerum gloria, fortuna, variis eventis quae scitu fuere vel utilia vel necessaria, accuratissime literarum mandavere monumentis, quae et vulgo extant et sunt non modo literatis omnibus, verum etiam multis literarum imperitis notissima. [71] Quae igitur ad earum rerum pertinent cognitionem nunc praetermissis, de aliis
[72] Ex Roma itaque, Taracinam petentibus, primum ad XII milia passuum occurrit oppidum quod Marinum corrupte, ut quibusdam videtur, cognominant propterea quod, cum fuisse illic Marianam villam putent, aiunt vulgus dixisse Marinum cum Marianum dicendum fuisset. Quanquam sunt e Romanis hominibus qui et novum id oppidum esse et a conditoris nomine vocatum affirment
. [73] Ab hoc oppido boream versus paucis passuum milibus absunt loca ubi posita olim Alba et Aritia fuerant. Eas tamen missas nunc facio ut coeptum persequar iter. Mox ad ipsas revertar. [74] A Marino absunt milia passuum circiter XIIII Veletrae, quae civitas cum ob vetustatem tum vero maxime ex eo clara in Latinis habetur quod inde oriundi Octavii Augusti progenitores fuere
. [75] Inde ad milia passuum XIIII editissimo in loco sita occurrit Sarmoneta, haud nimium vetustum oppidum. Celebratissimus tamen olim fuit qui et nunc est eius ager propter fetidas aquas quae illic hubertim oriuntur. Ex illis autem locis principium est paludis quae, ut ante ostendi, est usque Taracinam navigabilis
. [76] Setia est deinde in colle perarduo posita, celebrata quondam a veteribus non tantum ob antiquitatem, sed eo etiam quod eius atque alii circumiecti agri optimi erant vini feraces
. [77] Sed vel Setinae regionis vites tantum aetate nostra degeneravere ut quae vina quondam optima producebant ferre desierint, vel non erant gustatu suavia coetera vina quae aliae multae orbis regiones ferebant. Nondum enim naturae eis innatam vim quae apud ipsas nascuntur vites ostenderant. Romani praeterea priscorum saeculorum haudquaquam gustaverant vel Graecum quod in Campania vel Vernaciam quae tum in ora Lygustica tum in Calabria vel Tribianum quod in Tuscia vel Corsum quod in Cirne insula vel Malvagiam quae in Chreta vel Bonagiam quae Drepani vel Muscatellum ac Latinum quod Panhormi nostro tempore nascitur, vel alia praecipuae suavitatis vina quae aliae ferunt patriae. Ea si veteres illi homines
[78] <A> Setia paucis milibus passuum abest Lanuvium. A Setia item abest Privernum quinque milia passuum, alio tamen quam antiquitus fuerat positum loco. Campestre nanque vetustum illud Privernum fuisse proditum nostrae memoriae scimus. [79] Anno tamen ab ortu Salvatoris irruentibus in regionem ubi erat situm, vi captum direptumque ac magna ex parte incensum est. Quamobrem qui relicti ex tanta calamitate fuere, ubi primum desiit barbarae gentis furor, oppidum in edito loco ubi nunc est condidere Privernumque vetusto vocabulo ipsum dici voluere. [80] Privernatem fuisse foeminam illam clarissimam constat a Virgilio maxime laudatam Volsca de gente Camillam. [81] Vicina Priverno sunt haec et montuosis in locis posita oppidula: Maientia, Arx, Roccasicca, Sunninum idque abest a Taracina passuum V milia. Ab eo loco arduum collem qui ad austrum vergit transgressis atque in plana pervenientibus, occurrit via Appia, per quam quatuor milium passuum intervallo Fundos <usque> ducuntur. [82] Pervetustum est id oppidum et cum sit eius ager amoenissimus ac vitis oleaeque atque aliarum quarundam rerum utilium ferax, coeteris quae in hac regione sita sunt oppida non mediocriter antecellit. Distat autem a Taracina haud amplius passuum X milia. Orientem deinde versus iter ad Lirim per ipsam viam Appiam facientibus occurrit quinto miliario Itrum cuius ager est oleae in primis ferax.
[83] Sequens dehinc regio, ea praesertim quae ad Caietanum pertinet agrum, tota longe lateque perpulchra est et admodum amoena, cum sit aquarum non indiga sitque maxime ferax vitis et oleae omnisque generis pomorum atque aliorum fructuum qui solent in multis Italiae locis gigni tum visu pulchra tum gustatu suavia. Augent regionis amoenitatem multa loca soli ingenio et laurifera et speciosa mirtetis. Sunt praeterea ad laevam per eandem viam Lirim petentibus castella et oppida quae, cum non sint visa necessaria mentione digna, praetermittimus. [84] Traiectum tamen in loco edito situm silentio praetereundum
[86] Itaque si a Taracina profectus te itineri boream versus commiseris, haud amplius decem milium passuum intervallo ad Storacem pervenies fluvium quo imperii Romanae Ecclesiae et Neapolitanorum regum fines nostro tempore dirimuntur. [87] Ab eo amne parum abest locus ubi fuerat olim Forum Appii: deletum enim id oppidum est. At in eo loco structum postea fuit celebris nominis Cisterciensium monachorum coenobium quod Fossa Nova nominatur
, beati Thomae Aquinatis obitu inclytum. [88] Romam deinde versus per viam Appiam euntibus occurrit locus habitatoribus vacuus ubi sita fuit olim Aritia, nobilis in Latinis civitas, cuius homines eo honore apud Romanos praestitere ut eodem iure quo et Lavinii in civitatem ab illis reciperentur, ut libro VIII T. Livius tradidit. Inditum ei nomen fuisse ait Servius a morbis quos gignebat, propterea quod erat Pontinae paludi vicina
. [89] Inde sex milia distat locus qui est Albani montis pars ubi fuit ab Ascanio Aeneae filio Alba condita ante Romam annos CCC, quam urbem Tullus Hostilius, ut supra ostensum est, sustulit, ipsis tamen Albanis Romana civitate donatis, quibus et datum est ut Cae
[90] Hoc tamen tempore in quodam deletae urbis angulo situm est castellum quod Sabellum appellant. Conditum id fuit a Romanis quibusdam civibus, quibus et cognomen et origo defluxit a Sabella illa gente de qua Romanarum rerum scriptores meminere
. [91] His in locis excelsa illa rupes est ex qua Caesar urbem prospexit, ad ipsam post belli civilis initia veniens. Cuius adventum describens Lucanus sic ait: «Qua sublime nemus, Scythicae qua regna Dianae, / quaque iter est Latiis ad summam fascibus Albam; / excelsa de rupe procul iam prospicit urbem»
. His praeterea in locis est lacus et Albanus et Nemorensis, dictus a Nemore oppido sito ad ipsius lacus litus. Hinc autem per eandem viam Appiam ad urbem Romam te conferes non amplius intervallo milium passuum XVI. Meminerimus iam hactenus locorum quae sunt vel ad litus vel litori viciniora.
[92] Itaque postulat ordo nobis supra constitutus ut ea deinceps commemoremus quae paulo plus absunt a mari. Ab urbe igitur Roma Tybur per viam Tyburtinam petamus, inter quas urbes intercapedo est milium passuum XVI. [93] De Tyburis conditore variae feruntur sententiae. Cato nanque, Solino teste, auctorem eius prodidit fuisse Cathyllum, Arcadem classis Evandri praefectum; Plinius autem Tyburtum Amphiarai, qui apud Thebas obivit, filium
. Id si verum est, multo ante conditam Romam possunt Tyburtes eorum repetere originem. [94] At Sextius Graecus historicus «Cathyllus Amphiarai filius post prodigialem patris apud Thebas interitum, iussu Oiclei avi sui cum omni foetu et sacris in Italiam profectus, tres procreavit filios, Tyburtum, Coracem et Cathyllum. Hi, pulsis ex oppido haud longe a Roma posito veteribus Sicanis, vocari illud voluerunt a nomine Tyburti qui fuit fratrum natu maximus»
. [95] A Sextio non dissentit noster Virgilius
. [96] Apud Virgilium superbum dicitur Tybur vel quia nobile est ob antiquitatem vel, ut placet Servio, quod aliquando responsum Tyburtini a Romano senatu acceperunt quod superbi essent
. [97] Fuit Tybur sublatum a Teuthonibus quo tempore Henricus quintus huius nominis Romanorum imperator bellum gerens adversus Romanum pontificem et in Romano et in circumiectis agris paene omnia ferro ignique vastabat. Federicus autem ex eadem gente primus Romanorum imperator ipsum restituit
. [98] Mea vero tempestate Pius II pontifex maximus arcem illic munitissimam struxit, in cuius operis memoriam hoc epigramma voluit incidi in marmore quod ipse composuit < >.
[99] In Latinis quoque est montana Tyburtinoque agro qua ad orientem vergit vicina regio ubi fuit Praeneste, oppidum antiquissimum atque in loco editissimo positum, quod et Polystephanum fuisse appellatum ait Strabo
, distans a Roma milia passuum XVIII. [100] Conditum tradit ipsum Solinus a Praeneste Latini regis filio. Coeterum Virgilius a Caeculo filio Vulcani conditum prodidit his versibus: «Nec Praenestinae fundator defuit urbis, / Vulcano genitum pecora inter agrestia regem / inventumque focis omnis quem credidit aetas, / Caeculus»
. [101] Saeculo nostro sublata ea urbs fuit propterea quod ad Praenestinos confugerat Nicolaus Fortebraccius et alii quidam copiarum ductores qui, cum essent Romanae Ecclesiae hostes, omnia in agro Romano infesta faciebant. [102] Inditi autem ei urbi nominis causam eo fuisse ait Plinius quod arbor prunus multa in eo monte sit
; Praeneste igitur quasi Pruneste nominata ea urbs fuisse creditur. [103] Solebant persaepe Romani quidem cives uti eo secessu ad animi relaxationem quemadmodum usus est poeta Horatius. Fuit enim ei villa in agro Praenestino, quod ipse significavit scribens ad Lolium: «Troiani – inquit – belli scriptorem, Maxime Lolli, / dum tu declamas Romae, Prae
. [104] Mea vero tempestate villae locus dicitur Sanctus Ioannes in campo Horatii. Perlabitur eam regionem fluvius qui Strabonis aetate Verestis appellabatur
.
[105] A monte ubi Praeneste fuerat excelsum quoddam dorsum maritimam regionem versus ad Albanum usque montem porrigitur. In quodam autem dorsi huius loco fuit Tusculum urbs celebris nominis ob Ciceronianae villae memoriam. Eo accedit quod temporum progressu structum eodem in loco fuit, quod et extat hodie, nobile Sanctae Mariae de Crypta Ferrata monasterium
. [106] Nec multa milia passuum distat is locus a Marino, de quo oppido supra mihi fuit habita mentio. Marino vero et ipsi monasterio Rocca Papae propinquior, quae Columnensium ditioni ut et alia multa vicina loca subiicitur. Quod oppidum, cum situm sit in colle admodum arduo
, haud procul apparet a via qua a Marino ad urbem Romam proficiscimur. [107] Sed ad Tusculum redeo quo doceam ipsum fuisse iampridem a populo Romano ita deletum Federici II imperatoris temporibus ut vix appareant fundamentorum eius vel pauca vestigia. Causa fuit quod auxiliis Rainonis, cuius imperio tunc Tusculani parebant, Federicus adiutus, Romanum enim pontificem duro tunc bello premebat, Romanos adeo miserabiliter profligavit ut clades ab illis accepta visa sit caesorum numero illam facile coaequasse quam olim apud Cannas acceperant. Remansit nihilominus eius loci episcopatus nobilissimus titulus quo solet ornari unus ex ordine sacrosantae Romanae Ecclesiae cardinalium
. [108] Parum a Tusculo abest locus cui Frascato est hodie nomen, ubi fuerat L. Luculli villa; qua de cau
. [109] Sed ad Praenestinam regionem iuvat redire: quippe non erant nobis praetermittendae Cavae quae et ipsae tenentur Columnensium ditione. Positae sunt in effossis quibusdam locis
ad Praenestini montis radices. Non est plane nimium vetustum id oppidum, sed eo aedium quarundamque aliarum rerum splendet ornamento ut videatur paucis oppidis quae posita sunt in agro Romano postferendum. [110] Si ab eo loco te austrum versus itineri per loca Albani montis commiseris, occurret tibi regio ubi et Alba et Aritia, quarum iam memini, fuere. Proximus his locis est Albanus lacus unde oritur flumen quod labitur apud Sancti Pauli templum quodque pervenit ad locum ubi efficit paludem quae ‘Ad aquas Salvias’ a Romanis hodie nominatur
.
[111] Redeo item ad montanam regionem in qua fuerat Praeneste quae est Tyburtino agro vicina. Proximae eis locis sunt regiones in quibus sita sunt aliquot castella et oppida. In eis praecipua sunt Azinatianum, <Rocha> Cavarum, Capranica, Gaudagnolum, Polium, Cassacorbola, Sanctus Gregorius
. [112] His autem deinceps proxima sunt loca unde oriri fluvium Lirim supra ostensum est. Supra has deinde regiones boream atque Apenninum versus sunt loca montana et admodum edita, in quorum uno situm est oppidum quod hodie quidem vocitant Sublacum; Plinii vero saeculo Sublaqueum appellabatur
. [113] Sub eo fuit olim, nunc enim vacuus est aquis locus, eiusdem nominis lacus toto orbe celebratissimus cum vitam ea in regione egerit multos annos beatus Benedictus, qui Latinorum omnium primus monachorum constituit coenobia, beatum imitatus Basilium qui primus apud Graecos eius rei princeps et caput ante extiterat. In beati Benedicti memoriam structum eo in loco fuit, quod et hodie extat, nobile monasterium quod ab oppidi lacusque vocabulo di
[114] Ab ipso autem lacu usque Romam constructus fuit magno artificio aquaeductus cuius nunc cernuntur multis in locis mira vestigia, per quem aquae abunde in Urbem sufficiebantur
. [115] Sublaqueo dedere nomen lacus tres praecipua amoenitate nobiles, quos defert in Tyberim Anio fluvius in monte Trebanorum exortus
. [116] Is delatus in Tyburtinum agrum ex cataracta quadam, velut alter Nilus, in profundam, ut etiam tradidit Strabo, decidit vallem ipsumque Tybur mox praeterfluens fit navigabilis ac tandem Tybri admiscetur
. [117] Tribus iungitur pontibus qui prae se ferunt venerabilem quandam operis vetustatem ac munificentiam eorum qui ipsos construxere. Unus eorum in via est Tyburtina qui Mammolus dicitur quod aedificatus fuisse feratur a Mammaea Alexandri Romani imperatoris matre, quae christiana fuisse traditur; alter in via Nomentana cuius quis fuerit conditor incertum habetur; tertius in via Salaria quem aedificavit Narses eunuchus Iustiniani imperatoris, adversus Gothos strenuissimus dux
. [118] Ad proxima Anienis hostia quibus fertur in Tyberim, trans ipsum tamen Anienem, unde incipit Umbria regio, coniicit Blondus noster fuisse Fidenas, urbem vetustissimam, de qua Svetonius in vita Tyberii: «Fidenis – inquit – casu theatri viginti hominum milia interiere». T. vero Livius tradit eam urbem a M. Aemilio dictatore captam desolatamque fuisse
.
[119] Trans montes qui Tyburi proximi sunt, boream versus usque ad Apenini radices, incoluerunt olim feroces illi populi quos vocabant Aequiculos, Hos Romani ita delevere ut illorum nomen, T. Livio teste
. [120] Erat ea gens morum vitaeque qualitate praedura, ut Servius ait. Idcirco de eis habens mentionem Virgilius, loquens de populis qui ex Latio arma adversus Aeneam ceperunt, his verbis accommodatissime usus est
horrida praecipue cui gens assuetaque multo
venatu nemorum, duris Aequicola glebis.
Armati terram exercent semperque recentes
convectare iuvat praedas et vivere rapto.
[121] In huius regionis quodam angulo Vicus erat Varronis, ubi nunc est Aniene oppidum; supraque ipsum sunt oppidula Poyitella et Cantalupum
.
[122] Aequicolorum agris ab oriente et austro contermina est Marsorum regio, apud quos Carsioli populi inter eos vetustissimi in magno precio habebantur. Missa facio oppidula quaedam in montanis illis posita locis, cum nulla sint mentione digna. Sed via inde est qua descenditur Tagliacoccium, oppidum opulentum, quod titulum habet comitatus estque ditionis regum Neapolitanorum; ad Liris fluvii ripas positum est. [123] Marsorum autem regionem ad quam nunc perventum est a Marsorum oppido, quod Marsia Lydorum dux condidit, accepisse nomen testimonio est Plinius. Fuit in ea Valeria civitas pervetusta eoque christianis saeculis nobilis quod patria fuit Bonifacii quarti Romani pontificis, qui omnium sanctorum solennitatem celebrari constituit
. [124] Marubia quoque Marsorum civitas fuit. Meminit tamen eius, tum Umbronis Marubiorum ducis,
Quin et Marubia venit de gente sacerdos
fronde super galeam et foelici comptus oliva
Archippi regis missu, fortissimus Umbro,
vipereo generi et graviter spirantibus hydris
spargere qui summos cantuque manuque solebat
mulcebatque iras et morsus arte levabat.
Sed non Dardaniae medicari cuspidis ictum
evaluit neque enim iuvere in vulnera cantus
somniferi et Marsis quaesitae in montibus herbae;
te nemus Angitiae, vitrea te Fucinus unda,
te liquidi flevere lacus.
[125] Ad aperiendum autem sensum Virgilianorum versuum: «Medea – inquit Servius – quando relictis Colchis Iasonem secuta est, dicitur ad Italiam pervenisse quosdamque populos circa Fucinum ingentem lacum habitantes, qui Marubii appellabantur quasi circa mare sedes habentes, propter paludis magnitudinem, docuit contra serpentes qui illic gignebantur remedia. Quanquam alii Marubios non a mari sed a Marubio rege dictos volunt. Hi ergo populi Medeam Angitiam nominaverunt ab eo quod serpentes carminibus angeret. Ab his nunc Umbronem non regem sed ducem venisse Virgilius dixit»
. Ex illis autem temporibus permulti Marsorum et illis quae didicerant a Medea et aliis quae ipsi postea excogitaverunt remediis contra serpentes in hanc etiam diem usi sunt. [126] Fuerunt nihilominus qui, Plinio teste, tradiderint Marsos cantandorum serpentum artem didicisse a Circes filio, a quo fuisse ipsos exortos affirmant
.
[127] Ex iis quae ostensa hoc loco sunt constat Fucinum lacum esse Marsorum, qui et aetate mea lacus Marsiae nuncupatur. Gignit multorum generum piscium copiam, quo fit ut populi qui circa accolunt multum ex eis lucri consequantur. Ex eo lacu adnisus est Claudius Romanus imperator partim succisis In quo opere tradit ipsum Svetonius XXX milia servorum undecim annos tenuisse
. [128] Strabo praeterea prodidit ex eodem lacu ductos fuisse fontes Aquae Martiae qua Roma potaretur, quae nomen accepit a Martio qui ipsam introduxit. Verum est autem quod affirmat Plinius, piscium quoddam genus in Fucino gigni qui octenis natent pennis, cum coeteri omnes quaternis tantummodo natent
. [129] Abest a Talliacocio milia passuum X. Qua vero haec regio vergit ad Apenninum excelsum habet montem, Fucino imminentem, ubi sita est civitas illa vetustissima, Romana teste Livio colonia, quae dicebatur Alba Marsorum
. Columnensium imperio comitatus titulo hodie regitur. [130] Eam Strabo tradidit non solum natura loci sed arce quoque fuisse olim munitissimam ideoque Romanos praesidii loco fuisse persaepe ea usos quoties opus esset ut custodia noxii servarentur
. [131] Sunt autem partim vicina partim proxima Fucino castella haec: Sanctus Petitus et Sanctus Ionas; et oppida haec: Paternum, Transacum, Gaianum, Avecianum, Mallianum, Celanum, quod cunctis antecellit propterea quod in Neapolitano regno titulum habet comitatus quodque ipsius agro Latina regio his in locis terminatur
. Ad Fucini autem et Celani oram sunt oppida Piscina Veneris et Castrum Vetus et Gorgianum.
[132] Tertius superest nobis labor ut quae media loca a Roma Lirim petentibus occurrunt intra ea quae diximus posita deinceps ostendamus. Per viam autem Latinam iter nobis faciendum est. Decimo igitur ab Urbe lapide sita olim fuit Columna, eo maxime insigne oppidum quod inde oriundam nobilissimam Columnensium familiam perhibent
. [133] Sublatum iam ipsum oppiAlgidum inde incipit quae amplissima silva tantum celebritatis est assecuta ut complures Romanarum rerum clari scriptores ipsius persaepe meminerint. In ipso Algidi aditu Regillus lacus ille est apud quem Romani olim, duce Aulo Posthumio, Tarquinii Superbi atque Latinorum coniunctos exercitus superavere
. [135] Confecto inde nobis itinere ad loca silvae media se via dividit, quarum sinistra boream agrumque Praenestinum versus itur ad castellum quod corrupto vocabulo Gallicanum nominant. Gabios quippe illic fuisse peritissimus quisque horum locorum Blondus praesertim Forliviensis coniicit
. [136] A Gallicano autem haud amplius quatuor milia passuum distat Praeneste, cuius iam ante facta mentio est. Minori a Gallicano intervallo distant Cavae, quarum etiam meminimus dum quae pertinerent ad regiones Tusculo vicinas ostenderemus. Ab eodem loco abest duo milia passuum Zinazanum, quod oppidum in ea regione nobilissimum est: nam praeterquam quod est admodum opulentum, prae se quoque fert quandam ornatissimarum urbium faciem
. [137] A Zinazano abest X milia passuum Anania civitas, in Hernicis vetustissima, de qua Virgilius: «Hernica saxa colunt, quos dives Anania pascit». Hernicos autem dictos lingua Gabina ait grammaticus Servius a saxosa patria, cum herne saxum illi dicerent
. [138] Duorum summorum pontificum Innocentii tertii et Bonifacii octavi <ortu> inclyta ea civitas fuit, quorum hic annum iubilaeum primus Romanorum pontificum instituit, quan
; alter doctrina et probitate, qua eximie enituit, plurimum Romanam decoravit Ecclesiam.
[139] Ab Anania V milia passuum distat Ferentinum, Romana colonia, olim et ipsa Hernicorum, de qua T. Livius: «Ferentinum – inquit – Hernicorum urbem vi cepit». Orti in ea fuere maiores Ottonis imperatoris qui Galbae successit, ut auctor est Svetonius
. [140] Totidem milia passuum hinc abest Frusinona, de quo oppido ita scribit idem auctor: «Frusinates tertia agri parte donati, quod compertum fuit ab eis Hernicos fuisse solicitatos». Duos et haec civitas Romanos pontifices tulit, Hormisdam et Silverium, quorum uterque evectus est ad summi pontificii dignitatem Iustiniani imperatoris temporibus, quanquam alter legitime alter pecunia
, ut loco dicetur idoneo. [141] Ad quintum decimum miliare hinc distat Ceperanum, nostrae huius regionis alter limes. Sed ab eo haud multum distant, ad Zinazani dexteram, Pallianum, Serrorum, Pillium, Acutum, Trivillianum, Collis Pardi, Anticulum, Verulae, quod oppidum vetus est, cum eius meminerit T. Livius; clarum est carcere et morte Caelestini quinti Romani pontificis
. [142] Dehinc Alatrum, vetusti nominis civitas; postea Babucum, Bovillarum nomine apud Livium notum oppidum; deinde Turritium, Porcilianum, Trevum et Felectinum
.
[143] Altera via quam liquimus in medio Algido primum occurrit Valmontonum, oppidum Lavici antiquitus dictum. Eius mentionem habens Livius: «Et renunciatum – inquit – est novos hostes Lavicanos consilia cum veteribus iungere. Lavicos legati missi cum responsa inde retulissent dubia, Tusculanis negocium datum, adverterent animos ne quid novi tumultus Lavicis orire
[144] Huic proximum est oppidum Mons Fortinus nomine. Deinceps sunt Zanchatum, Gavignanum et Signia, vetus adhuc servans vocabulum. Eius vinum alvum maxime restringebat bibentibus; hinc Martialis versus: «Potabis liquidum Signina morantia ventrem? / Ne nimium sitias, sit tibi parca sitis». Clara olim fuit Signia Vitiliani ortu, qui Romanae praefuit Ecclesiae. Sunt ulterius Scorcula, Merulum, Supinum, Patrica, Cecanum et Castrum. Isque est alius regionis Latinae, quae nunc dicitur Romana Campania, limes
. [145] Ita peragrato Latio, ad Umbriam, quartam Italiae regionem, transeamus, per quam ante iter facere pollicitus sum quam ad regionem illam Italiae quae trans Lyrim est me conferrem.
[1] Quam veteres appellaverunt Umbriam, ducatum Spoletanum hodie nominamus, quod nomen ei indidere Longobardorum principes qui universae Italiae perdiu olim imperitaverunt tribus in locis, hoc est Papiae, Ravennae et Beneventi, sedes tenentes regias, uti suo loco docebimus. [2] Tractum putant nonnulli ducatus nomen a consuetudine militari. Diviserant nanque in praecipuas quasdam regiones eorum regnum Longobardi seu alii qui vel ante vel post eos, declinato Romano imperio, Italiam sibi occupaverant, quibus regionibus praeficiebant bello duces, datis eis militibus qui locis praesidio essent eaque adversus omnes hostiles incursus tuerentur. Cumque temporum progressu aliis alii duces succederent, ducatus tandem nomen dignitatis locum obtinuit adeoque perseveravit in posterum ut in hanc usque diem regum quorundam primogeniti filii duces dicantur, cum ea dignitas suprema apud eos post regiam habeatur.
[3] Umbri putantur a quibusdam nostrorum a Graeco vocabulo nominati, hoc est ἀπὸ τοῦ ὄμβρου, quod est imber. Ea nanque loca quae iuxta Apenini <iuga> exposita sunt, imbribus aliquando oppressa, Umbriae nomen accepere. Vel, ut aliis placet, nomen ei regioni inditum est quod inundatione terrarum imbribus superfuisset
. Sunt enim apud eos multis in locis montes altissimi quos inundatio operire non potuit.
[4] Latissimos fines constat Umbriam antiquitus habuisse. Nam Senones Gallos ad eam pertinuisse docuit Ptolemaeus ab Esi fluvio usque ad Rubiconis hostia, intra quos duos amnes locatam dixit Senogalliam oppidum, Metau
[5] Quae tamen loca hodie ad ducatum Spoletanum non pertinent, quam regionem modo dicebam Umbriae appellari nomine. Plinius quoque tradidit ipsam Umbriam fuisse olim complexam agrum Gallicum circa Ariminum. Adeo autem populis frequens fuit ut, quo tempore Umbros propriis sedibus Hetrusci tunc totius Italiae potentissimi populi pepulere, trecenta eorum oppida debellaverint
. [6] Sabinos praeterea in Umbris comprehendit antiquitas ipsosque ad Superum usque mare produci voluit. Ideo constat quod Spina, Delphicis opibus a Diomede olim aedificata, Sabinorum urbs fuit; nunc iacet, sed eius ruinis Ravennam postea conditam affirmavit Plinius. Non enim longe aberat locus ubi posita Spina fuerat, quae et Spiniticum nomen sibi proximo Padi fluminis hostio dederat
.
[7] Sed quos fines Umbriae dederit Strabo demonstremus. Ab Apenino, inquit, incipit et ultra a sinu Adriatico. Hi enim a Ravenna inchoantes propiora deinceps tenent Sarsinam, Ariminum, Cesenam, Camarinum. Ibi et Esis est fluvius et Cingunus mons et Sentinum amnisque Metaurus et Fanum Fortunae. In hisce nanque locis priores fuere Italiae termini atque Galliae ad quandam maris partem, licet imperatores saepenumero transposuerint. Antea quidem Esim fluvium terminum faciebant, postea Rhubiconem. Nunc universa Italia usque ad Alpes patet
. [8] Sed redeamus ad Umbriam quam usque Ravennam
. [9] Et ita quidem Strabo Umbriae terminos definivit. Ptolemaeus autem hoc ordine eiusdem regionis loca constituit, ut suis temporibus descriptam fuisse credimus. Primum hae erant Umbrorum civitates supra Tuscos sitae: Pitinum, Tifernum, Forum Sempronii, Isuium, Aissis, Iuficum, Ierusia, Centinum, Esisium, Camarinum, Nuceria colonia
. [10] Eam autem regionem separans idem a Vilumbria has nominat Vilumbrorum qui erant ipsis Umbris magis orientales: Narniam, Ispellum, Tuder, Forum Flaminii, Spoletium, Mevaniam, Ameriam
. [11] Nursiam vero Sabinis quos dixit esse Vilumbris magis orientales dedit
. Coeterum latissimos illos veteres Umbrorum fines veteribus relinquamus auctoribus. Nos eos tantum ei regioni fines constituemus quibus hoc nostro saeculo ducatus Spoletanus terminatur.
Blondus Forliviensis fines ei constituit Apeninum a Tyberis fonte, qui ubi sit supra ostensum est, usque ad Anienis fluvii sinistram ripam ipsumque Tyberim quousque ei Anio commiscetur. Ad eam regionem pertinere tradit haec oppida: Pratolinum, Montem Dolium, Burgum Sancti Sepulchri, quod unico miliario distat a Tyberi, Tifernum, quae Civitas Castelli nunc dicitur. Ex quo loco Tyberim ratibus fuisse olim usque Romam navigabilem auctor est Plinius
. [13] Eugubium ad Apenini radices situm, distans a Tiferno milia passuum XX; castella quoque quae supra Eugubium sunt, Brancha et Schigia, quo tramite facillimus est per viam olim Flaminiam Apenini transitus in regionem olim quidem Flaminiam, hodie vero Romandiolam appellatam; costaciarium Eugubinorum et Sigillum Perusinorum oppidum, inter quorum agros oritur Chiasios fluvius qui, inter Eugubinos Assisinatesque montes delapsus, fertur sub Channaria oppido in proximum amnem Tinium nomine quem Topinum hodie dicunt. Fossatum praeterea, in arduo quodam Apenini colle situm castellum; Validum, cui oppido Gualdo est hoc tempore nomen, distans a Sigillo non amplius IIII milium passuum intervallo, quod et ipsum ad agrum pertinet Perusinorum
.
[14] Post Gualdum incipere tradit oppida ab Apenino recedentia primamque ait esse Nuceriam vetustam civitatem cognomine Alphateniam, ad amnem qui Topinus hoc tempore dicitur positam, secundum cuius alveum ingentes cerni
. [15] Illinc XII milium passuum intervallo iri Fulgineum, per quam urbem idem fluvius labitur. Ornatam fuisse eam civitatem affirmat patrum nostrorum memoria Gentile, medico sui saeculi celeberrimo
. [16] Esse apud Fulgineum totius Umbriae amplissimam amoenissimamque planiciem. In ea Spellum, quod a Plinio dicitur Pellium, vetusti nominis oppidum, distare a Fulgineo V milia passuum parique ab eadem urbe spacio abesse Assisium in colle arduo situm vetustum oppidum et a Propertio appellatum Axim, ornatum sancti Francisci ortu, cuius servat reliquias ac templo in eius honorem erecto, aedificii magnificentia mirabile totaque Italia fama inclyto
. [17] Tennium sive Topinum amnem, quom ad Cannariam oppidum Chiasio fluvio miscetur, suum nomen amittere Chiasiumque inde appellatum. Bettonio oppido ad sinistram relicto, apud Torsanum oppidum labi in Tiberim nec ullo maiore fluvio praeter Narem et Anienem augeri ipsum Tiberim
. [18] Ad alteram Chiasii partem multa esse Perusini agri oppida, e quibus Fractam esse contiguam Tiberi. Interiusque esse Montonum, Braccio praestantissimo nostra memoria rei bellicae duce illustratum, a quo Braccianorum nobilissima factio in Italia adhuc perseverat
. De viris autem qui, tanti ducis disciplinam sectantes, magnam sibi laudem comparavere, fiet suis locis mentio plenior.
[19] Supra Fulgineum ad sinistram in arduo colle tradit esse Trevium, quod et Treviam et Trebulam antiquitus dictum putat. E cuius regione situm ait in amoeno colle Falcum, non plane vetusti nominis sed populosum oppidum. Ad eius collis radices in via olim Flaminia positam Mevaniam, Aurelii Propertii poetae clarissimi patriam
. [20] Campo seu planiciei cuius paulo ante me
[21] Inter Trevium et Spoletum multa esse Spoletinorum castella, quousque qui montes arduos penetrant Ceretum oppidum inveniant. Infami Ceretanorum nomini quod omnem Italiam mendicando peragrant miraque adulandi arte multas cumulant divitias, obiici potest Pontanae familiae claritudo quae saeculo nostro tulit complures viros magna doctrina et virtute atque auctoritate praestantes. Quorum Lodovicus quidem civilis, Paulus autem pontificii iuris peritia cunctis totius Italiae suorum temporum iureconsultis antecelluere
. [22] Ex eadem familia ortus est <Thomas> Pontanus rhetor et orator eruditissimus, cuius ego adolescens auditor fui cum, Perusii agens, bonis inservirem artibus. Illud dicere audeo me nunquam audivisse doctorem quempiam qui eo legeret quae sunt oratoriae artis eruditius, copiosius, elegantius. [23] Quid dicam de Ioviano Pontano? Qui poetica oratoriaque virtute, omni praeterea philosophiae genere priscorum auctorum quos mire laudamus mireque probamus et opera et ingenia videtur magna ex parte exaequasse
. Satis fuerit de eo nunc meminisse. Quom ad suum pervenero locum, quantus sit inter nostri temporis scriptores habendus ostendam.
Cereto subiectum tradit esse Pontem, oppidum nominatum a ponte qui Narem fluvium iungit. Ad sextum inde miliarium situm esse Cassiam, novi nominis oppidum, frequens populo et libertate conspicuum, quod Corvus attingit fluvius ortum habens apud altissimum quendam regionis montem qui et ipse Corvus appellatur. Ipsum amnem in Nare ait defluere apud castellum Tripontium dictum, cuius possessionis causa Nursinos et Spoletinos crudelissima inter se proelia nostro saeculo commisisse
. [25] Septimo a Cassia miliario, inter arduos montes qui vallibus amplis amoenisque distinguitur, sitam esse Nursiam, urbem vetustam et sancti Benedicti ortu inclytam
. Viri huius vitam mira sanctitate insignem beatus Gregorius Dialogorum libro quarto scripsit accuratissime. Primus is apud nostros, ut et Magnus Basilius apud Graecos homines, coenobia constituit monachorum, ut ante ostensum est. Quippe ante horum saecula monachorum pars maxima vitam agebant in heremis, unde heremitae cognominabantur. Eiusmodi autem propositi caput suum fuisse Paulum, cuius ipse scripsit vitam, beatus prodidit Hieronymus. [26] Quintus quoque Sertorius nulli Romanorum ducum virtute secundus Nursiae natus traditur
. [27] Sitam esse ait supra Cassiam ad X milia passuum Conissam, novi quidem nominis, populo tamen montanis in locis frequentissimum oppidum. Satis iam de oppidis atque castellis positis in ea montium parte quae trans Narem Spoletum e regione respicit
.
[28] Citra eum fluvium oppidum esse Vissium vetusti et ipsum nominis XX milia passuum a Cereto, sub ipsa paene Apenini iuga recedens. Vissii, ut idem tradit, moenia Nar alluit fluvius, de quo Virgilius: «Sulphurea Nar albus aqua». Amnis huius originem eo esse memorabilem quod, et ut maiores tradidere et
[29] Ad hanc Naris ripam descendentibus, posteaquam Ceretum Pontumque oppida quorum iam meminimus praetergressi sunt, occurrere ait Schirinum, quod distat a Spoleto passuum VII milia. Ibi subliceum pontem iungere Narem iterque praebere ex Spoleto ad Montem Leonem Cassiamque et Leonissam oppida atque ad octo castella Ferentilli monasterii. Inferius Narem iungi quoque ponte lapideo ad Haronem oppidum, infra quod Narem augeri Velini amnis ac lacus casu mirabili
. [30] Is amnis, ut et nos vidimus et a Blondo recte veterum quorundam auctorum traditione proditum est, duobus fontibus ex Apenini vertice exoritur. Primus et idem remotior est apud oppidum quod dicitur Civitas Regalis, Neapolitani regni et oppidorum quae ditionis sunt Romanae Ecclesiae finis; alter est apud oppidum quod Interdochum appellant. Inde ortus Velinus delabitur primum usque Reatem idque oppidum paene medium intersecat
. [31] Parvo deinde progressus spacio auctusque multis rivulis ac fontibus, quorum unus Nettuni appellatus, alio atque alio, ut ait Plinius, exoritur; lacum facit Velinum antiquitus, nunc Pedelucum, a propinquo quodam oppido dictum
. [32] In eo lacu umbilicum esse Italiae M. Varro, teste Plinio, prodidit
, quanquam et alii multi cosmographi id ante Varronem affirmaverunt. Fuerunt etiam qui dixerint Reatem esse Italiae umbilicum, sed parum refert cum ipse lacus ad Reatinum agrum pertineat. [33] Ex eo lacu ab alta quadam rupe Velinus in
. [34] Hunc locum, qui est Italiae umbilicus, ita descripsit Virgilius:
Quanquam Donatus et Servius non de hoc sed de alia Italiae parte fuisse locutum Virgilium docent parum recte, hunc praestantissimi poetae locum exponentes
.
[35] Post Spoletum Interamnam Blondus primam in superiore descriptionis ordine collocat. Constat autem hanc esse civitatem antiquam et, Livio teste, fuisse unam e duodeviginti illis Romanis coloniis quae difficillimis Romanis rebus propter Hannibalis adventum militiam collationemque tributorum detrectavere
. [36] Missa hoc loco facit Blondus Naris fluenta et, priusquam ipsa attingat, repetit oppida secundum Tiberim quae supra omiserat. Postquam Chiasius amnis Tiberim ingreditur, primum ait occurrere haud procul a Tiberi ipso positum oppidum Dirutam nomine; deinde Ameriam cuius vetustatem tantam esse Cicero Pliniusque prodiderunt ut noningentis et LXXIIII annis ante Persicum bellum eam conditam affirmaverint. In ea civitate natum fuis
[37] Interius Tudertum est quod apud Plinium Tuder appellatur. In eius agro multa sunt castella sita vel iuxta Tiberim vel in collibus ac montibus proximis. Nobile et in ea regione oppidum est Sanctus Geminus
. [38] Ab Interamna, quae et in eadem est regione, sex milia passuum abest Narnia, edito in loco sita, nomen a profluente Nare accipiens; sed et Nequina dicta olim fuit, ut Livius et Plinius. Una et ipsa fuit e XVIII Romanis coloniis quae, Hannibale premente Italiam, militiam ac tributa detrectaverunt
. [39] Septem inde milia passuum distat a via Flaminia Ocriculum, vetusti nominis oppidum, ultra quod Sabinae regionis fines attingunt
. Quando autem satis constat Sabinos fuisse ex antiquissimis Italiae gentibus, fuisse etiam Romanos Sabinarum filios, ut suo loco infra docebimus. Hortari videtur locus ut, post ostensam Umbriam, de Sabinorum regione mentionem faciamus.
[40] Strabonis tempore angustum incolebant agrum in longitudinem protensum a Tiberi usque Nomentum oppidum stadiis mille. Paucas quidem ac tenues tenebant urbes, bellorum assiduitate vastatas. Agrum tamen eorum tradidit fuisse, ut et hodie est, olivetis atque vinetis egregie praeditum glandesque passim produxisse; ipsam autem gentem gregibus et armentis maxime studuisse. Sabinorum autem fuisse Amiternum et Interocream vicum, Rheati finitimum
. [41] Sabinorum quoque erant, ut idem prodidit, Foruli petrae ad rebellandum quam ad habitandum aptiores; Cures quoque urbs olim insignis,
. [42] Sed Ptolemaeus multo angustiores fines Sabinorum constituit, quippe qui eis Nursiam tantum dedit, ut a me ante dictum est. Verum has civitates dedit Aequiculis, qui sunt Sabinis iuxta eius traditionem orientales: Obricolum, Cliternum, Calsiolos, cum tamen ipsi Aequiculi ab aliis quibusdam harum regionum scriptoribus in Sabinis esse tradantur. Marsis autem, qui sunt Aequiculis ab oriente contermini, dantur ab eodem auctore hae duae civitates: Aex seu Capra et Alfabucelis. At Pregutiis, quos tradit esse magis orientales Marsis, Beretram et Interamniam
quas quidam Umbrorum esse dixerunt. [43] Dicti vero Sabini sunt a religione et cultu deorum quasi Sebini
: nam σέβομαι Graece, Latine dicitur ‘colo’ vel ‘veneror’. Sed Blondi nos traditionem sequentes nostri saeculi Sabinorum regionem ostendamus.
[44] Repetens ipse a Velino lacu omnem ex vetere Umbria reliquam nobis regionem, primum ea quae ipsum Velinum urbemque Rheatem ac Tiberim et Anienem flumina ac lacum Marsorum interiacent explicat propterea quod
. [45] Sed nostri temporis mox Sabinos ostendere incipiens a Velini in Narem casu, oppidum quoddam tradit primum occurrere populo frequens, quod Collis Scipionis dicitur, deinde Montem Bonum et Teranum castella propinqua parvo cuidam fluvio qui nunc quidem nomine caret, sed Imela antiquitus dictum est. Oritur autem ex montibus quos Virgilius dixit imminere Velini casui in Narem, et inter Ocriculum et Malianum cadit in Tiberim
. [46] Ab huius fluvii fonte apud oppidum quod Pedelucum diximus supra nominari, ait incipere montes qui, relicta urbe Rheate ad sinistram, perpetuo ad meridiem tractu continui semperque crescentes ac longissime ab Apenino recedentes, Aequiculorum olim, nunc Talliacoccii montibus proxime adhaerent Tiburque feruntur. Hos vero montes ab Arcadibus, qui Evandrum fuerant secuti, fuisse olim habitatos prodit hodieque nominari Montem Sancti Ioannis Montemque Nigrum, cum antiquitus Tetricae horrentis rupes Monsque Severus dicerentur
.
[47] Supra hos situm esse oppidum quod Caput Farfari vocant, propterea quod Farfarus fluvius eo in loco exoritur. Notissimum fama hunc esse quando nostri temporis Sabinam regionem mediam dividit. Imelae ad laevam propinquum Vilae nunc oppidum Vacunna appellatum, cuius meminit ad Aristium scribens Horatius: «Haec – inquiens – tibi dictabam post fanum putre Vacunnae»
. [48] Eidem fluvio ad dextram imminere Mallianum, nobilissimum huius temporis Sabinae regionis oppidum. Post arduum montem in quo Mallianum situm est, descendentes in Sabinae mediterranea vallem invenire, in qua Imelae fluvio proxima est Sancti Eutimi aedes: quae sedes est episcopatus Sabinae regionis. Huic adiacere ad dexteram oppidum Turres appellatum a vulgo; sed Cures nominatum fuit antiquitus Numae Pompilii Romanorum regis
. [49] Nomentum quoque regioni Sabinae et agro Romano conterminam fuisse tradit, cuius urbis locus desertus nunc est propter aeris insalubritatem, quanquam Martialis Cocus poeta villam illic saepe a se laudatam possedit
.
[50] Supra Cures ad sinistram quidem in montanis locis esse haec castella: Storconum, Montem Calvum et Sanctum Petrum; ad dextram autem Cotanellum et Roccam Antiquam et Asperam, secus quam labi Calentinum torrentem brevique eum cursu in Tiberim cadere. Ultra montes qui supereminent Cotanello et Roccae Antiquae esse Buccinianum oppidum pauloque superius Sanctum Petrum. Inter Calentinum et Mallianum esse haec castella: Collem Veterem, Stemilianam, Furanum, Gabinianum
. [51] Transmisso Calentino, situm esse in colle castellum nomine Poggium Mirtetum, et huic esse propinquum parvum quendam torrentem qui Rivus Solis dicitur hodie, sed eum videri esse quem Horatius
. [52] Supra eius fontem ad dexteram positum esse oppidum Montopolim, clarum nostro tempore ortu Petri Odi, grammatici nominis celeberrimi
. [53] Inservivit is et poeticae et aliis humanitatis artibus, quorum exercitiis eam sibi gloriam comparavit qua ad antiquorum quorundam illustriumque poetarum ingenia visus est proxime accessisse. Amicitia mihi non vulgari, dum Romae nobiles quosdam institueret adolescentes, iunctus is fuit atque ita multa eius scripta perlegi, quorum quaedam Ovidios, nonnulla Martiales, alia Flaccos, alia Cicerones redolebant. His vitae accedebat integritas qua meo iudicio omnibus grammaticae rhetoricaeque artis suae tempestatis professoribus absque ulla controversia antecelluit.
Post haec perveniens Blondus ad Farfari fluvii qui in Tiberim labitur hostium
, quae reliqua sunt Sabinorum ostendit. Ea loca nos vidimus, idcirco quaecunque descripsit ipsius regionis maxime probamus. [55] Amoenissimus plane is fluvius est ideoque ab antiquis quibusdam nostris auctoribus non mediocriter celebratus. Farfar et Fabaris appellatus est. Postquam a montibus ad ima defluit plana Sabinorum, maxima ex parte culta, perlabitur opacis undique tectus arboribus. In ipsa planicie imminet amni et ab eo habens nomen Farfense illud nobilissimum amplissimumque monasterium, cui viri ex Ursina selecti familia solent plurimum mea tempestate praeferri. Decem possidet castella sita in diversis locis vallis, quam amoenam facit amoenus et ipse Farfar; «et amoenae – inquit – Farfaris undae»
. [56] Castella haec sunt: Fara, Poggium Curresiae, Nerula, Scandrilia, Mons Sanctae Mariae, Fraxum, Poggium Donadeum, Salixanum, Poggium Maiani. Vallis in qua sita sunt ea est ubi villam habuit Horatius quam descripsit scribens ad Quintum
.
[57] Sequuntur ad Tiberim hostia fluvii nunc Curresiae, sed Alliae priscis dicti temporibus, ubi quondam erat Sabinae regionis finis. Inde autem incipiebat Crustumiorum ager. Quorum populorum ac locorum quae tenebant appellationem tradit Plinius incohasse XVI ab urbe Roma miliario. Ibique ait Blondus fuisse divisos Veientes e regione ab ipsis Crustumiis positos; quamobrem constare Montem Rotundum Ursinae et Palumbariam Sabellae familiae oppida in Crustumiorum illa opulentissima regione sita esse
. [58] Alliam deinde fluvium occurrere, de quo Virgilius: «Quosque secans infaustum interfluit Allia nomen». «Allia – inquit Servius – fluvius haud longe ab Urbe est iuxta quem Galli, Brenno duce, XV Calendas Augusti deleto Romanorum exer
. [59] Fidenae dehinc inter Montem Rotundum Anienemque et Tiberim fuere. Postquam vero Sabinus Crustumeniusque ager cum Allia fluvio ac Monte Rotundo post tergum relinquitur, Anio fluvius tertio a Roma miliario fertur in Tiberim
. Atque ita perventum nobis est ad finem Sabinae regionis, quam post Umbriam ostendere institueramus. Ad partem illam Italiae quae Latio et magis orientalis et contermina est transeamus.
[1] Ostensa Latinorum regione quam docuimus esse inter Tiberim et Lirim fluvios, quanquam per Umbros et Sabinos ipsis Latinis ab aquilone finitimos iter quoque fecimus, consequens est ut Campaniam peragremus, quam constat inter Lirim et Sarnum amnes contineri. [2] Campanorum, inquit Ptolemaeus, iuxta Tyrrhenum pelagus litoralis descriptio sic se habet: Liris fluvii hostia, Sinuessa, Vulturnum, Linternum, Cumae, Misenum, Puteoli, Neapolis; mediterranea vero: Venafrum, Teanum, Suessa, Cales, Casilinum, Trebula, Forum Pompilii, Capua, Abella, Atella
. [3] Strabo autem longiores dedit Campaniae fines. Et Sinuessa, inquit, usque Misenum quidam sinus est non exiguae magnitudinis. Alterque ab eo multo maior est quem Cratera vocant; a Miseno usque ad Athenaeum cum duobus coeuntibus promontoriis sinuetur. Super has ripas tota Campania sita est
. [4] Post Neapolim igitur tradit pertinere Heracleum et Pompeios deleta nunc oppida, quae olim Sarnus fluvius tunc alluebat; Vesuvium praeterea montem et quicquid orae inde est usque ad Athenaeum id est Minervae promontorium, quod apud vulgus priscum retinet nomen. Ex quo ad Capreas insulam cursus est undis brevissimus
.
Sed quidam Strabone vetustiores Campaniam Silarim usque fluvium extensam olim fuisse tradidere, idque Strabo ipse non inficiatur prope finem quinti suae
. [6] Ut itaque de Picentinis fiat hoc loco mentio, eorum ora iuxta Ptolemaeum sic describitur: Sarni fluvii hostia, Surrentum, Minervae promontorium, Salernum; mediterraneae vero civitates: Nola et Nuceria colonia
. Habet Campania Samnites Samnitumque montes partim ad orientem partimque ad aquilonem. Et ad eam describendam regionem post ostensam totam Apuliam redibo. Nunc quae ad Campaniam pertinent expediam.
[7] Campi eiusce regionis omnes alios fertilitate, ut Strabo prodidit, superant. In eius circuitu iacent tumuli quidam mira fructuum hubertate conspicui. Duodecim, ait idem, fuisse olim Campanorum populosas civitates; Capuam autem nominatam quasi illarum caput. Sed cum per voluptatem ad lauticiam emolliti sese convertissent, ex hoc agro cessisse eos Samnitibus; hos autem fuisse postea a Romanis eiectos. Vina ait praeterea optima hinc Romam advehi solita Falerna atque Calena. Laudem insuper habere olei totum paene regionis agrum praecipue Venafranum planis finitimum arvis
. [8] Campanorum res initio Graecas testatur idem fuisse, deinde Latinas Graecis permixtas: documento eius rei esse praefectorum urbis Neapolis nomina ritusque educationis quoque Graecorum, plurima eo in loco olim servata vestigia ut gymnasia, puberum coetus et Graeca vocabula, quamvis Romana adesset ibi multitudo
.
Incipit ea regio a Liris fluvii dextera et in latitudinem extenditur ab eius hostio usque ad Apenini loca unde exoritur. Partem quandam locorum quae sunt hostio ac decursui fluvii huius propinqua tenuerunt olim Ausones, Italiae gens antiquissima, a quibus ipsam Italiam Ausoniam fuisse cognominatam supra ostendi. Supra hos usque Soram oppidum, priscum adhuc retinens nomen, priscis temporibus accoluere Vestini, a qua gente ea Campaniae portio Vestinae vocabulum perdiu tenuit. Per eam tradit Strabo Lirim ex Apenino defluere et in mare Inferum ad Fretealas vicum, quae urbs antea no
[11] Campaniae quam nunc describimus constat multa fuisse indita nomina. Dicta quippe fuit apud veteres Campania Vetus differentiae causa, propterea quod eam quam supra descripsi Novam Campaniam vocavere eademque est quae Campania Romana nunc dicitur. Vocata et fuit a quibusdam Campania Foelix propter et soli feracitatem et amoenissimi agri pulchritudinem. Nostro saeculo Terram Laboris eam cognominant propterea, ut vulgus putat, quod sit faciendis segetibus in primis idonea, quippe cum plerique Italiae populi segetes ipsas vulgo labores appellent. Idemque fere est quod alii ita eam nominatam existimant quod in colendo eius agro labor ei impendatur utiliter. Sunt nihilominus qui dicant eiusce appellationis causam fuisse quod quicunque eam invadunt regionem multo cum labore rerum tandem in ipsa potiuntur. [12] Sed vera a nobis vocabuli causa cum Blondo expedienda est. Constat Plinium, quom descripsit Italiam venitque in mentionem Capuae, tradidisse campum ei adiacere Leborinum seu, ut in quibusdam legitur codicibus, Leborium, totius Italiae amoenissimum, et alio in loco eundem campum nobilem dixisse, quamvis esset eius solum arduum opera cultuque difficile. Is autem campus ille est qui longe lateque patet a Tiphate monte, Capuae imminente, et ab ipsa Capua ad agrum usque Neapolitanum. Capuam autem quidam cives regionis Campaniae periti affirmant constare apud eos CCC annorum privatis publicisque monumentis campos urbem Aversam circunstantes vocari Leborios. Et idcirco hoc assequi coniectura possumus ut, corrupto vocabulo, vulgus Terram Laboris proTerra Leboria dixerit et ab ea paulatim usurpavit ut toti Campaniae Terrae Laboris nomen indiderit
. [13] Et forte vero est simile quod de ea nominis mutatione noster tradidit Blondus. Capua, inquit, veteris in eam Romanorum odii et binae desolationis execrabili fama laborante, vicini urbium op
. At cum satis mihi sit de Campaniae nominibus dictum, ab ea quae paulo ante dicere coeperam redeo.
[14] Tres erant in hoc huius regionis principio urbes, Ausonia, Vestina, Minturnae, quas ait T. Livius
. [15] Ingentia eius nunc cernuntur vestigia. Dixi iam supra ipsum Lirim vulgo vocari hodie Garilianum. A ripa autem eius sinistra, ubi est hodie turris ac scapha qua ipse traiicitur, si versus Traiettum oppidum iter feceris, cernes theatrum paene integrum et aquaeductus antiquissimi non exiguam partem. Permanserant et ipsae Minturnae usque ad tempora christiana aliqua ex parte integrae, cum proditum sit memoriae nostrae Marcellinum, qui Romanae Ecclesiae pontificatum adeptus est anno ab ortu Salvatoris septimo supra CC et LXXXX, patrum ibi generale concilium coegisse. Beati vero Gregorii papae temporibus, illius –
. [16] Fuerat una ex urbibus illis quae propter aeris gravitatem habuit quondam a Romanis sacrosanctam vacationem. Cum in urbis huius palude quadam C. Marius urbe profugus lateret, extractus est ab oppidanis et,cum missus ad eum occidendum servus natione Gallus tanti viri maiestate perterritus recessisset, impositus publicae navi delatus est in Aphricam. Eiusdem urbis ager insignis olim fuit atrocissimo illo proelio quod Ioannis decimi Romani pontificis tempore cum Sarracenis commissum est. Cum ingenti sua clade superata ea gens a nostris fuit et pulsa ex tota Italia, quam per multos annos plurimum ante afflixerant
.
[17] Ad hostia quoque Liris erant Fretealae urbs et ipsa olim clarissima, quae, ut Minturnae, Ausonia et Marica atque Vestina, interiit. Mons autem Liris hostio in Campaniae initio proximior a nonnullis Gaurus, a quibusdam Gallicanus, ab aliis Massicus nominatur. Et ab appellatione Gauri Gaurelianum ipsum Lirim vocari quidam putant. Eum montem ait Plinius sulphura ut Vesevum sudare. Id calidis aquis ostenditur quae in vicinis quibusdam locis etiam hodie scatent, ibique et balneorum turris et ipsa balnea sunt quae tradit Strabo morbis quibusdam esse salutifera
. [18] A Minturnis distabat Sinuessa milia passuum ferme X, Romana colonia, quae antiquioribus temporibus Graeca urbs fuerat et a Graecis Sinope appellata. Urbis huius ruinae apparent non solum in agro oppidi quae Rocca Montis Draconis vulgo nunc dicitur, sed in litore etiam quod mille passuum inde abest atque in mari ubi ingentes visuntur moles quae tutum portum efficiebant
. [19] Massicus autem, cuius modo est facta mentio, ille mons est per cuius iuga duxit Q. Maximus Fabius, qui cunctando vicit Han
[20] In via autem Appia, ubi ipsa primum attingit Massicum montem, urbs Suessa posita est, Pometia olim et Aurunca nominata, quae varias fecit regionum mutationes, propterea quod fuit olim primum quidem Auruncorum, qui et Ausones, Sidicinorumque, deinde Volscorum, postremo vero Vestinorum
. [21] Progressi Suessa, per Appiam silicibus stratam perque vias cavas Massicum dextra habentes, Calenum octavo miliario inveniunt, vetustam urbem, quae Carinula nunc dicitur. Estque hinc Phalerno agro inde Massico monti contigua, quanquam vetusta Caleni vestigia aliquantulum distant ab ea quae nunc est Carinula
. [22] A viae Appiae sinistra, qua a Suessa Calenum petitur, mons ipse Massicus supra urbem Theanum et Cales usque Caiacium oppidum Calatia antiquitus dictum continuatur. Et licet mons ipse uno dorso a Calibus, quod oppidum Calvi nunc dicitur, sinistrorsum ad agrum Venafranum indeque ad Vulturnum fluvium recto cursu protendatur, altera tamen eius pars quibusdam in locis frangitur et silvosa viis cavis dextrorsum se flectit usque Caianellum, quod oppidum Calicula quondam appellabatur, et eundem fluvium, quanquam inferiore loco, petit
. [23] Campis autem Venafranis, qui sunt ut et olim fuere oleae feracissimi, ad aquilonem est Samnitum regio eisdemque adiacent hinc quidem Gallucium, Conca, Mignanum, Praesentianum Varianumque, inde vero Sestum et superius trans Vulturnum sunt Aliphae, vetus Samnitum urbs
.
Ad eius hostia sita fuerat urbs Vulturnum de suo appellata nomine, quo fuisse deductam Romanam coloniam T. Livius libro XXII docuit. Hac vero tempestate, cum ea fuerit olim sublata, positum est id oppidulum quod Castellum ad Mare nominant
. [25] Cumque sit alterum oppidum eodem vocatum nomine distans a Neapoli XVIII milia passuum, ideo discriminis causa hoc vocitant Castellum ad Mare Butorni, id est Vulturni: fluminis priscum nanque nomen corrupit, ut solet, vulgus. [26] Supra id oppidulum trium ferme milium intercapedine adiacet Vulturno viculus, quod Castellucium dicitur, ubi situm olim fuit oppidum Casilinum antiquitus dictum quod, quia valido Praenestinorum ac Perusinorum militum tenebatur praesidio, ab Hannibale obsessum fortissime restitit. Eam obsidionem causam fuisse constat ut res Romana salva esset. Obsesso nanque eo oppido castrisque apud ipsum communitis ac praesidio modico imposito, Capuam Hannibal in hiberna concessit, ubi exercitus ille ferocissimus Campanis emarcuit deliciis
.
[27] Utrique fluvii huius ripae multis in locis vicini sunt campi qui longe lateque patentes culturae sunt in primis idonei frumenti, ordei, farris, lini et omnis generis leguminis feraces. Frequentes coloni agros ubique paene colunt. Omnia fere arbustis plena; glandiferae pomiferaeque et aliorum complurium generum arbores reddunt loca visu pulcherrima. Breviter his in locis est amoenissima illa totius Italiae regio
quam olim ferro et incendiis legitur vastasse, duce Hannibale, Poenorum exercitus. [28] His in locis est campus quem appellabant Stellatem, quem C. Caesar, auctore Svetonio, ad comparandam sibi populi Romani gratiam divisit XX milibus civium Romanorum quibus tres
. [29] Hisdem in locis est ager ille Phalernus, est et Calenus, qui vina ferebant olim laudatissima. Phalernus autem denominatus est a monte, agro ipsi imminenti vinetis refertissimo, cui ab homine sic dicto inditum fuit nomen, ut autem dixit Servius, prope Puteolos. Ab eo vero et ab agris quibus imminet vinum quod illic optimum nascitur dicitur Phalernum, ut et ab agro Caleno Calenum, unde Iuvenalis: «Occurrit matrona potens quae molle Calenum / porrectura viro miscet sitiente rubetam»
. [30] In ea praeterea regione est mons ille Gallicanus quidem olim, hodie vero Cascanus appellatus, turri quae dicitur Francolisii imminens, in quem, propterea quod erat a M. Fabio praeoccupatus, egit Hannibal per noctem duo milia boum alligatis in eorum cornibus sarmentorum fascibus ignique accensis, commentus videlicet oculorum ludibrium terribilem speciem ad frustrandum hostem ut iugum Caliculae seu, ut nunc nominatur, Caianelli superaret et ad Alifanum agrum traduceret exercitum
.
[31] Supra Castellucium IIII milia passuum spacio Vulturno fluvio adiacet urbs Capua non eo sita loco ubi fuerat illa antiquissima Capua, sed inde passuum distans duo milia. Vetustae urbis fundamenta, portae, theatra, templa aliaque permulta aedificia hodie cernuntur apud basilicam quam vocitant Sanctae Mariae de Gratia
. [32] Unde fit ei inditum nomen variae feruntur sententiae. Strabo, ut ante dictum est, eam nominatam ait quod esset Campanorum caput, alii a Capi duce Samnitum qui ipsam cepere, cum Vulturnum prius diceretur, vel a campestri agro in quo posita est. Huius sententiae testis est libro IIII T. Livius, cuius haec sunt verba: «Peregrina quidem res sed memoria digna traditur eo anno facta, Vulturnum Hetruscorum urbem, quae nunc Capua est, a Samnitibus captam Capuamque a duce eorum Capi vel, quod propius est vero, a campestri agro appellatam»
. [33] At Servius grammaticus ait eam accepisse nomen ab augurio falconis quod Hetrusci eius urbis conditores Ca
[34] Sed Svetonius in vita Iulii Caesaris a quo sit Capuae nomen inditum his verbis ostendit: «Cum in colonia Capua deducti lege Iulia coloni ad extruendas villas vetustissima sepulchra diruerent idque eo studiosius facerent, quod aliquantum operis antiqui scrutantes reperiebant, tabula aenea in monumento inventa est in qua dicebatur Capis conditor Capuae sepultus»
. [35] Itaque a Capi Capuae nomen inditum est. A Capua vero assumpta est denominatio et Capuanorum et Campanorum. Illa quidem denominatio latet neminem nostro praesertim saeculo, cum omne vulgus ab urbe Capua Capuanos denominet. Campanorum vero assumpta est euphoniae causa, propterea quod concinnior fit locutio si Campanum quam si Capuanum pronunciamus.
[36] Florentissimam olim eam urbem fuisse Hannibalis praecipue temporibus vix vel parum doctus est qui nesciat. Quis ambigat, ut alia quae essent nobilissimae amplissimaeque civitatis missa faciam, maximam tunc fuisse Capuae copiam rerum omnium quae sunt hominum victui necessariae, cum una solum civitas non paucis plane vel diebus vel mensibus tam ingentem aluisset exercitum? [37] Cum descendisset, inquit libro XXIII Livius, Hannibal ad mare Inferum oppugnaturus Neapolim, flexit iter in Capuam eamque recepit luxuriantem longa felicitate et indulgentia fortunae. Quia vero Campani amicitia se Hannibali coniunxere, quom primum affuit oportunitas eos Romanos expugnavere
. [38] Id ubi fuit Romae nunciatum, fuere e patribus qui censuerint delendam esse urbem praevalidam, propinquam, inimicam, quorum ager propter hubertatem rerumque abundantiam, superbiam et crudelitatem, ut ait Cicero in oratione prima qua legem dissuasit agrariam, genuisse videretur. Aliis placuit servari urbem cuius agrum fertilitate terrae satis constabat esse omnium in Italia primum. Quorum sententia vicit. Multitudo itaque incolarum libertinorumque et institorum atque opificum retenta; ager omnis et tecta publica
. [39] Anno vero deinde sexcentesimo Genesericus Vandalorum rex ita servatam a Romanis urbem ferro ignique vastavit. Cumque ab Anarsete Ostrogothorum rege postea restituta esset, inde tamen ad annum circiter centesimum a Longobardis denuo sublata fuit. Quis autem et quo tempore postea eam ad hunc in quo nunc est locum transtulerit, pro certo proponere non possum, cum neque proditum id sit, quod quidem ego sciam, a rerum scriptoribus neque sciatur ab eis qui Capuam inhabitant
.
[40] A Capua distat urbs Adversa VIII milia passuum, quae nova est, condita videlicet anno abhinc < > a viro fortissimo Roberto Guiscardo, ut quidam tradunt, cuius habebo mentionem libro huius operis < > quo sum scripturus seriem eorum qui in Sicilia insula et in regno quod dicitur Neapolitanum imperium a priscis temporibus ad haec usque nostra tempora tenuerunt. Condidit eam in loco ubi sita fuerat Atella urbs olim haud mediocriter celebrata propter et obscenam lasciviam puerorum et puellarum et coeterorum incolarum exquisitissimam impudicitiam, cuius adhuc literarum a quibusdam auctoribus mandata monumentis perseverat infamia
. [41] Cum hic princeps Neapolim et Capuam una eademque premere vellet obsidione, peroportunum est ei visum castra eo in loco ponere ubi extabant Atellae vestigia, cum inter eas urbes medius is locus esset quippe qui octo milia passuum ab utraque distaret. Cum autem in ea obsidione aliquot annos perseverasset, urbem ibi condidit quam in perpetuam rei gestae memoriam Adversam nominari voluit, propterea videlicet quod ipsa duabus praeclaris civitatibus adversaretur
. Vulgus nihilominus, praetermissa “d”, non sine errore dicit Aversam.
Redeo ad litus. Post Vulturni hostia occurrit hostium Clanii, fontem habentis in monte qui est in medio tractu inter urbem Nolam et Capuam. Huius fluvii mentionem habens Virgilius: «Clanius – inquit – non aequus Acerris ». Hic autem ille fluvius est qui in via qua est iter Adversam a Capua multis in locis hieme praesertim inundat aliquotque parvis tamen iungitur pontibus qui structi sunt magnis illis saxis quibus vetustas utebatur
. [43] Huic flumini haud longe a mari turris apposita est aedificata in ruinis Linterni, quae villa fuerat Scipionis Aphricani, ut ait Strabo et alii complures scriptores, Patria nunc appellata
. [44] Hic locus est in quo ipse Scipio voluntarium egit exilium, quem fama est morientem sepulchro inscribi iussisse: «Ingrata patria ne ossa quidem mea habes». Et fortasse haec inscriptio causam praebuit ut hic locus Patria cognominaretur
. [45] Est hoc in loco fons aquae acidulae quem vidi ego aquasque eius persaepe degustavi curiosius, cum scirem prodidisse Plinium
.
[46] A Linterno seu Patriam dicere mavis quinque milia passuum distat locus ubi sitae fuerant Cumae illae olim celebratissimae et a poetis nostris cantatissimae
. [47] De eis ita dixit Helenus vates apud Virgilium
. [48] Titus quoque Livius libro
. [49] Est in eo loco ubi fuerat urbs excelsus collis in cuius cacumine fuit templum illud Apollinis de quo Virgilius
.
[50] Caverna est ibi ingens manu facta, quam eo ego profectus vidi ipsa fronte prae se ferentem sui maximam admirationem propter egregii operis excellentiam. Sibyllae fortasse antrum illud fuit apud Virgilium atque alios quosdam poetas cantatissimum
. [51] De eo ipse Virgilius «Horrendaeque procul secreta Sibyllae / antrum immane petit»; et multis interiectis versibus: «Excisum Euboicae latus ingens rupis in antrum, / quo lati ducunt aditus centum, hostia centum, / unde ruunt totidem voces, responsa Sibyllae»; item: «Cumaea Sibylla / horrendas canit ambages antrumque remugit, / obscuris vera involvens»
. [52] Et quanquam primo aspectu visus est aditus in eam difficilis, secutus tamen duces qui erant loci periti, ingressus quidem in eam sum, sed primas eius partes vidisse contentus retrocessi, eo praecipue quod socii itineris me ad alia visenda loca hortabantur.
A Cumis abest quinque milia passuum Misenus mons, priscum nomen hoc tempore servans, dictus a Miseno de quo mentionem habens Virgilius
: «Misenum Aeolidem, quo non praestantior alter / aere ciere viros Martemque accendere cantu. / Hectoris hic magni fuerat comes». Et quatuor interiectis versibus de eius morte et sepulchro facit mentionem. Quia igitur in eo loco mortuus et sepultus est, ab ipso hic mons nomen quod adhuc retinet accepit. [54] Huic monti sunt propinquae lacunae quod Mare Mortuum vocitant, ampliores fortasse antiquis quam nostris temporibus. Est autem is locus in quo Octavius Augustus ingentem instituit classem quae versas in Tyrrhenum mare imperii Romani provincias hinc Galliam et Hispanias, inde Mauritaniam et Aphricam interiacentesque insulas tutaretur
. [55] Classis tunc praefectus erat Plinius
[56] Misenus mons qua coartatur in promontorium, etsi natura sit cavernosus, tantum tamen manu excavatus est totque ac tantis et marmoreis et latericiis lapide quadrato compactis substentatur in sublime ductis columnis ut undique pensilis videatur. Erant intus, ut hodie evidenter apparet, balnea, erant et natatoria, erant quoque ad cenas luxumque triclinia
. [57] Superius vero qua vergit in locum classis qui dictus est, visuntur fundamenta iis qui non viderunt incredibilia: ibi Piscina est quam vulgo vocitant Mirabilem. Fuerant ea fundamenta, ut satis videntibus constat, pulcherrimae amplissimaeque domus quae diruta est, ut super ipsam Piscinam eius mira apparent vestigia. Locus autem subterraneus, id est qui vocatur Piscina, sublimibus substentatus latericiis columnis, ducentos quinquaginta longitudine, centum et sexaginta latitudine pas
. [58] Sepulchrum vero et villarum aliorumque aedificiorum vestigia partim omnino prostrata, partim semiruta, quaedam integra tam multa in locis quae sunt circa ad quinque milia passuum cernuntur, ut continuatam ibi urbem potius quam dispersas per agrum villas fuisse appareat
.
[59] Sed de Baiano sinu habenda mihi mentio est prolixior cum sit totius orbis amoenissimus, de quo extat illud Horatii vulgatissimum: «Nullus in orbe locus Baiis praelucet amoenis»
. [60] De eo nihil est quod dicere possimus memorabilius quam quod omnia eius litora in circuitu a Miseno ad Puteolos ad decem milia passuum protensa, aedificia habent et quam plurima et maxima et continuata et quae raro admiratione digniora alibi inveniantur. Inter coetera sunt ad intima Baiani sinus thermae paene integrae. Is autem locus est qui nunc vicus priscam Baiarum retinet appellationem. Sunt et aliae his et similes et propinquae thermae quarum miram esse virtutem in curandis stomachi langoribus perhibent
. [61] Avernum vero Lucrinumque ex eo loco petentibus occurrit balneum quod et aedificii structuram et veterem picturam integram aliqua ex parte habet. In eo pars extat versuum pictorum, ex quibus carptim lectis cum Blondo ipse coniicio fuisse hoc balneum Ciceronis cui id carmen libertus eius adscripsit, ut Plinius
. [62] Est et balneum haud procul ab illo distans in saxo in longum spacium excavatum sex
, ut a Strabone traditum est.
[63] Postea occurrit Lucrinus inter Baias et Cumas lacus a lucro olim vocatus. Cum enim in eo magna piscium copia caperetur proximumque ei mare persaepe exaestuaret in eum grandiaque aliquando inferret damna mercatoribus, ob quod ingens vectigal Romanis frustrabatur, missus est a senatu Iulius Caesar qui ipsum lacum a maris impetu redderet immunem. Ille, oppositis murorum molibus parvuloque relicto mari quod ad lacum transcenderet, rem confecit et eam ob rem Aquas Iulias vocari voluit. [64] Unde Virgilius «An memorem portus Lucrinoque addita claustra / atque indignatum magnis stridoribus aequor / Iulia qua ponto longe sonat unda refuso»
. [65] Haec exponens Servius: «In Baiano – inquit – sinu contra Puteolanam civitatem lacus duo sunt, Avernus et Lucrinus, qui olim propter piscium copiam vectigalia magna praestabant. Sed cum maris impetus plerunque perrumpens exinde pisces excluderet et redemptores gravia damna paterentur, profectus Caesar ductis brachiis exclusit partem maris quae ante infesta esse consueverat reliquitque breve spacium per Avernum quo et copia piscium posset intrare et fluctus non essent molesti»
. [66] «Avernus et Lucrinus, ut idem ait exponens illud Virgilii divinosque lacus, antea silvarum densitate sic ambiebantur ut exalans inde per an
[67] «Caius autem Calligula, ut ait in ipsius vita Svetonius, medium Baianum intervallum et Puteolanas moles – quarum adhuc extant vestigia a me saepe visa – ponte trium milium et sexcentorum passuum iunxit contractis undique onerariis navibus et ordine duplici ad ancoras collocatis superiecto aggere terreno ac directo in Appiae viae formam. Per hunc pontem ultro citroque commeavit biduo continenti, primo die falerato equo, insignis quoque civica corona et scutum tenens gladioque et aurea chlamyde, postridie quadrigario habitu curriculoque biiugi famosorum equorum»
. [68] Nero autem qui ei successit, ut idem auctor in illius vita scripsit, inchoavit piscinam a Miseno ad Avernum lacum contectam porticibus quasi conclusam quo quicquid totis Baiis calidarum aquarum esset converteretur
. [69] Alexander quoque Severus imperator optimus in Baiano, ut auctor est Aelius Lampridius qui eius vitam scripsit, palatium fecit cum stagno Mammaeae matri, quod Mammaea tunc dictum est. Fecit et alia opera in Baiano magnifica in honorem suorum affinium et stagna mirabilia admisso mari
.
[70] Sed redeo ad lacus. Ad Frictolas Lucrinus incipiebat, ut coniicere nunc possumus, cum e regione illius cernantur in litore brachia murorum quae iecit, ut dixi, Caesar ut venientis maris impetum prohiberet
. [71] Et ab eo Lucrinus sinus denominatus est qui, ut ait Strabo, Baiis erat contiguus. Intra quem erat Avernus, qui comprehensam usque Misenum tellurem Cherronesum efficit a maris spacio inter ipsum et Cumas
. [72] Avernus autem nunc a Lucrino separatur: illud enim breve spacium relictum a Caesare quo pisces intrare possent a mari, superinducta arena, conclusum est atque ita clausum de industria
[73] In Averno maiores nostri, inquit Strabo, Homerica defunctorum vaticinia fuisse fabulis edidere, ibique cum oraculum fuisse traditum sit Ulyxem eo navigasse. Est autem Avernus et fundo et hostio sinus commodus magnitudineque atque natura portum continens, usum tamen portus nequaquam praebens, quoniam ante illum est Lucrinus portus. Haec loca Plutoni dicata opinabantur, placatisque prius per sacrificia diis Manibus illuc intrari: aderant enim qui talibus exponendis ductores essent sacerdotes, locorum fructus percipientes. Ab usu fontis ibi scatentis fluvialibusque aquis excurrentis in mare abstinebant omnes Stygias esse opinantes aquas. Ex vicinarum aquarum fervore Phlegetontem esse coniecturam faciebant
. [74] Ephorus prodidit sacerdotes subterranea habitasse ibi domicilia eosque per fossas quasdam inter sese commeare et advenas intra oraculum quod illic erat maxima ex parte sub terra conditum venientes excipere victumque divinationum quaeritare mercede. Cimmerios eos fuisse vocatos. Morem eis fuisse patrium ut nemo solem aspiceret; noctu extra telluris hiatum eos egredi.A quodam rege eos fuisse deletos, cum illi nequaquam successerit oraculi fides
.
[75] In locis quae sunt circa quaeque sunt inde ad Puteolos undique per agros et campos et supercilia et litora cernuntur ruinae ingentium ac prope innumerabilium aedificiorum, quae cernentes miro afficiunt stupore: talium, inquam, tantorumque aedificiorum qualia et quanta, sententia complurium sapientum nostri temporis, non solum omnis Italia sed ne universus quidem orbis terrarum posset efficere. [76] Ad quoddam autem Baiani supercilium, ubi est Sanctae Mariae sacellum, cernuntur aliorum ingentium aedificiorum in su
[77] Ad litus erat Dicearchia oppidum, quod antea fuerat Cumanorum emporium in quodam positum supercilio. Hannibalis autem tempore Romani frequentibus accolis habitatum ipsum reddiderunt veterique permutato nomine a puteorum multitudine Puteolos appellavere. Sunt etiam qui ab aquarum putore qui per totum Puteolanum et Cumanum et Baianum tractum est, ubi et sulphuris et ignis et aquarum calidarum plena sunt omnia, dictos Puteolos putent. Et ob eam causam quidam Cumanum agrum Phlegram nominatum volunt. Urbs autem ipsa Puteoli factum amplissimum emporium fuit postea Romanorum, ubi et manu facti sunt cotones et stationes ripaeque patentes in sinuosos redactae recessus ita ut ingentes onerariae naves iactis ibi ancoris conquiescerent
. [78] Nunc molium veterum apparent pauca vestigia, quibus non sane ut olim ingentia sed pauca navigia tuta maris tempestate redduntur. «Exitu – inquit T. Livius libro IIII – eius anni Q. Fabius ex auctoritate senatus Puteolos per bellum captum frequentari fecit emporiumque communivit atque praesidium imposuit». Et in eodem libro: «Consul – inquit – Atinius tulit ut quinque coloniae in oram maritimam deducerentur», quarum una fuit deducta Puteolos
. [80] Servat quidem hodie antiquum nomen ea urbs, sed non est ea amplitudine qua creditur olim fuisse nec posita fortassis est eo in loco ubi sita vetusta urbs fuerat, quanquam sunt qui aliter arbitrentur. Nova paene omnia sunt in oppido qui Puteoli hodie vocantur, distatque a loco qui dicitur Sulphurata circiter mille passus, cum tamen ab eo loco vetusti Puteoli nequaquam tanto abesse intervallo. [81] Id autem Strabonis possum affirmare testimonio. Ubi enim libro V sermonem habuit de Puteolis: «Super urbem – inquit – statim Vulcanium imminet forum, campus ardentibus inclusus superciliis quae velut a fornacibus exhalationes magno cum fremitu passim habent. Campus autem tracto plenus est sulphure»
. Ipsis quoque veterum aedificiorum ruinis quae passim per supercilia ac loca, quibus iter est a Puteolis qui nunc sunt ad Vulcanium forum, evidenter ostenditur illic veteres fuisse Puteolos. [82] Fuit apud Puteolos Ciceroni villa pulcherrima ab eo dicta Ciceroniana, locumque ubi fuerat adhuc vulgo Ciceronem vocitant nostri temporis Puteolani
.
[83] Post Puteolos Neapolim petamus. Terrestri euntibus itinere duo mentione digna occurrunt loca: balnea quae dicuntur Agnani et Crypta illa mirabilis quae mille abest passus a Neapoli. Et praeterquam quod dicere possum balnea ipsa eo digna esse mentione quod eorum de quibus memini, medicorum sententia, optima sunt, illud quoque dici potest esse memorabile, quod ipsis balneis supereminent ruinae ingentes villae quam tradit Plutarchus L. Lucullum prope Neapolim habuisse et apud eam montem excidisse atque ita excavasse ut mare introduceret
. [84] Rerum igitur periti perfacile intelligunt cryptas quae illic sunt, ut eam quam dixi Frictolas antiquitus, Tritulam nunc appellari, manu factas, esseque ibi olim quidem excavati montis locum, hodie vero ob vetustaQuisnam fuerit huius operis auctor, incertum habetur. Senecae Cordubensis temporibus factum iam erat cum illius ipse meminerit
. [88] Huic similem vidi ego in loco ubi fuerant Cumae, cuius Strabo etiam libro V meminit
. Multis in locis impeditus est mihi transitus ob collapsas vetustate supernas partes quae ulterius prohibuit me atque itineris socios progredi. Sed profecto est opus non minore admiratione quam Crypta haec Neapolitana dignum.
[89] His ita ostensis, Neapolim nos conferamus. Ad eam urbem qui navigant a Puteolis cernere possunt ad oram ruinas multis in locis ingentium veterum aedificiorum. Neapolis originem T. Livius libro VIII refert in Cumanos: «Paleopolis – inquiens – fuit haud procul ubi nunc Neapolis est; duabus urbibus idem populus habitabat. Cumis erant oriundi», Paleopolique quam tenerent
. [90] Strabo etiam Cumanorum ait fuisse Neapolim. Postea vero et Chalcidenses ait ipsam incoluisse et eos qui venerunt ex Athenis atque ex Pythecusis. Unde et Neapolis id est nova civitas appellata fuit. Ibi Parthenopen, quae fuit una ex Syrenibus, fuisse ait sepultam eiusque sepulchrum ibidem sua tempestate ostensum; oraculo iubente gymnicum ibi celebratum agonem
. [91] Auctores Plinius et Solinus sunt ab ipsa Syrene eandem urbem appellatam fuisse Parthenopen. Quo vocabulo in fine operis
. Augustus autem qui eam instauravit Neapolim dici maluit. [92] Nostris igitur auctoribus non Graecis habenda est meo iudicio fides, cum illi a Pythecusis et Atheniensibus colonis Neapolim id est novam civitatem cognominatam affirment. Ex quo tempore condita est paene semper clara fuit inter Campaniae urbes. Constantissima semper fide fuere Neapolitani in illos qui eis imperaverunt. [93] Sita est in loco quo nihil potest dici commodius: nanque sive mari sive campis sive montibus sive feracitate amoenitateque pulcherrimi agri delecteris, ea omnia tibi potest praestare Neapolis. Neapolitanis basilicis, coenobiis, arcibus, moenibus, publicis privatisque domibus nihil paene pulchrius, cultius, superbius. Nihil huic urbi deest quod hominum victui sit vel utile vel necessarium; omnia in ea habere facile potest quod sit vel animi vel corporis voluptati. Qualem autem eis in rebus hodie eam esse videmus, talem et superioribus saeculis priscisque temporibus eam fuisse coniicimus.
[94] Id plane praebuit Virgilio causam ut magnam suae vitae partem Neapoli ageret, ut dulcem eam diceret versu illo quem supra adduxi nuncque placet adducere: «Illo Virgilium me tempore dulcis alebat / Parthenope»
. [95] Huius dulcedo civitatis ut Virgilium ita et alios permultos literis celebratissimos viros traxit ut apud eam aliquando commorarentur, ut T. Livium, Horatium, Claudianum, Franciscum Petrarcham
; [96] et aetate mea hos poetas et oraVeterem arcem quod Castellum Novum dicitur, tormentorum ictibus, cum oppugnaretur, magna ex parte quassatam, restituit structisque singulis et quidem ingentibus turribus in quatuor eius angulis, erectis praeterea atque eximie exornatis aliis regali magnificentia dignis eius partibus, fecit eam et pulchriorem et paene inexpugnabilem
. [99] Ei succedens Ferdinandus filius, ubi pepulit hostem qui conatus fuerat regnum ei paternum adimere, quom, pacato atque composito rerum suarum statu, omnia animadvertit esse tranquilla, ad ornandam nobilissimam urbem consilium omne convertit. Dirutis itaque multis in locis veteribus domibus, condidit novas multo cultiores; vias quasdam et ampliavit et silice stravit. Veterem molem a patre instauratam marisque postea tempestate quassatam non modo refecit, sed multo etiam fecit longiorem atque latiorem ita ut Neapolis portum hodie manu factum habeat quo perpauci inveniantur in orbe tutiores. Alia quoque multa extant ab eo condita in eadem urbe opera, quibus profecto fit ut illa olim pulchra dulcisque Neapolis sit ab eo facta pulcherrima habitatuque dulcissima. [100] Sed de ipsa mole et portu in rei memoriam hoc ego composui epigramma, verbis ipsius regis iussus ab excellenti ingenio viro Antonio Petrucio eius secretario, qui doctus doctos unice diligit:
[101] Si nobiles inter mortales vocemus, ut vulgus appellat, eos qui claro genere exorti sunt, nulla plane est in Italia civitas Neapoli nobilior. Fert enim reges et reginas, fert et eos qui eminent dignitate vel ducatus vel principatus vel marchionatus vel comitatus, usitatis nanque vulgo utor vocabulis, fert barones et equestris ordinis paene innumeros viros. Sin eos dicere malimus nobiles qui Patrum nostrorum aetate tulit Neapolis Bonifaccium huius nominis nonum Romanum pontificem, Tomacella exortum gente. Memoria vero prope nostra dedit alterum summum pontificem Cossea genitum familia nomine Ioannem huius nominis XXIII
. De quibus pontificibus suo loco mentionem faciam. [103] Cardinales ex Neapoli supra XV Romana habuit Ecclesia: consuetudo enim fere iampridem servata apud senatum cardinalium haec fuit, ut eorum collegio unus semper ascisceretur qui et diceretur et esset cardinalis Neapolitanus. Hoc igitur tempore a Paulo huius nominis secundo pontifice maximo evectus fuit ad eam dignitatem Oliverius ex Carrafa ortus familia vir optimus et, cum sit ipse doctus, doctorum et eorum qui aliqua excellenti eminent virtute amator studiosissimus. Ob eius humanitatem et modestiam atque aliarum multarum virtutum quibus praeditus est excellentiam, nemo est qui ipsum non existimet summo pontificio dignissimum. [104] Ex Neapolitana civitate maxima ex parte eligi solent Neapolitani regni ecclesiarum antistites, tanquam ipsa Neapolis, cum sit totius regni metropolis, magnam habeat copiam civium qui tantis praestent et meritis et auctoritate ut soli ipsi digni sint qui ad dignitates atque ad coeteros honorum titulos evehantur.
[105] Post Neapolim ad oram est vicus quam Turrim Graeci accolae cognominant, vel a vini optimi quod vocant Graecum copia, quae illic inque propinquis agris fertur, vel a loci aut conditore, ut quidam perhibent, aut ab homine qui loco imperavit, ut alii malunt, appellata. [106] Dicitur et Turris Octavia vel Octavi potius, ut magis aliis placet, quia ad octo milia passuum abest a Neapoli. Hunc locum multi putant fuisse ubi Plinius incendiis Vesuvii montis extinctus est
, ut ante dixi pauloque post dicturus sum. [107] In campestribus
Oppidani enim ab illo obsessi per noctem quicquid commode potuerunt exportantes perque viarum sibi notos amfractus fugientes, vacuum oppidum reliquerunt. [108] Et ab ea distat IIII milia passuum locus ubi situm fuerat oppidum Suessula appellatum et, quia vetustum fuit, Romanarum rerum scriptores, Titus praesertim Livius libro VII, mentionem de ipso habuere. Ex monte ei proximo fontem habet Clanius cuius supra memini fluvius. Ipsum vero oppidum desertum est
.
[109] Sunt ei ad aquilonem Tiphata montes qui et Capuae, ut ante dictum est, imminent et regioni quae ab altera parte ipsorum est; longo tractu in Nolanum usque feruntur. Tiphatis qua imminent Capuae aquilonares sunt montes quibus clauditur Caudina Vallis. [110] Ex eis autem montibus ortum habet Isclerus fluvius, qui primus omnium fluminum huius Campaniae partis cadit in Vulturnum supra Capuam quinto ferme miliario. Isclero imminent montes excelsissimi in quibus sunt quaedam oppidula nulla mentione digna. Coeterum oppido cui nomen est Gripta supereminet mons hodie quidem Tabor, sed Taburnus nominatus antiquitus. Estque ille cuius meminit
. [111] His in locis est Airola eo nobile oppidum quod caput est comitatus, quod iuxta nostri saeculi usum nomen est dignitatis. Abest autem a Caudinis Furculis milia passuum duo. Per meridianum tractum montis quem dixi appellari Tiphata sita sunt oppida complura, quorum sunt mentione digna Caserta et Matalonum propterea quod titulos habent comitatus
.
Ad eiusdem montis declivia quae in Caudinae Vallis ultima desinere incipiunt est Sarnum oppidum dictum a Sarno fluvio qui illic ex multis oritur fontibus, in quibus ait Plinius
. Huius rei testes sunt locupletissimi qui experti fuere, quamvis neque semper id fiat neque quom primum ceciderint. [113] Inter id oppidum et Vesuvium montem est urbs Nola, apud multos veteres rerum scriptores celebrata, ab Iapigibus, ut supra de Graecis loquens ostendi, condita. Ea tamen quae nunc est Nola magna ex parte nova esse videtur; extra vero ipsius moenia multis in locis apparent vetustae Nolae vestigia. Et praeterquam quod ipsa urbs est pulchra, habet etiam agrum non solum pulcherrimum, verum etiam fertilissimum
. [114] Ad hanc urbem ait Svetonius Octavium Augustum mortuum fuisse, a Capreis, ubi diem suum obierat, delatum in eodem cubiculo in quo pater eius Octavius discesserat e vita. Sarnus autem fluvius e loco unde exoritur per campestria occidentem versus nitidissimis semper delatus aquis in mare Inferum cadit. Scaphatem eum vocitant a scaphis, ut Blondus affirmat, quae ibi ad traiiciendos viatores tenentur
.
[115] A quo tractu abest Nuceria vetustum oppidum passuum circiter IIII milia
. Vocant eam Nuceriam Paganorum: haud plane ab indoctis hominibus fuit huic loco inditum eiuscemodi vocabulum eo, ut existimo, quod in eius agro, qui sane est admodum amoenus,multae sunt villae qui verbo Graeco pagi dicuntur. A pagis igitur pagani dicti sunt Nuceriensis agri coloni. Coeterum vulgus putat eo Nuceriam dictam fuisse Paganorum quod eam aliquando habitaverint homines abhorrentes a religione christiana, quos multi vocant paganos. [116] Picentini dicebantur antiquitus qui hanc Campaniae partem tenebant, ut ostendit Ptolemaeus, quos ait Strabo pervenisse usque Silarim
, de quo fluvio suo loco meminero. [117] Sed satis in mediterraneis, a mari tamen
[118] Ad loca maritima redeo. A Turri Graeci meridiem versus iter facientibus ad passuum octo milia occurrit Annunciata; ita enim appellatur hodie locus. Hic puto ego fuisse oppidum cuius mentionem fecit Strabo, Herculaneum ipsum appellans, quod, ut ait, mari incumbebat. Ipsum autem Plinius noster
. [119] Hunc locum ante Osci tenuerant qui deinceps tenuerunt et Pompeios, quos Sarnus alluebat amnis; postmodum Tusci tenuerunt ea loca et Pelasgi, deinde Samnites, qui et ipsi ad ultimum eiecti inde fuere. Aetate Strabonis his in locis erat Nolae et Nuceriae et Acerrarum emporium. Sarnus enim onera et excipiebat et emittebat
. [120] Blondus autem adversatus viris illis doctis qui suis temporibus apud Alfonsum regem habebantur in precio, qui videbantur errare affirmantes Pompeios olim fuisse ubi nunc est Turris Graeci, ait ibi fuisse Pompeios ubi sunt hodie Annunciata et Castellum ad Mare; fuisse nanque Pompeios vicum oblongum villis speciosis frequentatissimum
.
[121] Huic et coeteris locis de quibus modo feci mentionem incumbit, ab omni alio monte solutus,Vesuvius seu Vesevus; sic enim eum appellant poetae, ut Virgilius «Talem dives arat Capua et vicina Vesevo / ora iugo»
. [122] Qui, ut aetate Strabonis ita et saeculo nostro, amoenissimis habitatur agris excepto cacumine, quod magna ex parte habet planiciem nullum omnino fructum ferentem, sed in prospectu cineres habens cavernosaque monstrans antra ex petris combustis, ut color indicat, utpote quas ignis abroserit. Quare coniectura possumus assequi plagam hanc prioribus annis ardere solitam et ignis habere crateras; restinctam autem esse cessante materie
. [123] Forte hanc fertilitatis quae circa locum est causam dixerim, sicut de Catinensi agro quidam prodidere, eiectum ab Aetneis ignibus cinerem ea ex parte laetam vinetis tellurem effecisse: excoctas enim igne glebas pingue aliquid habere quod huberiores afferat fructus. Vapore nanque ipso magis uliginis abundantes, com
[124] Multis in locis, iis praesertim quae ad mare vergunt, apparent incendiorum quae hic mons olim eructavit vestigia, saxa videlicet combusta atro colore quae per longa spacia longe lateque cernuntur, qualia ego saepe vidi in locis Aetnam montem circumiacentibus inque omnibus ipsius montis lateribus. Eructavit quandoque et cineres incensosque pumices lapillorum magnitudinem nequaquam excedentes, qui campos sibi subiectos longe lateque operuere. Multis in locis ipsi campi usque ad ingentium arborum cacumina ex illis intumuere. Lapillos eos Campani vocitant; magno autem usui sunt fabris caementariis. [125] De ipso monte sic ait Martialis
Hic est pampineis viridis Vesuvius umbris,
presserat hic madidos nobilis uva lacus:
haec iuga quam Nisae colles plus Bacchus amavit,
hoc nuper satyri monte dedere choros.
Hic Veneris sedes, Lacedaemone gratior illi,
hic locus Herculeo nomine clarus erat.
Cuncta iacent flammis et tristi mersa favilla:
nec superi vellent id licuisse sibi.
[126] Hodie non Vesuvium dicit vulgus, sed montem Summae a Summa oppido in mediterraneis sito cui ipse imminet. Summa vero id nomen, ut multi opinantur, accepit propterea quod ipsa pulchritudine amoenitateque agri, copia praeterea vini Graeci optimi ac fructuum varii generis hubertate, universis Campaniae agris antecellit, quamvis Blondus non Summae sed Summum montem eo appellatum dicit quod in conspectu urbis Neapolis positus atque hinc mari indeque campis amplissimis circundatus summus esse videatur.
Nuceriae imminent a dextra montes in quorum medio est oppidum a situ nactum nomen, quanquam a vulgo pronunciatur corrupte: Tramontem enim dicit cum Intermontem deberet proferre
. [129] In valle autem ipsis montibus ad sinistram proxima est Sanctus Severinus nobile oppidum a quo habet originem Sanseverinorum praeclara familia. Est ea vallis vini et omnis generis fructuum qui nascuntur in Italia adeo ferax adeoque amoena ut nihil supra facile dixeris
. [130] Ad infimam eiusdem vallis partem oppidum est quod appellatur Aqua Malorum, apud quem est fluvius qui delatus ex suo fonte aliquot passuum milibus hiatu terrae absorbetur; post autem intervallum centum ferme passuum integer et quantus fuerat in amplam evomitur scaturiginem
. [131] Fuit id oppidum aetate mea maxime celebratum ortu Iacobi cognomento de Aqua Malorum qui, praeterquam quod fuit theologus doctissimus, fuit etiam per annos quinque et XX ordinis Praedicatorum in Romana curia procurator. Huius viri auctoritas mirum in modum valuit apud et Eugenium pontificem maximum et universam Romanam curiam. In concilio illo Florentiae congregato quo de unione orientalis et occidentalis Ecclesiae tractatum est, adversus Graecos multa sapienter mireque disseruit, ob quae magnam sibi gloriam comparavit. Ad eminentem eius doctrinam vitae accedebat integritas qua magno in precio habitus est apud omnes orbis regiones in quibus erant patres ordinis quem dixi. Condere coeperat coenobium quoddam in Aqua Malorum quod morte praeventus haudquaquam perfecit. Struxit tamen in eo loco satis aptam bibliothecam, ubi vivens posuit libros qui ei erant ut eis Christi pauperes uterentur. [132] Abest inde Cava oppidum milia passuum < >. Situm est in edito quodam loco
, sed
[135] Redeo ad litus. A Nuceria ad Castellum ad Mare iter octo milium passuum facientes linquunt ad sinistram montem arduum et amplissimum, in cuius boreali latere spectant oppidula Grignanum et Lecteram. In plano autem loco eis occurrit <mons>. Est is mons quem dixi incumbere Castello ad Mare eundemque excurrere in mare occidentem versus et facere Minervae promontorium. Eo nomine ipsum et veteres appellaverunt et hodie vocitamus. [136] In loco ubi est Castellum ad Mare putant nonnulli fuisse Stabiam oppidum, quod ait Plinius fuisse usque ad Cn. Pompeium et L. Catonem consules; a Sylla autem bello sociali legato fuisse deletum. Plinii vero tempore in villas abierat
. In vetusti vero oppidi memoriam in hanc diem a loci accolis nominatur Castellum ad Mare Stabiae quo significetur esse discrimen inter hoc oppidum et «Vina – inquit
. [139] Surrhentum dixit Iginius fuisse a Graecis conditum, quod et dixit generosum palmitibus
. [140] A Surrhento abest mille passuum Massa, oppidum novi nominis, vino abundans quod a loco ipso vocant Massacanum. Et fortasse antequam id oppidum conderetur, Surrhentinus ager hucusque extendebatur et quae nunc Massacana, cum pleraque eorum sint admodum probata propter tenuitatem et salubritatem, olim Surrentina vina dicebantur. [141] Deinde est Vicus, oppidulum ita nominatum quod in vici formam primum habitatus est locus; concurrentibus postea aliunde colonis ampliatum est Vicique ei nomen remansit. Et quamvis pauci habitatores duo haec loca teneant, utrique tamen eorum suus est episcopus quorum Surrhentina ecclesia est metropolis.
[142] Inde ad Minervae navigatur promontorium, Syrenum quondam, ut ait Plinius, sedem. Eandem regionem idem tradit a Tyberi primam Italiae servari ex descriptione Augusti
. [143] Hoc promontorium Athenaeum verbo Graeco olim nominatum, Minervium in Latinum traductum exprimitur; ab aliis autem Pronussum dictum est. In eius extremo Ulyxes aedificavit sacellum Minervae a quo inditum loco nomen ad nostra tempora perseverat. Hinc ad Capreas in
. [144] Caprearum, inquit Strabo, duo antiquitus fuerant oppidula, nunc vero unum quod Neapolitani occupavere qui et amissas bello Pythecusas recepere, Caesare Augusto illis donante. Is Capreas peculiare sibi fecit receptaculum, structis ibi aedificiis magnificentissimis
. [145] Est in ea insula coenobium quoddam Carturiensium ordinis magnificum, quod Roberti regis tempore Iacobus quidam Capreis natus et apud eundem regem in magno precio habitus sua ipsius impensa aedificavit ad instar illius eiusdem ordinis coenobii quod positum est in monte imminente Neapoli, qui Sancti Hermi vulgo dicitur. [146] Duo in insula ipsa sunt hodie ut et Strabonis tempore oppida, quorum id quidem quod est maius Crapim quod autem minus Donnacrapim vulgus appellat. [147] Circunflectenti deinde promontorium exiguae quaedam occurrunt insulae saxosae atque desertae, quas Syrenas olim appellabant. Hactenus iuxta Strabonem terminatur sinus quem Craterem appellabant, duobus divisus promontoriis meridiem spectantibus Miseno et Athenaeo
.
[148] Ante Misenum Prochita iacet insula, a Pythecusis terraemotu olim evulsa. Eretrienses et Chalcidenses Pithecusas primum habitavere. Qui cum terrae frugibus aurique fossionibus essent beatissimi, coorta in eis seditione insulam reliquere. Accessit et altera causa qua fuere necessitate coacti ut inde excederent: eructavit enim insula incendia
qualia docui supra eructasse Vesuvum. [149] Quamobrem excogitata est fabula qua asserunt Typhonem in ea insula fuisse sepultum cumque is latus vertat, evaporare flammas et calidas aquas. Pro
. [150] Fuit autem Typhon, qui et Typhoeus, gigas Terrae et Titani filius, ut poetarum traditur fabulis, qui fuit a Iove fulminatus propterea quod illum provocavit ad duellum ut ulcisceretur Titanes fratres suos quos etiam ille fulminaverat. [151] Superimposuisse ei quidam aiunt Iovem Inarimem insulam, alii Pithecusas aliaque loca de quibus hoc in loco facta est mentio, alii Trinacriam ut Ovidius qui
Vasta Giganteis iniecta est insula membris
Trinacris et magnis subiectum molibus urget
aethereas ausum sperare Typhoea sedes.
Nititur ille quidem pugnatque resurgere saepe,
dextra sed Ausonio manus est subiecta Peloro,
leva, Pachine, tibi, Lilybeo crura premuntur;
degravat Aetna caput, sub qua resupinus arenas
eiectat flammasque fero vomit ore Typhoeus.
[152] Satis de insulis et Typhoeo. Eo unde excessi redeo. Totus tractus qui, facta circunflexione Athenaei promontorii orientem versus usque ad loca Salernitano agro contigua, pertinet ad portionem illam auctae Campaniae quam ab urbe Amalfia vocant Costam Amalphitanam, Picentinos appellabat antiquitus populos qui haec loca tenebant. [153] Eos autem tradidit Strabo usque ad amnem Silarim pervenisse; eorum vero metropolim vocatam fuisse Picentiam. Tenuisse eos ostendit Ptolemaeus quicquid terrae est inter Sarnum et Silerim
. Totus itaque mons qui facit Minervae promontorium et quicquid est ab utroque eius latere Picentinorum erat, quos Romani postea deleverunt, ut loco magis idoneo demonstrabo. [154] Nunc Amalfitanam Costam ostendamus. Meridiem spectat tota haec regio, qua nulla paene alia toto orbe quae quidem ad mare sit est vel pulchrior vel amoenior vel fructuum omnis generis feracior. Longitudine est milium passuum ferme XX. Montes ardui et multis in locis asperrimi, in quos haudquaquam est ascensus facilis, imminent mari. Coeterum habent aliis in locis valles fontibus abundantes, quibus loca ipsa redduntur ha
. [155] Et quod in primis accedit locorum pulchritudini et amoenitati, magnificis aedibus sunt cuncta conspicua suis habitata colonis. Quae cum continenter porrigantur, unius longissimae urbis aspectum offerunt navigantibus. [156] In summitate praeterea montium duae sunt civitates: Rivellum quae, etsi non est nimium vetusta, aedium tamen magnificentia vix praeclaris quibusdam Neapolitani regni cedit civitatibus, < >. [157] In montium locis infimis duo sunt ad litus oppida, quorum alterum Maius, alterum Minus appellatur
, sita et ipsa in locis amoenissimis.
[158] In totius regionis paene medio ad litus quoque posita est Amalfia metropolis, pulchra sane urbs, utpote aedium ornata magnificentia. Ex aedificiis autem quibus haec urbs universaque Amalfitana ab ea cognominata regio ornata est, coniicere quisque prudentissimus potest magnas aliquando fuisse Amalfitanorum divitias. [159] Feruntur et aliquando mari plurimum valuisse, quippe qui mercaturae gratia variae magnitudinis olim habuere navigia et eis omnia Mediterranei maris loca frequentabant, afferentes et asportantes quae tunc usui erant mortalibus, quemadmodum Venetos nostris temporibus facere constat. Unde factum est ut Messanae ac Syracusis et in aliis quibusdam Siciliae civitatibus, loca ubi textores et sutores atque alii quidam opifices suas habent officinas Amalfitania nuncupentur, propterea videlicet quod res quas afferebant illis in locis Amalfitani venditare solebant. [160] Panhormi autem erexerunt Sancti Andreae aedem quae adhuc extat impetraveruntque ab eo qui tunc erat Panhormitanae ecclesiae antistes ut ea constitueretur parrochia Amalfitanorum, quae ad meam usque tempestatem perseveravit. Eam ob rem coniectura possumus assequi multos ex ea gente et Panhormum aliquando convenisse et in ea urbe vitam egisse. [161] Eorum inventum aiunt fuisse genus illud velificandi quod Latinum vocitatur a nautis, quod perpetuam illis gloriam atque immunitatem apud omnes oras peperit
. [162] Inclyta quoque est Amalfia sancti Andreae apostoli corpore in cuius honorem aedificatum ibi fuit ab Amal
. [163] Presbiter cui demandata est cura custodiendi loci ubi sacrum conditur corpus, dono mihi dedit vitream ampullam plenam cuiusdam liquoris habentis speciem veteris olei, manna id vocant, quod aiebat manasse ex apostoli ossibus. Eiusce autem liquoris manare inde maximam copiam et ex eo peregrinos omnes qui sepulchrum illud visunt asportare solitos in tanti apostoli memoriam atque venerationem, quod et ipse feci. Volui tamen ego, ad confirmandam augendamque devotionem in beatum Andream meam atque ad maiorem tanti miraculi assertionem, scrutari et videre unde et quo modo is manasse liquor. Sed ille, quamvis semel et iterum ac tertio a me rogaretur, nescio quo adductus consilio permittere noluit, licet essem et theologus et episcopus. [164] Quanquam autem hominibus Amalfitanis non sunt hodie illae opes quibus olim maxime floruerunt, apti tamen suopte ad mercaturam ingenio, res quae apud ipsos vel nascuntur vel fiunt ad alia convectant loca, unde non parum lucri domum reportant.
[165] Navigantibus ab his locis ad orientem occurrit primum parvulum quoddam promontorium quod appellant Caput Ursi quod, cum persaepe mare veniat ad illud concitatius quam ad alia regionis huius litora, nautis ea transeuntibus solet esse non mediocriter formidabile. Cursus hinc est ad urbem Salernum, sed intus, antequam eo perveniatur, est Vetervium seu, ut vocitant alii,Veterum Vicus, qui villis habitatur amoenissimis, mille a mari distans passibus. [166] Salernum vetusta urbs, sita olim paulum supra mare, ut ait Strabo. Quo autem tempore Picentinos ex illis locis Romani expulere propter initam cum Hannibale societatem, munita fuit ea urbs custodiae gratia ut, si antiquas illi sedes recuperare tentarent, a Romano praesidio arcerentur
. [167] Ampliata fuit eadem urbs Roberti Guisgardi fratrumque eius et eorum qui ex ea gente Salerno imperavere temporibus. Cum enim ingens illud atque ornatissimum beati Mathei apostoli templum ab illis conderetur, multi Salernitanorum
[1] Concluditur autem intra Silarim et Laum fluvios. Eius litorales civitates iuxta Ptolemaeum erant hae: Paestum, Veliae, Pixuntum; mediterraneae: Volci, Compsa, Potentia, Blanda, Grumentum
. Earum quaedam deletae sunt, quaedam adhuc extant. In litore nihil est oppidorum quod sit mentione dignum. [2] Multa enim fuit antiquitus incolarum in hac regione mutatio. Tenuerunt eam, ut ait Plinius, Pelasgi, Notri, Itali, Morgetes, Siculi et Graeciae maxime populi, novissimi Lucani a Samnitibus orti duce quodam strenuo viro cui Lucio fuit nomen
.
[3] Post Sileris hostium erat Strabonis aetate Iunonis Argivae templum quod Iason extruxerat. Inde ad milia passuum ferme VIII erat nobile in Lucania oppidum Paestum nomine, Posidonia appellatum a Graecis, a qua Paestanus sinus
. Ipsum oppidum iampridem deletum fuit, sed eius tantum remansere quae ipse vidi vestigia. [4] Huius oppidi ager fructus quosdam bis in anno producebat, de quo
. [5] A Sileris hostio distat milia passuum circiter XII oppidum qui Agropolis dicitur, a quo denominant Agropolitanum sinum, qui sinu excipitur Salernitano. Ab eo oppido abest Castellum Abbatis IIII milia passuum a quo per oram ad VIII milia passuum pervenitur ad castellum quam Turris Maris de Bruca vulgo cognominant. Haec quorum nunc memini loca recentia habent nomina; vetusta hinc demonstremus.
[6] Adiacent huic continenti Syrenum insulae quae duae sunt admodum parvae. Earum unam Leucosiam vocabant veteres, sortita videlicet nomen ab una Syrenum quae hoc in loco periere, cum in profundum, ut fabulis traditur, se deiecissent
. [7] Erat postea Elea quae Plinii temporibus dicebatur Velia, quae et ipsa iacet. Ex ea originem duxere Parmenides et Zeno Pythagoreae sectae praeclari philosophi. Phocenses ipsam condidere
. Distabat a Paesto milia passuum circiter XXX. [8] Ea Velia dictus est portus de quo apud Virgilium libro VI locutus est Palinurus dicens ad Aeneam: «Portusque require Velinos»
. Palinurus deinde sequitur promontorium, vetustum servans adhuc nomen, quod ab ipso Palinuro navis Aeneae gubernatore accepit auctore eodem poeta Pixuntum deinde est et oppidum et promontorium, quod nunc appellant Pissottum, corrupto a vulgo vocabulo. Eo induxit habitatores Micytus Messanae Siculae princeps
, ut prodidit Strabo. [10] Sunt autem qui «Secundum Pixuntem sinus est Talaus et amnis Talaus et urbs postrema Lucaniae paulum a mari semota, Sabaritarum colonia»
. [12] Putant nonnulli eam urbem fuisse positam ubi nunc est Polycastrum et episcopatu et titulo comitatus insigne oppidum. Id si esset verum, Melphis cuius modo memini fluvius non ille est qui II milia passuum abest a Polycastro, quem ego eum esse existimo quem Strabo Talaum appellat. Etsi idem fluvius Laus etiam dictus est quo Lucanus ager dirimitur ab agro Brutiorum, ipsum Polycastrum non in Lucania, sed in Brutiorum agro situm est, cum sit trans eundem amnem ab orientali ipsius parte positum, distans a mari haud amplius quingentis passibus. Illa igitur Sabbaritarum colonia quae urbs fuerat postrema Lucaniae non fuit in loco ubi nunc est Polycastrum, quamvis viderim ego illic urbis cuiusdam veteris vestigia. [13] Lucanorum fuerunt antiquitus hi populi, quorum paene omnium extincta sunt nomina: Atinates, Buxentini, Eburnini, Grumentani, Potentini, quorum metropolis Potentia adhuc extat estque episcopatu et comitatus dignitate nobilis, Sontini praeterea, Syrini, Torgilani, Ursentini, Volsentani, Numestrani. [14] Regionis huius quandam partem vocant incolae ‘Principatum’, propterea quod paret imperio principum Salernitanorum. Vocant et aliam quandam eiusdem portionem Cilentum, quae vicatim habitatur. Eius caput nonnulli affirmant esse oppidum quod Capaccium appellatur, opulentum sane et populosum atque episcopatus dignitate ornatum et insigne titulo comitatus. Situm autem est haud procul a litore ubi fuisse Paestum ostendi. Satis iam de litoralibus.
[15] Intus est Ebolum, mentione dignum oppidum, cuius ager et multarum rerum quarum indiget hominum victus est fertilis et in primis amoenus. Petiliam, quae urbs ad alterum hoc est ad Superum olim fuerat mare post Siculi freti flexionem, quae litora sunt Brutiorum, metropolim fuisse Lucanorum
tradidit. Sed huius urbis suo loco meminero. Satis sit mihi demonstrata Lucania. Regio hinc Italiae septima id est Brutiorum ostendenda est.
[1] Ptolemaeus Brutiorum litus incipere quidem ait a Lao fluvio, terminari vero Leucopetra promontorio, ubi docet Plinius includi primum Europae sinum qui fit ex loco unde Atlanticum mare in nostras irrumpit terras. Quae autem litoralia occurrunt post Leucopetram, ea dicit Ptolemaeus pertinere ad eam Italiae oram quae nominata olim fuit Magna Graecia; sed re vera ipsa Magna Graecia Brutii pars est
. [2] Vocabuli huius causam eo fuisse constat, quod Graeci cum Lucanum paene ac Brutiorum omne litus, quod Tyrrheno alluitur pelago, tum vero praecipue eam accolebant oram quae est ad mare Adriaticum; iam enim tantopere res Graeca amplificata erat, quemadmodum Strabo testatur, ut et has horas et Siciliam Magnam Graeciam appellarent Coeterum postea, ut idem ait, praeter Tarentum Regiumque et Neapolim ipsamque Siciliam, omnes in barbaros mores transierant. Ita factum est ut alia Lucanorum, alia Brutiorum ditione tenerentur, quos tamen omnes Romani temporum progressu subegerunt
. [3] Antiochus in volumine quem scripsit de Italia hanc regionem
[4] Brutiis a Lucanis nomen inditum est. Eorum quippe lingua rebelles atque fugitivos ‘brutios’ vocabant. Itaque cum Brutii fuerint antea pastores Lucanorum et ab eis transfugerint, Brutios id est fugitivos illos nominaverunt. Dehinc remissi in libertate vitam egerunt, qua tempestate Dion Syracusanus, ducto adversus Dionysium exercitu, cuncta in cunctos perturbata effecit
. Ex indito igitur ea de causa Lucanorum pastoribus nomine regio ipsa, quam tenuere, Brutia nuncupata est. Quam ob rem vehementer errare constat vulgus a quo Brutii nomen tribuitur regioni quam olim Samnites tenuere, sed ea de re dicam ipse quae mentione digna videbuntur, quom de Samnitum regione memoravero. [5] Sed iuxta Ptolemaeum describenda est. Eius litoralia sic se habent: post Lai fluvii hostia Tempsa civitas, quae Temesa vocabatur a Graecis, uti Strabo Pli
[6] A Lao fluvio prima, ut ostendit Ptolemaeus utque docuit Strabo, Brutiae regionis civitas erat Temesa, quae est Tempsa, quam Ausonii condidere. Post quos eam habuerunt Aetholi, Thoantis comites, quos eiecere Brutii; eos autem postea et Hannibal et Romani funditus extinxerunt. Sed ipsa civitas fuit aliquando a Locrensibus in potestatem redacta et progressu temporum ab eisdem deleta. Putant autem nonnulli eo in loco eam fuisse ubi nunc est Policastrum et, ut coniectura licet assequi, aliqua ibi profecto, vel Tempsa vel alia, quocunque fuerit appellata nomine, fuit antiquitus civitas, propter vestigia veterum quae ibi apparent aedificiorum
.
Mentionem deinde facit Strabo Terinae quam dicit fuisse Tempsae proximam, cuius non meminit Ptolemaeus, nisi forte ea sit quem Teriniacum scopulum ipse cognominat. Meminit tamen eius Plinius, quam prodit fuisse Crotoniensium, propterea quod Crotoniatae illam fundavere et ab ea dictum ait Tereniacum sinum ingentem, quem eum puto qui incipit a promontorio Caput Subari nominato et desinit in litoribus agro Trupiensi propinquis. Hannibal eam solo aequavit, cum in Brutiam confugiens defendi eam posse desperaret
.
[8] Hipponiatis sinus meminit deinde Ptolemaeus, quem eum puto qui nunc ostensus est. Erat autem in mediterraneis huic sinui vicinis Hippo seu, ut nominavit Strabo, Hipponium, a quo ipsi sinui nomen inditum est. Fuisse eam ait Locrorum aedificium quod, cum factum esset ditionis Romanorum, mutato vocabulo, Vibona Valentia nuncupata est
. [9] Qua sublata conditum est postea ad litus oppidum Vibona cognominatum, in isthmi principio positum, a quo usque Scylaceum, quod situm est ad alterius maris oram, vix bidui est iter. Ab his enim locis isthmus ad mare excurrit circuitu passuum milium CC ferme et LXXX. Faciens ego saepe iter per Apenini iuga, quae his imminent locis, utrunque mare Superum videlicet et Inferum facile prospexi. [10] Ad haec litora credidere veteres Proserpinam ad legendos flores navigasse, cum florentissimae regionis amoenissima prata esse constet. Habebat emporium quod
[11] Plinius alia quaedam nominat Brutii litoris loca, quorum alii geographi nequaquam meminere. Ea sunt Blanda oppidum, Baletum flumen, portus Parthenius
. [12] Ut autem haec atque alia quaedam vetera quae fuerunt in hac ora missa faciam, cum deleta iam sint, quae sunt parum antiqua attingamus. Intervallo igitur milium passuum circiter centum frequentatur haec Brutia ora his vel castellis vel oppidis: Belvederio, Citrario, Mantea, Sancta Phemia, item Paula. [13] Intus autem ad III milium passuum intervallum est Nicastrum, episcopalem habens ecclesiam, a quo distat vicus qui dicitur Sanctus Blasius milia passuum II. Est et Maida oppidum in regione nobile cum sit populosum, quod abest a Sancto Blasio milia passuum X. In ora autem est castellum quod vocitant Pizzum, distans a Sancta Phemia milia passuum XII; inde ad milia passuum VI est Vibona, quam et Bibonam appellant. Ab ea ad milia passuum VI abest Mons Leonis, castellum in mediterraneis positum, a quo distat in ora sita milia passuum XII Trupia, episcopatu insignis civitas. Ad XL milia passuum distans a Peloro Siciliae promontorio in peninsula ea civitas est. [14] Ante vero quam ad eius perveniatur agrum, sunt Acherontis fluvii hostia. In ipsa quoque
[15] Ante peninsulae litus sunt ab Eolo rege dictae Eoliae insulae, numero septem cunctorum prospectui patentes, sive a Sicilia sive a continente aspectentur. De eis tunc disseram, quom de Sicilia sermonem habebo. Post fluvium Metaurum Metaurus alter occurrit.
[16] Scyllum inde navigantes excipit. Ita nunc locum vocitant, sed Scyllaeum veteres dixerunt a Scylla, Phorci ex Crataeide nympha filia. Locus cum a poetis cantatissimus tum vero nautis maxime formidatus. Sublime est saxum, quod
Castellum illic positum, loci natura munitissimum, Scyllum etiam hodie dicitur. Ei finitima Caenys est. Ita enim locus olim est nominatus, qui ultimas conficit Italiae oras fretique angustias ad prominens Siciliae promontorium Pelorum. Hoc unum e tribus est quae triangulam efficiunt insulam. Vergit in aestivos ortus situs, Caenys in occasum, cum mutuam inter sese faciant inflexionem
. [18] Hoc est litus illud quod ab Aenea fugiendum praedicebat Helenus apud Virgilium. Fertur siquidem in fabulis Scyllam puellam eo fuisse veneficiis Circes deductam, quemadmodum
. [19] At Plinius,
Leucopetra promontorium, quo Brutiorum litus terminari supra demonstratum est, accepit autem a re ipsa nomen, propterea quod album saxum albaque est tellus quae circa est
. [21] Quod enim Graeci dicunt Λευκοπέτραν albam petram nos dicimus. Nostro vero tempore vulgo vocitatur Spartaventum. Causa nominis est quod proficiscentes a Sicilia, quom perveniunt ad hoc promontorium iuxta oras quae Supero alluuntur mari, navigare, nisi mutato vento, non possunt.
[22] Sed redeamus ad Rhegium. Assumpsisse ipsum id nomen quidam aiunt a ῥηγνύω, verbo Graeco, quod ‘disrumpere’ significat, propterea quod his in locis disrupta fuerat ab Italia Sicilia vel motu terrae vel aquarum diluvio
. [23] Sed non piget Virgilii versus quibus id ostenditur adducere:
Haec loca vi quondam vasta, convulsa ruina
dissiluisse ferunt, quom protinus utraque tellus
una foret; venit medio vi pontus et undis
Hesperium Siculo latus abscidit arvaque et urbes
littore deductas angusto interluit aestu.
[24] Et Claudianus: «Trinacria quondam / Italiae pars una fuit, sed pontus et aestus / divisere loca». Fuit id mutuatus Virgilius a clarissimis quibusdam tum
[25] A Peloro, unde a Sicilia in Brutiam est traiectus brevissimus, navigavi ego Scylleum quo, visis quae circa sunt locis, tandem intelligerem verane an maius esset fama qua Siciliam Italiae partem aliquando fuisse et ab ea postea disiunctam nostrae memoriae proditum est. Itaque ubi cuncta pervestigavi, facile mihi persuasi proponendum esse pro certo quod antiquissimi ea de re scriptum reliquere. [26] Nanque praealtae illae atque praecipites, Scylleo marique proximo imminentes, rupes visae sunt indicare Siciliam fuisse ab Italia terrae magno aliquo motu disruptam. Erat enim ea Italiae pars Chersonesus, cuius isthmo abrupto marique abscripto, insula remansit. Ex ipsius vero insulae parte consideranti mihi primum terrae humilitatem, deinde arenas per loca Peloro vicina passim iacentes, visum est cursum recursumque maris fuisse causam qua ab Italia sua haec pars disiungeretur. [27] Tentavi praeterea fretum quod inter Pelorum Scylleumque interiacet. Quod ubi est a me factum, aliud occurrit argumentum quo adductus sum ad credendum, partim movente terra, partim vi currentis recurrentisque maris, factam fuisse locorum horum divisionem. Nanque multis in locis, plumbeo triginta librarum in mare iacto perpendiculo, quo tactae sunt imae aquarum sedes, modica et quae manifeste indicaret isthmi eum fuisse aliquando locum, maris altitudo comperta est. Nusquam enim in mediis praesertim locis octoginta passus altitudo ipsa excessit. Alia quibus sum ad eius rei fidem adductus indicia, quae tria sunt, ostendenda mihi sunt, quom ad ipsius Siciliae pervenero descriptionem.
[28] Fuisse conditum Rhegium a Chalcidensibus a Strabone proditum est, quanquam tradidit Antiochus locum hunc universum a Siculis antiquitus habitatum simul et a Morgantiis qui deinde, eiecti ab Oenotriis, in Siciliam traiecere. Ingens vero olim Rheginae civitatis potentia fuit, validis quaqua versum
[29] Sed libet redire ad id unde docui inditum fuisse Rhegio nomen, a casu videlicet qui huic obvenit regioni, propterea quod vi terrae motus fuit ab ea disrupta Sicilia. Eius rei non eas modo quas dixi, sed alias etiam possimus habere coniecturas ex iis quae acciderunt circa Aetnam et alias quasdam Siciliae partes, circa praeterea Lyparim et circumiacentes insulas ac circa Pythecusas et alias multas terras translocatas, quibus simile obtigisse credendum est. Nam Prochyta et Pithacusae partes sunt avulsae de terra, eodem modo et Caprea et Leucosia et Sirenes et Oenotriae
. [30] Nonnullae quidem ex ipso exiliere pelago, ut illae quae in medio iacent mari, quas e fundo in altum elatas fuisse credibilius est. Quae vero iacent ante promontoria, eas per angustum fretum esse disiunctas atque illinc videri avulsas rationabile censendum. Quod igitur ad Si
[31] Sunt autem qui non ob causam quae reddita est, sed ob aliam Regium cognominatum affirmant, ob civitatis videlicet claritatem. A Samnitibus enim Latino verbo appellatam aiunt. Huic nanque regioni imperitasse aliquando eam gentem tradunt eandemque in regendis civitatibus communia instituta servasse ac plurimum Latinam linguam usurpasse
. Illustrem autem eam extitisse urbem et in plura oppida deduxisse colonias, a compluribus rerum scriptoribus proditum est multosque celeberrimos edidisse viros seu gubernandae rei publicae virtutem seu doctrinae magnitudinem proposueris. [32] Eam Dionysius solo aequavit propterea quod, cum ex ea civitate petivisset puellam in matrimonium, Regini servi publici sive lictoris filiam illi dederunt. Eius filius quandam urbis partem postea instauravit Phoebiamque nominavit. Interiecto deinde tempore, Campanorum presidium Reginos, qui fidefragi fuerant, maxima ex parte delevit. Terraemotibus quoque paulo ante bellum Marsicum urbis pars maxima corruit. Postea Caesar Augustus, fugato ex Sicilia Pompeio, cum desolatam hominibus urbem cerneret, acceptos e classe permultos ei accolas dedit atque a Iulio Caesare Regium Iulium nominari, ut a quibusdam traditur, voluit
. [33]
[34] Brutiorum metropolis Consentia in mediterraneis sita civitas et antiquitus fuit et nostro saeculo est. Fuisse tamen eam arbitror ambitu ampliorem ideoque magis quam sit hodie populosam. Celeberrima est toto Neapolitano regno cum propter divitem agrum vicis castellisque atque hominum multitudinem frequentem, tum vero propter eius ecclesiam, quae archiepiscopatus nobilitate multis eiusdem regni metropolitanis aliis ecclesiis antecellit
. [35] Paululum supra eam urbem fuit Pandosia, validum illud propugnaculum, ubi Molossorum regem Alexandrum trucidatum fuisse docui habens de rebus Epiroticis mentionem. Deceptum aiunt eum fuisse oraculo Dodoneo quo iussum illi fuerat caveret Acherontem atque Pandosiam, cum similis appellationis loca in Thesprotio agro essent. Trivertex erat ipsum propugnaculum cui Acheron amnis praeterfluebat. Aliud insuper eum fraudavit oraculum, quo sibi responsum hoc versu audivit: «Pandosia, perdes populum quandoque, trivertex». Credidit enim hostium non suorum ostentari cladem. Proditum est et memoriae Pandosiam regum Oenotriorum fuisse aliquando regiam. In Brutiis autem praeter eas quarum meminisse supra dixi Ptolemaeum, sunt et haec mediterranea loca.
[36] Post Leucopetram regio, quae sequens est, quamvis Brutii eam ante tenuerint ipsiusque Brutii pars sit, ut ante dictum est, Magna tamen Graecia dicta postea fuit a Graecarum urbium illic sitarum multitudine plusquam in coeteris Italiae locis. «Has autem – inquit Helenus,
. [37] Quod et de Calabrya et de Magna Graecia potest facile intelligi. Utranque enim regionem tum Graeci possidebant, quanquam civitatum numero Magna Graecia Calabryae antecellebat. Ea protenditur, ut quibusdam placuit, usque ad Tarentinum agrum seu, ut aliis est visum, usque ad locum ubi sita olim fuerat Metapontus. Huius regionis ora complectitur Scyllaceum sinum magnamque Tarentini sinus partem, ut paulo post demonstrabitur. Regionis magna pars hoc tempore vulgo dicitur Basilicata. [38] Ea a Ptolemaeo hoc descripta est ordine: Zephyrium promontorium, Locris civitas, Locani fluvii hostia, in Scyllaceo sinu Scyllaceum civitas, intima sinus, Lacinium promontorium et in Tarentino sinu Croton civitas, Thurium, Metapontum, Tarentum; mediterraneae, Petilia, Abistrum
. [39] Strabo autem inter Leucopetram et Zephyrium scribit esse aliud quoddam promontorium, quod dicit vocatum fuisse Herculeum. Et re vera promontorium est quod vix est ulla mentione dignum, cum ad mare parum porrigatur
. [40] Sed per oram iter ipse faciens ex iis quae attigit Ptolemaeus, ostendam quaedam particulari prolixiore sermone, ea videlicet quae sunt visa fuisse clariora, nec praetermittam alia multa, quorum scriptores veteres, cum nova sint, nullam habuere noticiam. Memoriam praeterea faciam complurium locorum quae, licet non sint in ora sita, sunt tamen vicina litoralibus
.
[41] Paulo post Leucopetram extant vestigia vetustissimae cuiusdam urbis quod Brutium a Brutiis, qui illud inhabitavere, dictum est. Retinet autem nunc locus aliquid antiquissimi nominis: Brutianum enim appellant qui vicina tenent loca, quanquam in nautarum tabulis Bursanum non Brutianum legitur. Ab eo loco abest intervallo milium passuum ferme duorum castellum Brancaleonis appellatum, quod distat a mari circiter mille passuum. [42] Hinc ad passuum «Nunc Zephyrus, sero vespere missus, adest»
.
[44] Ager deinceps occurrit, ubi sitae olim fuere Locri urbs, suis temporibus insignis. Profecti huc sunt, Evanthe ductore, coloni e Locris Crisam habitantibus sinum, paulo post conditam Crotonem atque Syracusas. Urbem autem in quodam montis supercilio condidere quod Esopis tunc vocabatur. Eos primos legibus scriptis usos fuisse quidam opinantur plurimumque temporis rem publicam optimis rexisse institutis. Facta mihi eius mentio fuit supra, quom de Locris Epizephyriis loquerer. Veteris urbis vestigia tantum hodie extant. Huius
[45] Hic est locus ille, cuius mentionem habuit, apud Virgilium, Priamides Helenus, Aeneam monefaciens: «Hic – ait – Naricii posuerunt moenia Locri». Naricii quippe, qui duce Aiace Oileo venerunt in Italiam, urbem quam dixi posuerunt in supercilio Esopis, qui et Locrinus, qui mons est ad extrema haec Italiae loca Apenino coniunctus. De ea gente satis multa a Iustino,
. [46] Testatus est Plato,
. [47] Templum Cereris fuit apud eos, summa apud mortales veneratione praecipuum, de quo a Tito Livio, de secundo bello Punico libro II, quaedam scribuntur memoratu dignissima
.
Apud Locros olim ostendebatur Eunomi citharedi statua, quae insidentem citharae cicadam habebat. Missam ego facio propter prolixitatem historiam, qua retulit Strabo quiddam peculiare cicadis quae his in locis versantur obvenisse
.
[49] Super Locrorum agros Brutii mediterraneam occupabant, ubi erat Mamertinum nobile olim sed nunc iam sublatum oppidum, unde dicti sunt Mamertini, gens olim ferox quae Messanam urbem dolo cepit atque diripuit, ut ostendam plenius, quom in Sicularum rerum mentionem pervenero
. Silva praeterea est in mediterraneis his locis ferax optimae picis, quam Brutianam vocabant, proceris est arboribus aquisque referta dulcissimis, ad milia passuum C longitudinis. [50] At vero, quando Ausones primi haec loca tenuere, Ausonium mare LXXX circiter passuum milia patens quondam nominatum est quo terrae huius pars alluitur. Ab ipsa vero regiuncula totam Italiam accepisse nomen supra demonstratum mihi fuit. Ab agro ubi fuere Locri abest passuum milia circiter X oppidum, Roccella nomine, in loco edito situm, distans a mari passibus ferme quingentis. Est etiam his in locis castellum vetus, ita enim id oppidum
[51] Post Locros ait Strabo esse Sagram, qui fluvius a Ptolemaeo nominatur Locanus, sed Satrianum hodie dicunt, a vicino, ut puto, ei castello quod eodem appellatur nomine. Ultra occurrit Caulon mons, in quo, teste Igino, in opere quod scripsit
. [52] Floruit tamen belli Troiani saeculo, cum Aeneas eius se prospexisse ex mari arces testetur apud Virgilium,
. [53] Intus autem, ad dexteram orae Locrorum, ad milia passuum
[54] Σκυλλάκιον, id est Scyllacium, postea est colonia Atheniensium, qui Mnestei comites fuere. Ab ipsa autem urbe sinus qui dicitur Scyllaticus seu, ut ab aliis scribitur, Scyllaceus nomen accepit. Efficit hic sinus isthmum ad sinum Hipponiatem, ut supra docui. Conatum ait Strabo fuisse Dionysium hunc isthmum munire muro in ea expeditione quam contra Lucanos suscepit, verbo quidem ut habitantes intra isthmum redderet adversus barbaros tutiores, re autem vera ut communem Graecorum invicem concordiam dissolveret, quo et securius interiores suo subderet imperio. Verum exteriores, incursatione facta, vetuerunt
. [55] Supra Scyllatii agrum intus absens ab ora, ad octo ferme pas
[56] Postea in ora est oppidulum quod numero plurali vocitant Castella, propter complures quae circa extant turres. Deinde Lacinium promontorium, in quo fuerat Iunonis templum antiquitus locupletissimum donisque frequentissimis plenum. Nomen accepit a Lacinio latrone, qui, illum inhabitans, fuit interemptus ab Hercule
. [57] In eo autem loco Hercules condidit ob victoriam templum quod dixi et ab eodem loco Iuno dicta est a veteribus Lacinia, ut apud Virgilium,
. [58] Finitur eo Scyllaticus et Tarentinus incipit sinus. Hinc ait Plinius incipere alterum Europae sinum magnoque flexum ambitu patere intra hoc et Acroceraunium Epiri promontorium; eo autem comprehendi reliquum Italiae Liburniaeque et Illyridis atque Dalmatiae
. [59] Croton inde est priscum, adhuc retinens nomen a Crotos seu κρότος Graece, quod Latine dicitur saltatio. Erat enim locus, ubi ludorum multiplex genus celebrabatur. Distat a Lacinio passuum milia circiter XX. Ipsum autem Lacinium a Zephyrio abest passuum milia LX. At Zephyrium a Leucopetra milia passuum altera ferme tanta. Sed hoc ad Pelorum Siciliae milia distat L. Inde
[60] Post Crotonem, facit mentionem Strabo duorum fluviorum, Esari et Neaethi, prisca adhuc servantes nomina, quos praetermisit Ptolemaeus. Et re vera iter facientibus per oram eorum fluminum occurrunt hostia. Iapiges vocabantur ab Iapigia regione, de qua fiet mihi suo loco mentio, qui primi Crotonem habitavere, teste Ephoro
. [61] Ut vero auctor est Anthiocus, cum Achivi oraculum a deo cepissent ut Crotonem conderent, Myscellus, eorum dux, ad considerandum locum accessit. Is, cum iam aedificatam cerneret Sybarim, a vicino flumine nomen habentem, eam iudicavit esse praestantiorem. Idcirco, reversus ad oraculum denuo rogavit nunquid hanc pro illa condere ei datum esset. Responsum ei fuit ut, missa Sybari, Crotonem construeret. De Sybari post dicemus. Auxilio igitur Archiae, qui tunc Syracusas in Sicilia condebat, Myscellus aedificavit Crotonem, cuius agri pars ab Iapigibus, ut dictum est, tenebatur
. [62] Fuit autem civitas rei bellicae peritissima, quae maximam exercendis athletis operam dedit. In unius igitur Olympiadis ludis saepe viri qui coeteros superaverunt Crotoniatae fuere omnes. Plurimos ergo Olympiacos, id est ad Olympia victores, habuit, quanquam haud multo post tempore habitata perseveravit. Id quor florentissimae acciderit civitati paucissimis dicendum.
In ripa Sagrae fluminis, cuius supra mentio habita est, sitae erant Castoris et Pollucis arae. Ad eas convenit exercitus X milia Locrorum, qui una cum Rheginis adversus Crotoniatas bella cruenta gerebant. Eodem autem convenere copiae Crotoniatarum, quarum numerus fuit centum et XXX milia. Collato igitur Marte, Locrorum ac Reginorum victoria fuit. Quo vero die proelium commissum est, mirabile dictu, existentibus ad Olympia nunciatus est is belli eventus. Hanc autem ipsam cladem constat extitisse causam Crotoniatis ne diu eorum robur ulterius perseveraret, tantus fuit numerus suorum civium qui eo certamine cecidere
. [64] Ad eorum nihilominus magnam aeternamque gloriam accessit ingens Phytagoreorum cetus. Rexisse Phytagoram florentissime scholam Crotone cum maxima auditorum frequentia docui iam supra, volumine III, ubi tanti viri, ut et aliorum complurium sapientum, vitam perstrinxi. [65] Floruit ex Crotone athletarum omnium celeberrimus Milo, Phytagorae discipulus. Fama est, columna quandoque in philosophorum contubernio laborante, Milonem subeuntem salvos reddidisse universos ac deinde se ipsum extraxisse. Id et alia permulta supra humanas vires fecisse traditur. Inter coetera autem fertur taurum in Olympiaco certamine ictu nudae dexterae occidisse perque stadium in humeris eum sine labore portasse totumque die, quo illum mattaverat, comedisse
. [66] Primus coronatus fuisse dicitur in Olympiade, tes
. [67] Ipsa Croto non est hodie ea amplitudine et auctoritate qua antiquitus fuerat, quanquam est celebris nominis propter marchionatus episcopalisque ecclesiae titulum. Intus, ad passuum milia circiter IIII, est oppidum quod incolae corrupto verbo vocitant Cirò, cum ‘psichron’, id est ‘frigidum’, dicendum esset. Est enim editus locus ubi situm est ideoque gelidus, cum saepe ventis imbribusque pulsetur. [68] Facit deinde mentionem Strabo oppidi Sybaris quondam dicti, quod Achivi, auctore Is Eliceo, inter duos fluvios Chratidem et Sybaridem condidere, a Crotone ad CC stadia distans. Eo excellentiae et felicitatis eam idem ait auctor excrevisse, ut quaternas proximas rexerit gentes et quinque ac XX urbes suo subegerit imperio, contra praeterea Crotoniatas trecentorum hominum milium duxerit exercitum; totam autem hanc felicitatem intra dies LXX illis Crotoniatas intercepisse, adeo delitiis et luxuria intemperantes defluebant. [69] Urbe nanque potitos Crotoniatas inducto fluvio cuncta demersisse, paucos deinde ea ex clade superstites ipsum quidem locum inhabitasse, sed temporis intervallo
. [70] Si equi de Sybaride fluvio biberint, sternutamentis agitari eos constat. Eam ob rem ab eius potu greges amovent. Crathis autem homines in eo lotos caesarie candidos et flavos efficit multisque medetur morbis. Thurii cum diutius beatam duxissent aetatem, in Lucanorum tandem potestatem servitutemque redacti sunt. Postea, cum in libertatem se vendicassent et bello a Tarentinis lacesserentur, ad Romanorum tutelam confugerunt. Qui, mittentes pro virorum paucitate accolas, mutato nomine, Copias civitatem appellavere. Thurinum vinum nobilissimum inter vina habebatur
.
[71] Post Thurios, quorum urbs deleta est, dicit Strabo fuisse Lagariam, castellum a Phocensibus aedificatum. Vinum quod eius ferebat agrum dulce molleque erat et a medicis mirifice commendabatur. Postea tradit fuisse Heracleopolim, paululum supra mare distantem a Thuriis stadia CCCXXX, et deinde navigabiles amnes duos, Acirim et Sirim, et super hunc fuisse positam eiusdem nominis civitatem a Troianis habitatam sed, interiecto tempore, a Tarentinis eo deductam coloniam et ab eis appellatam Heracleam. Et ita quidem se habe
[72] Aetate vero Ptolemaei quaedam ex eis quae dicta sunt loca sublata fortasse erant, cum eorum nequaquam meminerit. Quae nam autem sint aevo nostro nova locorum vocabula a Crotone usque Metapontum hinc ostendendum est. Primum ad oram est Cariates oppidum, episcopali sede nobile. Orae autem vicini sunt agri quorundam oppidulorum quae vix sunt ulla mentione digna. Sinus deinde Rossanensis cognomen accipiens a Rossano, civitate archiepiscopali cathedra celebris, absens a mari passuum circiter III milia. Fertilis est eius ager et vinetis olivetisque perpulcher. [73] Distat ab eo oppido ad passuum milia ferme VIII Corilianum, in cuius agro est argentifodina, quae haud mediocriter augeret Neapolitanorum regum vectigal, si in perscrutando ex ea argento qua opus esset diligentia uterentur. Abest ab ora ad milia passuum circiter III. Abundantior est argentifodina in eiusdem agro, quae abest a Rossano ipso ad passuum milia ferme XVI, nomine Longobuccum. Vicinum his locis Coreliani est beatae Mariae Virginis nobile templum cui Patiro est cognomen, quod incredibili veneratione a populis, qui circa habitant, frequentatur. Intus, ad milia passuum ferme XII, est Cassanum, episcopali dignitate clarum oppidum. [74] Est et Terra Nova, est et Casale Novum, haud contemnendum ob fertilitatem eximiam castellum, tria passuum milia distans a litore. Est et Castrum Villarum, et Tarsia, castellum in vertice montis cuiusdam ardui positum. Ora est deinde per quam iter facienti occurrunt duo illi amnes Crates
[84] Ptolemaeus autem ostendit eam terminari Tarento, sed hunc sequens ego auctorem, primum quae de Metaponto deinde ea quae de Tarento a veteribus traduntur ostendam. Sunt qui dicant eam urbem conditam a Piliis fuisse, qui a Troia cum Nestore navigaverant. At Solinus tradit Locrenses ipsam ae
. [85] Ephorus autem scripsit Daulium tyrannum Crisae, Delphis finitimae, eiusdem urbis conditorem. Rumor etiam est Leucippum philosophum ab Acheis ad civitatem habitandam socium legatum fuisse. Metapontum ait Antiochus eam civitatem fuisse prius dictam, sed in Metabum nomen eius postea quosdam transmutasse. Metapontinos tantum felicitatis e re rustica consecutos fuisse fama est, ut Delphis donum obtulerint auream aestatem. Tempestate quoque mea et regiuncola ubi fuerat sita Metapontus et ei circumrecti agri inclytae sunt fertilitatis, quanquam parum salubre caelum ibi esse mortalibus perhibent
. [86] Civium eius habuit mentionem Herodotus suarum
. [87] Distabat Metapontus a Tarento milia passuum XXIII. A Turri vero Maris Tarentum, sive mari sive terrestri itinere proficiscentes, duo prospectant oppida in arduis posita collibus, ambo titulo episcopatus ornata, Castellanetum et Motulam. Offert se deinde Palasanum, castellum plano in loco situm, absens ab ora milia passuum IIII. Postea oppidulum quam Massaphram appellant, cui ab Aquilone imminet collis, a quo natura munitissimum redditur. Distat a mari vix V milia passuum. Ad Tarentinum hinc pervenitur agrum.
[88] Tres regiones quarum hactenus memini, Lucaniam et Brutiam Magnamque Graeciam, uno simul vocabulo Calabryam vulgus hoc saeculo cognominat atque ita earum habitatores vocitant Calabros seu Calabrenses; sed constat cuique doctissimo, eis praesertim qui veteres legunt historias, quam manifestus sit vulgi error, cum Calabryae nomen priscis saeculis ei sit inditum regioni quam hinc descripturus sum, quae, ut multi tradidere, a Metaponto, ut autem alii a Tarento, principium sumit.
Quare nescio qua sit ratione excusandus Servius grammaticus, qui in
. [92] Postea igitur quam, peragratis Lucania atque Brutio Magnaque Graecia, quae pars est Brutii, Tarentum usque perveni, ad Calabryae descriptionem me conferam, si tamen prius mentionem fecero de Tarento, quam urbem Ptolemaeus, quem auctorem ea in re sum ipse secutus, Magnae Graeciae non Calabryae dedit
.
[93] Virgilius, faciens Aeneam relicta Calabrya Siciliam versus navigantem, sic et facit illum loquentem post versus modo adductos: «Hinc sinus Herculei, si vera est fama, Tarenti / cernitur». «Lacones, – inquit Servius – et Athenienses diu inter se bella gesserunt. Cumque utraque pars affligeretur, Lacones, quibus deerat iuventus, praeceperunt ut eorum virgines cum quibuscumque eis place
[94] Bene ergo ait Herculei Tarenti, si vera est fama, Taram ipsum oppidum condidisse et Phalantum auxisse. Sed afferenda mihi sunt quae de prima Tarenti conditione alii scriptores verius atque prolixius prodiderunt; mox dicendum de civitatis potentia atque claritudine qua priscis temporibus floruit; postea quemadmodum vires amiserit; postremo qualis et quanta sit aetate nostra inter coeteras vel Calabryae vel Apuliae vel Iapigiae vel Magnae Graeciae civitates, si earum regionum eius ager portio sit. [95] Locum ubi situm est Tarentum tradit Strabo primum tenuisse barbaros et Chretenses, qui una cum Minoe, dum insequeretur Daedalum, in Siciliam navigarunt. Nanque mortuo in ea insula eorum rege apud Cocalum, inde quamprimum discessere et ad Tarentina litora delati sunt. Nec fuit omnium una sententia. Multi enim eorum, inde digressi, Macedoniam petivere positisque illic sedibus Bugae cognominati sunt; plerique vero circumiecta tenuere loca. Atque ita quandam Calabryae et Apuliae usque in Dauniam regionem habitantes, Iapigiam ab Iapige eorum duce nominavere. Aiunt autem Iapigem Daedali fuisse filium, quem ille in Chreta ex muliere quadam indigena dicebatur suscepisse
. [96] Haec ubi Strabo narravit, ab heroe quodam, cuius tacuit nomen, ait Tarentum nomen accepisse. Huic itaque Strabonis sententiae fuerant qui adiicerent fuisse quempiam ex barbaris aut ex Chretensibus, quorum memini, qui Tarentus nominaretur et ex se Tarentum appellaverit
. [97] Quocirca ambiguum est Tarentinis a quo eorum civitati sit inditum nomen, cum quidam a Tara Neptuni filio, alii a barbaro vel Chretensi Tarento, nonnulli a Phalanto Spartano tradant ipsam civitatem vocabulum accepisse
. Nostrae tamen aetatis Tarentini affirmant a Tara fluvio, V milia passuum ab eorum urbe distante, fuisse nominatum Tarentum. Contra afQuando autem Iustinus, alios rerum scriptores secutus, tradit in
[104] Huius populi seu civitatis potentia et claritudo qua antiquitus floruit, his verbis Strabo explicuit. Amplissimae Tarentinorum opes aliquando fuere. Democratia, potestate populari, rem eorum administrabant. Classe maxima cunctos accolas superavere. Emiserunt in expeditiones aliquando peditum ad XXX milia, equitum ad III milia, equitum ductores mille. Philosophiam Pythagoream in primis amplexati, Architas praecipue qui eorum rei publicae diutius praefuit. Quo mortuo, paucis post annis propter fortunas nimium secundas, adeo soluti sunt illecebrosis deliciis ut maximam totius anni partem in ludis agendis festisque diebus celebrandis consumerent; eam ob rem urbanum regimen ferri in deterius coepit
. [105] Flagitiorum unum illud potest esse documento, quod coacti sunt externis uti imperatoribus. Contra Messapios enim et Lucanos, Alexandrum Molossorum regem accersiverunt, antea quoque Archidamum, Agesilai filium, postea Cleonymum et Agathoclem, Siciliae regem, dein Pyrrhum, Graeciae regem, quom adversus Romanos bella gessere. Nec vero illis obtemperaverunt quos invocaverunt, quin, eis infensi, inimicitias contraxere. Haec magna ex parte ex Strabonis traditione delegi.
[106] Sed nequaquam sunt praetermittenda quae de felicitate deque calamitate Tarenti prodidit perquam paucis Lucius Florus «Tarentum – inquit – Lacedaemoniorum opus, Calabryae quondam et Apuliae totiusque Lucaniae caput, tum magnitudine et muris portuque nobilis, tum situ mirabilis. Quippe in ipsis maris Adriatici faucibus positum, in omnes terras, Histriam, Illyricum, Epirum, Achaiam, Aphricam, Siciliam, vela mittit. Imminet portui ad prospectum maris positum maius theatrum, quod quidem causa miserae civitati fuit om
. [108] Haec attuli ex Lucio Floro vel ex Tito Livio potius, ex cuius opere clarum ille epitoma conflavit. Missa facio quae gesta sunt bello illo Tarentino a clarissimis Romanorum ducibus Curio et Fabricio, quorum hic in castris quidem oblatam sibi a Pyrrho imperii partem repudiavit, in pace vero decem argenti pondo quasi luxuriam censoria gravitate damnavit. Ille autem in bello medicum venale Pyrrhi caput offerentem remisit, in pace fictilia sua Sannitico auro praetulit. Non enim est mei propositi cunctarum rerum quae variis obtigere temporibus seriem prolixius ostendere
. [109] Sed iam eiusdem auctoris verba afferamus, quo satis intelligatur quis tanti belli exitus fuerit. «Quis ergo – inquit – miretur his ducum moribus virtuteque militum victorem fuisse populum Romanum? Uno etiam bello Tarentino intra quadriennium maximam partem fortissimasque gentes, opulentissimas urbes uberrimasque regiones in deditionem redegisse? Aut quid adeo fidem superet, quam si principia belli cum exitu conferantur? Victor primo proelio Pyrrhus totam trementem Campaniam, Lirim Fregellasque populatus, prope captam a Praenestina arce prospexit urbem et a vicesimo lapide trepidae civitatis oculos fumo ac pulvere implevit. Eodem postea bis exuto castris, bis saucio et in Graeciam suam trans mare ac terras fugato, pax et quies et tanta de opulentissimis tot gentibus spolia, ut victoriam suam Roma non caperet. [110] Nec enim temere ullus pulchior aut speciosior in urbem triumphus intravit. Ante hunc diem, nihil nisi pecora Volscorum, greges Sabinorum, carpenta Gallorum, fracta Samnitum arma vidisses, tunc, si captivos aspiceres, Molossi, Thessali, Macedones, Brutius, Apulus atque Lucanus, si pompas, aurum, purpura, signa, tabulae, Tarentinaeque delitiae. Sed nihil libentius populus Romanus aspexit quam illas quas timuerat tum suis turribus belvas, quae non sine sensu captivitatis, submissis cervicibus, victores equos sequebantur»
. His Lucii verbis satis constat quanta fuerit Tarenti auctoritas, ad quam civitatem contra Romanam potentiam vindicandam, tot fortissime gentes cum suis ducibus, Pyrrho praesertim potentissimo rege eodemque viro rei bellicae peritissimo, coiere; quanquam alia permulta de ipsa conscripta sunt a rerum scriptoribus, quae missa facio, ne mei propositi modum excedam. At si quis alia de ea civitate prodita nosse plenius velit, ad illos qui ea se tradidere se conferat: ad Plutarchum praesertim, apud quem ea leget, quibus perfacile intelliget quantum olim res Tarentina floruerit. Scribens enim ille Pyrrhi vitam, quaedam tradidit quae ad Tarentinorum historiam pertinuere. [112] Erat in Tarentino agro aedes Herculi sacra, ubi mos erat celebrari publicum totius regionis Graecorum conventum. Stadium habebat urbs ornatissimum forumque amplissimum, ubi situs erat Iovis colossus ex aere fabrefactus, eximiae post Rhodium magnitudinis. Inter forum autem atque portus os arx extollebatur, ubi servabantur statuae multaque vetera ornamenta, quibus antiquae civitatis gloria ostendebatur. Quarum rerum partem maximam Carthaginienses, urbe potiti, vastavere, partem quoque Romani, vi urbe capta, ut spolia vendicavere; e quibus Herculis imago sublimis ex aere in Capitolio Romae fixa fuit, opus Lysippi, quod donum optulit Fabius Maximus, qui ipsam urbem cepit.
[113] Profecto in Graeciam Pyrrho, Romani arma vertunt in eos qui causa fuerant ut ille in Italiam accersiretur. Quibus omnibus brevi partim deletis partimque in potestatem redactis, decreverunt ut, confectis omnibus Italicis bellis ipsaque Italia subacta et legibus obtemperare iussa, universae paene urbes, quae caput sedesque fuerant validiorum hostium, everterentur. In earum numero ferunt fuisse Tarentum. [114] Quod re ipsa facile intelligitur. Non enim vasta et praevalida locique natura munitissima urbs tolli nisi Romanorum viribus poterat, verum propter loci oportunitatem bonitatemque terrae atque agri fertilitatem eximiam. Facta postea fuit a populo Romano potestas ut liceret paucis ex veteribus colonis oppidulum aliquod condere ubi eis placeret, modo nihil, ubi vetus urbs fuerat, aedificarent. Ita illi, in loco ubi nunc est, sedes posuere veterisque Tarenti nomen tenuere
. [115] Strabo vero tradit Romanam eo deductam fuisse coloniam nec ullam facit mentionem, qua prodat Tarentum a Romanis fuisse sublatum. Aliorum igitur quorundam sequar ipse traditionem. Coaluerunt oppidani paulatim et una cum multis qui eo convenere, crescente progressu temporum multitudine, oppidum ampliaverunt in eam qua hodie extat magnitudinem
. [116] Declinante deinde Romani imperii maiestate,
[117] Veteris Tarenti quantus fuerat ambitus apparet hac aetate manifestissime. Apparent et aedificiorum veterum etiam magni theatri, cuius meminit Florus, vestigia. Fauces amplissimi atque tutissimi portus, iactis in profundis molibus, obseratae quodammodo sunt, ita ut portum ipsum subire ingentis magnitudinis navigia, ut olim solebant, non possint. Quisnam fuerit primus rei huius inventor nemo est Tarentinorum qui sciat
. [118] Iecit multis in locis ipsarum faucium ingentia saxa superstructisque arcubus dedit mari complures aditus, per quos quasi per fluviorum hostia mare, solita vicissitudine currens atque re
[120] Ipsa civitas anno ab hinc CC et XX coepit regi imperio eorum qui principes nominati sunt. Titulo itaque principatus insignis fuit ad meam usque tempestatem, hoc est usque ad Ioannis Ursini mortem, qui postremus fuit principum Tarentinorum. Is tanta prudentia suis praefuit popularibus, quanta explicari vix posset. Tanta eum adhuc mortuum benivolentia ac veneratione prosequuntur, ut credatur eius nomen nulla unquam apud posteros Tarentinorum oblivione delendum. [121] Est quoque Tarentum archiepiscopali dignitate inclyta civitas. In eius insigniori templo iacet beati Cataldi corpus qui vivens Tarentinae ecclesiae praefuerat. Satis de Tarento. Ad Calabryae descriptionem nos conferamus.
[1] Calabrya octava Italiae regio adversa est Crotoniatarum litoribus ac sinui Tarentino estque in peninsulam emissa regio. Adepta est id nomen Graeco vocabulo, quod bonis abundet: hoc est a καλά, quod est ‘bonum’, et βρύω, quod est ‘scaturio’ apud nostros, quasi bonis scaturiens; quod re vera affirmari potest. [2]Terra enim ferax est omnium paene rerum quae sunt necessaria victui mortalium. Adde et agrorum amoenitatem praecipuam multasque civitates insignes, castella praeterea ac vicos populis frequentes paene innumerabiles, ad haec hominum quos fert praeclara ingenia. Veteres quidam aliis quoque hanc peninsulam cognominavere vocabulis. Nam et Messapiam et Peuzetiam et Iapigiam et Calabryam et Salentinam communi eam appellatione nuncupabant. [3] Messapiam quidem Graeci a Messapo, cuius in
[4] Sunt qui eandem regionem et circumiacentes sub Apuliae vocabulo comprehendi velint. Sed teste Ptolemaeo qui fuit, ut saepe dixi idemque saepius repetam, geographorum omnium doctissimus, quicquid terrarum continetur inter Fiternum fluvium, quem hodie vocant Forturum, et laevam Apenini partem interque Calabryam atque agrum Tarentinum recta usque ad Apenini radices, totum Apuliae appellatione cognominatur. [5] Servius vero grammaticus non hanc regionem, hoc est peninsulam, de qua nunc fit sermo, Messapiam et Peuzetiam cognominatam fuisse dicit, sed ea loca quae Gargano monti sunt propinqua. Nanque exponens illum Virgilii locum,
[7] Hac vero tempestate nulla horum nominum appellatione, sed Terra Otranti corrupto verbo vocatur ab Hydrunto oppido, quae Hydra quidem a
[11] A Ptolemaeo ita describitur: Iapigum seu Salentinorum promontorium, Hydra, Luspiae, Brundusium; mediterraneae Rhodiae, Neritum, Aletium, Baubota, Uxsentum, Veretum, Sturni. [12] Earum civitatum quaedam extant, quaedam sublatae sunt. Sunt insuper nova quaedam nostrorum temporum hominibus notissimae, quae praetermittenda nequaquam fuere, cum sint mentione digna. [13] Post Tarentum occurrit Sancti Viti nobile monasterium ordinis Sancti Basilii, cuius abbas est Ioannes Galeardus Brutius, cuius habui mentio
[14] Inde ad milia passuum V est Monaciccium, distans ab ora vix mille passibus. Ipse locus licet teneatur a paucis qui illic agunt agri colendi gratia, habet tamen arcem haud contemnendam quam qui prospectant a mari putant eam non facile expugnabilem. Intus est Lizzanum, quod castellum distat ab eo milia quatuor. In agro Tarentino in locis mediterraneis paulo amplius mille passibus a mari distantibus sunt aliquot castella, quorum unumquodque suam habet arcem, cum ad agrorum custodiam, tum vero maxime ad arcendas subitas hostium excursiones. In his est Pulsanum. Est et Leporanum, eo mentione maxime dignum, quod in locis quae vergunt ad mare fontes habet nitidissimos, quorum aquis rigantur agelli qui hortis redduntur amoenissimi. [15] Post Monaciccium ab eis qui iuxta litus faciunt iter prospicitur castellum quod Marugium nominant, distans ab ora passuum milia III, a Monaciccio vero milia ferme IIII. Postea ad oram est nobile Sancti Petri templum vetustum, utpote apostoli Petri temporibus conditum, ad quod III nonas aprilis circumiacentium populorum ingens multitudo venerandi loci gratia convenit. [16] Oppidum deinde occurrit maritimum quod Graeco vocabulo dicitur Gallipolis, cum primi qui locum habitavere Graeci fuisse ferantur. Huic rei testimonio est ipsa Gallipolitana ecclesia, quae Deo hymnos lingua Graeca decantat, nec nisi Graece Deo illic a clero redditur officium. Episcopali dignitate nobilis est; est eius antistes Alexius natione Graecus vir aeque Graece atque Latine doctissimus, cuius eloquentia a disertis viris haud mediocriter commendatur. Abest a Tarento ea civitas milia passuum circiter L. Eius ager olivetis abundat. Adiacent huic continenti insulae duae parvulae, nulla mentione dignae. [17] Antiqua civitas est, cum de ea Plinius in
[20] Ipsa autem Ceraunia Chimarra nunc corrupte nominantur. Sed quod magis placet Chimarram vocitat vulgus, quae Chimera antiquitus nuncupabatur, ubi nunc est arx loci natura munitissima. Ab eo praeterea usque ad Lacinium intervallum est milium passuum LXXXX totidemque usque Crotonem, unde dixi esse principium sinus Tarentini qui circuitu patet milia passuum circiter centum, ut quidam affirmant, seu CXXX, ut alii metiuntur. [21] Postea ad milia ferme XX est oppidum quod dicitur Castrum, episcopatus dignitate nobile in litore positum. His in locis est statio ad quam solent convenire navigia, quibus a mercatoribus exportatur oleum atque alia permulta quae e mediterraneis ex agro praesertim Liciensi ad oram convertantur ad alias transmittenda nationes.
[25] Ad Hydruntum postea itinere milium passuum XX navigatur. Urbecula erat Strabonis tempore, hodie quoque parvula est, licet eius ecclesia archiepiscopali emineat dignitate. Eius ager multis in locis fertilis est et amoenus.
[27] Chretenses, qui e Gnoso cum Theseo discesserunt, Brundusium primi habitavere. Tempore autem posteriori civitas regia potestate gubernata est. Sed cum res eorum aucta plurimum esset, invidit eis Phalantus dux Tarentinorum et ducto adversus illos exercitu non parvam illis agri portionem abstulit. Postea vero eiectum eum a Tarento Brundusinii acceperunt vitaque dein defunctum honore sepulturae eximiae decoraverunt. Quanta esset loci ubi situm Brundusium commoditas, eo praecipue ostenditur, quod quicunque ex Graecia et ex Asia Romam petere proponebant huc applicabant, contra qui ex Roma ad ea loca concedebant ex Brundusino portu solvebant. [28] Haec urbs non modo priscis, sed christianis quoque temporibus amplissima fuit et populosissima. Coeterum anno ab hinc ferme centesimo dissidentibus inter se capitalibus odiis
[29] Duae autem erant viae, per quas faciebant iter qui ab ea urbe Romam proficiscebantur. Una quidem mulis vectabulis per Pediculos et Daunios ac Samnites usque Beneventum. In qua via erant hae civitates: Aegnatia, quae deserta nunc est, ut suo loco dicetur; post eam Celiam et Netium, quae sublatae penitus sunt; post quas Canusium, cuius quaedam pars extat. [30] Altera per Tarentinum agrum, et si quanta est diei circuitio facta esset a viatore via, ei Appia offerebatur plaustris commodior. In ea via erat Uria, urbs inter Brundusium et Tarentum media, quam eam puto quae Orea hodie dicitur, et Venusia in Samnitum Lucanorumque posita finibus. Communicabant autem ambae hae viae ad Beneventum indeque ad Campaniam ex Brundusio. Earum multis in locis extant hoc tempore quaedam vestigia quae frequenter ipse pervestigavi oculis iter a Benevento Tarentum versus faciens. [31] Haud procul a Brundusio fuit Rudiae, urbs Graeca, a qua oriundus fuisse dicitur Ennius poeta clarissimus. Fuit autem in mediterranea regione, ut et Luspiae, quae deletae sunt. Ptolemaeus tamen Luspiam litoralem esse tradit. Meminit et Salapiae Strabo, quod oppidum fuisse dixit paulum a mari semotum. [32] Nunc, postea quam per oram Tarento usque Brundusium pervenimus eiusque urbis mentionem, quae occurrere nobis potuit, habuimus, terrestri iam itinere e Brundusio per isthmum Tarentum redeamus, quo meminisse etiam possimus locorum medi
[33] Inde fit iter Oream versus, quod oppidum Chretenses aedificavere errabundi e classe Minois, quom in Siciliam navigavit. Uria antiquitus nominabatur quam dixit Herodotus in Iapigia fuisse. Est id oppidum in edito loco situm habetque arcem natura loci munitissimam et ipso oppido ad levam relicto ab eo milium passuum XXIIII intervallo Tarentum pervenitur. Sunt autem qui aliorsum faciunt iter, id est ex Latiano, haudquaquam Oream, sed Francam Villam versus se conferunt. [34] Ab eo vero oppido petunt castellum inde distans milia passuum VIII, quas Cryptaleas vocitant, unde itur Tarentum intervallo passuum milium XII. In medio isthmo prodit Strabo fuisse Thyream, ubi regiae quaedam magnifice structae sua aetate extabant, quas nostri temporis homines non vident, cum sublatae prorsus sint. His ita ostensis, restat mihi alius labor iure optimo suscipiendus, quo attingam mentione digna oppida quae sunt inter isthmum et oram quam modo peragravi. [35] Omnium praestantissimum est Aletium. Eo nanque vocatur nomine id oppidum apud Ptolemaeum. Eius nullam habuit mentionem Strabo. Nostro saeculo Litium dicunt, non Aletium. Eiusce appellationis causam quidam ex accolis hanc reddunt. Aiunt enim a Lytia illa Asiatica, cuius ego supra memini, de Asiaticis locutus rebus, fuisse profectos eos qui id oppidum condidere et a patria unde venerunt locum cognominasse. Hoc si haberet veritas, per ‘y’ Graecum scribendum esset Lytii nomen. Quod tamen non servat Litiensium usus. [36] Aliis placet a Litio ei nomen fuisse, quo duce in Calabryam venerunt qui Litium aedificavere, et ab illo inditum oppido vocabulum. Sunt praeterea qui Lyctium dici malint, quibus ego vehementer assentior, propter illa Aeneae verba apud Virgilium: «Et Salentinos obsedit milite campos / Lyctius Idomeneus». Salentinos quippe constat
[41] Abest inde passuum VI milium intervallo Galathina, oppidulum eo nobile quod aetate mea tulit Antonium Galatheum, philosophum et medicum doctissimum. Adde etiam arti humanitatis deditissimum, cum sit ipse suapte natura humanissimus magnoque et versatili ingenio praeditissimus, multis qui bene dicendi arti inserviunt non modo prosa oratione, sed carmine etiam haud mediocriter praeferendus. Ad haec non solum situs terrarum est peritissimus cognitor sed, quod est perquam rarum in homine docto reperiri, ipse sua ipsius manu facit pingitque tabulas quibus descriptus orbis ostenditur. [42] Distat ab eo loco milia passuum circiter III oppidulum quod Sanctum Petrum appellant, eo praeter coetera clarum, quod habet Sanctae Caterinae templum, praecipua omnium paene mortalium veneratione celeberrimum, quod Ioannes Antonius Ursinus Tarentinus princeps aevo nostro magnifice erexit tenerique voluit a religiosis viris ordinis beati Francisci, quos vocamus Fratres Minores. Sunt et in eadem regione alia multa oppidula atque castella, de quibus habere mentionem quanquam longissimum et forte supervacaneum est, non tamen pigebit et ipsorum atque eorum quae dicta sunt nomina et quanta sit inter se distantia vel breviter commemorare principium facio a locis Galipoli propinquis. [43] Ab eo distat Racali milia passuum VII. Et inde Gallianum milia passuum IIII;Tricasum, non longe a mari positum, abest a Galipoli milia passuum XXV. Postea distat a Tricasio Castrum milia VIII, unde usque Hydruntum est iter milia passuum VIIII. Intus est Minorvinum, distans a mari milia XII.
[1] Ptolemaei secuti doctrinam, Apuliam dicimus incipere quidem a Calabryae finibus, hoc est post Brundusinum Tarentinumque agrum, terminari vero Fiterno fluvio qui est trans Garganum montem et corrupto veteri vocabulo nunc dicitur a vulgo Fortorus
. [2] Coeterum etsi populi qui regionem longe lateque tenent communi nomine dicantur Appuli, quidam tamen ex eis dicti sunt olim Appuli Paediculi et iidem Aetholi atque Peuzetii; alii Apuli Daunii a Daunio eorum antiquissimo rege, Pilumni filio, quem aiunt Diomedis fuisse socerum. Aetholi tenent quantum terrae est a Brundusino agro usque ad Aufidi fluvii hostia. Aetholorum nomen acceperunt ab Aetholia illa Graeca, de qua facta fuit mihi mentio libro < > unde profectos perhibent colonos qui pulsis Paediculis haec loca tenuere
. [3] Paediculi vero dicti fuerant prisci terrae huius
[4] Quos enim pueros Latine nos dicimus, παῖδες Graeco dicitur vocabulo. Nec tamen putandum est solos fuisse pueros, qui tantum sibi gloriae vendicaverunt, sed quia pueri ipsi genere antecellebant mortalibus qui illos comitabantur, ab illis universae genti dari nomen maluere. Eorum unus Barion oppidum ampliavit, Iapyx ante appellatum a Daedali filio
. Nunc Barum cognominant. Peuzentinii vero iidem a Peuzetiae, hoc est Calabryae, vicinitate cognominati sunt. [5] Sed ostendendum quoque est unde molitum fuerit nomen Apuliae, quam regionem hoc loco describere coepi. Sunt qui dicant ab ‘a’ Graece, quod Latine significat sine, et pluvia nominatam a maioribus Apuliam, quasi sine pluvia; eo videlicet quod vel raro vel non quantum est satis eius terra irrigatur imbribus. Quae etymologia indoctorum hominum est: primum quia esset ex Graeca atque Latina voce facta compositio, a quo usu abhorrent docti grammatici. At si quo id usu admitteretur, Apluviam, non Apuliam maiores cognominassent. [6] Deinde quia mentiuntur quicunque affirmant vel raram esse in Apulia pluviam, vel quam habet suis arvis nequaquam sufficere. Quippe satis superque ipsam esse Apuliae terrae, argumento manifestissimo est frumenti, hordei, croci, leguminis, vini, olei, amygdalarum, lini et multorum bonorum fructuum pecorumque mira copia, qua universas paene Italiae regiones maxime superat. Quanquam non inficior multa esse in ea aquarum indiga loca. [7] Quod significari voluit Persius
. [8] Doctiores autem affirmant ab Appulo antiquissimo rege Apuliam accepisse nomen, qui multo ante Troianum bellum imperitavit regioni, quae longe lateque extenditur ab Aufido fluvio usque ad Ferentanorum ter
Pediculorum ager extenditur usque ad Aufidum fluvium. [9] Cuius litoralia Ptolemaei tempore sic se habebant: Egnatia, Barum, Aufidi fluvii hostia. Mediterraneae vero civitates erant hae: Venusia, Celia
. Sed aetate mea ex his civitatibus tantum extant Barium et Venusia. Egnatiae vestigia argumento sunt temporum nostrorum hominibus eam fuisse urbem et vetustam et egregiam ac non mediocriter pulchram. Hodie autem multae sunt in hac Apuliae parte cum mediterraneae tum litorales civitates atque castella et oppidula, quorum quaedam propterea nova esse coniicio, quod eorum veteres terrarum descriptores haudquaquam meminere. Sed primum litoralia deinde quae sunt intus commemoranda sunt.
[10] Post Brundusini portus os, facta Boream versus flexione, primum se offert Ostoniensis agri litus, a quo distat Ostonium milia passuum IIII. Ipsum oppidum episcopali sede nobile est. Agrum habet multarum rerum, quarum hominum indiget usus, oleae praesertim in primis feracem et, quod apud eos qui non viderunt putatur incredibile, ab Ostoniensi agro omnia paene loca longe lateque vicina litoribus ad spacium milium passuum XL instar silvarum mire olivetis abundant. Ex eorum autem fructu populi qui loca ipsa tenent maxima lucra consequuntur. Huius civitatis est hodie antistes Bartolomeus Sulmonensis, rhetor et poeta praeclarus. [11] Villa Nova vocatur locus quo conveniunt navigia, quibus Ostoniensium oleum exportatur. Si ex Cryptaleis, cuius Castelli supra mihi facta est mentio, terrestri itinere intervallo milium passuum ferme XII Ostonium usque perrexeris, quicquid terrae calcaveris asperum est et montanum.
Qualia sunt etiam paene omnia mediterranea, quae a Brundusini agri finibus media inter Aquilonem et Occidentem longe usque ad Apeninos montes excurrunt, horum etiam montium magnam, ut Strabo quoque tradidit, habent communicationem
. A Villa autem Nova itinere passum milium XX itur Monopolim, maritimum oppidum eo mentione dignum, quod pulchrum est ac populosum et sedem habet episcopalem. Habet et agrum oleae haud minus Ostonio fertilem. [13] Tulit aetate mea viros quosdam magno ingenio doctrinaque non mediocri praestantes. In quis est Bartolomeus, cognomento Sibylla, ordinis Praedicatorum, qui, praeterquam quod est philosophus ac theologus doctissimus, est etiam multis aliis ornatus virtutibus quibus boni viri ad eum diligendum vehementer alliciuntur.
[14] Medius fere erat locus ubi sita fuerat Egnatia, cuius supra dixi adhuc iam extare vestigia. Ulterius progressu occurrit castellum qui Sanctus Vitus nuncupatur. Inde et Mola castellum, etsi ambitu exiguum, nullum tamen in tota Apulia vidi eo viris armisque munitius. Aliud deinde castellum est quod vocant Polignanum. [15] Unde intervallo milium passuum X pervenitur Barium, urbem totius regionis praestantissimam, a qua universa haec Apulorum Pediculorumque regio Terra Barensis cognominatur. Pulchra et opulenta civitas est fertilem amoenumque habens agrum et, ut coetera quibus laudari possit omittam, inclyta est et archiepiscopali ecclesia, quae est cunctarum huius regionis ecclesiarum metropolis, et sepulchro corporeque beati Nicolai Mirrheae, quondam civitatis episcopi. Ad quod venerandum, ex toto paene orbe christiano innumera peregrinorum multitudo concurrit.
[23] Vetus Canusium, quod, auctore Strabone, erat in loco plano situm, olim praeterfluebat; hodie autem distat ab oppido, quod Canusium etiam appellatur quodque positum est in loco aedito mille passuum intervallo
. Ex montibus itaque in plana delapsus suoque decursu ubique Apulos Pediculos ab Apulis Dauniis dirimens, primum per Lacedemoniensem, deinde per Melphitanum et ab eo per Lavellanum, inde post multas flexiones labitur per plana Minorvino
[24] Hactenus litoralia. Mediterranea vero non eodem commemorari possunt ordine. Quippe difficile nimiumque prolixum esset et uniuscuiusque loci situm ac ipsorum locorum intervalla demonstrare. Tantum igitur quod habet rei veritas lector a nobis accipiat. Propinquiora partim agro Tarentino, partim Brundusino sunt: Loya, Aquaviva, Cassianum, Conversanum episcopatus comitatusque titulo nobile. [25] Sub his autem Brundusium versus sunt: Sanctus Alicander, castellum ecclesiae Sancti Nicolai Barensis subiectum, Martina, Cellium, Sanctus Vitus, Carvigna, Cisterninum, Locus Rotundus, Potegnanum, Nuces, Turium, oppidum antiquissimum nunc autem in parvum castellum redactum, Rutilianum, quod castellum est ditionis etiam Sancti Nicolai Barensis. Hinc autem redeamus Aquam Vivam et inde Cassianum, a quo ad milia passuum circiter VIII pervenitur ad oppidum Altum Murum, cuius ecclesia dignitati sibi esse ducit quod nulli episcopo sed suo tantum archipresbitero paret. [26] Inde ad milia passuum II extat episcopali sede ornata civitas quae Gravinia dicitur. Ab ea milia passuum XVIII distat Spinaciola oppidum, propter agri fertilitatem haud contemptui habendum. Duo sunt deinde oppida, quorum utrunque episcopali dignitate nobilem habet ecclesiam: Venusia, Horatii poetae patria, ob tanti civis memoriam toto orbe celebrata, et Lavellum, quod abest ab Aufido milia passuum circiter III. Dant nonnulli huic etiam regioni Acherontiam, oppidum in arduo monte Apenino proximo situm, dignitate archiepiscopali insigne. [27] Eius antistes est Henricus Lugardus, Panhormi natus, ordinis Praedicatorum, philosophus ac theologus doctissimus. Ad eius doctrinam accedunt emendatissimi mores; itaque, cum eius vita a bonis omnibus maxime probaretur, Alfonsus rex ipsum elegit, qui Ferdinandi filii confessiones christiano ritu audiret. Succedens autem regno Ferdinandus, Henricum semper habuit patris loco ipsum mire amans mireque colens et observans. Adulescentulus ego, cum darem dialecticae operam, praeceptorem eum habui. Tanta autem benivolentia in omni vita mea complexus sum, ut saepe dubitarim
[28] Proximae agro Venusino fuere Cannae, clade romana nobiles. Perseveravit hoc oppidum ad christiana usque tempora fuitque ornatum a patribus nostris episcopalis ecclesiae dignitate. Mea tempestate, quanvis iaceat paucaque eius extent vestigia, facta tamen aedes integra est, cui et praeficiuntur antistites qui Cannenses episcopi dicuntur. Sunt et in ea regione, in locis Supero mari propinquis, Bitecta, quod oppidum episcopalem habet ecclesiam. [29] Huic vicina sunt Midunium et Palum castella. Botontum post ea est, quanquam mari vicinius. Nominis eius etymologiam hanc mihi quidam esse dixere: Botontum, quasi bonum totum. At in penultima syllaba ‘n’ literam euphoniae causa poni voluerunt qui ipsam aedificarunt. Respondet autem rei ipsa etymologia: quippe, cum sit pulchra bonisque ornata civibus urbs, episcopatus dignitate est inclyta. Fert eius ager omnia bona quae sunt hominum victui necessaria. [30] Tulit aetate mea Antonium Botontinum, ordinis Minorum, qui concionando peregravit paene omnes insigniores Italiae urbes, quarum populi incredibili eum favore audivere. Composuit in quatuor Petri Novariensis de theologia libros
[31] Genuit et Marianum, ordinis Praedicatorum theologum apprime doctum, virum pietate gravem humanitateque maxima praeditum. Perusii adolescens una cum eo liberalibus disciplinis operam dedi studio pertinacissimo, ita ut brevi cunctos, qui in eodem erant contubernio, iuvenes superavissemus.
[35] Ea ab hoc fluvio principium sumit finiturque Fiterno, qui fluvius, corrupto prisco nomine, Fortorius hodie dicitur, ut ante ostensum est, quae regio primum optinuit ut Apulia ab Appulo loci rege antiquissimo nominaretur. Ptolemaeus ita eius litoralia descripsit: post Aufidi fluvii hostia Salpiae, Sipa, Apeneste, Garganus mons, Hyrium. Mediterranea vero sic: Teanum Apulorum, Luceria, Vibarno, Arpe, Erdionia, Canusium. Sed re vera id oppidum non ad hanc sed ad Pediculorum pertinet terram, ut ipse paulo ante ostendi
. [36] Mentiti plane sunt qui tanto auctori horum locorum descriptionem ostenderunt. Strabo quoque non habuit plenam regionis huius noticiam, de qua nihil omnino particulatim attigit. Quod non fecit in multorum locorum descriptione, quorum etiam minima nequaquam omisit. Oram igitur primum circueamus; qua peragrata, quae in mediterraneis sunt commemorabimus. [37] Salpia, cuius scriptores veteres meminerunt, iacet hodie, antiquo tamen servato vocabulo. Nam Salpia Vetus appellatur discriminis causa, nam in mediterraneis Salpia Nova est. Distat autem illa vetus ab Aufido milia circiter XX. Meminit Ptolemaeus post Salpiam Apenestes quae iacet. Iacet et Sipa seu, ut vulgatius dicitur, Sepontus et in loco ubi erat posita extant vestigia egregiae urbis
. [38] Perseverasse eam constat usque ad christiana tempora, cum ob alia multa, quae
[42] Creditur, auctore Strabone, Sepontus Diomedis fuisse aedificium. Nec in his tantum locis multas aedificasse eum urbes ait Strabo, sed trans etiam Apeninum Beneventum atque alia oppida prodit ipsum condidisse
. Graeci Sepiuntem eam nuncupant, ab eiectis e fluctu sepiis. Semper enim, ut et hodie, hoc mare eo piscium genere plurimum abundavit. Inter Sepontum et Salapiam fluvius est, qui fuit olim navigationi satis accommodus. Fuit et lacus ingentis hostium. Per utrosque autem nascentes e Seponto fructus devehebantur, ut idem auctor prodit, frumenta praesertim. Fluminis nomen Strabo non expressit; Ptolemaeus vero eius non meminit, sed mei temporis homines ipsum vocitant Candilarum.
[43] Manfredonia sita est ad litus, in sinu cui imminet Garganus, qui nunc a vulgo appellatur Mons Sancti Angeli. Appellationis huius causam post reddam. Hic mons arduus est et multis in locis amoenas habet silvas. In plerisque autem nudus est arboribus, sed nascuntur in eo complura herbarum genera, quarum vim maxime laudant. Protensus in pelagus mons ad milia passuum circiter XL efficit promontorium orientem prospectans. Derivat autem ab Apenino, a cuius radicibus emittitur quoddam dorsum haud plane multum elatum, latitudine quidem ferme duorum, longitudine vero circiter XX milia passuum. Post quod intervallum incipit paulatim attolli ac tandem efficitur mons praealtus et latus ac frugifer tantumque protendens in pelagus ut, comprehensis infimis etiam eius radicibus in planiciem desinentibus, fiat ambitus milium passuum circiter CC.
[44] Multis in locis praeceps imminet mari cumque se emittat in peninsulam, ferunt. Ferunt Diomedem, quem confecto Troiano bello haec loca tenuisse supra memoravi, in eius isthmo fossam ab utraque maris parte proscindere voluisse ipsamque rem fuisse eum aggressum. Sed eo e vita excedente intermissum fuisse opus, quod fieri coeperat
. [45] Lacus quosdam habet piscosos hic mons, quorum ille qui dicitur Varrani XXX milium circuitu patet. Ei haec imminent castella: Caprinum, Cagnatum, Iscitella. Ad promontorii frontem posita est episcopali ornata dignitate civitas, quam admodum corrupto nomine vulgus vocitat Bestiam, cum Vestam dicendum esset. Fuerat enim illic Vestae templum magno in honore a vetustate habitum. Praeest hodie Vestanae ecclesiae < >.
[46] < > dicitur. Id nomen ei inditum fuit ab antro quod est loco ipsi propinquum Sanctoque Archangelo Michaeli dicatum, nominis apud Christianos totius paene Europae populos celeberrimi. Quippe traditum nobis est a sanctissimis nostrae religionis patribus apparuisse quondam illic visibili specie sanctum Michaelem Archangelum, qui miris quibusdam indiciis ostendit Sepontino antistiti ac coeteris qui tunc ea loca tenebant, antri se esse custodem. Idcirco oportere se ibidem a christianis hominibus ad immortalis Dei laudem omni futuro tempore coli; polliceri autem se cunctis qui ad locum piis accesserint votis opem laturum
. [47] Ea re vulgata incredibile dictu est quam brevi in honore habitus sit locus. Mire coepit frequentari, altare erectum, parietes ornata, dona preciosa a multis oblata, constituti sacerdotes, a quibus Deo hymni cantarentur. Eo itaque confluunt etiam a remotissimis ab Italia regionibus innumeri mortales in memoriam eius quam dixi apparitionis atque ad divina petenda auxilia, quae tam beati spiritus precibus sperant et perfacile impetraturos. Ab antro igitur dicato venerationi sancti Angeli inditum est aeternum et oppido et Gargano monti vocabulum. [48] In montis paene medio, ubi sunt plana amoenaque vireta, est Sanctus Ioannes Rotundus. Id enim est oppido nomen. TanFuit ea, ut Strabo tradidit, una ex urbibus quas condidit his in locis Diomedes. Fogiae
. [53] Federicus ille, cuius mihi supra mentio facta est, cum esset Luceria habitatoribus paene vacua, Sarracenos, quos facta excursione per quasdam Aphricae oras ceperat, illic misit, qui oppidum ipsum incolerent. Ex quo tempore Luceria Sarracenorum in hanc etiam diem cognominata est. Ea gens brevi crevit agroque ac finibus ampliata satis prospere vitam multos annos egit. [54] Federico, dum vixit, fidem servavit. Ubi autem eo mortuo, Manfredo filio eius, qui successit in regnum, bellum intulit Romana Ecclesia, creato rege Carolo, provinciae Narbonensis comite, ipsius Manfredi partes secuti sunt. Itaque invito novo rege Luceriam multos annos possederunt nullaque vi expugnari unquam potuerunt, quin persaepe finitimorum agros populati sunt captaque ingenti pecorum atque hominum praeda, domum victores revertebantur. Iamque adeo formidabile erat vicinis christianis Sarracenorum nomen, ut nemo esset qui illis auderet obsistere. Protelata res est usque ad Caroli mortem, cui succedens Carolus filius, omnem < > ut, si qua vi aut modo facere hoc posset, non solum expugnaret Luceriam, sed ipsum quoque Sarracenorum qui eam tenebant urbem, nomen prorsus extingueret. Misso igitur exercitu duce Ioanne Pipino, obsessi sunt barbari crebrisque defatigati oppugnationibus, tan
[57] Mea tempestate pars eius movente terra corruit. Ita qui illic habitabant locum deseruere. Lucerinus ager frumenti hordeique et vini optimi ac multorum bonorum fructuum fertilissimus. Ingenia hominum varia infidaque atque maledica et ad mentiendum, ut fama est, promptissima, quanquam, si bonis incumberent artibus, non mediocrem laudem consequerentur. Caput est totius regionis de qua hoc loco est mihi mentio, id est Apulorum Dauniorum, quam hodie vocitant Capitanatam. Qua autem de causa id ei sit inditum nomen me
[58] A Borea ad milia passuum VIII est ager oppidi nunc iacentis quod Ferentinum dicitur, ubi Federicus imperator mortem obivit, ut quidam prodidere. Hinc milia passuum XVIII distat tumulus in quo situm fuit oppidum Civitatum nomine, quod non multo ante meam aetatem deletum est. Extat nihilominus episcopalis eius ecclesia, cui praeest hodie Ioannes Nolanus, theologus ex ordine Praedicatorum, ad eam dignitatem evectus.
[59] Redeo ad Luceriam, ut ab ea ad alia ostendenda me conferam. Inde, si Apenini latera ad orientem solem vergentia prospexeris, haec cernes castella: Castellucium, Petram, Moctam Montem Corvinum, Vulturnum, Castellucium alterum, Licellam, Faitum, Castellum Francum, Alberonum, Biccarim. Cernes et Troiam, episcopali dignitate comitatusque titulo nobile, agro praeterea ac viris opulentum oppidum milium passuum VIII intervallo distans a Luceria. [60] Postea facienti ad meridiem iter per eiusdem montis declivia se offert ad milia passuum IIII Ursaria. Inde vero ad milia passuum IIII est Bovinum, ecclesia ornatum episcopali. Et ab eo intervallo milium passuum III est Delicetum, inhumanum hominum genus ferens. Inde ad milia passuum VII abest Asculum, non ea plane qua olim fuit amplitudine, sed episcopatus ducatusque titulo inclytum multisque saeculis celebratum celebrandumque in posterum ob illatam Pyrrho cladem a Curio atque Fabricio Romanis consulibus, ut in vita ipsius retulit Plutarchus
.
[61] In locis litori vicinis est Sancti Leonardi aedes, celebris in omni Italia nominis ob praecipuam quam ad tantum sanctum venerationem habent uniHaec regio proprie dicta est Iapigia a veteribus, licet id nomen ad Salentinos etiam vetustas extenderit. Exponens enim Servius illud Virgilii,
.
[63] Redeo ad Apeninum. Huic quid agrorum est trans Apenini iuga, quae Dauniae imminent, Apuliae Samnitum olim fuit. Post pauca milia passuum a Fortorii fonte, Samnii fines ab Apulia separantur. Fluminis autem huius ortus est in Fiterno monte, ut dicam suo loco, qui haud procul abest a Boviano, cuius oppidi de Samnii limitibus loquens mentionem habebo.
Campus Bassus igitur, quod oppidum distat a Boviano XII milia passuum, cum sit cis Apenini iuga, quanquam in montium medio positum, Apuliae principium his in locis facit. Nec minus eiusdem sunt regionis Campo Basso vicina oppida atque castella, modo cis Fortorium posita sint. Est autem Campus Bassus titulo comitatus insignis. Comites habuit, patrum nostrorum memoria, qui fuerunt bello duces fortissimi. Comites Campi Bassi cognominantur
.
[65] Sed aetate mea vidi et persaepe allocutus sum Carolum illum, qui Alfonso rege in multis Italiae locis miram fortis prudentisque ducis virtutem ostendit. Mirum in modum eius apud tantum principem valebat auctoritas. Proceroque erat pulchroque corpore, vultu hilari, animi magnitudinem prae se ferebat. Inerat ei supra quam cuiquam credibile est humanitas. Obscuro loco natos haudquaquam despiciebat, populares suos diligebat ut filios. Idcirco nunquam eis dicitur adeo se ostendisse difficilem, ut eos suo vel aspectu vel colloquio prohibuerit. Haec et alia virtutum genera, quibus praeditus est, efficiunt ut omnibus regni proceribus carus amoenusque sit, a suis autem popularibus ut pater diligatur colaturque
.
[66] Qua iter est a Campo Basso Luceriam versus, ad IIII milia passuum se offert castellum Campum de Petra, ad VI postea milia Petra Catella, in vertice quoddam altissimo posita, et ab ea ad V milia Machia passuum; sextum decimum ferme miliarum a Campo Basso Celentia castellum, in cuius fronte est Gambatisa, a quo abest VII milibus passuum Richa, et octavo deinde miliario castellum Mocta, a quo abest II milia passuum Vuturara, episcopali sede inclyta. Inde autem descenditur in plana et ad milia passuum circiter sex Luceriam pervenitur
.
[67] Sunt quoque Apuliae Vinculatorium, quod a Fortorii fonte abest passuum milia VI totidemque a Boviano; Baranellum praeterea, Bussum, Ratinum, Rocchetta, Montagana, Platella, Castellum Lineum, Morronum, Ioveniscum, quae castella omnia, quanquam non pari intervallo, sunt vicina Fortorio
. [68] Ager insuper ille distans a mari milia passuum XVI, ubi apparent Gerionis antiquissimi castelli ruinae, de quo meminit Livius libro XXII: «Pro Gerionis –
[69] Ostendi supra, cum Gargano vicina describerem, Fortorium in mare se ferre Adriaticum prope lacum Lesinae, sed de ipso oppido nihil attigi. Eius nanque descriptionem huic loco servavi. Lesina temporibus christianis condita fuit, facto sicuti ego accepi, principio a piscatoribus, qui illis in locis piscandi gratia versabantur
. [70] Paucas illic et quidem parvulas struxerant domos, eo postea aliis aliisque convenientibus augeri res coepit. Quid multis opus est? Aedificatum est brevi oppidum; nec multo post impetravere oppidani a Romano pontifice ut episcopalis illic ecclesia costitueretur. Multos annos populus frequens perseveravit, sed Sarraceni, qui coeteram occupaverunt Apuliam, oppidum delevere. Instauratum deinde fuit aliqua ex parte atque ita a paucis hodie habitatur, episcopali nihilominus perseverante dignitate. Abest a mari IIII milia passuum.Ab ipsa Lesina datum est lacui nomen: lacus enim Lesinae dicitur. Milium XL passuum in circuitu patet. Abundat multis piscium generibus. Anguillas fert eximiae magnitudinis: capitonos eas vocitat vulgus. Abest a lacu oppidum passus circiter mille. [71] Distat praeterea a Lesina in mediterraneis et in arduo colle posita Serra Capriola milia passuum IIII, sed a Fortorio mille tantum passibus. Est locus fama toto Neapolitano regno notissimus, ea nanque est annuus transitus illarum tot milium ovium, quas hieme solet Apulia pascere. Quo fit ut quotannis reges intra paucissimos dies ingens vectigal consequantur. Sunt praeterea superius alia quaedam vel castella vel oppida haud procul a Fortorii decursu distantia, hoc ordine: Sanctus Iulianus, Collis Torius, Machia, Petra Crateli, Campus Petrae, Geldonum et alia quam plura, quorum piget me
[72] Finis sit hic descriptionis regionis Apuliae quae Daunia dicitur. Ad eam Neapolitani regni portionem quae est trans Fortorium fluvium transeo, id est ad illam quam hodie vocitant Aprutiam. Ea, iuxta ordinem quem mihi supra constitui, decima quidem est Italiae, sed Neapolitani regni septima regio. De qua sequenti volumine primum dicendum est, deinde ad partes alias quae sequuntur me conferam.
[73] Primo describitur Neapolitani regni septima, quae est totius Italiae decima regio; id est ea quae est trans Forturum amnem, quae hodie vocitatur Aprutia.
Secundo describitur ager Picenus, quae est undecima Italiae regio, quae dicitur Marchia Anconitana.
Tertio Flaminia, quae est Romandiola, duodecima Italiae regio.
Quarto Lombardia, Cyspadana et Transpadana, Gallia Cisalpina antiquitus appellata, XIII Italiae regio.
Quinto Marchia Tarvisina, XIIII Italiae regio.
Sexto Venetia, quae et ipsa est in Transpadana Italia et XV Italiae regio.
Septimo Foroiulium, quae et Aquileiensis, XVI Italiae regio.
Octavo Istria, XVII Italiae regio.
Graecis quidem: Homero, Strabone, Ptolemaeo, Caesariensi Eusebio.
Latinis autem: Caesare, Virgilio, Ovidio, T. Livio, Lucano, Plinio, Solino, L. Floro, Svetonio, Iustino, Iuvenale, Servio, Martiale, Festo Pompeio, Asconio Pediano, Iulio Capitolino, Maffeo Veggio, Blondo Forlivensi.
[1] Aprutia tota concluditur Fiterno Truentioque amnibus, Supero mari et parte Apenini. Sed testandum mihi in primis est longe mihi esse difficilius hanc regni, de qua memoravi, partem quam coeteras quas ostendi describere, propterea quod ipsa sola Apeninum transgreditur. Eum nanque montem hinc indeque complectitur, ita ut flumina, quibus ab ipsa dirimitur Campania Foelix, prius quidem dimidiata in montibus, post vero delata in plano, ad ipsam Campaniam pertineant, non ad Aprutiam. [2] Comprehendit itaque Aprutia hos omnes Italiae populos, quorum Ptolemaeus Pliniusque et Strabo ac coeteri vetusti geographi meminere: Ferentanos, Caracenos, Pelignos, Vestinos, Marrhucinos, Praegutinos, Marsos
. [3] Unde Aprutiae nomen inditum sit vix sunt ex incolis qui sciant, quin plerique eorum Brutiam non Aprutiam et Brutios non Aprutinos pronunciant
. Ita tribuunt regioni vocabulum, quo vetustas cognominavit populos qui incolunt inter Lucaniam et Apuliam, de quibus suo loco satis exacte memoratum est. [4] Coeteri viri prudentes vetustatisque diligentissimi indagatores existimant, id quod habet res, corruptum a vulgo fuisse vocabulum, quippe dixerit pro Praegutia Aprutiam. Erat nanque Praegutia pars quaedam Samnii; itaque arbitramur homines, qui postea eam regionem tenuere, rudes et antiquorum imperiti tum locorum tum nominum, Aprutinos pro
. [5] Sunt et alii qui ab apris ductum nomen Aprutiae putent, quod, cum asperrimi montes silvestriaque magna ex parte ea loca sint, apris abundat. Alii a locorum asperitate appellatam regionem volunt et pro Asprutia, detracta ‘s’ litera, vulgus postea pronunciasse Aprutiam.
[6] Coeterum ipsa regio ea est quam Samnites priscis temporibus possederunt. Dicti autem sunt a Samnio, totius regionis ac gentis metropoli. Eam Romani ita delevere ut nemo locum ubi fuerit sita a multis iam ante saeculis potuerit unquam ostendere. [7] Vehementer igitur errant quicunque putant Beneventum Samnitum fuisse metropolim. In Samnitibus quidem condita positaque fuit ea civitas, sed non fuit totius regionis gentisque caput. Quisnam autem ipsam aedificaverit ostendam, quom suo loco in eius mentionem venero. [8] Eas vero gentes quas nominavi, Ferentanos videlicet, Caracenos atque Pelignos ac coeteros qui toto Sannio comprehenduntur, ait Plinius fuisse Italiae fortissimas. Idem et Strabo tradidit, qui etiam affirmat Vestinos et Marsos, Pelignos, Marrucinos ac Ferentanos fuisse Samnites populos regionem montanam maxima ex parte possidentes. Nosse nanque oportet quosdam horum populorum tenere tantum mediterranea, ut Caracenos et Vestinos ac Marsos, alios non modo mediterranea sed loca etiam possidere maritima, ut Ferentanos Pelignosque et Marrucinos atque Praegutinos
. [9] Horum itaque, iuxta Ptolemaeum, litoralis descriptio sic se habet. Ferentanorum quidem Fiterni fluvii hostia Bica, Istonium; mediterranea Larinum et Anxanum. Pelignorum autem Sari fluvii hostia et Orton; mediterranea Furconium, Sulmo, Marrucinorum Aterni fluvii hostia, Matuni fluvii hostia. Post quae sunt agri Piceni Ptolemaeus ostendit iuxta suorum temporum descriptionem. At hodie hinc ad amnem usque Truentium, Praegutinorum litoralia protenduntur. Eis itaque nos haec adiicimus quae ei genti tribuerat: Castrum Novum, Cupram Maritimam,
. [10] Sequens est descriptio eorum qui solum tenent mediterranea, Apenino aut aliis ab ipso derivantibus montibus propinqua, ut Caracenorum, qui sunt Ferentanis finitimi: Aufidena Vestinorum, Penna, Avia, Amiternum, Angolus Marsorum, Aex seu Capra et Alphabucelis. Coeterum, cum Marsi finitimi sint Equiculis, memoriae mihi est eorum me descripsisse patriam post factam Equiculorum mentionem nihilque me dixisse de Capra deque Alphabuceli, quarum civitatum meminit Ptolemaeus, quando iam pridem prorsus interiere. Ad Aprutiam nihilominus pertinent Marsi
.
[11] Samnitum vero idem auctor has prodit fuisse sua tempestate civitates: Bovianum, Eserniam, Sepinum, Alifam, Tuticum, Telesiam, Beneventum, Clusium
. Ex his multa deleta sunt: eas igitur commemorabo quae extant in hanc diem quaeque post veterum scriptorum saecula condita fuere. Principium autem facio a Ferentanis, quorum ager concluditur inter Fiternum et Sarum fluvium atque inter montana loca Apenino propinqua. [12] Primum igitur, trans
[13] Intus milia passuum VIII distat quidem a mari, sed ad mille passus propinquat Fiterno, Guilliniacum oppidum, a quo abest VIII milia passuum Guardia Alferia. Supra quod castellum sunt Luparia, Charchabotacium, Lucitum, Lumesanum, Castrum Pignanum, Rocchetta, Casale Reparandum, Lispinetum, Tornaquisium et supremo in loco Bovianum, de quo fiet oportuniore loco mentio
. Haud procul autem a Boviano mons est Fiternus, ab Apenino derivans, unde exoritur eiusdem nominis Fiternus, de quo fluvio saepe mentio facta est.
[14] Redeamus ad litus. Post Termolem sunt hostia Trenii fluvii, cuius vetustum adhuc perseverat nomen: Portuosum appellat ipsum Plinius. Abest ab eo Mons Niger oppidum milia passuum IIII, quod et totidem milia distat a mari. Supra sunt Castellucium et Rocchavivara et Triventum oppidum, titulo comitatus episcopatusque insigne, nobile praeterea dominatu Caldolensis gentis, quae tulit Iacobum eiusque filium Antonium, praestantissimos mea tempestate bello duces
. Antonium ipse Alfonsi regis tempore vidi, virum procera statura, cui singula pulcherrimi corporis membra apte respondebant. Ingentem animum innatamque fortitudinem prae se ferre videbatur. [15] Inde sunt Salci
.
[16] Ad Asinellae sinistram extat Penna, castellum in litore positum; deinde est Vastum quod Guastam cognominat vulgus. Antiquum id oppidum est; esse autem illud credimus quod apud Ptolemaeum dicitur Istonium, cum sit ad litus positum et extent illic veterum aedificiorum, theatri praesertim amplissimi, vestigia. Est et in loco insigni opere amplissima domus, quam erexit Iacobus Caldola, quo tempore et Vasto et aliis multis regionis huius oppidis dominatus est
. [17] Asinellae fluvio in mediterraneis adiacet Mons Dorisius, eo nobile oppidulum, quod titulum habet comitatus. Ad eiusdem fluvii fontem tendentibus haec occurrunt castella: Gipsum, Carpinonum, Basilica, Gelinum, Tripalum
. Decursus inde proximus est Trenii, post quem Fiterni. Ita ostensum mihi est inter Fiternum et Sarum esse alios quosdam fluvios quorum geographi veteres nihil mentionis fecere.
[18] Cis autem Sarum, quem hodie nominant Sangrum, huic Ferentanorum regioni tribuit Ptolemaeus Anxanum, quod creditur esse illud quod Lantianum hodie vocitant, celebris nominis oppidum, quod eo ad nundinas quotannis, mense maio et augusto, convenire solet innumerabilium hominum multitudo.
[19] Tribuerat quoque Ptolemaeus Ferentanorum agro duas alias civitates, Larinum et Bicam, quarum illa mediterranea, haec litoralis erat. Sed, cum hodie tribuantur Pelignis, recte dixisse arbitror eos qui Ferentanis tribuerunt quicquid agri inter Fiternum et Aternum fluvios concluditur
. [20] Sento fluvio in mediterraneis ad dextram haerent duo haec oppida: Atissa et Tornaricum. Et iam ad fluvium olim quidem Sarum, nunc autem Sangrum appellatum, perventum est. Fontem habet in Apenino, unde delapsus ad infima dirimensque suo continuato decursu Ferentanos a Caracenis atque a Pelignis, mare tandem ingreditur Adriaticum. Eius fonti vicina sunt Asserulum Pesculum,
[21] Quae Pelignorum sunt describamus. Quae ei genti tribuuntur, ea partim sunt mediterranea, partim litoralia; de quorum utrisque sermonem, ordine qui servari melius poterit, faciam. Ad Sangri fluenta est nobile et celebratissimi nominis oppidum quod dicitur Castellum Sangri. Plerique eorum qui locum habitant fabri ferrarii sunt adeo egregii ut nullis aliis eiusce artis qui toto orbe sunt mortalibus facile cedant
. [22] Supra eum locum haeret eidem fluvio Aufidena, vetustum oppidum priscum adhuc servans vocabulum. Iuxta mare, ad Sari laevam, apparent vestigia veteris urbis cui fuit olim idem quod et ipsi fluvio nomen. Superius est castellum quod nominant Paliectum. Fluentis Sangri superioribus proximius est mons magnae excelsitatis, ab Apenino derivans, cui Palano est nomen, ad cuius declivia ipsi Sangro imminentia situm est Archae oppidum
. [23] In Palano vero monte sunt Bomia, Collis Medius, Mons Ferrandus, Petra Ferraciana. Huic castello, si versus Sangri fontem ascenderis, invenies supereminere castellum Pili. Deinde habebis obviam civitatem Bucelli; postea Pesulum, Pineatarium, Sanctum Angelum Pesculum, Castrum Iudicis, eo praeclarum in Pelignorum agro oppidum, quod natus illic fuisse fertur Iacobus Caldola de quo supra habui memoriam
.
[24] Ad laevam, si te verteris, prospicies Capracoctam, in arduo colle situm oppidum. Interius autem in valle quadam adiacet Maiellae monti excelsissimo Anglona, egregium in Pelignis oppidum. Aquiloniam appellavit antiquitas; inde est Sanctus Petrus de Avellana. Saro praeterea vel haerent vel vicina sunt alia permulta et castella et oppida quae non piget ostendere
. [25] Ad dex
. [26] Sangro insuper in locis quae sunt mari vicina ad dextram, proximum est monasterium Sancti Ioannis, situm in agro ubi fuerat olim amplissimum Veneris templum. Supra quod sunt Fossa Caeca et Roccha Sancti Ioannis in Venere castella. Haud multo dehinc superius, proximi eidem fluvio, extant vestigia cuiusdam veteris urbis quam Bicam prisci scriptores cognominavere, Secam nunc qui loca haec hodie possident appellant
. [27] Fluvius Aventinus nomine apud Furcam Palenae exortus, in agro Pelignorum qui Superequani quondam dicti sunt a maioribus, Sangro se immiscet. Sed et ipse Aventinus, priusquam ingrediatur Sangrum, augetur influxu cuiusdam fluminis, quem Viridem nuncupant. Cadit is ex latere Maiellae inter Sancti Martini monasterium et Faram oppidum
.
[28] Est Maiella mons in Pelignis mirae excelsitatis, ita ut procul a remotissimis regionibus facile appareat. Eius superiora omnibus paene anni temporibus nive operiuntur et, cum sit Apenino vicinus, ab illo tamen separatur utque est arduus, ita ambitu magnus. Multa ei adiacent oppida, multa habet in circuitu castella, multa ex eo flumina oriuntur, de quorum singulis suis dicetur locis. Multis in locis silvas habet densissimas, quae multorum generum feras, ursos praesertim, nutriunt; multa eius inaccessa mortalibus loca. Aliae sunt montis partes prata habentes tum latissima tum vero amoenissima. Aestate nanque, liIn quadam montis huius rupe vitam egit sanctissime Petrus ille, cui Morrono fuit cognomen, qui, ad summum Sanctae Romanae Ecclesiae pontificatum evectus, Caelestinus quintus appellatus est. Ab eo atque his in locis origo fuit ordini qui a multis Caelestinorum, ab aliis Morronorum, a quibusdam Maiellensium nuncupatur
. Ex eo ordine vidi ego complures excellenti ingenio doctrinaque praestantes viros: Mattheum praesertim Aquilanum, philosophum atque theologum eruditissimum, multis priscorum qui in eo doctrinarum genere praeclari habiti sunt, iure comparandum. Neapoli diem suum nuper obivit, in qua urbe perdiu dialecticam, naturalem philosophiam atque theologiam publice in magna auditorum frequentia docuerat.
[30] Satis de Maiella. Hinc unde sit dicta Furca Palenae pauca dicam. Furca oppidum est positum in loco unde Aventinus fluvius exoritur. Nec recens est loci habitatio: inter prisca quae in Pelignorum agris fuere oppida Furca numeratur. Palenae vero corrupto vocabulo effertur a vulgo, a quo Palena pro Peligna pronunciatum est. Estque hodie in regione ipsa oppidum quod Lectum Paleni et alterum, quod Palenum cognominant, a quo haud procul apparent adhuc veteris oppidi vestigia, quae metropolis erat Pelignae gentis. Vulgus itaque Furcam Palenae pro Peligna et Palenum pro Pelignum appellavit
. His ita expeditis, absque ulla confusione vel castella vel oppida in his Pelignorum agris posita demonstrabo.
Iuxta Sangrum amnem, supra ingressum in ipsum Aventinum, haec sita sunt loca, quorum quaedam sunt oppida, quaedam castella hoc ordine: Altinum, Rocca Scalogna, Gipsum, Turricella, Penna Hominis, Mons Niger, Bona Nox, Villa, Mons Lapianus, Fallum, Civitas Luparella. Quod oppidum, cum positum sit inter montes altissimos, difficile aditu est, admodum nihilominus populosum. Supra deinde ipsum sunt: Quatrum, Misseratum, Gambatarum, Petra Ansuria
. [32] Aventino autem ad sinistram, qua intrat in eum fluvius Viridis, proximum est oppidum quod Casale cognominant. Superius vero ascendentibus se offerunt Collis Macinarum et Falascusium. Altissimi deinde montes Aventino usque ad eius fontem ingentibus inaccessisque imminent rupibus. Supra Viridis fontem ad Maiellae radices duo sita sunt oppida: Civitella et Lama. Aventino, postquam in ipsum Viridis ingressus est, haud procul ad dexteram haec oppida: Tarantum, Lectum Paleni et Palenum quod, ut ante dictum est, corrupte vulgus pro Peligno pronunciat; pauloque superius est Furca, quod oppidum dixi iam situm esse in loco unde ortum habet Aventinus. His autem in locis Maiella finitur. Huic ad sinistram est campus, quae planicies Furcae nuncupatur, et in ea sunt Pescum Constantium et Rivus Sonulus oppida propter populi frequentiam mentione digna
. [33] Ex his locis, haud magno plane intervallo, per angustissimas tamen asperrissimasque semitas venitur ad campum quam planiciem Quinque Milium nuncupant, propterea quod longitudine habeat quinque milia passuum. Est is locus in Pelignis in primis celebratus, quod aestate perpulcher est et amoenus undique virentibus herbis. Florida quae illic sunt prata transeuntes ad voluptatem veluti invitare videntur
. [34] Hieme vero periculosum plerunque praebet viatoribus iter, quippe est inter montes altissimos et licet satis ampla sit, utrinque tamen arduos habet colles. Si quando igitur venti furentes in ipsam irruunt creberrima nive, quam solent secum ferre, omnia late operiunt. Quo tempore mortales per locum iter facientes ea tempestate, quae subito et improvisa persaepe suboritur, illico obruuntur. Ea itaque transituri, antequam se committant itineri, caeli observant clementiam ne ob inconsiderationem in tantum incidant vitae periculum.
Sed redeo ad oram. Hinc petam mediterranea. Ortona deinde est litorale et vetustissimum oppidum, situm haud procul ab agro ubi fuerat urbs Ferentanorum metropolis quae Ferenta dicebatur. Positum vero in illius loco nunc est oppidulum quae Francavilla dicitur. Ortonae est pulchra basilica, ubi affirmant Ortonienses haberi beati Thomae apostoli corpus ostenduntque vetusti operis sepulchrum, ubi ipsum conditum dicunt. Ferentam autem eo dixi Ferentanorum fuisse metropolis, quod Plinius noster quicquid terrae est inter amnes Fiternum et Aternum, qui nunc dicitur Piscaria, agro tribuit Ferentanorum. Sed alios sum ego secutus auctores qui Sarum Ferentanorum terminum esse dixere; a Plinio nihilominus haud quanquam dissentio
.
[36] Ab Ortona Maiellam versus per mediterranea iter facientes haec inveniunt oppida seu castella: Ivanum, Arum, Vacrum, Casacandidellam, Sanctum Martinum, Flectum. Et his in locis est fluvius quidam quem vocant Morrum, distans ab Ortona passuum duo milia. Inter ipsum vero et Ortonam in mediterraneis est Grechium, supra quod sunt Ariellum et Orsogna. Morro autem fluvio ad sinistram haeret Sanctus Apollinaris. Supra hoc est Frisium et superius Castrum Novum Lantiani. A Morri vero fonte ad passuum duo milia abest Guardia Galli
. [37] Post Morrum alter labitur fluvius qui nominatur Feltrinus et parvus est; sed iuxta illum situm est castellum quod dicitur Sanctus Vitus Lantiani. Quibus locis vicinus est Lantiani ager. Per oram autem iter facien
[38] Post Forum sunt hostia fluvii cui Lento est nomen, qui fontem habet in Maiella. Iuxta hunc ad dexteram est Villa Maina, oppidum quinque milia passuum distans a mari. Supra quod sub Maiella est oppidum quod nominant Praetorium, cui vicinum est Roccha Montis Plani; id enim est ei castello nomen. Supra Lenti vero fontem est Castrum Menale. Sed ipsi amni in mediterraneis adiacet Bucchianicum oppidum, cuius ager est oleae feracissimus. Sub Maiella iuxta Lentum situm est Sancti Liberatoris monasterium, aede sacra coeterisque aedificis insigne.
[39] Ad agrum deinde Sulmonensem transeo. «Sulmo – inquit Ovidius – mihi patria est, gelidis uberrimus undis, / milia qui novies distat ab urbe decem». Et praeterquam quod tanti poetae ortu fuit inclyta ea urbs, est etiam hodie clara, cum pulchra sit et populosa episcopalisque ecclesiae dignitate ornata
. [40] Eius antistes non Sulmonensis dicitur, sed Valvensis; eiusce appellationis causam plerique reddunt propterea quod et Sulmonensis et omnes circumiecti agri uno communi vocabulo Valva nominantur. Itaque Valvensem dici antistitem propter multorum agrorum in unius nominis communicationem, quam Sulmonensem dicendum maluerunt.
[41] Blondus, aliam reddens appellationis causam, dixit nominari Valvam quantum agri tenet Pectoranum oppidum Vallisque Obscura atque planicies Quinque Milium, Sancti praeterea Spiritus monasterium, quod milia passuum III distat a Sulmone, in quo vitam agebat Petrus de Morrono, quo tempore summus pontifex electus est
. [42] Quicquid insuper est terrae a Populio, nobili comitatus titulo oppido, usque Sulmonem illudque terrae spacium quod duobus altissimis montibus, Maiella et Apenino, ita clauditur ut paucis atque arduis praesidioque munitis aditibus sit accessus. Hunc igitur locum, cum veluti
. [43] Quisnam autem et eam urbem condiderit et ei dederit nomen explicuit ipse Ovidius in libro
Serus ab Illiacis et post Anthenora flammis
attulit Aeneas in loca nostra deos.
Huius erat Sulemus Phrygia comes unus ab Ida,
a quo Sulmonis moenia nomen habent.
Cum aliquando in ea urbe ego essem, quidam primarii civitatis mihi ostenderunt domum ubi fuisse natum Ovidium affirmabant. Qua visa, Croesi me fuisse opes consecutum existimavi. Recte dixit Ovidius esse Sulmonem aquis uberrimum, si quidem sunt ibi dulcium aquarum manufacti pulcherrimi fontes, rivuli per urbem multis in locis leni cum murmure fluunt.
[44] Duo sunt in agro Sulmonensi loca, Pacentrum et Vallis Obscura, horum uterque suum emittit fluvium qui per suos quidem labuntur alveos, tandem vero apud Sulmonem coniunguntur. Ita ex duobus unicus factus amnis praeterlabitur Sulmonem, ex quo postea XII milium passuum intervallo dilapsus, receptis in se quorundam fontium aquis, apud Populium Aterno commiscetur. Hic fluvius originem habet ab Apenino supra Aquilam urbem, haud procul a Monte Regali, quod oppidum subiacet fonti unde emittitur. Fluvio igitur, quem dixi ferri in ipsum a Sulmone, ita augetur ut a Populio usque ad mare, ad milia passuum circiter XXII nusquam sit vado transmeabilis. Apud Populium autem ponte iungitur ibique erecta arx ductusque murus ad utramque fluvii partem, quo claustra quaedam effecta sunt, reddunt ipsum oppidum munitissimum
. [45] Aternus nomen habuit primum ab oppido quod dicebatur Aternum. Hodie quidem deletum est, sed positum erat haud procul ab eiusdem
. Est autem omnium paene fluminum Italiae rapidissimus atque frigidissimus.
[46] Fluvio, qui a Sulmone labitur in Piscariam, adiacet castellum quoddam Pratula appellatum, quod ditionis est abbatiae Sancti Spiritus, ordinis Caelestinorum, cuius supra est mihi habita mentio. A Populio vero ad III milium passuum intervallum ager est, ubi extant adhuc ruinae veteris cuiusdam oppidi quod maiores appellavere Corfinium, nunc locum Sanctum Pelinum in Campis Pentinamque vocitant
. [47] Supra Populium, Maiellam versus iter facienti, se offert ad milia passuum IIII Toccum oppidum, secus Piscariae decursum positum, postea in mediterraneis se oppidulum Cantalupum nomine, situm ad radices cuiusdam montis. Ingreditur Piscariam amnis quidam, qui fit ex duobus fluviis Rufento et Orta, ex Maiella descendentitibus
. [48] Ad huius hostium est oppidum cui Luco est nomen. Paulo autem superius ad eiusdem ripam est oppidulum quae Turris nuncupatur. Inter Ortam autem et Rufentum est Caramanicum, nobile in Pelignis oppidum. Supra vero Maiellae subiacet Rocca Morisii et paulo inferius Cusanum. Supra haec loca quidam amnis nomine Alba intrat in Piscariam, receptis duobus parvulis fluviis ex Maiella cadentibus, in quorum medio situm est Manupellum oppidum
.
Ad loca mari propinqua redeo quo describam deinceps regionem quae trans Piscariam est. Ante autem quam transmittatur is fluvius, est oppidum quae civitas Thetis appellatur, pulchrum sane ac populosum episcopatusque dignitate praeclarum. Normanni qui his in regionibus quondam regnum optinuerunt, ut suo loco docebo, tanti fecere hunc locum ut Pelignorum caput ipsum esse voluerint. Distat a mari milia VII
.
[50] Nunc, ostensis iis quae erant agri Ferentanorum Caracenorumque atque Pelignorum, Vestinorum et Marrucinorum atque Praegutinorum, regiones quae trans Piscariam sunt describamus. Quanquam non me latet affirmasse quosdam multos Pelignorum ac Marrucinorum ab utraque Aterni parte incolere et, ut puto, ea de causa Plinius Theatinam urbem dixit esse Marrucinorum. Id equidem parum curo, modo aliquem habeam quem certum sequar auctorem. Quarumcunque itaque gentium sint agri quos deinceps descripturus sum, sive Vestinorum, qui loca incolunt mediterranea et maxima ex parte montana, sive Pelignorum ac Marrucinorum et Praegutinorum, qui tenent partim litoralia partim mediterranea et ea ad Apeninum undequaque tendentia, constat tamen ea omnia pertinere ad Aprutinorum seu Samnitum regiones
. [51] Proferetur autem haec mea descriptio a Piscaria, ad quem amnem iam mihi perventum est, usque ad fluvium Troentium, qui Trontus hodie dicitur. Ora autem inter utriusque fluvii hostia interiacens patet circiter LX milium passuum intervallo.
[52] A Vestinis principium faciamus. Horum dixit esse Ptolemaeus, ut ante dictum est, Amiternum, Angolum, Pennam, Aviam, Amiternum, Samnitum oppidum, fuit amplissimum populoque frequentissimum. Quod Romani, duce Spurio Cornelio, quondam, ut Livius libro X prodidit, cepere, caesis oppidanorum duobus milibus octingentis, captis IIII milia CCLX
. [53] Deletum nunc est, ut apparent adhuc plurimorum atque ingentium aedificiorum eius mira
. [54] Sunt qui tradant ipsam Aquilam novam esse urbem, nec eam conditionis suae altius posse repetere, quam ad annum ab hinc usque CC, quom Carolus, huius nominis Siciliae rex primus, rerum in hac Italiae parte potitus est. Vicatim aiunt fuisse ante id temporis habitatum locum ubi est Aquila sita. Id fuerat etiam antea loco vocabulum. Coactam fuisse illuc multitudinem ex urbe Furconio, quam Longobardi feruntur delevisse. Distat autem locus ubi erat ab Aquila milia passuum VIII et extant adhuc vetustae urbis quaedam vestigia. Perseverat et ad hanc diem priscum loci nomen; Furconium nanque appellatur
. [55] Carolus igitur, animadvertens eam multitudinem tenere agrum haud procul a constitutis sibi ab Apostolica Sede regni sui finibus condique posse vastum illic oppidum, quod foret et natura loci et habitatorum multitudine munitissimum, navavit, ut affirmant, operam, ut locus, quem vicatim incolebant, muro cingeretur. Favit deinde plurimum urbis incrementis ipsique civitati tantum impendit honoris quantum satis superque esset, ut intelligerent Aquilani se in primis amari a rege, qui veluti conditor amplissimae civitatis esse in novo suorum regno videretur. [56] Sunt praeterea qui dicant Amiterninos, sublata eorum urbe, dispersos multa vicina tenuisse loca et in illis, cum abundarent opibus, aedificasse castella, quae nunc sunt in Aquilano agro eaque perdiu varia tamen bellorum fortuna possedisse; donec, circundato a Carolo muro urbis, se in ipsam contulerunt qui primarii in ipsis erant, ea spe ut civitate donarentur. Quod eis rex perbenigne praestitit. Aquilam prisci coloni eam appellavere, propterea quod ita est posita, ut quandam aquilae speciem prae se ferre videatur. [57] Alii malunt inditum fuisse ei id nomen, quo significaretur atque speraretur novae civitatis fortunatam quandam rerum conditionem fore, videlicet ut sicut aquila coeteris praestat alitibus, ita Aquila coeterarum, quae sunt in Aprutia, urbium veluti princeps et esset et habeatur. Cuius rei causam aliquam partem consecuta est. Amplitudine quidem et opibus civiumque frequentia Aprutinis urbibus antecellit, non
[58] Explicanda hinc restant alia quae erant agri Vestinorum seu, ut aliis placet, Marrucinorum, Piscariae fluvio vel adiacentia vel vicina. Ea sunt: Raianum, Vetoritum, Carapellum, Capistranum, in quo oppido natus est Ioannes, ordinis Minorum, vir praedicatione ac vitae sanctitate nostro saeculo praeclarus. Ad fluvium deinde qui dicitur Caput Aquae sita sunt castella Offenum et Buxum. Ad Piscariam deinde sunt Castilionum, Turris Antonelli, Petranicum, Alandum, Rosanum
. [59] Oritur ex Apenino, huic imminente regioni, fluvius qui dicitur Nuria. Is apud quoddam Cisterciensis ordinis monasterium quod Casae Novae nuncupatur, in Piscariam fluit
. Horum nihilominus amnium fontes haud longo inter se distant intervallo. Cum tamen Piscaria uberioribus deseratur aquis, suum nomen ipse neque Nuriae neque tam multorum, quorum iam memini fluminum, in ipsum influxu usquam amittit, sed ubique vel a vulgo Piscaria vel a doctis Aternus, ex eo unde oritur loco usque ad hostium quo Adriaticum ingreditur mare, nominatur. [60] Sub Nuriae igitur fonte monasterium quod dixi positum est, insigne profecto aedificiis atque opibus et coeteris rebus, quibus exornari solent nobilia ordinis quem dixi coenobia. Ad Nuriae vero dexteram sunt castella Gabagactum, Planellum, Moscufum, Mons Silvanus et Sepoltorium oppidum
.
[61] Satis iam versatus sum in agris Piscariae propinquis. Quae deinde sunt post ea loca ostendamus. Quorum ut fiat notitia clarius nosse oportet multos
. [62] Qui paene omnes ex Apenino, ubi Cornus ipse nominatur, cadentes, pars per Marucinos parsque per Praegutinos et Marsorum quandam partem quae in montanis locis ipsos Praegutinos attingit, deferuntur. Salinus quidem a loco unde exoritur usque ad hostium quo Superum intrat mare suum nomen nusquam amittit. Tavus autem et Finus ei se commiscent
. Fluviis ita descriptis, oppida atque castella quae ipsis aut haerent aut vicina sunt describentur longe facilius. [63] Igitur inter Tavum et Finum, pari paene ab utroque intervallo, situm est celebris nominis in Marucinis oppidum, quae civitas Pennae hoc tempore dicitur
, sed Pinnae plurali numero efferebatur antiquitus, quemadmodum nominamus Pisas, Venetias, Syracusas aliasque permultas urbes vel quas aquae interfluunt vel quae positae sunt in locis quae multis sunt propinqua fluminibus. Erat autem id oppidum multo quam sit hodie maius ideoque longe populosius ac maiore apud finitimos pollens auctoritate. Et fortasse eis qui proxima tenebant loca imperavit aliquando ea civitas, cum inter harum regionum gentes Pinnensium nomen fuerit quondam longe celeberrimum atque notissimum. Distat a mari milia passuum IIII. [64] Haud procul a Tavo editis in locis est Lauretum oppidum titulo comitatus insigne. Est et castellum Collis Corvinus nomine situm et ipsum in tumulo qui eidem flumini imminet. Fino autem imminentia ad dextram loca haec habent vel castella vel oppida: Valvianum, Serram, Corvignanum, Bisentum, Pignanum, Monsiccum, Cassilentum. Secus vero Salinum situm est haud procul a litore castellum quod appellant Portum Sancti Angeli.
Eo amne transmisso, ad intervallum milium passuum III venitur ad hostium Plumbae, cui fluvio propinquum est oppidum nomine Ilex. Matrinum hunc, ut ante dixi, appellat Ptolemaeus. Id autem eo ipse coniicio, quod apud eum ostenditur situm fuisse secus hunc fluvium oppidum quod eius aetate dicebatur Angolus. Id vero extat hodie eo in loco positum, ubi ipsum tunc fuisse demonstrat. Abest a mari milia passuum II. Mutatum tamen fuit a maioribus nostris Angoli in Angeli nomen: nanque Civitas Sancti Angeli nuncupatur
.
[66] In mediterraneis adiacet Plumbae Celinum castellum. Ad ipsius autem fontem situm est Schiranum oppidum et haud procul ab eius hostio abest castellum quem Portum Adriae nominant. Superius vero est oppidum cui nomen est Silvi. Transmisso deinde Plumba, inter ipsum et Vomanum fluvium, pari intervallo, est Adria, vetus Romanorum colonia, nunc autem ducatus titulo praeclarum oppidum eo praecipue
quod ei praeest hodie Iulius ille, bello nobilissimus dux, de cuius virtute supra pauca memoravi. [67] Situm est in arduo colle distatque a mari milia passuum V. Hoc in loco tradit Helius Spartianus ortum fuisse Adrianum, Romanum imperatorem clarissimum, qui patriae nomen tantum se amasse honorasseque ostendit, ut ab illa in omni vita sua denominari se pro laude ac gloria duxerit. Hactenus de Marrucinorum agro. Ad eum qui est Praecutinorum, quem ab agro Adriae, iuxta Plinium, constat incipere, hinc transeo
.
[68] Trans Plumbam sunt Vomani fluminis hostia, quorum loca proxima inculta sunt. In mediterraneis autem ad sinistram haec habet castella: Motulam, Montem Viridem, Montem Gualchum. Fonti eius proximi sunt in Apenino vici populis frequentes: Mossianum et Campus Tostus castellumque quod Pogium dicitur
. [69] Post Vomanum ad milia passuum sex sunt hostia Tordini
.
[70] Tordinus a fonte suum ubique habet nomen. Fontem habet ad radices Corni montis. Id enim nomen est Apenini parti quae agro imminet Praegutinorum; per agrum autem quem nunc describo lapsus, mare quod supra nominavi ingreditur. Nunc ostendo quemadmodum is amnis una cum aliis duobus praebuerit maioribus causam, ut oppidum, quod ei propinquum est, cognominaverint Interamniam
. [71] Duodecim milium passum a mari intervallo recipit in se amnem quem Viciolam dixi appellari; eo in loco sita est Interamnia. Teramum vulgus hodie vocitat. Paulo autem supra ipsum oppidum miscetur Tordino alius amnis nomine Flumicellus. Tres igitur hi amnes quibus vel propinquus est vel circundatus locus videtur causam nominis Interamniae dedere
. [72] Totius regionis est caput habetque ecclesiam episcopali eminentem dignitate. Qui autem ad eius evehuntur episcopatum, ii multis honorum titulis exornari a Sacrosancta Romana Ecclesia solent, quibus multarum ecclesiarum antistites supereminent. [73] Ad Flumicelli fontem est Camplum oppidum. Supra ortum autem Viciolae tria sunt castella: Burgum Novum, Bisignum, Ru
[74] Ad V dehinc milia passuum abest Salinus fluvius, cui ad sinistram proxima sunt Montorium, nobile comitatus titulo oppidum, supra quod est Poggium Morelli et superius Troia. Ad dexteram autem eius, haud procul a montibus, situm est Civitella oppidum, arce ac moenibus locique natura munitissimum, et Rocchetta castellum. Postea est Librata, quem amnem dixi Albulam dictum fuisse a maioribus. Huic propinqua sunt ad laevam quidem Tortoretum et Sanctomerus et qui proximus est ipsius fluvii ortui, Sanctus Egidius. Ad dexteram autem Caripolim habet et Neretium.
[75] Quinque dehinc milium passuum intervallo per oram venitur ad amnem Truentum. Ad quem, antequam perveniatur, offert se locus ubi nautarum tabulis ostenditur esse castellum quod vocant Sanctum Fabianum. Delevit ipsum aetate nostra Iulius Hadriae dux, de quo mentio iam facta est. Est is unus inter Neapolitani regni proceres nobilissimus, ut ea missa faciam, quae supra de eius virtute paucis explicui. Magna horum locorum pars eius imperio paret. Hic itaque, ut est in suos populares beneficus, intelligens Sancti Fabiani accolas multis generibus laborare morborum propter aeris insalubritatem, deserere illos locum voluit ac transtulit ad mediterranea et in loco ad hoc idoneo, milia passuum ferme III inde distante, novae habitationis agrum illis costituit suaque ipsius impensa erexit et domos quas colerent et omnia aedificia, quibus locus munitus redderetur. Castellum autem ipsum ex suo nomine appellavit Iuliam Novam. [76] Truentus Apenino, ut et alii qui sunt in his regionibus amnes, exoTradit Plinius noster aedificatum fuisse quondam secus eius hostium a Liburnis, Dalmatiae populis, oppidum Truentum nomine, quod hodie neque extat neque illum eius vestigium apparet. Pro dubio autem proponitur an ipsum oppidum fluvio an fluvius oppido dederit nomen
. [78] Ad eius sinistram primum positum est Colunnella oppidum, deinde Contraguerra, Ancaranum, Morrum, Trassinum, quod Tessinium appellatur apud Plinium. Postea est Aesculum, quod oppidum cum ob alia nobile est, tum praecipue ortu Titi Betutii oratoris, qui a Cicerone in
. [79] Tulit et Nicolaum IIII Romanum pontificem. Est quoque nobile ortu Gratiadei, ordinis Praedicatorum dialectici ac physici, omnium qui sua tempestate fuere doctissimi. Huius ego haec vidi perlegique opera:
[80] Praeterlabitur id oppidum fluvius qui nominatur Castellanus, fontem habens in valle quadam cui imminet Apeninus, a fluvio ipso Castellana nuncupata. Confecto autem sui cursu, haud longo intervallo, ingreditur Troentum, qui
. [81] Quoniam autem vulgus et hoc et illud quod est in Apulia uno eodemque nomine vocitat Asculum, sunt qui discriminis causa illud Apulum per ‘a’ literam scribendum efferendumque dicant, hoc autem per ‘ae’ diphtongum hoc pacto Aesculum. Caput fuit olim agri Piceni et idcirco multo maior fuit antiquitus quam sit hodie ipsius oppidi ambitus. Romani antiquum illud Aesculum everterunt, quia, ut libro LXXVII auctor est Livius, Aesculani missos ad se legatos interfecerunt. Instauratum deinde quidem fuit, sed non pristinae restitutum amplitudini
.
[82] Ad Castellani sinistram haec sita sunt castella: Mons Sanctus, Macula, Buffarium, Sanctus Vitus, Valli Castellanae propinquus. Vallis ipsa quibusdam in locis vicatim habitatur. Per eam iter est postea ad Amatricem oppidum, populi frequentia praeclarum
. His in locis non modo Precutini sed Aprutini etiam agri Neapolitanique regni finis est. Quod, ut supra ostendi, septem has comprehendit Italiae regiones: Latii seu Romanae Campaniae partem, Campaniam Foelicem, quae et Terra Laboris, Lucaniam, Brutiam, quam hodie vocant Calabryam, Terram Hydronti quae vere dicitur Calabrya, Apuliam, Aprutiam quae et Samnium. [83] His expeditis, superest mihi postremus labor, quo describam eam Samnii portionem quae ab altera est Apenini parte, qua videlicet is mons ad mare Inferum vergit. Dixi nanque supra inter coeteras Italiae regiones solum Samnium transgredi Apeninum et ab utraque ipsius montis parte aliquid habere terrae quod ad suum agrum pertineat. Sunt enim Samnites, ut inquit Florus, populi inter Picenum et Apuliam atque Campaniam
. Descriptionis autem meae, quo sit notitia ordoque clarior, faciam principium a Beneventano agro, qui fuit olim amplissimus et in Samnio neque opibus neque iuvenum robore neque populi multitudine ulli postferendus. [84] Ipsum autem Beneventum licet non fuerit Samnitum metropolis, quo tempore eius gentis res maxime flo
[86] Diomedes eam fertur condidisse, quo tempore in Apulia rerum potitus est, ut auctor est Servius, sed ante ipsum Strabo. Bello Samnitico redacta est in populi Romani potestatem et una cum aliis XVII civitatibus quae rebellaverunt facta est Romana colonia. Quo tempore Gothi invaserunt vastaveruntque magnam Italiae partem, Totila, eorum rex, ipsam captam atque direptam incendiis paene assumpsit
. [87] Interiectis dein temporibus Longobardi, qui et ipsi in Italia rerum potiti sunt, ipsam instauravere, regni sibi sedem in ea constituentes. Tria quippe ea gens in tota Italia quam longe lateque possederunt, elegere loca quae eorum duces incolerent: Beneventum, Ravennam, Papiam. Sed quae ad huius rei pertinent historiam suo loco demonstrabuntur. [88] Regno autem Longobardorum deleto, Sarraceni, qui tunc multas Italiae regiones invaserunt, Apuliam praesertim, transgressi Apeninum Beneventumque pervenientes, ipsum oppidum vi captum magna ex parte sustulere
. Eis deinde a tota Italia pulsis, restitutum denuo fuit a veteribus civibus atque a multis finitimorum, qui eo ad habitandum fere certatim convenere.
[89] Situm est in campestri loco circa quem sunt tumuli quidam et colles vinetis atque fructiferis abundantes arboribus. Aquis paene est undique uberriNomen oppido a Diomede utpote Graeco homine fuisse datum non ausim dicere, Latinum quippe ipsum nomen est. A bono enim aliquo eventu Beneventum cognominatum constat. Sed quo tempore a Romanis Petilio et Sulpicio consulibus ad Beneventum XXX milia Samnitum caesa aut capta sunt, Maleventum ab illis tunc dictum est, ut T. Livius libro VIIII ait. Sed antiquum vocabulum aboleri non potuit
. [91] Agrum Beneventanum hoc tempore vocitant Vallem Beneventanam, alii Districtum Beneventum. Ego autem, maiorum traditionem secutus, Beneventanum agrum appello quicquid terrae Benevento vicinae veteres Samnites possederunt, quod videlicet Sannii esset portio. Coeterum antiquis vel mutatis vel deletis nominibus, ipsum agrum describentes, loca magna ex parte, ut hodie vocitant, ostendemus, non tantum per plana sed per Apenini etiam iuga perque montana alia iter facientes. [92] In hac igitur Sannii parte sunt Mons Fusculus et Mons Militis oppida, vallis quam perlabitur Sabbatum. Oritur is fluvius ex Apenino, ubi eius iuga Montes Tremuli nuncupantur indeque, ad inferiora lapsus ac multis factis flexionibus receptisque in se omnibus paene fluminibus qui in agro sunt, de quo nunc loquor, Beneventano, Vulturnum amnem, in quem fertur, maxime auget
. [93] Beneventi flumen vocitat ipsum vulgus, propterea quod haud procul labitur a Benevento, ut paulo ante ostendi. Et, ut puto, fluvius ille est quem maiores Samnium cognominavere; Florus his usus est verbis: «Vulturnus autem ille fluvius est qui, ut et suo loco docui, Capuam praeterlabitur»
. [94] Vallis vero per quam dixi fluere Sabbatum, quae vicina est Benevento, haec habet castella: Montem Falconis, Canditam Serpitum et, in montibus quos vocant Tremulos, Vulturariam, quod oppidum episcopalem habet ecclesiam. Fluvius qui vocatur Calor haud longo supra Beneventum intervallo Sabbatum intrat. Hic habet ad dextram castella Iapigium, Cusanum, Castrum Vetus et superius Montellam oppidum
. [95] Ad sinistram vero sunt ei Apicium, Mirabella, Taurasum, Cusanum, Balneolum, Cassianum, Nuscus. Hinc se attollit Apeninus et inde Calor fluvius oritur hisque in locis, ad oppositam tamen lapsus plagam, fontem habet Aufidus, quem amnem dixi iam supra, ubi postulavit locus, fluere per Apuliam et in mare ferri Adriaticum.
[96] Tripalto postea flumini, in quem ingreditur Calor, adiacet Tripalta, nobile propter officinam ferrariam oppidum eidemque fluvio est ad dexteram diffamatissima et latissima illa et viatoribus suspectissima silva, quam ex fluvii nomine nuncupant Tripaltam. Supra quam ad dextram eidem flumini sunt proxima: Crypta Menarda, Flomarium, Vicus
. [97] Ad sinistram autem: Miletum, Amandum, Iunculum. Et his imminet Apeninus, qui his in locis, Grunius nominatus olim, hodie Crepacorius dicitur. Inde autem Tripaltus habet fontem. Cadit et a Crepacorio flumen aliud, Miscanus nomine, qui et ipse fertur in Calorem et ad dextram habet Cursanum ac Montem Calum. Collis arduus est inter duos hos fluvios et in eo situm est episcopatus comitatusque titulo insigne oppidum quod prisco corrupto vocabulo pro Ara Iani, Arianum hodie cognominant
. [98] In valle autem, quae est ad Miscani dextram, sunt Mons Malus, Bonus Albergus, Casalarborum, Castellum Francum. Miscetur praetera Calori alius non contemptui habendus fluvius, cui Tamaro est nomen. Ab his autem duobus fluviis, pari paene intervallo, abest oppidum quod vocant Padulam.
[99] Superius autem ad dextram Tamaro proxi
. [100] Eius latitudo IIII milia passuum est, longitudo XX milia. Ad sinistram vero Tamaro proxima sunt Petra Pulcina, Pavum, Pesculum, Farnetum, Campus Lotharius, Monasterium Giulietti, Marconum, Saxum Honorii et in Apenino Sepinum, vetusti nominis oppidum, de quo T. Livius, libro XXI mentionem faciens, «Papirio – inquit – ad Sepinum maior vis hostium obstitit obsidendoque vi ac operibus urbem expugnat, uno de quadringentis captis, minus tria milia caesa»
. [101] Ab hoc oppido, a quo et cognomentum habet quamvis Beneventi natus, oriundus est Angelus Supinas, philosophus et medicus atque astrologus mea tempestate doctissimus. Is, Neapoli multos annos publico a Ferdinando rege affectus salario, artes quarum est peritus in magna auditorum frequentia docuit eruditissime. Quo tempore deinde Federicus, Ferdinandi regis filius, Lodovicum adiit Francorum regem, qui praestanti corpore magnoque animo iuvenem videre mire cupiebat, Angelus delectus est, qui unus ex tam longi itineris comitibus esset. Ferdinandus nanque ipsum, unice dilecto filio adhibuit, ut et ad conservandam bonam et ad curandam adversam, si res exigeret, valitudinem eo medico uteretur. [102] Angelus itaque cum Federici favore tum vero ob ingenii vim atque artium, quas dixi, excellentem peritiam, ob innatam praeterea humanitatem obque morum elegantiam, Lodovico adeo carus acceptus fuit, ut nihil supra facile dixerim. Rediit quidem cum Federico in Italiam, sed haud multo post interiecto tempore, per literas Lodovicus Ferdinandum Federicumque rogavit ut Angelum ad se remitterent. Incidisse nanque se in morbum, ex quo speraret Angeli se ope
[103] Redeo ad descriptionem. Alta Villa deinde est titulo comitatus insigne oppidum. Supra est Castrum Vetus in Apenino, ex quo loco Tamarus oritur. Sed non est omittenda Thelesia, unde oritur fluvius mirae frigiditatis, qui Sabbatum ingreditur. Limata postea est oppidum Sabbato proximum. Quatuor dehinc fluvii orti, ad oppidum quod dicitur Castrum Pontis in unum coeuntes, intrant in Sabbatum. Fontes hi habent in Apenino eisque proxima sunt Sanctus Laurentius, Sanctus Lupus, Pons Landulphi et Casolotonum
. Haec habui quae ostenderem de parte Beneventani Agri, quae ad Sabati est sinistram; restat ut ad dextram eius me vertam et quae ad ipsam sita sunt vel oppida vel castella describam. [104] Amnis est quem vocant Seritellam, qui ex Caudinis cadit montibus, ita denominatis a Caudio, urbe vetustissima et ab eadem Caudina Vallis et Caudinae Furculae. Quae loca apud Romanarum rerum scriptores maxime celebrata sunt, ob infelicem illam pugnam, qua a Samnitibus Romani miserabiliter victi sunt, quemadmodum suo loco licet perstrictum ipse memorabo. Is fluvius, peracto per quandam vallem cursu, Sabbatum tandem influit.
[105] In ipsa autem valle haec sunt oppida: Castrum Potonis, Pesolia,
. [106] Per eandem Sabati dextram ripam iter facienti se offert fluvius qui illum ingreditur, delatus quidem per plana, sed ortus ex monte celsissimo: Monte videlicet Virginis. Id nanque est ei nomen quod omnium paene mortalium qui regnum incolunt Neapolitanum ore celebratur. Situm enim in vertice eius est nobile utpote in honorem beatae Mariae Virginis dicatum templum, ad cuius venerationem quotannis, in solennitate Pentecostes, convenire innumerabilis multitudo mortalium solet. Matris Deum fanum illic fuerat, quam inepta religione venerabatur antiquitas. Sed christianis temporibus Dei quidam servus, Villelmus nomine, anacoriticam eo in loco agens vitam, sua opera id effecit ut, veteri sublato aedificio, novum et christiano ritu erigeretur ibidem, quod diceretur Mariae Virginis templum utque loci, qui tamdiu nuncupatus fuerat Mons Matris Deorum, in Montis Virginis nomen mutaretur
. [107] Constituit et ibidem coenobium, dans agendae vitae atque habitus formam illis omnibus qui sanctam eius doctrinam sectari voluere. Sectatores suos vocari voluit fratres Montis Virginis. Qui, eorum duce mortuo ut servum decuit Chrysti, multiplicati sunt plurimum et in hanc diem eorum ordo perseverat. Ascendi ego ad ipsum locum et non solum oratorium, verum etiam quaecunque alia ibi vidi, ipse quoque mons, sunt mihi visa veneratu dignissima. Mons ipse ab Apenino separatur nec aliis nisi radicibus continuatur montibus.
[109] Ad vallem fluvii, quem dixi ex Monte Virginis oriri seque misceri Sabato, est primum Altavilla oppidum, deinde castellum qui Mons Freddunus dicitur; et in proxima quadam valle situm est Avellinum, quod a Plinio traditur fuisse nominatum a nuce Avellana, quae in eius agro plurima nascebatur. Superius in loco asperrimo est Merculianum castellum, quod est ditionis abbatis qui praeest Montis Virginis monasterio. Mercuriale ipsum appellavit antiquitas. Est item altera quaedam vallis in superioribus locis ubi sunt iuga, Atrapalus et Serenum oppida Apenini deinde sunt iuga, qui Montes Tremuli nuncupantur et his in locis Sabatum, ut ante dictum est, exoritur
. [110] Ad aliam nunc Beneventani agri partem, quae Benevento est ad occidentem solem, transeo. Mons est Mathesius nomine, qui veluti magnus quidam ramus ab Apenino demissus, in mediterranea longe lateque extenditur; cuius frons distat a Benevento milia passuum circiter < >. Asperrimus est et idcirco maxime sterilis et
. [111] Is mons ille est quem prisci Samnites tenuere, viri robusti et fortes. Cum autem montana habitarent loca, Montesii prius vocabantur et ab eis verbo corrupto Matesius mons a vulgo cognominatus est. Sunt ea loca de quibus mentionem habens T. Livius libro VIIII, «Samnites – inquit – ea tempestate in montibus vicatim habitantes, campestria et maritima loca contempto cultu molliore ac, ut evenit, loci dissimilitudine montani ipsi atque agrestes depopulantur»
. [112] Sub ipso monte lacus est X milia passuum circuitu. Huius pars quaedam Vulturno amni vicina est. Illic est Ailanum oppidum, postea castellum quod dicitur Sancti Angeli de Rupe Canina. Oppidum vero qui dicitur Pes Montis, situm in loco admodum edito, haud procul inde abest. Oritur sub eo loco fluvius qui per Alifanum agrum III milium passuum cursu intrat in Vulturnum. [113] Imminet collis ubi positus est Pes Montis Alifae, ita nunc appellato oppido quod ecclesiam habet episcopalem. Sed Alifas olim nominata fuit clara in Samnio urbs. Vidi ego non sine admiratione multis in locis agri ingentium aedificiorum fundamenta. Locus campestris est, fluvii ac fontibus ubertim scaturientibus irriguus et idcirco satis idoneus ut illic Samnitum et Romanorum conflixerint exercitus
. [114] «Fabius – inquit T. Livius libro VIIII – consul ad urbem Alifas cum Samnitum exercitu, signis collatis, conflixit. Minime ambigua res fuit: fusi hostes atque in castra compulsi, postero die deditio fieri coepta».
[115] Abest ab Alifis Vulturnus milia passuum haud amplius III. Quibus in locis, eiusdem fluvii decursu Sannium priscis temporibus dirimebatur a Campania. A Benevento autem distant Alifae milia passuum < >. Alifis vicinum, occidentem versus milium passuum circiter IIII intervallo, est
. His in locis finem facio partis Samnii, quae Beneventano agro olim comprehensa est.
[116] Ad coeterarum descriptionem me confero. Procul autem hinc discedam ac petam loca Liris atque Vulturni fontibus proxima, quae Samnitum olim fuere. Paulatim inde meum faciam iter, describens quaecunque se offerent, modo pertineant ad Sannium, donec ad Beneventani agri, unde excessi, finis redivero
. [117] Sora, quae urbs haud procul abest a Neapolitanis limitibus, licet antiquissimis temporibus agri fuerint Vestini, ut ostendi supra, habens mentionem et de Vestinis et de Liris origine, Samnites tamen eam postea possederunt, quod et libro VII testatus est T. Livius. His itaque in locis, in ea praesertim urbe, principium olim fuit agri Samnitum. Fit itaque ut, quicquid interiacet terrarum inter Soranum Beneventanumque agrum, totum a Samnitibus olim possessum fuisse constet
. Sed particulatim sunt omnia demonstranda. [118] Liris duos habet fontes: unum in Apenino, haud procul a castello quod dicitur Capistrellum, distans a Sora milia passuum VIII; alterum ad castellum quod appellant Postam, IIII milia passuum distans a Sora. Nunquam memini vidisse me hoc fonte, qui est ad Postam, pulchriorem. Amplissimus est et aquarum copia abundantissimus. Cumque aquae altitudo sit maxima adeo tamen est fons ipse nitidus ut quae sint in imis etiam minima e supernis appareant. Innumeri pisces hac illaque natantes non absque voluptate magnaque admiratione inspiciuntur; aquae potatu dulcissimae
. [119] Abest Sora a Sancto Germano, unde eo Ioannis, Ferdinandi regis filii, comes profectus sum, milia passuum haud amplius X. Iter fecimus per saltus qui quotiens subeunt in memoriam expaveo. Ex duoSora, T. Livio teste, colonia fuit Romanorum eiusdemque urbis situm dixit esse difficilem. Eam christianis temporibus delevit Federicus, cuius multis in locis supra mentio facta est, pontifice maximo Gregorio VIIII; sed instaurata postea aliqua ex parte fuit. Itaque oppidum nunc est titulo ducatus insigne. Peninsulae, cuius modo memini, imminet Apeninus, cuius quae sunt his in locis altissima iuga inculta sunt
. [121] Ad eorum nihilominus dextram est plaga amoenissima, quod Communium ab urbe olim illic, ut aiunt, sita eiusdem nominis appellatur et altissimis est circumsepta montibus. Suntque in ea haec castella populis frequentia: Vicalvum, Alventum, Sanctus Donatus, Septem Fratres, Picinestum, Gallinarium, Casaliverum. [122] Ad horum montium dextram est Athina illa, in qua
.
[123] Haud procul ab Athina labitur Melpha fluvius, ex vicino cadens Apenino et, ad plana delatus, apud Fregellas se Liri coniungit. Descendens deinde ad infima secus Melpham sub Casalivero, invenies oppidulum, Schiavum nomine. Postea in arduo colle situm est Arpinum, fama inclytum oppidum, propterea quod inde fuit M. Cicero, Latinae eloquentiae princeps, oriundus.
[124] Natum nanque se fuisse in insula quadam parvula, amoenissima, quam fluvii eam circundantes efficiunt, in suis
[126] Sub Arpino autem, Melphae fluvii ad laevam, proxima sunt Fontana et Arcae castella. Et sub Sora, ubi duo Liris coeunt capita, est oppidum quae Insula nunc dicitur, sed antiquitus dicta est Interamnia, cum duo quorum memini fluvii ipsam paene ambiant. Nec procul absunt secundum fluvii decursum castella haec: Turris, Campus Latus, Insulecta. Pertinet praeterea ad Samnitum agrum quicquid terrae est cis fluvium illum, qui ortus ex Apenino praetefluensque Casini montis occidentales radices, apud Pontem Curvum ingreditur Lirim
. [127] Ab eo haud procul abest Aquinum, urbs olim magna sed hodie diruta, cuius ruinae multis in locis apparent. Extant et vestigia quaedam fundamentorum muri latissimi atque aliorum complurium et quidem ingentium aedificiorum. [128] Distat locus ubi fuit a Casino milia passuum V. Clarum est ortu et Iuvenalis, poetae satyrici nobilissimi, et Pesinini Nigri, Romani quondam imperatoris praestantissimi, et Thomae cognomento de Aquino, viri ingenio, multis doctrinarum generibus, vitae sanctitate et celebri toto orbe fama excellentissimi
. [129] De quo suo loco facienda mihi est mentio plenior. Quanvis autem urbs ipsa nunc iaceat, non tamen abolitum est eius antiquissimum nomen. Nobilis locus est, comitatus episcopalisque ecclesiae titulo. Est
[130] Ad Aquini sinistram est in edito loco situm Rocca Sicca oppidum. In montis autem vertice, ubi posita olim fuerat urbs Casinum, quae, Livio teste, fuit olim Romana colonia et fanum Apollinis, est Casinense monasterium, nomen habens a monte ipso et a vetusta urbe
. [131] Condiderat quidem eo in loco beatus Benedictus Nursiensis sibi ac suis fratribus monasterium, ubi vitam Deo sanctissime serviens egerit. Sed eo mortuo, Longobardi, gens barbara et impiissima, de qua erit mihi suo loco mentio, funditus ipsum sustulere. Quod igitur nunc extat monasterium, longe post beati Benedicti tempora erectum est non ab uno tantum conditore, sed aliis temporibus atque ab aliis aliisque conditoribus alia atque alia adiecta sunt aedificia
. [132] In aede illa sacra, omni ex parte venerabili, conditum est et beati Benedicti et beatae Scholasticae, sororis eius, corpus. Persaepe ad locum illum religiosissimum ego accessi et quotiens ingressus sum oratorium totiens visus mihi sum videre beatum Benedictum beatosque Maurum et Placidum ac coeteros Dei servos eius discipulos, qui psalmis et aliis spiritualibus canticis Deum uno animo unaque voce intentissima cura laudarent.
[133] Ad montis quae vergunt ad orientem radices situm est oppidum, qui abbatis conditoris nomine Sanctus Germanus dicitur. Est autem eo mentione dignum, quod maxima habitatorum pars fabri sunt ferrarii. Qui acus tantum faciunt, omni qua fieri possunt varietate, quae apud nationes, ad quas eas merca
[134] Praeterfluit oppidum fluvius, qui parvus quidem est sed admodum augetur fontium multitudine; a quibus intra atque extra moenia dulcium aquarum manat copia. Oritur fluvius apud castellum quod vocant Sanctum Heliam, Apenino vicinum, a Sancto Germano distans IIII milia passuum. Hoc autem et alia complura, quae sunt in circumiectis agris castella, ditionis sunt Casinatis monasterii. Ipse fluvius, per plano dilapsus aliisque multis auctus fluminibus, haud longe a Bantrio castello Lirim ingreditur ipsumque, ut ante dictum est, non mediocriter auget
. [135] Sub Sancto Germano, ad duo milia passuum, apparent ingentes veterum aedificiorum ruinae quae urbis Interamniae sine dubio fuere. Huius mentionem habuit Titus Livius libro XXVI, qui viam describens qua Hannibal Romam ex Campania petit, «per Suessulam – inquit – Aliphanumque et Casinatem agrum in viam Latinam ducit. Sub Casinum biduo stativa habita, populationes actae. Inde, praeter Interamniam Aquinumque in Fregellanum agrum, ad Lirim fluvium»
. Fregellas autem fuisse ubi nunc est Pons Curvus supra, ubi res postulavit, ostendi. Quicquid postea terrarum est ad dextram viae, qua iter est euntibus a Sancto Germano usque Cales, id totum est agri Campaniae; quod autem est ad sinistram, id ad Samnium pertinet.
[136] Vulturnus igitur ortum habet in Samnitum agro. Siquidem oritur haud longe a Sancto Helia, cuius paulo ante mentionem feci, quanvis fluat in plagam flumini, quod dixi in Lirim intrare, contrariam, ex loco unde nascitur, Apeninum versus cursum statim dirigit. Ad cuius radices non prius pervenit quam labatur per duorum oppidulorum agros, quorum alterum dicitur Vallis Rotunda, alterum Aqua Fundata. [137] Ea ubi relinquit, fertur modicis aquis ad lo
.
[138] Ita per Samnii montes milia passuum circiter XXX dilabitur, donec in Venafranum indeque intervallo milium passuum circiter XX in Alifanum et ab eo per milia passuum ferme XXV in Capuanum defluit agrum. Sunt qui dicant Vulturnum a suo fonte dirimere Samnium a Campania. Re autem vera, quantum agrorum est ab utraque Vulturni ripa usque ad Venafranum et inde, quantum est terrarum ad eius sinistram usque ad Alifanum, tantum legimus veteres tenuisse Samnites. Post Alifanum vero, quicquid est agrorum ab utraque amnis parte, id totum Campanorum fuisse, quandoquidem nihil illinc tenuere Samnites quod eorum esset ditionis. Idcirco sine ulla dubitatione dici potest ex Alifano agro Vulturnum mediam perfluere Campaniam. Satis de Samnii Campaniaeque divisione.
[139] Redeo ad Vulturni decursum. Ex loco unde dixi ipsum incrementa suscipere descendentibus offertur ad eius dextram oppidum Montaquilam nomine; deinde Rocca Ravimola; postea Sancta Maria de Oliveto; postremo Venafrum, cuius ager oleae ferax aquisque uberrimus Campaniae Foelicis portio est. Abest a Sancto Germano Venafrum milia passuum XVI
. [140] In montibus autem Apenino proximis, qui primis eiusdem amnis imminent partibus, sunt ad fluvii sinistram castella: primum Mons Niger et Rivus Frigidus; deinde Forulum, quod vetustum adhuc retinet nomen; postea, multo inferius, est Fornellum, oppidum novi nominis, populosum et dives vinetis praesertim quae vina ferunt laudatissima. E regione huius oppidi est vallis quam nominant Porcinam, in qua apparent cuiusdam oppidi magni ac vetusti ruinae.
[141] Nec multo inferius influit Vulturnum amnis, delapsus ab Esernia, quae fuit olim Romana colonia. Saeculo autem nostro nobilis facta est ortu, unde et
. [142] Ad eum Eserniae fluvium, priusquam Vulturno se misceat, cernuntur vestigia ingentia Thelesiae, antiquissimi Samnitum oppidi, cui erat ad dextram vicina Compulteria. De duabus his mentionem habens T. Livius libro XXIIII: «Fabius – inquit – in Samnio oppida vi recepit Telesiam Compulteriamque». His locis vicina sunt castella Crapiata, Pratum, Mastratum
. [143] A Venafro ego, cum peterem Eserniam, quae oppida inter se distant milia passuum X, vadoque transirem Vulturnum, parum abfuit quin aquis mersus interirem. Equus enim quo vehebar in medio, nescio quomodo, cecidit fluminis. Extemplo desilii et, cum essem nandi peritus, proximam nando petii ripam atque ita Dei benignitate tanto periculo me ipse eripui. [144] Ab Esernia, si orientem versus feceris iter, ad intervallum milium passuum XX invenies Bovianum, nobilem quondam Samnitum urbem, cuius mentionem T. Livius libro VIIII habens, «inde – inquit – victor exercitus Bovianum ductus. Caput hoc erat Pentheorum, Samnitum longe ditissimum atque opulentissimum armis virisque oppidum. Spe praedae milites accensi oppido potiuntur, praedae plus paene quam ex omni Samnio unquam egestum, benigne omnis militi concessa»
. [145] Bovianensi autem agro terminabatur ex hac parte Samnium. Quicquid terrarum erat ulterius usque ad loca maritima ad Apulos Daunios pertinebat; quorum regionem dixi terminari Fortorio, qui fluvius fontem habet, ut supra ostendi, in monte Fiterno, agro Bovianensi vicino et Apenino quadam sui parte coniuncto. [146] Igitur Campus Bassus, quod oppidum distat a Boviano passuum milia circiter XII, Apuliae tribuitur, non Samnio, ut docui supra, eam describens regionem. Ita toto Samnio totaque Aprutia descripta, ad agri Piceni, quam undecimam regionem dixi esse Italiae descriptionem, mea hinc se vertat oratio.
[1] Picenum regio quondam uberrimae multitudinis, ut ait Plinius, fuit siquidem CCCLX milia ex eis in fidem populi Romani venere. Orti sunt a Sabinis, a quorum terra fuerant, auctore Strabone, Pico Saturni filio duce, profecti. Ab ipso autem duce agro nomen indidere seque ipsi Picentes cognominavere. Alii tradunt a Pico ave Marti olim dicata, quae in eorum vexillis consedit, regioni datum fuisse vocabulum; alii ab urbe quadam vetustissima cui Piceno dicunt fuisse nomen, sed nullo probato auctore id affirmant. Hodie Marchia Anconitana dicitur ab Ancona urbe illic nobilissima et prius dicta fuerat a Firmo, clarissima quoque in regione urbe, Marchia Firmana. Sed propter mercatorum atque aliorum externorum frequentiam, qui amplitudine et bonitate oportunitateque portus allecti Anconam conveniunt, ab ea quam a Firmo inditum cognomen retinere vulgus maluit
. [2] Incipit a flumine Troentio, ut ante dictum est. Extendebatur autem aliquando Picenum ad agrum usque Ariminensem, sed brevior ei postea terminus costitutus est, ad agrum videlicet usque Pisauriensem seu ad Isaurum antiquitus, nunc Foliam appellatum fluvium, qui At Plinii temporibus ab Ancone incipiebat Gallica ora, hoc est illius Galliae quam Togatam Galliam olim cognominavere; quanvis prodiderint alii ipsam Rubicone fluvio terminari. Quod sensisse Lucanus de Rubicone locutus ostenditur his verbis: «Gallica certus / limes ab Ausoniis disterminat arva colonis». Ptolemaeus vero post Anconem, ad quam terminum facit Piceni, Senones Gallos sequi dicit, quibus non Pisaurum tantum sed Ariminum etiam tribuit
. [4] Perhibent Siculos vetustissimos Lyburnosque et alios quosdam populos multos tractus huius agros tenuisse. Coeterum fuisse illos postea pulsos ab Umbris, quam gentem supra docui fuisse totius Italiae antiquissimam, Umbros deinde ab Hetruscis, hos denique a Gallis. Parent nostri saeculi Picentes Romanorum pontificum imperio, quanvis Franciscus Sfortia Eugenii quarti tempore ipsos per violentiam in suam redegerit postestam. Sed Alfonsi regis auspiciis pontifici ea regio restituta est, ut ostendam suo loco prolixius
. [5] E montibus Apeninis, quibus dirimuntur ab Umbris, in plana et pelagus Picentes habent domicilia. Eorum ager in longum magis quam in latum excrescit bonus, ut ait Strabo, ad ora: coeterum lignariis quam frumentariis fructibus longe praestantior. Eius latitudo ex montibus ad mare patet spaciis inaequalis
. Longitudo autem ab eo quem dixi fluvio, hoc est Truentio, ad Isaurum seu Foliam, uti nunc eum amnem appellant, patet navigatione milia passuum circiter centum et LX.
Sequor ego in hac Piceni divisione Sacrosanctae Romanae ecclesiae auctoritatem quae, praetermissis antiquis varie costitutis a terrarum descriptoribus Piceni limitibus, novos ei, quorum modo memini, terminos constituit. Sequor et mei itineris ducem quem magna ex parte multis in locis secutus sum, Blondum Forliviensem, virum locorum Italiae indagatorem diligentissimum, quanquam multa ego adiiciam ut et superioribus in locis adieci quae ille non attigit. Similiter multa omissa faciam, ut et omisi quae non sunt visa meae narrationi necessaria. Contrario tamen ordine itineris mei sumam initium. Incepit ipse a Pisauro tantumque describendo regionem confecit itineris, donec ad Truentii fluenta pervenit. Ego inde incipiam ubi fecit ipse finem progrediensque ultra pervagabor omnia, quousque eo perveniam unde ipse excesserat.
[7] Principio ad hostia Truentii est arx quaedam custodiendae orae gratia illic extructa, quem locum vocant Portum Asculi, a quo abest III milia passuum castellum qui Sanctus Benedictus dicitur, in mediterraneis positum. Intus Truenti fluentis vicinus est Mons Blandonus, in quo oppido natus est Iacobus cognomento de Marchia, ordinis Minorum, vir nostro saeculo et divini verbi praedicatione et vitae sanctitate clarissimus.
[8] Abest inde III milia passuum Aquaviva, quod oppidum eo est toto Neapolitano regno nobilissimum, quod ab eo est oriunda, a quo et habet cognomentum praeclarissima Aquaviva familia quae tulit Hadriae duces, quorum claritudinem aetate mea universa celebrat Italia; quandoquidem apud neminem est obscurum nomen famaque virtutis Iulii, cuius mentio supra facta mihi est. Multa memorari saepe ego adolescens audivi de patre eius Iosia qui veluti fulmen quoddam belli patrum nostrorum memoria fuit.
[9] Est quoque Truenti decursu vicinum oppidum Arquata nomine, cuius gubernatio Nursinae civitati a Romanis pontificibus demandata est. Supra
. [10] Supra locum ubi est Arquata Apeninus maxime attolitur cumque ea sit eius excelsitas, ut suos quos in caeteris habet locis vertices vincat, Mons Victor appellatur. Ad eius latus vergens ad orientem est lacus ille, cuius est tam vulgata per orbem infamia ut daemones ab hominibus ibi invocati appareant, qui dicuntur sacrare nescio quos libros, per quos impii mortales discunt, ut aiunt, magicae artis multa a christiana pietate damnata prestigia. Quanquam sunt qui vere affirmant vanam esse famam qua talia vulgantur caecoque errore adduci homines et qui ea narrantibus habent fidem et qui ad infamem accedunt lacum, ut infamis damnataeque et procul a christianorum finibus pellendae artis consequantur impietatem
. [11] Ad latus autem eiusdem montis, spectans meridiem, duo ex eo emissi altissimi colles parumque inter se ad ima usque divisi faciunt furculas quas vocant Praestas. Truentius interlabitur qui mox a Furculis ipsis per arctam et tanquam manu factam defluens fossam Arquatae moenia tandem attingit. Redeamus ad oram
.
[12] Post Truentii hostia est oppidum Groctae seu, ut Latino utar vocabulo, Cryptae cognominatum. Ulterius procedenti se offert Pedasum et postea Civitas Nova, castella ad litus posita. Omnia haec litoralia a Truento usque ad hostia Asonis fluvii intervallo milium passuum circiter X sunt amoenitatis eximiae. Habent enim vineta olivetaque visu pulcherrima. Est praeterea multis in locis ager citris et malis, arangiis atque aliorum complurium generum fructife
. [13] Sunt deinde hostia cuiusdam modici et sine nomine fluvii, ad quae situm est castellum quod vocant Morcinum. Intus est Ripatransonum, oppidum populosum et dives, muro et natura loci munitissimum, supra quod est Cossignanum et supra id Castignanum. Superius vero est Aufida, oppidum his duobus longe nobilius
.
[14] Imminent autem horum oppidorum agris Apenini montes altissimi et in unius eorum iugis positum est oppidum nomine Mons Sanctae Mariae in Gallo, in cuius agro est ingens et horrendum illud antrum et caverna Sibyllae, id est quam vulgus vocat Cryptam Sibyllae, quod sit via per quam stultos et impios multos perhibent petere secreta loca, quae inhabitat nescio quae Sibylla. Dominam eam aiunt loci esse quae numeroso imperitet populo. Esse illic domos exornatissimas, amplissima atria, prata semper virentia, hortos omnis generis arboribus consitos, puellas forma insignes innumerabiles, praestanti corpore prope infinitos iuvenes. Eos omnes, facta prius a Sibylla potestate, indulgere, quotiens incedit cupido, cuicunque malunt corporis voluptati et id quidem interdiu. Noctu vero Sibyllam atque puellas omnesque eius imperio parentes iuvenes, converti in variarum specierum serpentes. Cum eis cubare oportere mortales, qui per cavernam quam dixi ea loca petiverint. Neminem illic teneri invitum nisi peracto anno. Coeterum e numero eorum, qui e caelo nostro eo accedunt, unum remanere apud Sibyllam oportere. Qui autem ad nos revertuntur, eos a Sibylla quaedam impetrasse quibus omnem vitam agere possunt felicissime
. [15] Haec et alia permulta fabulosa et a vero longe aliena stultorum impiorumque multitudo de caverna Sibyllae memorat. Novi ego perplures ineptos sane et viae veritatis ignaros qui se affirmarint per eam cryptam accessisse ad Sibyllam vidisseque se cuncta quae modo memoravi. Eis nihil habui ego nec unquam habebo fidei, quippe quos omnes vel vidi vel audivi et miserrime vitam agere et infelicissime mortem obivisse. Hisne ego christianus philosophus atque theologus crediderim nugis? Quis unquam historicorum veterum tales prodidit vanitates? Strabo an Plinius vel Ptolemaeus an tot alii Graeci Latinique descriptores terrarum vel lacui, cuius memini supra, vel huic de qua nunc loquor cryptae, vel alteri lacui, de quo paulo post faciam mentionem, talem tribuerunt infamiam? Desinant ergo nostri saeculi inepti insanique homines talem vulgare stulticiam. Sed eo unde excesseram redeo.
Paulo quidem superius, sed in agro Nursinorum, est lacus non minus infamis quam et lacus ille alter quem dixi, et caverna Sibyllae. Lacus Nursiae dicitur vulgo. Scatentibus persaepe ex imis sedibus atque ad summa pervenientibus aquis, motiones in quibusdam lacus partibus fieri necesse est. At rei ignari id cernentes, moveri aiunt aquas a daemonibus qui lacum tenent. Ea fama quae apud rerum imperitos ita percrebuit, perlata statim fuit ad exteras nationes, imminere videlicet agro Nursino celsissimum montem et illic esse lacum quem inhabitant daemones. Rei esse indicio manifestas aquarum motiones. Ita multos mortales, qui magicis inserviunt artibus, ea fama pellexit ut montem lacumque et daemones se moventes viserent eosque, oblatis quibusdam supersticiosis sacris, invocarent, quosdam praeterea eis invocatis libros variis signatis characteribus consecrandos darent. Sed cum tandem laborem simul et impensam perdidissent, nihil videlicet eorum quorum gratia venerant consecuti, alios illique alii deceperunt se vidisse quod non viderint fuisseque se consecutos quod consecuti non fuerant affirmantes, locum ita infamem in hanc diem reddiderunt
. [17] Rem omnem volui ego ordine audire ex quibusdam literatis viris, qui, curiositate potius quam impietate adducti, comites fuerunt itineris quorundam Teutonicorum qui lacum ipsum petiverunt. Quid multis morer? Post signatum circulum notatosque characteres, post praeterea peracta sacra atque omnia alia quae in rem fuerant, nec viderunt neque audiverunt respondisse aliquid saepe invocatos daemones neque proiectum in lacum consecrandum librum unquam ei qui proiecerat restitutum fuisse, licet triduo illic rei expectantes exitum permanserit. Desperantes tandem execrati sunt impia illa sacra quae fecerant decreveruntque se nunquam ausuros talia nunquanque credituros ea quae de Nursiae lacu vulgo affirmantur. Inde tamen non prius excessere quam perscrutarentur causam quor aquae moverentur. Ita diligenter rem pervestigantes absque ulla ambiguitate tandem intellexere scatentes ascendentesque ex imis aquas motiones illas efficere. [18] Non tamen inficior ma
[19] Intus, supra Pedasum est Mons Flore castellum et superius est oppidum Mons Novem nomine quod eo ita cognominatur, quod novem viri nobiles ipsum condidere. Inde Mons Altus, supra quod Communalia Asculana, id enim oppido est nomen. Sub Asonis fonte in summo Apenini situm est oppidum Mons Monachus nomine. Asone transmisso, intus sunt haec oppida: Servilianum, Sancta Victoria, Mons Falco et, quod est mari vicinius, Mons Rabianus
. [20] Hostia deinde fluvii cui Laeto Mortuo est nomen, ad quae extant vestigia veteris cuiusdam oppidi quod fama est apud Marchianos fuisse Picenum, a quo tota Picenum regio nomen acceperit, uti docui supra. Habet is fluvius ortum in Apenini radicibus, supra locum ubi sita sunt duo haec oppida: Bellus Mons et Petridum
. [21] Ager deinde Firmanus per litoralia iter facienti se offert. Ipsa autem urbs III milia passuum abest a mari. Antiqua est et totius Piceni metropolis. Una fuit ex duodeviginti illis civitatibus quae secundo bello Punico, desperatis paene Romanis rebus, primum militiam tributorumque collationem detrectavere. Sed ubi non multo post senatus populique Romani se potestati tradidere, facta est eorum urbs Romana colonia
. [22] Sunt qui dicant Firmum patriam fuisse Lactantii, propterea quod Firmianus cognominatur. Id ego neque affirmare, neque refellere ausim. Quod si homines quos vetus ferebat Firmum Firmiani denominabantur, gaudeant nostri saeculi Firmani suo concive Lactantio. Non enim indigna esset ea civitas quae tam clarum christianis tempo
[23] Hostia deinde fluvii quem appellant Tennam. Cadit is ex Apenini iugis; inde, delatus ad inferiora loca post aliquot milium passuum intervallum, Firmanum perfluit agrum et in mare defertur. Est ad eius hostia castellum quem Portum vocitant Firmanum, solum nomine, inquam, dicitur Portus Firmanus; nanque importuosus est et hic locus et coetera totius Piceni ora, praeter Anconam, quae portum habet, ut ante dictum est, amplissimum atque tutissimum
. [24] In mediterranea, haud procul a Tenna, est nobile in Marchia oppidum, nomine Sancta Maria in Georgio, conditum in loco ubi situm fuerat olim Tignum, urbs antiquissima. Cis autem transque eundem fluvium multa sunt ad agrum Firmanum pertinentia oppida atque castella, in quis est Mons Sancti Martini, supra quod, ad milia passuum III, Penna. Postea IIII milia passuum a primis Apenini collibus Amandola est non obscuri nominis in regione oppidum
. [25] Post Tennam intervallo passuum circiter VIII milium sunt hostia fluvii quem vocant Chientum. Apenino hic exoritur atque aliquot praeterlabens oppida mare ingreditur Superum. Eius fonti proximum est castellum Seravallis nomine et supra ipsum Camerinum, vetustissima et in primis populosa opulentaque civitas. Prodidit T. Livius libro <XXVIII> Camerinates dedisse Publio Scipioni, ad armandam classem quam duxit in Aphricam, cohortem unam sexcentorum militum armatorum
. [26] Intrat Chientum Fiastra fluvius, ex Apenino ortus, haud longe a fontibus Naris, qui fluvius est Umbrorum, de quo mentionem suo loco feci. In Apenini autem iugis situm est, haud procul a Fiastra, eiusdem nominis castellum, dubium an a castello fluvius an a fluvio castellum nomen habuerit.
[27] Sunt igitur intus Sanctus Elpidius oppidum et Sanctus Iustus castellum quod praeterlabitur fluvius cognomine Laetus Vivus, qui brevi cursu fertur in Chientum. Superius deinde ad primos Apenini colles est Sanctus Genesius oppidum, vicinum ei est Sernana. Inter duo haec oppida est planicies Plice, id enim loco est nomen. Inde Laetus Vivus exoritur. Ad hunc fluvium quinto infra Sernanum miliario oppidum est Urbisalia. Vocabulum est corrupte pronunciatum a vulgo; situm quippe est in agro ubi fuerat Salvia urbs, olim amplissima, cuius ingentium aedificiorum apparent hac tempestate ruinae quam plurimae
. [28] Ad Chienti dexteram, intus est oppidum quod vocant Montem Casuarum, paulo deinde ab eo remotius Morum; postea, ad tria ab eo passuum milia, Macerata. Superius, ad V milia passuum, Mons Ulmi, oppidum non ignobile. Deinde Agangia Varanensium villa. Superius item ad Chientum situm est Tollentinum, antiqui nominis oppidum, inclytum sepulchro Nicolai Tollentinatis, ordinis Heremitarum sancti Augustini, qui saeculo nostro, opera Iuliani Siculi Salernitani theologi sua aetate clarissimi et eiusdem ordinis Generalis, ab Eugenio IV maximo pontifice in sanctorum numerum relatus est
. [29] Tulit hoc oppidum tempestate mea Franciscum Philelphum, Graecarum Latinarumque literarum peritia virum insignem, quem vidi ego adolescens et Florentiae et Mediolani. Coeterum de ipso deque operibus cum ab ipso compositis, tum e Graeco in Latinum conversis, faciam mentionem, quom scribam temporum meorum historiam. Habebo quoque mentionem Nicolai Tollentinatis qui fuit dux rei militaris scientissimus. Supra Tollentinum, III milium passuum intervallo, est oppidum Belforte nomine. [30] Post Chientum, ad milia passuum VI, sunt hostia fluvii quem appellant Asinum. Huic in medi
. [31] Hostia deinde amnis qui dicitur Potentia se offerunt. Cadit ex Apenino supra Marelicam e regione Nuceriae Alfateniae. Fuit olim ad eius hostia urbs eiusdem nominis, cuius Ptolemaeus meminit, inter agri Piceni urbes non in postremis habita. Habet ad dexteram sub primis Apenini collibus oppidum nomine Monticellum et inferius ad sinistram Montem Sanctum, haud contemptui habendum oppidum. In locis quoque Apenini collibus propinquis praeterlabitur idem amnis Sanctum Severinum, egregium in regione oppidum, conditum super ruinas Septempedii, quod oppidum Longobardi substulerant
.
[32] Musio postea se offert amnis qui in decursu hostiis proximo Aspidus cognominatur. Oritur in Apenino et quom primum inde cadit flectitur in Aquilonem indeque in orientem solem ac post alias multas flexiones in mare delabitur. Ex utraque eius parte multa sunt castella atque oppida quae ordine ostendenda sunt. In mediterraneis mari propinquioribus praeterlabitur Recanatem, oppidum in Piceno praeclarum
. [33] Inter ipsum et mare parumque a Musone distans est basilica illa nominis per totum orbem christianum celeberrimi beatae Mariae Virginis cognomento de Laureto, quae, cum sita sit in vico nullo muro munito, miraculo datur quod nulli unquam sacrilegi impiique homines ei loco vel levem iniuriam intulere. Persaepe piratae et aliorum generum latrones eo quidem venerunt, sed ingressi basilicam, perculsi miro quodam timore, abierunt, omnia intacta relinquentes. Haud facile dictu est quot hominum milia eo ad invocandam Christi matrem etiam a remotissimis confluant regionibus. Exaudiuntur omnes pie ipsam perseveranterque precantes. Fuisse eos consecutos quicquid a beata Virgine petivere argumento esse possunt dona illa ipsi Virgini oblata illicque appensa non ex caera modo, sed ex argento etiam et auro paene innumerabilia. Adde etiam varii generis vestes ibidem dimissas ab eis qui voti compotes domum reversi sunt. Redeo ad
. [34] Intervallo ab Ancone, ad quam urbem pervenire festinamus, milium passuum X intus, attingit is fluvius radices celsi cuiusdam montis in quo positum est Auximum, quae urbs est vetustissima. Eius enim saepe fit mentio in Caesaris
.
[35] Promontorium hoc Cymeria antiquitus nominabatur, hodie Montem Anconae dicunt. Id promontorium adeo est Apenino propinquum ut nonnulli scripserint hoc in loco Apeninum ipsum finiri. Sed non recte id fuisse ipsos opinatos constat. Flectit enim se hoc in loco, ut Plinius ait, Italia quam, ut hucusque secuit, mediam quoque hinc usque ad Leucopetram Brutiorum promontorium secat continuatis iugis Apeninus, ut supra de Italiae forma locutus ostendi. Apenini, inquit Ptolemaeus, iuga fere Liguriae imminent et ab Alpibus incipiunt. Deinde usque Anconem protenduntur, hincque versa, dum ad Adriaticum inclinantur, ducuntur usque Garganum. Postea inclinantur ad meridiem et in Leucopetra fines habent
. [36] Sub Chimerico promontorio, qua vergit in mare, est Ancona. Ancon Graecum vocabulum est quod apud nos indicat cubitum. Idcirco Ancona, inquit
[37] Manufactus est aliqua ex parte eius portus navibus tutissimus. Opus est Traiani Romanorum imperatoris quicquid manufactum illic apparet. Natura nanque portum dedit. Sita, inquit Strabo libro V, est Ancona in promontorio quod inclusum portum complectitur dum circumflectitur ad septentrionem; plerique mortalium qui Anconam habitant mercaturae inserviunt, quanvis ferat ea civitas et praestanti ingenio viros ad bonarum artium peritiam natos.
[38] Et ut alios missos faciam, cui est ignotum Kiriaci nomen? Literarum is amator et cultor optimus omnisque antiquitatis diligentissimus perscrutator, lustravit totam paene Europam magnamque Asiae atque Aphricae partem ut quae mira vetustorum operum ex libris noverat, videret oculis contrectaretque manibus. Eius generis fuerunt cum sublatae tum extantes urbes, amphiteatra, circi, templa, statuae, obelisci, pyramides aliaque veterum virorum nobilia opera, sepulchra praesertim et epigrammata. Quaerentibus aliquando ex eo amicis quor tantos suscepisset labores: «Ut mortuos – inquiebat – vivorum memoriae restituerem». Quicquid vidit, quod esset adnotatione dignum, literarum mandavit monumentis
. [39] Vidi ego Neapoli tria volumina quae sua ipsius manu
[40] Post Anconam, ad milia passuum < > euntibus per litoralia, se offerunt hostia Aesii fluvii qui priscum servat adhuc nomen. Fontem habet in Apenino. Ad ipsa hostia est arx quae ad orae custodiam structa est teneturque ditione Anconitanorum, qui validum in ea solent collocare praesidium quo suos fines tueantur. Intus habet ad dexteram, intervallo quingentorum ab eo passuum, oppidum nomine Sanctum Quiricum, arduo in colle positum. In regione autem Fabriano oppidum est quod appellant Mathelicam. Est et ad eandem Aesii partem sub Apenini iugis, qua petitur Validum, quod est in Umbria oppidum, domus fratrum sancti Francisci pulcherrima. Intus ad eundem amnem est Aesium antiqui nominis civitas. An ipsa a fluvio an fluvius ab ipsa habuerit nomen incertum est
. [41] Interius autem et sub primis Apenini collibus est Fabrianum, unum e nobilissimis totius Piceni oppidis. Aedificatum est excidio Sentinae vetustae urbis, cuius vestigia adhuc cernuntur inde ad VI milia passuum; Sentinam autem Longobardi delevere. Frequens est opificibus et mercatoribus, aedificiis aegregium; viae pulchrae stratae lateribus. Chartis quae illic fiunt multorum generum fama nobile est et inclytum ortu Gentilis Fabrianen
[42] Anno ab ortu Iesu Christi LVII supra millesimum et quadringentesimum, congregata in Monte Pesulano, quod oppidum est in Gallia Narbonensi nobilissimum, fratrum ordinis Praedicatorum ex cunctis orbis provinciis synodo, quod Generale Capitulum illi vocant, sex et quadraginta theologiae professores eo convenimus, qui ex tam multorum fueramus numero quos tantus praeceptor erudiverat. Eram autem ego per id temporis Siciliae provincialis, annos natus octo et XX. Petivi ego Fabrianum, Baptista mortuo, cum nihil mihi esset ibi negocii. Solus amor, quo viventem ipsum fueram prosecutus, me incredibiliter traxit ut eo irem, quo viserem praeceptoris amantissimi patriam.
[43] Senogallia post Anconam ad oram posita se offert secus hostia Misae fluvii ex Apenino cadentis. Sene antiquitus dicta fuerat, sed a Senonibus Gallis postea habitata nomen quod nunc habet accepit. Fuerat quidem olim urbs amplissima, hodie vero tantum vestigia eius apparent. Sunt nihilominus duae arces in loco ubi urbs amplissima antiquissima fuerat. Circa Misam interius multa sunt castella et oppida, e quibus magis cognita sunt: Mons Novus, Mons Bodii, Corinaltum et Rocca Contrata
. [44] Augetur paulo superius Misa Sentino fluvio priscum retinente vocabulum, qui praeterlabitur oppidum nomine
[45] Saxum Ferratum ut et Fabrianum, quod ab illo distat VI milia passuum, aedificatum fuit Sentinae ruinis, quae urbs sita fuerat secus Sentinum, qui fluvius ortum habet in Apenino ad tramitem unde est accessus ad Fossatum, Umbriae oppidum. Sequuntur in litore hostia fluvii quem vocant Caesanum, ad cuius sinistram intus est Mondosum et inde Modavium et supra Sanctus Laurentius oppidum
. [46] In montibus autem, qui medii sunt inter Metaurum et Isaurum fluvios atque Apeninum, est oppidum nomine Carda. Sunt et castella haec: Raspagacta, Miraldella, Sorbedulum, Sanctus Martinus, Brasticaria, Belforte, Campus, Turris Fossati, Paganicum, Perlum. Proximum Apenino est Mercastellum oppidum et superius castellum Amola nomine, positum haud procul a via quae ascensu difficili fert a Romandiola in Hetruriam. Haec regio Massa Trabaria appellatur propterea quod ex Apenini iugis variae magnitudinis abiegnae trabes Romam in aedium basilicarumque structuram portantur
.
Scripsit Plinius Tyberim fluvium a Tiferno, quae Civitas Castelli nunc dicitur, cuius ager huic Apenini parti vicinus est, fuisse Romam usque ratibus navigabilem. Inde itaque facile et trabes et alia quaevis materia ad agrum Romanum comportari poterat. Oppidum his locis propinquum deinde est nomine Sanctus Angelus in Vado. Postea ad V milia passuum est oppidum a Metauro peninsulam factum, quod aedificavit ille Guillelmus Durandi qui fuit
.
[48] Methauri deinde fluminis sunt hostia qui labitur ex Apenino velocique cursu, postea quam aliquot praeterfluit oppida, mare ingreditur. Vetustum retinet nomen celebratumque est apud T. Livium, libro XXVII, clade Hasdrubalis Carthaginiensium ducis et Livii Salinatoris Claudiique Neronis Romanorum consulum victoria. Et ab eo distat III milia passuum Fanum Fortunae, quod oppidum clari est in Picentibus nominis. Romanorum opus fuit sed, cum postea fuerit a Totila Gothorum rege sublatum, a Belisario Iustiniani imperatoris duce instauratum est. Argilla fluvius ipsum praeterlabitur.
[49] Ad Methauri dexteram intus est Forum Sempronii, civitas vetusta, quae viae imminet Flaminiae. Intrat Metaurum ad tria milia passuum supra Forum Sempronii fluvius quem appellant Candianum, in cuius sinistra ripa cernitur adhuc pars viae Flaminiae quam Octavius Augustus stravit a Roma usque Ariminum. Habet ad dexteram Candianus Montem Falconem, supra quem ad sinistram alluit Callium oppidum et superius est Candianum, quod oppidum
[50] Ulterius per oram progredientibus se offert Pisaurum, Piceni ab hac parte finis. Antiqua civitas est, nacta id nomen fuit propterea quod penes Isaurum fluvium fuerit posita ab illis qui eam primum condiderunt. Vulgus nihilominus fabulatur eo dictum Pisaurum quod olim illic aureum numum pensitabant. Colonia fuit postea Romanorum, ut libro XXXVIIII Livius prodidit. Inter colonos, aiunt, fuit tunc deductus Accius, nobilissimus tragoediarum scriptor, libertinis natus parentibus, ut in libro temporum testimonio est Caesariensis Eusebius qui et ait Accianum eundem fuisse iuxta Pisaurum. Totila ipsum delevit, sed Belisarius, ut et Fanum, postea ipsum restituit.
[51] Supra Pisaurum, ad Isauri sinistram, est Mons Abbatis oppidum, e regione cuius fluvius qui dicitur Idaspis Isauro miscetur. Quod his paucis ostendit libro <II> Lucanus: «et iunctus Idaspis Isauro». Sunt autem multa inter Idaspim et Isaurum Pisauriensis et Urbinatis agri oppida, e quibus Mons Fabrorum habetur notius.
[52] In monte quodam arduo, qui medius est inter eadem flumina, situm est Urbinum, antiquum oppidum, quod superioribus temporibus titulum habebat comitatus. Nuper autem opera et magna virtute Federici, bello ducis omnium tempestatis nostrae praestantissimi, in titulum ducatus mutatum est Romani pontificis decreto. Ipse igitur Federicus primus fuit Urbinatium dux quo dignitatis nomine utentur etiam qui ei succedentes Urbino dominabuntur. In
. [53] Supra Pisaurum ad sinistram sunt complura oppida e quibus notio
. [54] Iuxta vero Ptolemaeum litoralia Picentium hoc ordine describebantur: Castrum, Cupra Maritima, quod discriminis causa dicebatur, erat enim Cupra Montana. Cupra quidem nonnulli codices habent, in aliis legitur Cypra. Erat enim Iunonis templum, Hetruscorum aedificium. Nanque Iunonem ea gens Cypram, ut Strabo ait, nominabant.
[55] Truentii fluvii hostia haec, ut ante dictum est, Praecutinorum agri hodie sunt, sed aetate Ptolemaei agri erant Piceni. His idem adiecit Potentiam, Numanam, Anconam, de quibus iam ipse suis in locis supra memoravi. Quicquid orae inde usque Ariminum Senonibus tribuit; mediterranea vero in Piceno esse docuit Traianam, Ursabalviam, Septempedam, Cupram Montanam, Firmium, Aesculum, Hadriam. Quarum quidem civitatum, quasdam dixi ego esse Praecutinorum, nonnullas Picentium. Ursabalviam vero nunc dico interiisse hactenus de agro Piceno. Regio, quae inde ei est contermina et Italiae undecima, hinc describenda.
[1] Transmisso Isauro Flaminia quae et Romandiola, quae duodecima est Italiae regio, se offert. Romandiolae quidem nomen recens est, Flaminiae vero parum vetustum. Ptolemaei temporibus qui non adeo ut Strabo neque ut Plinius antiquus fuit, Senonum erat haec regio usque Ariminum et Gallorum Boium usque ad totum Padi fluvii decursum ab eius videlicet capite, quod est iuxta Lariam paludem usque ad hostia et usque Venetias ac Doriam fluvium
. [2] Post Ariminum igitur litoralia hoc describit ordine. Rubiconis fluvii hostia, Ravenna, Padi fluvii hostia, huius fluvii caput. Caput Doriae fluvii cui admiscetur Padus; post hostia Padi Venetiae, Atriani fluvii hostia. Mediterranea vero ita apud eum se habent Senonum civitates: Suasa, Ostra Boiorum, quorum regio Gallia dicebatur Togata, quae Apeninis subiacet montibus Ravennam usque perducta. Sic se habent Placentia, Fidentia, Parma, Regium Lepidum, Nuceria, Tanetum, Mutina, Bononia, Claternae, Forum Cornelii, Cesena, Ravenna, Forum Livii
. [3] Titus autem Livius quicquid est id terrarum, quod hoc loco descriptum mihi est, partim Ariminum, partim Boios, partim Galliam Cisalpinam appellat. Unde vero Flaminiae nomen regioni, quae nunc dicitur Romandiola, inditum sit non satis constat. Coniectura tamen assequi possumus eam nomen fuisse adeptam a via Flaminia, quam Octavius Augustus a Flaminio, quod fuit olim oppidum in agro Romano, stravit usque Ariminum, vel a via quam, ut
[4] Romandiolam nominatam constat a Caroli Magni temporibus propterea quod, optinentibus Longobardis imperium totius Italiae, Ravenna cum propinquis aliquot civitatibus in populi Romani fide permansit. Habuit aliquando fines Romandiola ab Isauro ad Vatrenum, Fori Cornelii nunc Imolae fluvium. Aemilia vero inde ad Trebiam, fluvium Placentiae, sed nostrorum temporum, cum Blondo sequar ego divisionem, comprehenditur itaque Romandiola intra Isaurum et Sculentinam sive Panarium amnes Apeninumque et mare Superum, intra praeterea Padusam paludem cis Padum, trans quem datur eidem regioni quicquid est agri Ferrariensis, usque et ad Veronensium Patavinorumque paludes et ad ultima Padi hostia, quae ‘Fornaces’ appellantur. Cumque duae sint Romandiolae, Cispadana et Transpadana, hoc est una quae citra, altera quae ultra Padum amnem comprehenditur; primum de illa, de hac deinde dicemus. Sed particulatim omnia ostendamus.
Ad dexteram Isauri primum est oppidum quod vocant Poccium, deinde Mons Durus. Inter Isaurum et Crustumium fluvium, qui ei proximus est vocaturque hodie Concha, est Focaria promontorium in quo quatuor sunt oppida: Granariolum, Castromedium, Gabitii, Florentiola. Superius sunt oppida haec: Tumba, Planum Montis, Mons Calvus, Pes Campi, Saxum Corbarium, Macerata Montis Feretri. Sub Focaria Ariminum versus est Catholica, vicus ad quem fuerat Concha oppidum, quod mari absorptum est, et apparent adhuc eius tranquillo aequore aedificia
. [6] Interius est Gradaria, villa pulcherrima sita ad sinistram Conchae fluvii, a quo datum fuerat nomen oppido quod summersum dixi. Superius sunt oppida Sanctus Ioannes in Maregnano, Mondainum, Saludecium, Mons Gridolfus, Meletum, Mons Florum, Gemmanum, Tauletum, Planum Castelli, Castrum Novum, Mons Tavesii, Certaldum Plananum, Planum Mileti, Petra Rubra, Carpegnum, a quo nomen habet mons ille altissimus atque amplissimus Arimino fluvio, qui Maricla nunc dicitur, ab Apenino separatus, qui magnitudine superat omnes Italiae montes qui ab ipso Apenino disiunguntur. Aestate pecori pascua praebet uberrima. Superest ei Castellaria, sequuntur deinde Mons Cerognonus et Sextini monasterium
. [7] Ad Conchae dextram sunt: Sanctus Clemens, Agellum, Corianum, Mons Scutulus, Albaretum, Gipsum, Tumba Gayani, Mons Sardinus, Saxum, Mons Grimmanus,
[8] Ariminum deinde sequitur, vetusti et clari nominis oppidum; colonia fuit Romanorum eodem quo et Beneventum anno deducta, ut ostendam, quom Romanam scribam historiam. Maricla seu, ut antiquitus ei nomen erat, Ariminus fluvius eam urbem praeterfluit. Suburbium habet quod coniungitur ipsi urbi ponte, qui hodie solus extat e quatuor illis quos Caesar Augustus struxit in via Flaminia, quam ab illo a Roma seu Flaminio Ariminum usque fuisse stratam supra ostendi. Ea civitas non parum claritudinis apud nostros historicos consecuta est. Multis nanque in locis ipsius meminere
. [9] Saeculis quoque nostris inclyta fuit ortu principum Malatestae familiae, quae tulit complures tot virtutibus ornatos viros, ut eos non iniuria nonnulli clarissimi tempestatis meae scriptores veteribus quibusdam magna virtute praeditis Romanis viris comparaverint. In temporum vero meorum historia non praetermittam aliquot ex tam multis virtutum ornamentis quibus Carolus Malatesta maximam et sibi et suis gentilibus gloriam adeptus est. Oriunda est ea familia a Veruculo, quod oppidum dixi paulo ante situm esse ad Mariclae sinistram, ad quam interius sunt Maiolum et Bilium. In Apenino autem haud procul ab eiusdem fluminis fonte est castrum Ilicis.
Ulterius in via Flaminia vicus se offert Sancta Iustina nomine, supra quem in primis montium collibus est oppidum qui Sanctus Archangelus dicitur. In via quoque Flaminia Plusa fluvius priscum retinens adhuc nomen perlabitur oppidum nomine Savignanum indeque sub castello, quem vocant Bellaerem, in mare defertur. Inde se offerunt hostia parvi cuiusdam fluvii, cui Butrio est nomen, et secus eum supra viam Flaminiam situm est Longianum oppidum, cuius ager est vitis atque oleae in primis ferax.
[11] Sunt deinde hostia Rubiconis, celeberrimi nominis fluvii, non eo plane quod nimium esset magnus, sed propterea quod Italiam olim a Gallia Cisalpina disterminabat. De eo ita scripsit Lucanus: «Fonte cadit modico parvisque impellitur undis / puniceus Rubicon, quom fervida canduit aestas, / perque imas serpit valles et Gallica certus / limes ab Ausoniis disterminat arva colonis». Tunc vires praebebat hiems atque auxerat undas. Priscum eius nomen non est penitus a vulgo mutatum; nam qui sub Flaminia via habitant Pissatellum eum vocitant. Qui vero tenent loca quae supra eandem viam sunt Rubiconem appellant
. [12] Hunc fluvium nemini qui arma Romam versus ferret iniussu Romani Senatus transgredi licebat. Idcirco Lucanus faciens loquentem Romae imaginem his verbis ait ipsam fuisse ad Caesarem usam, antequam Rubiconem ille trasmitteret: «Quo tenditis ultra? / Quo fertis mea signa, viri? Si iure venitis, / si cives, huc usque licet». Legem illam quam marmore Latinis et quidem pulcherrimis incisam literis, quam Blondus dixit se legisse, legi et ego tantique viri adductus exemplo eam, quom sit annotatu dignissima, hoc in loco notavi: «Iussu mandatuve Populi Romani consul imperator miles Tyro, commilito armatae quisquis es manipulariaeve centurio turmaeve legionariae, hic sistito, vexillum sinito, nec trans hunc amnem Rubiconem signa ducito commeatumve traducito. Siquis huius iussionis contrarium ierit feceritve, adiudicatus esto hostis Populi Romani ac si contra patriam arma tulerit Penatesque a sacris penetralibus asportaverit S.P.Q.R. sanctio plebisciti S. VE. C.»
.
Inde ergo Gallia olim incipiebat Cisalpina. «In hoc tamen – ut inquit Plinius – tractu interiere Galli Boii, quorum tribus centum et XII fuisse auctor est Cato, item Semnones qui ceperant Romam». Gens haec quantum fuerit potens quantumque bello aspera non opus est ut multis explicetur. Res enim eorum gestae satis ostendunt quantum sibi laudis olim comparavere. Nanque ut taceam quot cladibus affecere Romanos, ipsam Romam forti animo invaserunt, ceperunt, incenderunt. Quanquam ad ultimum eos populus Romanus deleverit ita ut nemo in ea gente extarit qui incensam a se urbem Romam gloriari posset, ut ostendam plenius, quom regnum scribam Romanorum. Fuerunt quoque Boi potentissimi et pugnacissimi populi, qui non solum Romandiolam quam nunc describo, sed Bononiensem etiam et eum qui hodie dicitur Mutinensis ac Regiensis ager olim tenuere, quod Titi Livii dictis Blondus satis abunde confirmat
.
[14] Ad oram deinde qua Rubicon intrat in mare est Cesena, ubi est portus parva admittens navigia. Intus supra viam Flaminiam sunt Ariminensis agri multa castella, quorum Runchfridum est mentione dignum. Cervia postea iuxta mare sita se offert civibus paene deserta civitas. Salinas gubernant qui illic vitam agunt. Cesenae tamen princeps Malatesta Novellus, vir magno animo, angustiorem locum hunc mea aetate fecit murumque ei circumdedit
. [15] Ulterius per oram progressi hostia inveniunt fluvii nomine Sapis, cui intus in via Flaminia est proxima Esena, antiqua civitas, in qua idem princeps, cum esset literatissimus, constituit bibliothecam, aliis multis quae sunt in Italia merito comparandam. Intus autem ad Sapis fluenta est Emporium Sarracenum, qui
[16] Vallis deinde mari proxima se offert quae Candiani dicitur. Eam olim Sapis perlabebatur efficiebatque portum navium capacissimum, in quo Caesar Augustus, uti Tranquillus Svetonius in ipsius vita prodidit, constituit classem quae Adriaticum sinum, Illyridem, Dalmatiam, Graeciam, Pontum, Armeniam, Asiam, Aegiptum et magnam mediterranei maris orae partem tueretur. In huius portus hostiis tradit Plinius fuisse turrim Phaream maximam omnium quas haberet Romanum imperium. Post constitutum autem illic portum a navalibus turmis atque a mercatoribus, qui eo undique conveniebant, brevi aedificata est illic civitas quam ferunt fuisse opulentissimam episcopalique dignitate usque ad sancti Gregorii tempora clarissimam.
[17] Coeterum invasa a Longobardis Italia, a Lutprando eorum rege capta et direpta sublataque fuit. Interiecto deinde tempore ob aquarum forte aliquam eluviem Sapis cursum ab ea valle avertit alteroque sibi facto alveo in mare procul a prioribus hostiis VIII milium passuum quae retro relicta sunt intervallo intravit. Hodie autem nullum neque urbis neque Phareae turris vestigium illis in locis apparet. Sancti Apollinaris tantum est ibi magnifici aedificii basilica precioso ornata undique marmore, opus, ut auctor est Blondus, Theodorici primi Ostrogothorum regis.
[18] Deferuntur tamen in eandem vallem duo parvi fluvii qui gurgitem quendam efficiunt et per angusta hostia mare ingrediuntur. Eo autem gurgite
[19] Post Candianam vallem per oram ulterius progredientes inveniunt Beclesi amnis hostia quae Ravennae portum efficiunt, a quibus abest urbs ipsa milia passuum II. Oppidum fuit Sabinorum, ut ante dictum est, antiquissimum. Muro, qui adhuc extat, eam cinxit Tiberius imperator; quod docent literae quae sunt ad portam eius hodie clausam quadrato lapide speciosam quae Aurea dicitur
. [20] Ostrogothi vero eam maxime auxere, ut suo loco demonstrabo prolixius. Hodie tamen parum populosa est. Patria fuit permultorum illustrium virorum qui et doctrina et vitae sanctitate christianam plurimum decoraverunt ecclesiam, de quibus idoneis in locis habebitur mentio. Duorum fluminum aquis est uberrima ipsa Ravenna, quorum qui praeterlabitur eius dextram Montonus, qui sinistram olim Vitis nunc Aquaeductus appellatur. Cadit hic ex Apenini iugis, haud procul a Tyberis fonte distantibus, licet ambo in contrarias Italiae ferantur plagas. Secus Aquaeductum intus positum est Meldula oppidum, et supra ipsum Galeata, deinde primum Sancta Sophia
. [21] Sed proxime ad Montonis fluvii sinistram in via Flaminia est Forum Livii, vetusti nominis civitas. Patria fuit Galli, poetae Virgilii olim amicissimi, de cuius in Licorim
. [22] Tulit et alios complures in multis doctrinarum generibus viros praestantissimos, quorum facit mentionem ad patriae suae gloriam Blondus, ut Guidonem Bonactum mathematicorum sui saeculi principem; Rainerium Arsendum, iureconsultum doctissimum; Bartoli, cuius supra memini, praeceptorem Iacobum, qui vulgo Forliviensis cognominatur, philosophum et medicum per omnia futura saecula celebrandum; Iacobum Allegrectum poetam, qui Virgilium imitatus scripsit
.
[23] Coeteros quos Blondus nominat missos facio. Sed nulli eorum est laude secundus ipse Blondus, qui magno et excellenti suo ingenio rerum doctrina patriam prae omnibus magnificavit. Quippe unus fuit ex illis qui iacentes Latinas literas nostro saeculo excitavit. Omnium fuit veterum novarumque historiarum ac rerum admirabilis ac diligentissimus perscrutator et cognitor. Quae Italiae loca non vidit? Testari id potest admiratione dignum de lustrata Italia opus, ex quo multa ego decerpsi; quod ingenue fateri non vereor. Quos rerum scriptores non perlegit! Ostendunt id Debet et Venetorum res publica, quorum gesta ab urbe eorum condita fidelissimo studio literarum mandavit monumentis. Debent denique Christi Dei nostri cultores, nam christianorum temporum historias apud multos scriptores dispersas et absque ullo vel certo auctore vel ordine veluti vagantes, in opus quod dixi artificiose plane, sed non sine maximo et multorum annorum labore collegit. Quis unquam huic viro pro tot nobis, nobis inquam, qui lectione delectamur historiae, collatis beneficiis, non modo dignas non referet, sed ne aget quidem aut habebit gratias? Quis unquam suis sudoribus debitam dederit mercedem? Quis aequa tulerit pro susceptis peregrinationum laboribus?
[24] A Britonibus, qui militabant olim in Italia, facile direpta est. Saeculo autem fere nostro Guidaccius Manfredus eiusque frater Astorgius, qui nomine Romanae ecclesiae ipsam rexerunt, iussu pontificis maximi murum ei validum circumdedere. Linum Faventinum in via Aemilia Plinius inire commendat
.
[25] Interius ad IIII milia passuum supra Faventiam est Aureolum, in colle amoenissimo situm, oppidum quod ditionis est Ravennatis ecclesiae. Sub eo colle fluit in Anomonem amnis, cui nomen est Martiano, qui praeterlabitur Multillianam vetustum oppidum, licet facta quadam mutatione vocabuli, Mutillum enim appellabatur antiquitus. Supra Faventiam secus decursum Anomonis convallis est retinens ipsius fluvii nomen populis frequens; et in ea sunt castella haec: Brasgella, Rontana, Gattaria, Castilionum Marrateque et Bifurcus vici et sub Apenino Crispinus
. [26] Post Anomonem ingreditur Padusam paludem amnis nomine Sennius, secus quem haud longe ab ipsa palude et pro
. [27] Lugo proxima est Zagonaria castellum, clade qua Philippi Mariae Mediolanensium ducis exercitus Florentinos olim miserabiliter affecit celebratum. Inde ad II milia passuum ad Sannii ripam excisum est Cunium, ex quo duxit originem nobilissima quoque in Italia familia comitum Cunii, de qua etiam suo loco tradam quaedam relatu non indigna
. [28] Interius via Flaminia ad Senii dexteram est Bolognesium, quod oppidum patrum nostrorum memoria Bononienses condiderunt. Supra sunt Sosenana et in Apenino Palatiolum castella. Sequitur Vatrenus amnis qui labitur in Padusam, ad cuius dexteram intus in via Flaminia est Imola, Forum Cornelii a priscis appellatum, ad quod erat Aemiliae regionis initium. Fuit id oppidum a Narsetis militibus olim deleta, sed a Clefi postea Longobardorum rege restituta novoque nomine appellata Imola. Patria fuit illius Benvenuti qui Dantis exposuit
.
[29] Interius ad Vatreni sinistram VII milia passuum distantia ab Imola est Tauxignanum, quod oppidum inclytum est ortu Ioannis X Romani pontificis, magno animo viri, cuius auspiciis Sarraceni, qui maximam occupaverant Italiae partem, profligati atque inde eiecti sunt. Supra ad Vatreni dexteram est Co
. [30] Sequitur alius amnis fluens in Padusam Siler nominatus, iuxta quem sita sunt agri Bononiensis oppida, Sanctus Petrus et Tricia. Superius in montibus est Flagnanum, quod oppidum patria fuit Honorii II Romani pontificis. Sequitur Claterna fluvius intrans in Padusam iuxta vicum qui dicitur ‘Ad Caballos’, ad cuius nominis pontem apparet aliquid fundamentorum antiquissimi oppidi nomine Claterna. Parvo inde a Padusa spacio absunt oppida Medicina et Butrium, bene populosum et dives, patria, ut perhibent, unde et habet cognomentum Antonius de Butrio, iureconsultus nostro saeculo nobilissimus, cuius vulgata iam per Italiam opera miram fuisse viri eruditionem ostendunt. Supra Butrium sita est in collibus Varagnacia. [31]
. [32] Id exinde fluvius apud vicum nomine Mulinellam Padusam illabitur
, a quo loco lintribus ad intervallum circiter II milium et quingentos passuum in Padum navigatur. Ad Idicis sinistram est Brittonum, castellum in colle quodam positum, ad sinistram autem sub Apenino Deinde est Rheni, ita nanque vocitant hunc fluvium Bononienses, pars fossa manu facta per urbem ducta quae Avesam fluvium, qui urbem ipsam perlabitur, auget ad pomerium. Inde autem lintres per Padusam in Padum feruntur. Ad huius navigationis sinistram iuxta Padusam, via Ferrariensi est Ocellinum turris munitissima, eo ibi condita ut sit limitis Bononiensis agri custodia. Id autem Bononiensis agri, quod est inter ipsam urbem Rhenumque et Padusam, plurimis frequens est vicis, oppidis et castellis. Quorum nomina haec sunt: Podium Lambertinorum, Prosperium Platesinorum, Venantium, Galleria, Peretulum, Cenchium, Plaebium
. [33] Bononiam prodit Plinius
[34] Tulit Bononia paene innumeros viros multa honestarum artium varietate praestantes et, ut incipiam a vetustis, patria fuit Caii Rusticelli, quem ait in Bruto Cicero fuisse oratorem minime contemnendum; aliquo in genere virtutis praestantem profecto fuisse arbitror Rufum illum ad cuius laudem ita locutus est Martialis
. [35] Tulit et Bononia Lucium II pontificem maximum; Nicolaum item aetate nostra cognomento Albergatum, Cartusiensem primum monachum, deinde Bononiensem episcopum, postea ob multarum artium doctrinam vitaeque sanctitatem Sanctae Romanae cardinalem; Ioannem praeterea Andreae patrum paene nostrorum memoria, pontificii iuris doctrina virum eminentissimum, cuius eruditissima opera in delitiis habent qui ei inserviunt facultati.
[36] Ornata quoque fuit ea civitas Nicolao cognomento Faba, philosopho omnium sui temporis clarissimo. Tanta fuit apud scholasticos auctoritate ut quaecunque docens proponebat, tanquam Aristotelis dicta haberentur. Quid dicam quantum sit adepta gloriae ortu Gasparis Bononiensis? Id enim erat ei apud vulgus cognomen; fuerat is primum philosophus et medicus nulli plane secundus. Nec his contentus dedit civili pontificioque iuri intentissima cura operam. Cumque earum magna peritia facultatum summam sibi comparasset per omnem Italiam apud mortales gloriam, Deo se dedicavit in ordine fratrum Praedicatorum multosque annos vitae integritate servata. Insudavit studiis theologiae iuxta beati Thomae Aquinatis doctrinam. Ita evasit theologus adeo eruditus ut inter ipsius Thomae sectatores unus omnium sui temporis excellentissimus haberetur et esset. Coeteros, ne sim prolixior, praetereo
.
Inclyta est Bononia sepulchro illo pulcherrimo, quam arcam illi vocitant, in quo iacet beati Dominici corpus ordinis, qui dicitur Praedicatorum, clarissimi auctoris et principis. In ea urbe diem suum obivit, ut Dei servum decuit, sanctissime. Civitas ipsa populosissima et honestarum artium mater et altrix. Ager eius ferax multarum rerum quae sunt utilia victui. Calamos Bononienses ait Plinius sagittis esse aptissimos. Idem tradit reperiri in Bononiensi agro speculares lapides breves maculososque complexu silicis. Bononienses versatili quidem sunt ingenio, sed ad arma civilesque discordias propensiores
. [38] Ad Rheni sinistram interius est Olivetum, ubi convallis eiusdem incipit fluminis vallis ac vicis castellisque multis culta. Qua autem fluit in ipsum fluvius nomine Lavinius est Panicus, et eius dexteram sub Apenino Casium. In Apenino vero Graraionum arx altissima. Inter Samogiam et Scultennam fluvios sunt oppida et castella Crevalcorium, Persicetum et Francum. Intus vero Plumacium, Bazanum, Mons Velius Bononiensis agri castella. Est et agro Bononiensi, qui vergit in Padusam, Nonantula oppidum. Et iam perventum nobis est ad Cispadanae Romandiolae finem, quae Scultennae fluminis ripa hac in parte terminatur. Ad Trasnspadanam transeamus.
[39] Padus fluvius, toto orbe notissimus, Eridanus a Graecis primum nominatus est. Quod vero ab irato Iove Phaeton fulminatus in ipsum cecidit, Padus, ut ait Plinius, nomen accepit. Cumque oriatur ex Vesulo monte propinquo Tyrrheno mari, quod Inferum nos vocamus, cadatque in Adriaticum, quod dicitur Superum, fingitur a poetis fluvium esse inferorum qui inde scaturiat ad superos. Quod ostendere voluit Virgilius
. [40] De hinc Aemiliam atque Flaminiam Venetiamque disterminans multis tandem et ingentibus hostiis in mare erumpit Adriaticum. Nec prius tamen mari miscetur quam quasdam faciat insulas, quarum unaquaeque frequentibus colitur populis. Nulli amnium est claritate inferior. Idcirco multa de eo in
[41] Ad prima igitur Padi hostia Spinam urbem Diomedeis opibus fuisse conditam prodidit Plinius, cuius parva nunc cernuntur vestigia. In ripa autem Padi dextera, qua prima fit insula, est vicus nomine Sanctus Albertus, ubi Veneti struxerunt castellum quod appelleverunt Marcomama, quo obsisterent Bononiensibus qui alterum aedificaverant castellum in adversa eiusdem fluminis ripa. Ex Sancto autem Alberto per Padusae fossam Messanicum Ravennamque navigatur
. [42] In ea Padi ripa intra XX milium passuum spacium sunt vici: Humana, Fossa Putula, Longastrinum, Filum, Rupta, Blasianum, Argenta, oppidum quod abest a Ferraria XVIII milia passuum. Ab Argenta vero III milia passuum distat Cosandula, marchionum Estensium magnifici operis villa, supra quam villa est Sanctus Nicolaus appellata, et inde ad II milia passuum est Monasteriolum pauloque superius Saibana. Secundum maris litus distat a primariis Padi hostiis XV milia passuum stagnum nomine Magnavacca, quod Capresium dictum est a veteribus. Ambitus eius XII milia patet passuum; supra ipsum sita est Comacla, civitas paene vacua colonis. Stagnum ipsum mira abundat piscium copia
. [43] Sequuntur altera Padi hostia quae pris
[44] Is Volanae ramus intervallo a mari XX milium passuum se ad dexteram in alterum scindit ramum, cuius hostia Ghorum appellant. In insula vero quae fit ea scissione vici Codeghorium et Massentia populis frequentissima. Est et monasterium quod Pomposae divitiis pariter et aedificiis, ut fama est, inclytum
. [45] Quartus postea se offert Padi ramus, contra arcem quod Ficarolum dicitur scissus, cuius hostia ‘ad Fornaces’ appellantur, accepto, ut nonnulli putant, a vico vel a taberna hospitatoria, quae illic est, vocabulo. Hoc autem ultimo Padi hostio, secundum mare Romandiola dirimitur a Venetiis. In ea vero insula, quam duo hi Padi rami efficiunt, posita est Ferraria, nova quidem urbs sed divitiis, pulchritudine aedificiorum cum privatorum tum publicorum ornamento ac laude civilium omnium rerum praestantissima atque nobilissima. Nomen eo accepit quod Ravennas ecclesia quo primum in loco ea urbs condi coepit officinam habebat ferrariam. Regitur imperio marchionum Estensium, quorum opibus atque potentia et auctoritate magis magisque in dies augetur. De qua familia et quemadmodum eorum ditionis vel Romanae ecclesiae sit facta Ferraria, ostendam ego in
. [46] Tulit Ferraria Titum Strozzam, poetam mea tempesta
[47] Pado ubi Ficaroli habet cognomen decimo supra mare miliario ad dexteram, ubi primum navigia attingunt continentem, proximi sunt Corbulae vici duo. Aliquot deinde milium passuum intervallo se offert Crispinum. Post eos est Fossa Pelosella et ei intus adiacet Orachanum, villa Titi Strozzae ac fratrum eius Nicolai, Laurentii, Roberti, generis nobilitate doctrinaque praestantium. Multas ab hostio Fossae Pelosellae Padus advenas accipit aquas. Parvo nanque ducto tractu ipsa fossa recipit in se aquas amplissimarum quarundam paludum, utpote quas magna pars Athesis Veronensium fluvii quaque Tartarus atque Menacus amnes late longeque augent, ut maris magnum aliquem sinum elatis etiam fluctibus imitari videantur
. [48] Sunt in his paludibus complura castella ac vici, quorum ad dexteram primum est Fracta. Ad sinistram Pelosellam ingredientibus est primum Silvestris domus, unde Patavina via in Arquatam vicum peninsulae Rodigiensis est milium passuum II traiectus. In media valle sunt Tresienta et Guillielmum ac vetustae Adriae fundamenta. Ea urbs claritudinem tantam optinuit quantam unquam consecuta sit civitas alia ad oram Superi maris posita, quippe cum ex ea id mare aeternum nomen habuerit. Si creditur Iustino libro XX, Graeca urbs fuit; si Tito Livio ac Plinio, Tuscorum dicimus eam fuisse coloniam. Sed utrumque fieri pro varietate temporum potuit.
Menacus in Magnano agri Veronensis vico fontem habet. Tartarus quoque eodem exoritur agro, sed ad Graecianum, habens ad sinistram Porcariam insulam et dexteram Gagium vicos. Athesis vero quae illabitur paludes, quarum memini sub Liniaco et Villa Bartholomea, primam ad Castignarium scissuram facit.
[50] Tres autem hi fluvii per contiguam quidem regionem Marchiam Tarvisinam delabuntur, Rodigiensis autem penisula quae est Adriensis agri, quam claudunt iidem fluvii, ad Romandiolae pertinet partes. In ipsa peninsula situm est Rodigium oppidum, patria Bartolomei Rovocelli, Ravennatis archiepiscopi et Sanctae Romanae Ecclesiae cardinalis, viri eloquentiae studiosissimi et humanitate praestantissimi. Est et ibidem castellum nomine Venetium, servans adhuc antiquissimae Venetiae vocabulum, oppida quoque Lendenaria et Abbatia
; supra Fossae Pelosellae hostium sunt. [51] Ad sinistram Francolinus, ad quem profecti Ferraria petituri Patavium Padum traiiciunt; ad dexteram autem est vicus Pons Lacus Obscuri supraque pervenitur ad Padi integri ripam unde scinditur Ficaroli ramus, quem aiunt ante centum superiores annos non fuisse, sed ubi nunc Padus nomen habet Ficaroli fuisse agros. Eam rem satis superque Blondus confirmat, sed eius confirmationes omitto ne sim prolixior
. [52] In integri Padi ripa sunt Servallae et Castrum Novum arces, Massa item et Brigantinus ac Melaria, agri Ferrariensis vici. Terra deinde per Padi ripam iter facientibus Lombardiae se offerunt fines. Tarvisina vero Marchia a Romandiola dirimitur paludibus Melariae ac Brigantini agro contiguis et de Romandiola satis huc usque dixerimus. Ad Lombardiae descriptionem nos hinc conferamus.
[1] Lombardia tertia decima iuxta numerum atque ordinem supra mihi constitutum Italiae regio est. Galliam Cisalpinam vocatam eam fuisse a maioribus constat quod sit citra Alpes, cum trans ipsas sit altera Gallia quae ob id Transalpina cognominatur. Dicta est et Togata Gallia quod gens togata id est Romani, victis Gallis regioneque in potestatem redacta, multas in eam colonias deduxerunt. [2] Lombardiae vero nomen recens est, a Longobardis regioni inditum. De eius gentis origine faciam suo loco mentionem. Longobardi dicti sunt propterea, ut nonnulli affirmant, quod longas ferebant barbas, tanquam Longobarbi dicerentur. Euphoniae tamen causa ‘b’ litera mutata in ‘d’ Longobardos quam Longobarbos efferre nostri maluere, atque ita regionem quam illi ducentos et XVIII annos ditione tenuerant, non Longobarbiam sed Lombardiam potius cognominavere. [3] Adrianus primus pontifex maximus et Carolus Magnus, ut Flaminiae in Romandiolae, ita et Galliae Cisalpinae in Lombardiae nomen mutasse feruntur
.
[4] Lombardiae autem fines sunt Scultenna et Padus amnes, Apeninus et Alpes Cispadanae; praeterea trans Padum quicquid intra Alpes Benacumque lacum et Mintium fluvium Pado ipso concluditur
. Totius autem Lombardiae duae omnino sunt partes: una Cispadana, altera Transpadana. Primum igitur de illa, deinde de Transpadana mentio habenda est. [5] Scultenna id nomen quod vetustum est in hanc diem supra viam Aemiliam servat; infra vero Panarius di
[6] In Bondenensi agro situm olim fuit Bondomacum, ita Gallorum lingua appellatum, ut ait Plinius, quod eo in loco Padus immensam paene habeat altitudinem
. [7] Scultennae quoque ad sinistram adiacent Spilimbertum, Vignola, Maranum et in Apenino Fananum, per quod oppidum arduus est trames in Hetruriam ad Pistoriensem agrum
. [8] Formigo dehinc fluvius, fontem habens apud Spezanum, Mutinam attingit. Huius urbis licet vetustum sit nomen, non tamen locus ille est ubi sita antiquitus fuerat. Nova nanque est nostrorum temporum Mutina, a qua non procul absunt vetustae Mutinae vestigia. Antiquam Mutinam coloniam fuisse Romanorum T. Livius prodidit, ut in L. Flori breviario legimus
. [9] Celebre fuit civitatis huius nomen apud veteres Romanarum rerum scriptores eo praesertim quod, cum esset in ea obsessus Decius Brutus ab Antonio eaque obsidione illum Octavius liberasset, ac deinde senatus, nulla habita ratione militum Octavii qui in ea liberatione rem fortissime gesserant, triumphum ipsi Bruto decrevissent, Octavius ira succensus, Antonio ac Lepido reconciliatus, Romam cum exercitu violentus venit consulque creatus est, cum tamen annum XVIIII aetatis ageret, quae res causa profecto fuit multorum malorum quae et rei publicae et privatis civibus postea acciderunt
, de quibus habebitur a me infra suo loco prolixior mentio.
Post Bondenum ad V milia passuum in sinistra Padi ripa est vicus Stellata nomine, arcem habens unde catena trahitur in alteram arcem sitam in altera Padi ripa. His enim arcibus Ferrarienses marchiones quae ditionis suae sunt communiunt. Sequitur in hac Padi <ripa> Sermedum, cuius oppidi nomen vetustum est. Postea se offert Reverum novum oppidum e regione Ostiliae positum, quod Lodovicus Gonzaga Mantuae marchio aetate nostra muro circundedit domumque illic magnifice condidit et eam eximie exornavit, quae extat estque opus liberali principe dignum
. [11] Intus est Mirandula et interius Corrigia oppidum, nobilis Corrigiorum familiae patria. Est et Carpa oppidum opulentissimum clarae Piorum familiae domicilium. Labitur deinde in Padum Sicla fluvius, cui ad sinistram imminent Nuvolaria, Aqualonga, Saxolum et, ubi augetur Dollo flumine, Salcinium et ad ipsum Dollum sub Apenino Fraxanorium; in Apenino autem Peregrinum, qua arduus est in Hetruriam ad Lunensem agrum saltus. Apud vero Salcinium Sicla augetur altero fluvio secus quem sita sunt Carponetum et Volongum oppida et in Apenino Piolum
. [12] Ad Siclae dexteram est celebre Sancti Benedicti monasterium a gloriosae memoriae Matildi comitissa conditum. Intus est oppidum Sanctus Martinus nomine et, ubi Crustulus fluvius labitur in fossam Taram, Regiolum. Interius ad eius dexteram est Roberia; ad sinistram Lora et Baesium;
. [13] Superius sunt Palus et Sarcha; ad dexteram vero Gipsum et Canossa. In Padi ripa sequitur oppidum olim quidem Guardastallum, nunc vero Guastalla cognominatum, ubi duo Romani pontifices Urbanus et Paschalis, uterque nominis ordine secundus, concilia congregasse leguntur, uterque videlicet pontificatus sui tempore. Brixillum deinde est vetusti nominis oppidum. Inter ipsum autem et viam Aemiliam fuit olim Tannetum Boiorum oppidum
. [14] Post Brixillum Lentia fluvius Padum illabitur, ad cuius sinistram intus situm est Guardasionum et paulo superius Rossana. Fluit postea in Padum Parma, ad cuius amnis dexteram est Colornium. Intus via Aemilia est Parma urbs antiqua famaque notissima, quam prodit T. Livius Romanorum fuisse coloniam eodem tempore cum Pisauro et Mutina deductam. Eiusdem nominis fluvius eam dividit. Tulit olim viros praestantes: Cassium poetam et Macrobium, illum < >
.
[15] < > ad hostia quibus miscetur Pado. A superiore vero parte limites habet montes Moncalerio proximos, ubi principium est regionis quam vocitant Pedem Montium. Monferratus suorum marchionum ditionis est; eorum familia nobilissima est in Italia, genus ducens a Constantinopolitanis imperatoribus qui Paleologi cognominantur
. [16] Huius regiunculae loca quae scitu digniora sunt visa summatim ostendam. Ad Padi ripam sunt Basignana, ubi Padus ponte
[17] In Tanari ripa post Basignanum sunt Monscatellus et Pavonum oppida; deinde Bergolium atque altera multo maior ac nobilior eiusdem civitatis pars nominata Alexandria, ab Alexandro tertio pontifice maximo appellata non quod eam ipse condiderit, sed quod placuit Mediolanensibus Placentinisque et Cremonensibus ita eam nominari quo urbi ab ipsis conditae maior ipsius pontificis nomine accederet auctoritas. Aedificata vero ab illis fuit ut Papiensibus quibus adversabantur obessent commodius
. [18] Supra eam sunt Felicianum et Morum oppida; postea est Asta nobilis et opulenta civitas sed fenoris lucris infamis. Oppida deinde haec sunt: Guarenae, Monticellum, Sancta Victoria, Pollentium. Superius sunt Ceva et huius oppidi marchionatus aliquot oppida atque castella inter quae Tanarus fluvius exoritur. Per huius fluvii deinde sinistram descendentibus se offert Alba Pompeiana: ita nanque antiquitus ea civitas appellabatur
. [19] Inde est oppidum Rocca Tanari dictum et supra, ubi Burmida fluvius ingreditur Tanarim, sunt ad laevam Castellacium et Cassinae. Supra quae oppida sunt Aquae civitas et supra eam Bastanum, Curtismilium et Carium, quae oppida tenentur ditione Scaramporum: id enim est nobili illi familiae cognomen. Apenino sunt ea loca propinqua. In ipso autem Apenino sita sunt castella Carrettensium marchionum, quae pertinent ad
vocitant.
[20] Redeo ad loca quae dixi Apenino propinqua. Fluvius quidam cui Borbo est nomen habet ad dexteram Damianum et ad fontem Canachium, cui proximus est Carmignola. In hoc oppido natus est Franciscus ille clarissimus saeculo nostro bello dux quem Veneti necavere, ut suo loco demonstrabo. Padi ortus his locis propinquus est
. Duo sunt oppida, Uncinum et Cricium, inter quae Padi est fons; Visundum Plinius ipsum appellat. Mons vero quo exoritur Vesulus a veteribus nominatus est. De eo fluvio mentionem feci supra ad Cispadanae Romandiolae finem perveniens, ubi eius ortum decursumque, quantum satis est visum, descripsi. Finem autem hic facio descriptionis Cispadanae Lombardiae quae primo loco mihi erat ostendenda et ad alteram Lombardiam quam veteres ita vocabant Transpadanam me confero.
[21] Huius regionis primus in Padi ripa est Mintius fluvius Virgilianis versibus celebratus; lacu Benaco effunditur. De quo idem poeta
. Is, prisco mutato nomine, lacus Gardae hodie dicitur a Garda oppido ad ipsius dexteram, ut infra dicetur, posito. [22] Mintio ad laevam haud procul a Pado situm est oppidum cui Governo est nomen. Palus quaedam circundat Mantuam urbem. Ubi autem ex ea palude emittitur Mintius situm est Formigosa castellum. Tulit ea urbs Virgilium Latinorum poetarum clarissimum principem, quod testatur auctor illius vulgatissimi epitaphii: «Mantua me genuit, Calabri rapuere, tenet nunc Parthenope», et Ovidius: «Mantua Virgilio gaudet», et Martialis: «Marone felix Mantua est»
. [23] A Tiresiae vatis Thebani filia Mantua nominata est. Cuius rei haec est historia. Manto post Thebanorum clades et servitutem primum sub Chreonte, deinde sub Theseo, patre etiam eius mortuo, ad multa loca diffugit. Primo tamen pervenit in Asiam in cuius litore Lebedo«Iamque sepulchrum / incipit apparere Bianoris»
. [24] Ad ipsum autem oppidum convenerunt Veneti, in quorum regione situm erat. Tusci tamen tunc locum tenebant: erat enim una ex XII illis coloniis quas Hetrusci trans Apeninum priscis temporibus miserant
. [25] Coeterum cum Ocnus seu Bianor eam coloniam et muro circundederit et in novam formam redegerit, ipsam a Manto matre Mantuam nominavit, ex quo Mantuanus Virgilius
Ille etiam patriis agmen ciet Ocnus ab oris,
Fatidice Mantus et Tusci filius amnis,
qui muros matrisque dedit tibi, Mantua, nomen,
Mantua, dives avis, sed non genus omnibus unum:
gens illi triplex, populi sub gente quaterni,
ipsa caput populis,Tusco de sanguine vires.
Hinc quoque quingentos in se Mezentius armat,
post patre Benaco velatus arundine glauca
Mintius infesta ducebat arundine pinu.
Horum autem versuum expositionem apud Servium invenies. [26] In hac urbe Caroli Magni temporibus fertur Christi sanguis per miraculum apparuisse, cuius visendi gratia Leo papa secundus eo profectus est
. [27] In eadem Sed multo ante saeculum nostrum Mantuae quoque generale congregatum fuit concilium quo confirmata est constitutio de Romani pontificis electione a cardinalibus facienda. Tenebatur per id temporis ea urbs ditione Matildis immortali fama dignissimae foeminae, de qua supra mentionem habui; nunc regitur imperio suorum marchionum ex Gonzaga clarissima familia. Ex ea orti sunt complures magna virtute viri domi militiaeque praestanti prudentia praeditissimi, sub quibus Mantua ipsa opibus ac populo et auctoritate haud mediocriter aucta est
.
[29] Mincius amnis ponte apud Valegium oppidum iungitur. Supra ad lacus emissorium est oppidum Piscaria nomine, apud quod et arx est et pons magnifice structus, opus, ut traditur, Scaligerorum Veronensium. Benacus vero qui et Gardae lacus ad dexteram habet Lagisium Gardamque et Turrim, Malsoninum et Turbolum. Sub hoc intrat Benacum Sarca fluvius, ortum habens ex montibus Tridentinis. Ad haec loca Veneti saeculo nostro suas triremes per altissimos montes adversus Philippum Mediolanensium ducem in Benacum traduxere, qua de re loco idoneo mentionem habebo. Sarcae ad dexteram
.Ad Mintii sinistram sunt Rivolta et Goidum; intus vero Volta et Capriana et ad sinistram lacus Rivoltella, Desentianum, Minervium et in angulo sinus quem facit lacus Soladium; postea in circuitu Madernum, Garganum, Lucionium et Riva, nobilissimum totius regionis oppidum. Superius ad Sarcae sinistram sunt Tiennium et insula quae est in ipso lacu Sermionum
. [31] Trans Mincium per Padi ripam est Burgus Fortis, locus arce et cathena qua aditus clauditur munitissimus; paulo superius sunt Olii hostia. Is fluvius, Sabuino lacu cui Iseo nunc est nomen effusus, brevi supra Padum tractu ad dexteram augetur Clessio flumine, prope cuius hostia situm est oppidum quod vocant Marcariam et ad ipsa hostia Cavaltum castellum. Ad Clessii dexteram est Asola oppidum et Morum atque Mons Clarus unde patet amplissima planicies. Est et ad eandem fluvii partem Lunatum, ad sinistram vero Gavardum, Buarnum, Angosenium. Superius tres fluvii labuntur in Clessium: Toverus, Degnus, Biocolus. Inde est Ederum castellum apud sui nominis lacum, in quem intrat in altissimis montibus Caffar fluvius, sub Ludronio castello. Ad Clessii fontem est Bargatium oppidulum
. [32] Ad Olii sinistram sunt Ponsvicus, Urcei Novi, Urcei Veteres oppida. Supra autem ad Sebuinum
est Isei oppidum a quo Iseus lacus nominatur; supra ubi Olius intrat in ipsum lacum est Pisognum castellum et, ubi augetur Grinia flumine, Buenum et superius Civitale et Brotium. Olius ortum habet absque ulla dubitatione a quibusdam fluminibus cadentibus a Frigidolfo lacu, qui est in Alpibus. Est his in locis Poggium castellum, apud quem oritur fluvius duos faciens ramos, quorum sinister quidem praeterfluit Dialengum, Sanctum Bartolomaeum Armicumque et Cusiam, quae castella sunt in Valle Solis, id enim loco est nomen; dexter autem fluit in Olium. Is amnis in inferiore loco haud procul a Clessii hostiis habet ad laevam Platinam, Rebeccum, Soncinum oppida, Palacium item et Galebium. Ad lacus qui dictus est sinistram sunt Sarnagum, Pranorium, Ioarium, Monticulum, Gemium, Edolium
[33] Medio autem spacio quod est inter Clessium et Olium posita est Brixia, urbs nobilissima atque opulentissima quam, si Iustino et Trogo, qui primum hoc prodidit, creditur, condidere Galli, qui urbem Romam ceperunt. T. vero Livius tradit eam fuisse caput Gallorum Cenomanorum, a quibus et condita est. Potentes Brixiani olim fuisse eo constare potest quod Romanis adversus alios Gallos et Boios auxilio, Livio teste, fuere. Aetate nostra, cum esset ditionis Mediolanensium ducum, Veneti ipsam in potestatem redegerunt
. [34] Praeterlabitur eam Mella fluvius, ortus a multis scatentibus per regionem fontibus. Habet is amnis ad dexteram Mompianum, Concisum, Seretium castella, ad sinistram Corium, Villam, Uncinum et, ubi se illi miscet Broccus fluvius, Broccium. Ad Brocci ortum Lodrium est et ad fontem Mormae fluvii Pesaccium; secus vero Mellam Boratum et Coium
.
Ad Padi deinde alveum sequitur Desiolum et Vitelliana, opulentum et admodum populosum oppidum a Vitellio imperatore nominatum, qui locum ubi castra posuerat discedens habitatum communitumque reliquit. Superius est Sabloneta oppidum; inde in Padi ripa est Casale Maius oppidum populo frequentissimum
. [36] Triginta milia passuum inde abest Cremona olim Romana colonia, quae non modo tempore Virgilii qui dixit in
, quarum suis in locis mentionem habebo. [37] Tulit haec civitas permultos praestantissimos viros, quorum antiquissimi fuere M. Furius poeta cognomento Bibaculus et Quintilius poeta etiam qui Virgilii Horatiique tempestate clarus habitus est, quibus poetis magna fuit familiaritate coniunctus. Christianis autem temporibus tulit Cremona Eusebium qui fertur scripsisse quaedam in quatuor
.
[38] Supra eam urbem ad dexteram est castellum Macastorma nomine, a quo haud procul sunt hostia Abduae fluvii, qui communem habet cum Olio originem, ut illorum locorum periti affirmant. Ingrediens is amnis Larium lacum ipsum supernatat, uti Plinius horum locorum peritissimus tradidit.
Intus autem ad dexteram paucis supra Padum miliariis ingreditur Abduam Serius, ad cuius fluvii hostia imminet ipsi Abduae Picilionum oppidum populosum, quod habet arcem omnium paene totius Lombardiae munitissimam. Ad Serii dexteram sunt Sanctus Sebastianus, Castilionum, Ruminengum, Martinengum et in montibus Ghisalbagum et Seriacum, indeque Vallis Seriana vicis plurimis frequens. Ad eiusdem vero fluminis sinistram primum est Crema nobile oppidum a Federico imperatore conditum in memoriam a se captae direptaeque Cremonae. Supra sunt Nemberium et Vertorium oppida et ad Serii fontem Bardoinum
.
[40] Abduae hostiis ad sinistram imminet Castrum Novum, Bucca Abduae vulgo cognominatum. Interius autem secundum amnis huius decursum, quinquaginta milia passuum distat ab eo loco Lauda, civitas nobilis condita ab eodem imperatore posteaquam Mediolanum diripuit atque delevit. Natus illic fuit Maffeus Veggius poeta aetate mea doctissimus
. [41] Multa hic scripsit laudatissima opuscula, quorum quidem aliquot composuit heroico versu ut illud quod adiecit XII «Turnus, ut extremo devictus Marte profudit / effugientem animam, medioque sub agmine victor / magnanimus stetit Aeneas Mavortius heros. / Obstupuere omnes», et illud de Astyanactis nece: «Musa refer quae causa metum post diruta Troiae / moenia»
, aliquot imparibus versibus, alia prosa oratione. Composuit et multa epitaphia in viros quosdam clarissimos quorum faciam suis in locis mentionem. [42] Vidi ego cum essem adolescentulus hunc virum Florentiae, cuius tum erat celebre nomen apud curiam Eugenii IIII pontificis maximi non solum ob doctrinam qua pollebat, verum etiam ob emendatissimos mores. Fui ego ei admodum familiaris ideoque eo docente multa didici scitu utilissima quae in hanc diem teneo memoria. Quicquid dictabat non prius edebat quam mihi, utpote quem diligebat unice, perlegendum ostenderet. Inde ad annos circiter quindecim vidi eum Romae, ubi non minus me familiariter usus est. Sed Ab hac Lauda abest altera Lauda Vetus cognominata, quam Plinius vocat Laudam Pompeianam. Ea autem de causa sunt qui opinentur eius conditorem fuisse magnum Pompeium
, quod Blondus noster haudquaquam probat.
[44] Supra Laudam imminet Abduae Cassianum oppidum. Regio dehinc est Monsbrigantius dicta, multis habitata viculis et vini optimi feracissima. Ubi vero Abduae Monsbrigantius imminet est oppidum imperio parens Venetorum, quod nominant Brippium, et supra inter varios colles intrat Abduam a dextra Brembus fluvius in cuius convalle sunt Sanctus Petrus, Mennium, Angum, Sanctus Peregrinus, Sanctus Ioannes, Placia, quorum quaedam sunt vici, quaedam oppida. Contra autem Brembi hostia est Vavanum castellum et intus Gorgontiola. Trahit deinde Abdua ex Lario lacu sinum quendam quem vocitant lacum Leuci propterea quod ad ipsius emissorium, qua videlicet Abdua exit in mediterranea, situm est Leucum oppidum, ubi ipse Abdua ponte iungitur
. [45] Ne autem videar praetermisisse Larii mentionem, clarus est is lacus Virgilii versu
. [46] Nostris vero temporibus a Como oppido secus ipsum posito Comi lacus appellatur. Tradit Plinius hunc lacum amoenum esse arbustis et agro ad quem ciconiae non transvolant
. [47] Ad Leuci lacum redeo. Ad eius dexteram superius sunt Abbatia, Mandellum, Lernium, Varena, Bollanum, Corcenum, Prona et, ubi Abdua cadens ex Alpibus influit Larium, est Colongum; supraque sunt Morbengum, Stationa, Tiranum, Macum. Ubi autem est Abduae fons id est sub
[48] Ad sinistram praeterea Abduae, qua fluit in lacum Leuci, sunt Postalesium et Xundrum. Supra vero lacunam, unde credunt nonnulli Abduam habere originem, est Posclavinum
.
[49] In medio vero illo spacio quod est inter Serium et Brembum fluvios Abduam ingredientes, in montibus qui illic sunt editissimi, situm est Bergomum, quod oppidum amplissimum est ac populosissimum, conditum a Gallis uti Iustinus ex Trogi traditione affirmat, quanquam Plinius prodidit Bergomenses stirpis fuisse Oromoniorum. Tulit saeculo nostro Gasparinum grammaticum et rhetorem
non ignobilem cuius opuscula adolescenti mihi fuere admodum utilia, ut clariorum deinde operum inservirem lectionibus. [50] Hanc Lombardiae regionem tenuerunt olim populi qui dicebantur Cenomanni, supra quos Alpes versus habitabant populi Bechuni cognominati. Sed Cenomannis dedit Ptolemaeus has civitates: Bergomum, Brixiam, Forum Diuguntorum, Brixellum, Cremonam
. [51] Eo praeterea spacio quod intercidit inter Bergomenses montes interque Abduam et Brembum ac Serium, regio est quam appellant Glaream Abduae. In ea sunt castella haec: Trivillium, Mozanica quae tulit aetate mea Iacobum clarum theologum, qui evectus ob doctrinam praestantemque virtutem fuit ad generalatum ordinis Minorum. Sunt et in eadem regione castella quorum supra memini Ruminengum et Martinengum, item Caravagium, insigne proelio illo omnium aetatis nostrae maxime memorabili quo Mediolanensium exercitus copias fudit Venetorum
, ut suo loco demonstrabo.
Sequitur ad Padi dexteram Belzoiosum villa opulentissima. Postea sunt Umbronis fluvii hostia, qui habet ad dexteram Villalantem castellum et Sanctum Angelum
. [53] Intus autem Canturium oppidum et superius Comum, quod oppidum Lario, ut ante dictum est, dat aetate nostra cognomen. A Gallis, Iustino teste, conditum fuit quo tempore illi Mediolanum simul et Brixiam Veronamque condidere. At Plinius ait ipsum stirpis fuisse Oromoniorum. Sed Cato Iustino seu Trogo et Plinio vetustior fateri non erubuit eius gentis se originem ignorasse. Fuerunt tamen post eum scriptores qui tradiderunt eam gentem originem habuisse a Graecis propter nominis interpretationem id est quod vitam degant in montibus
. [54] Comensis fertur fuisse Plinii pater et sunt qui tradunt Plinium ipsum Comi natum. Coeterum quia Veronam cum patre commigravit, ubi et vitam perdiu egit, Veronensis dictus est. Cecilium quoque poetam fuisse Comensem Blondus coniicit epigrammate quodam Catulli
, quod et ipse affert et ego apud Catullum legi. [55] Larii pars quaedam est, quam Eupilum maiores appellavere, ad cuius dexteram sunt Fenium, Palantium, Ripa, Nefium, Lesenium et qua se lacus < >
.
[56] < > ad dexteram quarto ab eius hostio miliario posita est Papia. Id ei civitati hodie est nomen; Ticinum ab amnis vocabulo eam maiores appellavere. Conditam eam ait fuisse Plinius a populis quibusdam Transalpinis quos vocavit
, uti recte coniicit Blondus. Per varia tyrannorum tempora varia detrimenta passa est ea civitas, quae nos aliis in locis commemoranda servamus. [57] Servatur Papiae corpus Torquati Boetii eiusque coniugis, cuius extat hoc epitaphium: «Elpes dicta fui Siculae regionis alumna, / quam procul a patria coniugis egit amor < >». [58] Beati quoque Augustini ossa in eadem urbe conduntur, quae illuc ex Sardinia insula transferri fecit Lutphrandus rex Longobardorum. Eam urbem ob situm amoenissimum aerisque salubritatem Ostrogothorum ac Longobardorum reges plurimum incoluere. Florent in ea liberalium artium clara gymnasia
. [59] Tulit aetate nostra, ut omittam alios, Apollinarem philosophum doctrina insignem qui praeterquam quod multos annos publico affectus a Mediolanensibus ducibus salario legens innumeros erudivit adolescentes, scripsit quoque opera quaedam de philosophia quae et extant et maxime a doctis commendantur.
[60] Intus ad dexteram et manu factae fossae atque a Ticino fluvio ductae haeret Abbiagrassum, et superius est Veghevenum oppidum non contemptui habendum, patria Petri Candidi viri nostra tempestate eloquentissimi de quo
. [61] Et ad Verbani dexteram Angleria primum est, ex quo oppido orti sunt qui Vicecomitum gentem condiderunt. Inde intus est Varesium oppidum admodum populosum. Supra hunc locum Verbanus curvatus faciensque quandam peninsulam Lugani nomen accipit, secus quem sunt Brosinum, Portus, Caput Lacus, Campionum, Ostenum, Porlectia. Iuxta lacum, qua fluit in ipsum Lavenus amnis, sunt Morcum et Luganum qui eidem lacui dedit nomen
. [62] Parvo supra Padum tractu intrat Ticinum Gravalonus, ad cuius sinistram est Gropperium. Intusque sunt Mortaria nobile in regione oppidum et Laumelum exile nunc sed amplissimum Longobardorum regum temporibus, a quo oppido cognomen habet omnis quam dixi peninsula, aliquot oppidulis vicisque frequentata linique optimi feracissima non solum nostra sed Plinii quoque aetate.
[63] Interius est Novaria antiqua urbs orta, ut ait Plinius, a Vertamacoris Vocontiorum. Tulit Albutium Sillum clarum Octavii Augusti saeculo oratorem, teste beato Hieronymo in Eusebii
. [64] Clarissima est ea civitas ortu Petri Lombardi theologi praestantissimi qui auctor fuit illius Imminent his locis montes quidam celsissimi, quorum unus qui vocatur vulgo Gazarorus habet ad radices Triverium, Cozola et Crepacorum
.
[66] Secus praeterea Ticinum est Castellectum. Paulo vero supra Verbanus lacus ad emissorium, a quo Gravolonus fluvius oritur, efficit sinum Mergotii lacum cognominatum. In hunc duo fluunt torrentes cadentes ex Gereis Alpibus: eorum alter dicitur Tonsa, alter lacus Sancti Iulii. Transit enim per lacum qui nominatur Sancti Iulii a Sancti Iulii basilica in insula quae in ipso est lacu posita, ubi et beati Iulii corpus conditur quod dicitur multis coruscare miraculis. Ad lacus quem dixi vocari Mergotium sinistram sunt Omagnum, Acabrium, Aimum, Bogiunum; ad dexteram vero Upaium et Apelium
. [67] Ad sinistram Tonsae est Vergonta et supra in Alpibus Domodussula. Est autem unus e quatuor illis tramitibus per quos a Mediolano iter est vel in Gallias vel in Germaniam. Ad dexteram vero Tonsae est Mergotium, a quo sinus nomen habet, cui ad dexteram est Polentia. Sequuntur iuxta Verbanum lacum haec vel oppida vel castella: Canobium, Brisagum, Ascona, Carmum, Gardola et, ubi Ticinus cadens ex Geraeis Alpibus fluit in Sebuinum lacum, est Magainum castellum
.
[68] His ita ostensis campos illos amplissimos omnium totius Italiae populis frequentissimos attingamus ubi Mediolanum situm est, quae civitas est opulen
[69] Conditam fuisse Mediolanum constat a Gallis qui duce Brenno in Italiam descenderunt. Insubres antiquitas appellavit populos haec loca tenentes: Novariam, Comum, Mediolanum, Ticinum
. [70] Quales quantique fuerint hi populi his verbis L. Florus explicuit: «Galli Insubres ferini et immensi corporis Alpium accolae saepe alias sed Viridomaro duce iuraverant se non soluturos baltea nisi in Capitolio < >»
. [71] Aeris Mediolanensis agri tanta salubritas ut qui illic habitant mire coalescant. Mediolani fuisse natum existimavere nonnulli Stacium Cecilium, veterem comoediarum scriptorem
. [72] Inclyta est ea civitas episcopatu beati Ambrosii conversioneque atque baptismo beati Augustini. Nobilis praeterea fuit ortu trium Romanorum pontificum Alexandri secundi, Urbani III, Caelestini IIII, ortu etiam illius Datii Mediolanensis episcopi quem beatus Gregorius tradidit fuisse virum et doctum et sanctum qui patriae, cuius fuit amantissimus, profuit plurimum
. Sepulchro quoque corporis beati Petri martyris ornatur. [73] De tanta civitate quae apud nobiles historicos ipse legi si commemorarem, longissima sumenda mihi esset oratio. Sed notissima sunt eis omnibus qui vetera legerunt. Quae vero tempestate nostra gesta sunt vel a Mediolanensium ducibus vel a populo Mediolanensi, quo tempore se Philippo Maria mortuo in libertatem vendicavit, referam quom meorum temporum scribam historiam.
Post Ticini fluvii hostia Padus longo tractu nullis ad dexteram augetur fluminibus. Postea vero per eiusdem amnis ripam iter Alpes versus facientes inveniunt Scicidae fluminis hostia
. [75] Ibique secus Padum situm est Bremida oppidum et ad Scicidae dexteram Palestrum; superius autem Romagnum et ad eiusdem fluminis sinistram, antequam in ipsum fluat Sarvus, sunt Vercellae, quam civitatem tradit Plinius ortum habuisse a Salasiis Libycis qui fuerunt populi vicini Taurinis inter Padum et Abduam atque Alpes accolentes, ut Ptolemaei tabulis ostenditur
. [76] Apollineae a Martiale Vercellae ipsae appellantur. Clara est ea civitas episcopatu Eusebii viri sanctissimi et divinarum scripturarum peritia sua aetate eminentissimi, qui in catholica fide sincere constanterque perseverans multas Arrianorum pertulit insidias, quibus semper fortissime obstitit. Huius clarissimi viri meminit in
.
[77] Superius ad eandem Scicidae sinistram est Burgus; ad dexteram vero Sarvi Andurnum, ad sinistram autem Bedulium. Ad Padum deinde est Tridinum oppidum
. [78] Doria postea se offert fluvius apud Hastubiam in Alpibus ortum habens, sed post longum decursum Padum intrat. Secus hunc fluvium inferius situm est Crescentinum, nobile in regione oppidum, superius vero Salugiae et haud procul hinc Hipporhedia ita appellata lingua Gallorum, ut Plinius docuit, a bonis equorum domitoribus, affirmatque idem fuisse eam a Romanis conditam monitu ac iussu Sibyllinorum librorum
. [79] Ascendentibus dehinc per Augustae Praetoriae Vallem, confecto diei itinere, se offert Mons Iovectus. Supra quem locum sita est Augusta Praetoria iuxta ge
. [80] Inclyta est Tarentasia ortu Petri a patria ipsa de Tarantasia cognominati. Fuit is theologus omnium sui temporis eminentissimus cuius in quatuor Sententiarum libros extant eruditissima commentaria; scripsit et alia ad suam professionem pertinentia opera. Ordinis fuit Praedicatorum ex quo ad summum Romanae Ecclesiae pontificatum evectus Innocentius VI appellatus est, ut prolixius idoneo in loco narrabitur. Tarentasiae autem vallem excipit amnis quem vocant Iseram
.
[81] Ad Duriae sinistram est Mazadium oppidum. Orcus dehinc fluvius Padum ingreditur, cui ad hostium est Davasium oppidum et ad dexteram superius Sanctus Martinus; ad sinistram autem sunt oppida Sancti Benedicti cognomento de Fructeria
. [82] Duriae hostio, quo Padum ingreditur, proxime situm est Taurinum, quae civitas Taurinorum Gallorum caput olim fuit, per quam gentem primum ingressus Hannibal venit in Italiam
. Floret ea civitas disDuriae praeterea proxima sunt haec oppida: ad dexteram quidem Lantium et Bellegerium, ad sinistram vero Ciriacum et Druentium. In spacio quod iacet inter Padum et Duriam et Alpes est regio Canapicium dicta in qua sunt oppida et castella comitum Valpergami et Sancti Martini et Sancti Georgii
. [84] Nec procul sunt a Taurino Sangoni fluminis quod Padum ingreditur hostia, cui ad dexteram haerent Ripolum et Aviliana oppida. Inter quae situm est nobile Sancti Antonii Renuersi monasterium et oppidulum qui Sanctus Ambrosius dicitur, et paulo superius est Secusa civitas; ad Sangoni autem ortum Sesanna. Postea intrat Padum Clausiola fluvius, a quo abest passuum milia sex nobile oppidum Pinnarolum appellatum. Supra ipsum est Petrosa et ad eiusdem fluvii fontem ad sinistram quidem Pragelatum, ad dexteram vero Bricariasium et Mons Bobius
. [85] Post Clusiolam intrat Padum Pelix fluvius inter duo haec oppida, Pancalerium et Villam Francam. His in locis Padum ait Plinius primo esse navigabilem. Apud Villam vero Francam Padus ponte iungitur. Padi ortui vicina sunt Rovellum et Paisana; supra Padi fontem sunt ea Alpium iuga quae Italiam ingressurus Hannibal aceto rupit
. Finis hic sit Transalpinae Lombardiae. Describenda hinc nobis est Marchia Tarvisina, quae quarta decima Italiae est regio iuxta ordinem quem supra exposui.
[1] Contermina est haec regio Romandiolae ad Melariae Brigantinique paludes, ut supra ostensum est, et Venetiis ad eiusdem urbis Aquas Salsas et Lombardiae ad Benacum lacum Mintiumque fluvium, quanquam revera et Cisalpinae Galliae et Transalpinae Italiae portio est
. [2] Continet haec regio claras has civitates: Veronam, Vincentiam, Patavium quae et Padua et Tarvisium, quae tamen loca in Venetiae regione esse geographi quidam veteres tradidere. Ptolemaeus autem ex his Vicentiam tantum in Venetia posuit, sed Veronam in regione Cenomannorum, quorum has ostendit esse civitates: Bergomum, Forum Diuguntorum, Brixiam, Cremonam, Veronam, Mantuam, Tridentum, Butrium
.
[3] Nec est datum regioni huic a Tarvisio cognomen quod ea civitas sit coeterarum praestantissima, sed quod ita placuit Longobardis qui perdiu Italiae imperium obtinuere. Ut enim alia permulta ita et regionis huius nomen mutavere. Marchionatus nomen Longobardorum lingua magistratum perpetuum significat. Ea nanque gens Italiam in sex portiones partiti sunt. Earum quatuor administrari voluerunt per duces, Beneventanam scilicet et Spoletanam, Taurinensem et Foroiuliensem. In his filii et coeteri ducum posteri nullum succedendi imperio ius habebant, sed mortuo duce alius concilii regii decreto creabatur
. [4] Reliquae partes erant Picenum et regio de qua hoc loco fit mentio, quas administrari voluerunt per magistratus qui marchiones id est perpetui maEo vero perpetue erant magistratus quod illis quibus primum demandatus est eiusce marchionatus fuit permissa potestas ut eorum posteri possent eis ut legitimi heredes iure succedere
. Et inde marchionatus nomen traductum postea fuit ad alios quosdam Italiae principatus: hinc Mantuae, hinc Saluciarum, hinc Ferrariae atque aliarum complurium civitatum marchiones. Hactenus haec. Nunc rem nostram aggrediamur Blondum ducem sequentes qui, Mintio atque Benaco ad sinistram relictis, ad Padum se confert et inde suae descriptionis facit initium.
[6] Ad Mintii igitur hostia ipsi Pado imminet Sachecta vicus. Inferius est Seravallis, Mantuanorum marchionum arx munitissima, et ad mille passus abest Ostilia, nobile in regione oppidum a Veronensi populo conditum sed Mantuae principi perdiu subiectum
.
[7] Abest inde ad XX milia passuum Verona ad quam fert recta quidem et ampla via sed positis in aliquot eius locis pontibus et arcibus aliquotque castellis. Ad hos autem usque pontes perveniunt initia paludum quarum feci mentionem loquens de Romandiolae et Marchiae Tarvisinae finibus ostendique ipsas Melariae ac Brigantini agro esse contiguas. Fluunt in ipsas paludes Tartarus et Menacus amnes, ut ibidem dictum est, quorum quidem Tartarus ortus in agro Veronensi apud Grecianum habet ad sinistram Nugarolum et ad dexteram Gagium vicum. A qua etiam parte ei fluvio adiacet Insula Porcaritia. Menacus vero, qui oritur apud Magnanum, Ceretam vicum Pratelasque praeterfluit
. [8] Inferius eadem palus augetur ab Athesis fluvii scissura quam vulgo vo
. [9] Ea vero XX milia passuum quae dixi esse ab Ostilia ad Veronam excipiunt quaqua versum amplissimi campi in quibus rectae viae imminet vicus quem vocant Scaligerum, qui villis multisque Veronensium aedificiis ita ornatus est ut quandam pulchrae urbis speciem prae se ferre videatur
.
[10] Athesis fluvius, qua ad primos colles incipiunt campi desinere, Veronam paene mediam dividit nec minus cingit quam dividat eandem urbem ita ut custodiae sit atque ornamento magnoque usui Veronensibus ad exportandas importandasque merces et fruges. Is amnis ille, ut puto, est qui apud Ptolemaeum appellatur Atrianus
. [11] Galli qui Romam ceperunt Veronam, ut auctor est Trogus, condiderunt. Ager eius olei, vini, frumenti, pomorum omnis generis feracissimus; lana Veronensis et tenuissima et optima est, cuius tantam fert Veronensis ager copiam ut nulla toto paene orbe patria sit quae ei merito possit anteferri. Innumeris paene in locis idem ager et huber est et amoenus redditur aquis et potatu suavibus et ad irriganda prata perquam idoneis et utilissimis
. [12] Vallis quaedam est in Veronensi agro quam Polizolam nominant; locus in ea est cui Negarinae est nomen. Saxo productae sunt illic loci natura mammae formam muliebrium mammarum habentes sub quarum papillis stillant perpetuae guctae quibus, si lactans mulier cui aliquo casu lac sit exsiccatum papillas infuderit, lac ipsum recuperat
. [13] Tulit Verona Aemilium Macrum poetam sua aetate praeclarum quem Caesariensis Eusebius tradit in Asia mortem obiis
[14] Episcopum olim Verona habuit virum et vitae sanctitate et doctrina divinarum scripturarum maxime praestantem cui Zenoni fuit nomen. Is in utriusque Testamenti libros eruditissima composuit quae et extant commentaria, eam quam imitatus est Ambrosianam eloquentiam redolentia
. [15] Aliorum multorum facit mentionem Blondus qui ob excellentem aliquam virtutem Veronae, ubi nati sunt, gloriam auxerunt
. Eos ego praetermitto cum noti mihi non fuerint. Nequaquam tamen missum facio Guarinum saeculi nostri haud mediocre ornamentum, unum ex illustribus illis viris qui perdiu consopitam eloquentiam nostro saeculo excitavere, ut suo loco dicam paulo prolixius. [16] In eum Antonius Panhormita poeta clarissimus hoc epigramma heroico versu composuit:
[17] Nec mihi abibit indictus Pisanus Veronensis pictor nostro saeculo excellentissimus cuius opera in primis commendantur. Sed neque omittendus est vir sanctitate vitae martyriique gloria insignis Petrus ille ordinis Praedicatorum qui a Manicheis hereticis, quorum errores docte, sancte mireque confutabat, interfectus est. Veronae quidem ipse natus est, sed eius corpus Mediolani conditur ubi innumeris ex quo die fuit pro Christi catholica pietate occisus semper claruit hodieque claret miraculis. De quo etiam suo loco fiet a me longior mentio.
[18] Supra Veronam ad sinistram Athesis fluvii situm est oppidum quod Pontonum appellant, et superius est nobile oppidum quod vocant Castrum Bacchum; inde est Cadenium. Qua vero fluvius qui intersecat Vallem Solis labitur in Athesim, situm est oppidum Metium nomine, supra quod positum est Ignatum et superius Formigarium. Ad Athesis vero fontem, qui est in Alpibus quae Trallae antiquitus dicebantur, sub parvo quodam lacu quem ipse fons efficit est oppidum Lamium nominatum
. [19] Scinditur Athesis ad Castagnarium, uti supra ostensum est, eiusque altera pars in Adriae labitur paludes. Quicquid igitur ab eo scissionis in loco et ad sinistram est et ad mare usque protenditur in Romandiolae partibus comprehenditur. Dextera vero eiusdem fluminis ripa ab hostio quo in mare intrat Adriaticum usque ad fontem unde oritur, ad Marchiam pertinet Tarvisinam. Id autem Athesis hostium portuosum est eaque loca Fossiones cognominantur
. [20] Ipse praeterea fluvius stagnis
[21] Ingreditur Athesim fluvius Albus appellatus ad cuius dextram est Cereda vicus, ad sinistram Arcellae, supra quas est oppidum qui dicitur Sanctus Bonifactius; superius est Villa Nova. Supra deinde hostium Albi est. Est secus Athesim oppidum quod vocitant Porcilae. Ab hoc haud procul abest hostium amnis qui appellatur Mons Aureus, quo etiam nomine vocant villam prope ipsum positam amoenitatis praecipuae
. [22] Ab eo autem loco distat Verona VI milia passuum, supra quam urbem haeret Athesi ad dexteram Pelusium oppidum. Licena deinde est, supra quod oppidum est Rovoredum; apud autem id oppidum via scalpris monte excisa artum praebet viatoribus Germaniam petentibus iter
. [23] Inde est Besenum oppidum et superius, qua fluvius quidam cadit in Athesim lapsus a Pergine oppido, est Tridentum quod oppidum Ptolemaeus, ut ante dictum est, regioni dedit Cenomannorum. Conditum ait Iustinus ipsum fuisse a Gallis qui urbem Romam traduntur olim cepisse. Apud id
[24] Supra haec immiscet se Athesi aliud flumen quod oritur apud Personorum nobile in regione oppidum. Ei fluvio sunt ad dexteram haec oppida: Valesium Foespergumque et Cevedonum. Ad sinistram autem est Clusa: sic enim vulgus locum appellat; Latine autem Clausura dicitur propterea quod trames Alpium angustissimo illic aditu concluditur
. [25] Fluvius quidam ab oppido cui Sirentino est nomen lapsus brevi cursu fertur in Athesim. Secus illum situm est Bolgianum oppidum; aliud deinde est oppidum quae Domus Nova appellatur, supra quod est Maranum non eo solum insigne oppidum quod est admodum populosum, sed eo praecipue quod, cum situm sit in Italia, qui tamen illic habitant lingua loquuntur Teuthonica nec minus Teothonicorum vivunt moribus. His in locis boream versus proxima sunt Alpium iuga, quorum arduis aditibus iter est in Vindeliciam et Rhetiam et in Noricum
. [26] Tenentur hae regiones hodie a Germanis illis qui partim Svevi, partim Bavari, partim Austrienses nominantur, easque a Magna Germania separat Danubius fluvius qui habens fontem in Rhetia ab occasu lapsum in ortum post multas flexiones mare tandem ingreditur Ponticum. Sed de eo fluvio dabitur dicendi locus magis idoneus. [27] Et iam satis de Athesis cursu ab hostiis usque ad fontem dictum est, descriptis videlicet locis quae vergunt ad fluvium Novum, id enim ei nomen est, quem supra ostendi Athesim ipsum apud Baldum Castellum influere. Is ad sinistram intus attingit oppidum quae Colonia nuncupatur, populosum sane et in primis opulentum. Superius ad eundem fluvium est aliud et quidem nobile oppidum nomine Mons Bellus, et ad eiusdem fontem aliud item est nobile oppidum quae Brendulae nominantur. Cui loco infra ad
[28] A Colonia cuius modo memini fossa est manu facta instar fluvii currens in paludes Adeusto oppido vicinas, apud quas sita sunt Rovoretum et Motognana oppidum et ipsum nobile. Ad fossae autem hostia quibus labitur in paludes quas dixi, Meduacus antiquitus, nunc autem Bachilio appellatus amnis alterum habet hostium, secus quod ad sinistram situm est oppidum Custodia, eo nomen habens quod illic sit caverna ingens in qua noxii antiquitus asservabantur
. [29] Supra id oppidum Bachilio dividit Vicentiam paene mediam, amnis praeclarus ut apud Eusebium legitur. Saeculo autem nostro tulit Vicentia Antonium Luscum rhetorem doctissimum qui in duodecim Ciceronis orationes composuit eruditissima commentaria quae in magno precio habentur apud omnes qui dicendi arti inserviunt
. Ea ego non modo cum iuvenis operam dabam eloquentiae sed ad virilem etiam provectus aetatem in deliciis habui. [30] Supra Vicentiam ad Meduaci ripam situm est Caldognum. Superius autem huius fluminis fonti imminet Porcellectum. Meduacus priusquam Custodiam usque perveniat scinditur alteroque eius ramo fluit in fossas quas vocant Brentellas, quae Patavio in munimentum circunducuntur. Delapsus deinde apud Vigentionum fertur ad oppidum nomine Buboletam. Labitur postea ad Pontem Longum continuatoque inde cursu stagnis se quibusdam mari vicinis immiscet, a quibus alterno cursu atque recursu vel tractus vel repulsus in fossam illam quae Clodia dicta est ab antiquis labitur efficitque portum Clugiae, quod oppidum a fossa ipsa nomen accepit. Is autem portus est profundissimus.
Haud procul ab his locis in Patavino agro est hodie quidem Brinta sed antiquitus Timavus appellatus, estque ille cuius meminit Virgilius: «Antenor – inquiens – potuit mediis elapsus Achivis / Illyricos penetrare sinus atque intima tutus / regna Liburnorum et fontem superare Timavi»
. [32] Quem locum Servius grammaticus exponens: «Amant – inquit – poetae rem unius sermonis circunlocutionibus dicere, ut pro Troia dicant urbem Troianam; sic modo pro Timavo fontem Timavi, et paulo post urbem Patavi pro Patavio»
. [33] Esse autem Timavum eum quem dixi fluvium his versibus docuit Lucanus: «Euganeo, si vera fides memorantibus, augur / colle sedens, Apanus terris ubi fumifer exit / atque Antenorei dispergitur unda Timavi». Unda quippe Timavi dispergitur prope Apanum quem constat haud procul abesse a Patavio, ut notissimum eis est qui regionem vel tenent vel viderunt
. [34] Is fluvius ubi salsas attingit aquas dividitur et parte quidem dextera petit Pupiliam et Metamaucum ubi portum efficit optimum; sinistra autem recto cursu urbem Venetias olim petens eam mediam dividebat. Hodie vero portum facit Venetum, ubi arces duae munitissimae ad nobilissimae urbis custodiam sitae sunt. Haec enim Timavi pars occlusis iampridem ad Liciafusinam meatibus in stagna paludesque diffunditur. Supra igitur Liciafusinam Timavus integer primum habet ad dexteram Auriagum vicum, ubi ingreditur ipsum Timavum Regola cui fluvio adiacet rus per agrum
.
[35] Timavo postea ad laevam adiacet oppidulum Strata nomine unde per manu factam fossam navigatur Patavium VI milium passuum intervallo. Eius urbis conditorem nemo est qui ambigat fuisse Antenorem, quando id constat
. [36] Cui docto veterum historiarum lectori incognita sunt quae ea de re scripsit T. Livius Patavinus libro
? Aliorum auctorum nobilium missa facio testimonia. [37] Fuit ea urbs, multis postea interiectis saeculis, Romanorum colonia teste Q. Asconio Pediano, qui tradit non eo modo fuisse deductam quo modo aliae coloniae deduci solebant, novis videlicet introductis habitatoribus; sed datum est Patavinis ius Latii hoc est ut ius haberent ferendi suffragii quom Romae magistratus designabantur
. [38] Urbs ipsa multiplici rerum ornamento nobilissima est: vetustate, amplitudine, aedificiorum tum privatorum tum publicorum mira magnificentia, magnorum pulchrorumque moenium triplici circuitu, manuque factis circunductis interea fossis per quas Timavi aquae labuntur, incredibili superbia, frequentia praeterea populi et illustrium civium auctoritate ac maiestate, claritate insuper publici atque totius Italiae celeberrimi honestarum omnium disciplinarum gymnasii, ubi perplures in omni doctrinarum genere praestantissimi viri adolescentes ex omni paene Europa eo confluentes erudiunt, ubi innumeri homines vel theologi vel philosophi vel medici vel iureconsulti, dialectici, rhetores, grammatici Graece aeque atque Latine doctissimi singulis annis evadunt. [39] Quid dicam de agri eius pulchritudine, amoenitate hubertateque praecipua? Non desunt ei aquae dulcissimae, non prata virentia, non campi multarum bonarum rerum feraces, non privatorum magnifica aedificia quorum multa urbanis possunt non immerito anteferri. Montes in eo sunt excelsi, vinetis atque olivetis et consitis tecti ad summa usque cacumina arboribus. His adiacent montibus colles Euganei fama apud Latinos notissimi: sedes enim fuit vatum, quod innuere voluit versibus supra adductis Lucanus, et Martialis: «Si prius Euganeas demens Eliconis in auras / pictaque pampineis videris arva iugis». Inter coete
[40] Satis esset tantae civitati si solum T. Livium genuisset virum eloquentissimum Romanaeque historiae scriptorem eminentissimum. Coeterum alios permultos viros clarissimos tulit, quorum quisque excellenti aliqua virtute suum saeculum exornavit: nam Paulus ille celeberrimi nominis iureconsultus Patavii natus est; Stella quoque et Flaccus poetae Martialis coqui amicissimi Patavini fuere
. [41] In eadem urbe natus est et Petrus cognomento de Ebano philosophus et medicus ac mathematicus omnium suorum temporum praestantissimus, quem a praeclaro quodam de arte medica opere, quod eruditissime utilissimeque composuit, appellant conciliatorem. Fuit et Patavinus philosophus ac medicus sua aetate singularis Marsilius ille cuius multa de physicarum rerum quaestionibus opera iam extant et in magno precio habentur apud eos qui dant disciplinis physicis operam. Eiusdem patriae fuere qui claruerunt post eum, Ioannes et Galeatius et
[42] Sed eo redeamus unde excessimus. De Timavi ortu quid tradiderit Strabo in medium afferamus: «Timavus, ut ait Possidonius, e montibus delatus decidit in profundum; deinde in terram absortus stadiis circiter C et XXX erumpit in mare»
. [43] Timavus supra Liminam vicum, ubi incipit esse integer, primum habet ad dexteram Citadellam, quod oppidum a Patavinis conditum fuit; ulterius est Marostica, supra quod Bassianum. Timavus, ubi situm est oppidum nomine Cisinum, in se recipit Cisinum fluvium in quem duo exigui torrentes delabuntur ex Alpibus, quorum alter dicitur Arcinagus, alter Vanorius. Ipse autem Cisinus oritur apud oppidulum quod Premechum appellatur. Secus Timavi dexteram supra Cisinum situm est Grignum, quod oppidum a torrente qui in ipsum intrat nomen accepit. Ulterius est Ivanum, supra quod oppidum Grignus exoritur. Superius est Caldonacium, quod oppidum imminet cuidam lacui qui duobus subiectus est lacubus. Ex tribus autem his lacubus habet Timavus originem. At vero Plinius Timavum ipsum tradit esse ultra Carnorum regionem
, ut non multo post ostendetur. [44] Post Timavum Musio fluvius
[45] Amnis deinde Silus est qui, ut a Plinio traditur, in montibus oritur Tarvisinis et apud Torcellum cadit in stagna. Ornatur haec civitas episcopo viro doctissimo nomine Dominico de Dominicis
, cui magna sum familiaritate coniunctus. Theologus et philosophus atque astrologus est eruditissimus, quibus honestissimis disciplinis addidit ius pontificium artemque dicendi. Venetiis natus est et in Romana curia perdiu versatus, ubi et docendo et disserendo et persaepe orando fuit haud mediocrem gloriam apud patres consecutus. [46] Aedificatum fuit id oppidum ex ruinis Altini, cuius urbis parva extant adhuc vestigia ad eam continentis partem quae ad dexteram Sili amnis hostio propinqua est. Quanti fecerit Martialis Cocus Altini situm ostendit hoc versu: «Aemula Baianis Altini litora villis»
.
[47] In eo vero spacio quod est inter Musionem et Silum est nobile oppidum quod Novale vocatur. Supra deinde in mediterraneis Silus dividit Tarvisium, a qua urbe regio quam nunc describimus Tarvisina Marchia nuncupatur. Vetusta quidem ea urbs cum eius mentionem fecerit in
. [48] Fuit haec Tarvisinae Marchiae regio et Foroiulium, cuius infra mentionem faciam, patria Carnorum teste Plinio, quod etiam docet Ptolomaeus.
. [49] Carnorum Ptolemaeus ait esse Tilaveptum et Natisonem fluvios eorumque hostia quae ad mare sunt post Adriatici sinus inflexionem, cuius gentis mediterraneas civitates dixit esse Forum Iulium, Concordiam, Aquileiam
. [50] Plinius autem in Carnorum regione et haec et alia plura posuit Carnorum loca ut Silum fluvium, Altinum oppidum, Liquentiam flumen, Anaxum et Alsam fluvium. Nec extincta prorsus est gentis illius memoria, quippe cum aliquot in locis earum regionum Carnorum nomen in hanc diem perseveret
. [51] Ad Sili fontem situm est oppidulum Casacorba nomine. Deinde est Anaxus fluvius quem hodie vulgus vocitat Plavum, ad cuius hostia est Equilium insula perexigua a continenti stagnis paludibusque divisa, in qua fuit quondam eiusdem nominis civitas ab Heracliensibus qui erant ei loco vicini aedificata. Nunc mutato nomine dicitur Nova Civitas, quanquam non est ea amplitudine qua fuerat antiquitus
.
[52] Plavo fluvio ad sinistram proxima sunt oppida haec: Venetium, Limina, Aquorium. Superius autem in arduo monte Feltrum situm est civitas. Eidem fluvio ad dexteram est Madirium oppidulum et in mediterraneis Vetorium. Superius vero, ubi in ipsum intrat antiquitus quidem Vatrianus, hodie vero Calorius fluvius appellatus, est oppidum Telega nomine. Haud procul deinde a Calorio abest civitas Belunum hoc tempore, sed aetate Plinii dicta Velunum
. [53] Is fluvius fontem habet in Alpibus quas tenent Alemanorum quaedam gentes, in quem quinque cadunt torrentes in Alpibus etiam ortum ha
Ubi autem Vatriano qui et Calorius incipit augeri Plavus cuius paulo ante memini, intrat in ipsum alter fluvius Cordovalus nomine, ex summis et ipse defluens Alpibus, secum quem posita sunt et duo haec oppida, Falchachium atque Tabulium, et multi vici Alemanis potius quam Italis cognominata vocabulis. [54] Ad mari proxima loca sequitur fluvius Liventia: eo quippe nomine nunc ipsum vocitat vulgus, sed Liquentiam nominavit antiquitas. Ex Opiterginis montibus eum nasci Plinius tradit. In locis orae propinquis scissus is amnis duo efficit hostia, quorum altero fluit in paludes quibus ostensum iam supra est Equilium insulam separari a continenti, altero ad proxima Caprularum insulae stagna. Ubi vero idem amnis in duas scinditur partes, ad eam quae est ad dexteram situm est castellum quod dicitur Turricium
. [55] Interius ubi ad laevam Muttegus fluvius ingreditur Liquentiam est Opitergum hodie quidem vix ulla mentione dignum oppidulum, sed antiquitus amplissima civitas. Ad Muttegi fontem est Conilianum ditissimum oppidum. Liquentiam praeterea ad dexteram influit Meduna, qui amnis fontem in summis iugis Iuliarum Alpium habet. Huic ad dexteram est Corva et supra ad fontem Imeuli fluvii Portoneum. At superius Prata est, in mediterraneis autem Porcilium, quae duo oppida sunt in hac regione nobilia
. [56] Ubi insuper Liquentia Meduna augetur amne oppidum opulentissimum est quod appellatur Sacillum. Ad Liquentiae laevam supra Muttegi influxum est Bussolectum oppidum et supra, ubi in ipsum intrat Mesulus fluvius, est Cuvolonum et supra id oppidum Serravallae. Sequitur deinde fluvius qui nunc quidem dicitur Liminius, a veteribus autem Alsa nuncupabatur. Is ha
Hoc fluvio dirimi Longobardi voluere Marchiam Tarvisinam a Foroiuliensi seu Aquileiensi regione, ad quam describendam me conferam posteaquam Venetiam, quae quinta decima est apud me Italiae regio, peragravero.
[1] Venetia in Transpadana Italia antiquitus amplissima regio fuit. Sed anno ab ortu Iesu Christi DCXXXII, quo tempore Severinus pontifex maximus Romanam regebat Ecclesiam, ictum est inter Rotaritum vel Rhotarium, ut in aliis codicibus legitur, Longobardorum regem et Venetarum civitatum primores foedus decretumque ut quicquid terrae esset ab Abdua fluvio ad Aquas usque Salsas, quarum supra meminimus, Lombardiae vocabulo cognominaretur; quicquid autem esset in ipsis Aquis Salsis ad Venetiae pertineret regionem
. [2] Coeterum urbs Venetiae, quae in regione ipsa sita est, tanta inter totius orbis terrarum <civitates> nobilitate et gloria praestitit ut illius nomen prorsus deleverit. Quoties igitur apud vulgus in mentionem venitur Venetiae, non nisi Venetias civitatum omnium quae toto orbe sunt ditissimam, florentissimam, potentissimam intelligunt. [3] Venetia vero regio illa vetus apud Plinium in decima est regione Italiae, Adriatico apposita mari. In ea eiusdem auctoris saeculo erat Silis fluvius ex montibus Tarvisinis habens ortum, oppidum Altinum, fluvius Liquentia ex montibus Opiterginis portusque eodem nomine, Concordia colonia, flumen et portus Romatinus, Taliaventum Maius Minusque, Anaxum quo Varanus defluit, Alsa, Natiso cum Tutto praeterfluente Aquileiam coloniam XII milia passuum a mari sitam. Carnorum regio, quae iuncta erat regioni Iapidum, Timavus amnis castellumque nobile Pucinum, Tergestinus sinus, Tergeste colonia, ultra quod VI milia passuum Phormio amnis, antiquus auctae Italiae terminus, nunc autem Istria
.
In huius decimae regionis mediterraneo dixit fuisse Cremonam coloniam et Brixiam in Cenomannorum agro, Venetorum autem Acestan et oppida Acelum, Patavium, Opitergum, Belunium, Vicentiam; Mantuam Tuscorum trans Padum solam reliquam; hos praeterea populos: Fertinos, Tridentinos, Beruenses Rhetica item oppida, Rhetiorum et Euganeorum Veronam, Carnorum autem Iulienses; Alutraenses, Asseriates, Flamonienses, Vanienses, Tulos cognomine Culicos, Foroiulienses cognomine Transpadanos, Foretanos, Nedinates, Quarquenos, Taurisanos, Cogienses, Varvanos
. [5] In eo situ interiisse per oram Iraminas, Pellaonam, Pasicium; ex Venetis Atinam et Celinam; Carnos Segeste et Ocram; ex Tauriscis Noreiam. In eadem regione decem esse lacus inclytos amnesque eorum partus aut alumnos, si modo acceptos reddunt, ut Abduam Larius, Ticinum Verbanus, Mintium Benacus, Ollium Sebinus, Lambrum Eupilis, omnes Padi accolas
.
[6] «De Venetorum origine duplex – inquit Strabo – est sermo. Quidam eos a Gallis eiusdem appellationis Oceani accolis colonos esse memoriae prodiderunt»
. In Galliae nanque Lugdunensis latere, quod alluitur Oceano, regio est quae Britannia Minor hodie dicitur. In ea gens est qui Veneti nunc etiam Latino verbo appellantur, et ab eis Venetos Italos habuisse originem aiunt. [7] Pergens autem Strabo: «Nonnulli – inquit – e Venetis qui post bellum Troianum cum Anthenore salutem assecuti cursum huc ex Paphlagonia tenuere, descendisse affirmant»
. [8] Et Plinius: «Venetos – inquit – Troiana stirpe ortos auctor est Cato». Iustinus praeterea in
. [9] Qui igitur a Paphlagonia tradunt ipsos oriundos, hoc utuntur, ut ait Strabo, testi
[10] Ea regio tota fere fluminibus atque paludibus referta est; huic adest et maris condicio. Nam solae partes hae ex nostro mari Oceani fere similes habent casus paresque illi crescendi et decrescendi vices gerunt, unde magna campi pars marinis aquis plena stagnat. Fossisque et aggeribus, sicut Aegyptus Inferior, diductis irrigatur rivis partimque exsiccatur et rusticorum cultu fructuosa est, partim navigationibus commoda.
[11] In ea autem regione per quod tempus et a quibus mortalibus, quove modo fuerint Venetiae urbs amplissima maximeque mirabilis conditae, hinc quanta fieri a me poterit brevitate demonstrabitur. Anno ab ortu Iesu Christi CCCCLXXX ut Matheus Palmerius supputavit, ut autem Blondus anno CCCCLV, sublata Aquileia multisque aliis Italiae nobilibus urbibus sitis tunc inter ipsam Aquileiam et Ticinum, Altino videlicet, Concordia, Patavio, Vicentia, Verona, Mantua, Brixia, Mediolano, Monte Silicis, ab Hunnorum rege Atila qui descenderat ex Pannoniis in Italiam cum sexcentis et eo amplius armatorum milibus, condi urbs tam inclyta coepit in intimis Adriatici sinus locis ab eis qui ex tantis excidiis superfuerunt
. [12] Confugerunt enim ad regionis huius arenosa paludosaque atque stagnantia loca, quae a paucis tunc piscatoribus tenebantur, non plane animo aedificandae novae urbis sed ut eis in locis tantisper cum liberis et uxoribus latitarent dum divina benignitate fieret finis rabiei efferatae barbarorum. Praesidebat per ea tempora Romanae Ecclesiae Leo primus pontifex maximus. Martianus autem Constantinopolitanum moderabatur imperium. Occidentalis vero imperii apud Valentinianum Iuniorem summa constabat.
Ubi deinde, tot tantisque eversis urbibus, excedens Italia Atila fluxu, ut in volumine
, quae a vetusto regionis vocabulo Venetiae dicerentur, eo quidem plurali appellatae numero quod aquis eorum domicilia veluti insulae quaedam inter se divisa videbantur. [14] Intra nanque illius calamitatis annos plerique eorum sibi suaeque familiae vel tuguria vel alius generis constituerant habitandi servandaeque salutis, quoad fieri poterat, idoneum locum. Itaque belli cessante saevicia piguit eos loca deserere. [15] Quippe cum mari Transpadanisque terris proxima essent, visa sunt eis et habitatu utilia et ad mercaturam atque ad alia omnia inter ipsos coeterosque mortales commercia commodissima. Non deerat plerisque eorum divitiarum copia neque ingenii excellentia neque animi magnitudo, utpote qui fuerant in sua quisque civitate cum claritudine generis tum vero auctoritate magna praestantes. [16] Ubi igitur deliberatum est nequaquam inde excedendum, decretum ut daretur opera qua moenium urbis fundamenta quamprimum iacerentur. Eis autem auspiciis, Deo auctore, iacta sunt ut ea urbs constitutaque in ipsa civitas magis magisque in dies mira cunctarum rerum susceperit incrementa, adeo ut millesimum iam mea tempestate suae conditionis annum cum magna gestarum rerum laude miraque opum affluentia ac summa cum apud cunctos totius orbis terrarum homines auctoritate peregerit. [17] Ante omnia ab optimis illis Venetiarum conditoribus de constituenda re publica deliberatum. Creati deinde magistratus a quibus bene instituta civitas prudenter sancteque regeretur. Delecti declaratique milites eorumque ductores qui novam urbem ab omni hostili impetu armis tuerentur. Aedificata et multa navigia quorum pars esset ad comportanda humano victui necessaria, pars ad mercaturam, pars ad gerenda bella navalia, si quando res postularet, idonea. [18] Ita coepit novae civitatis et urbis cum celebrari nomen, tum praecipue ingens haberi apud Italos omnes auctoritas. Nec modo ex iis quas dixi, sed ex aliis etiam permultis Italiae civitatibus a barbaris tum Gothis tum Hunnis afflictis, ex Roma praesertim, Venetias confugerunt. Ita factum est ut incredibili tot populorum concordia, antequam esset perventum ad sexagesimum suae conditionis annum, coeptum opus magna ex parte perfectum sit. Ex eoque tempore coepit ea civitas vi
[19] Misit ea tempestate primus Iustinianus imperator a Graecia Narsetem eunuchum patricium copiarum ducem adversus Totilam Ostrogothorum regem qui, praeterquam quod invaserat Italiam, multas quoque urbes everterat, Romam praesertim, multasque sibi subegerat civitates
. [20] Ingressum igitur Narsetem in ipsam Italiam suo Totila exercitu, quem coegit Tarvisii atque in aliis Transpadanis suae ditionis locis, nisus est prohibere ne ulterius procederet, sed vel cum exercitu periret illic ubi primum posuit castra vel eo unde venerat reverteretur. Cuius consilio cognito, Veneti navigiis ipsum Narsetem cum imperatoris copiis transvexere et in agro qui tunc quidem erat Ravennatium, hodie vero Ferrariensium, illic enim est nunc sita Ferraria, exposuerunt
. [21] Ita christianus dux, ubi gessit feliciter adversus barbaros bellum, non immemor suscepti beneficii, missis Venetias fabris caementariis atque lignariis, aliis praeterea opificibus ad hoc idoneis, struxit Sancti Theodori aedem, quo in loco erecta postea fuit illa Sancti Marci nobilis ac toto orbe per omnium paene hominum ora celebrata basilica
. Sed alia scitu quoque necessaria ostendenda mihi sunt, priusquam me ad demonstrandum coetera conferam.
[22] Nova Venetia seu Venetiarum ducatus mavis dicere, in qua regione sita est amplissima urbs de qua nunc memoro, longitudine est milium passuum ferme octoginta hoc est ab Aquis Gradatis ad Lauretum oppidum quod Pado est proximum. Quo in loco eiusdem fluminis hostia vulgo nominantur ‘Ad Fornaces’
, ut ante ostensum est. Quicquid autem locorum possidet hodie res publica Veneta, id totum longo post a sua conditione tempore sibi sua virtute quaesivit. [23] Latitudo eius non est omnibus in locis par: eam nihilominus terminari nos dicimus illis in locis ad quae currentes recurrentesque maris aquae ad siccum solum perveniunt
. [24] Multae fuerant olim per loca quae circa stagnabant parvulae insulae
, quarum mentionem fecit absque alicuius nominis earum expressione Strabo, quae postea habitatae urbem unicam Venetias feceEarum tamen singulae suos habuere conditores, eos videlicet homines qui fuere superstites ex quarundam vicinarum civitatum excidiis ut Aquileiae, Altini, Concordiae, Patavii, Montis Silicis, Opitergi, Heracliae, Equilii, Gradus, Caprularum, Laureti. Aquileienses igitur primi condidere Gradum; Concordienses Crapulas; Altinates Torcellum, Maiorbum, Burianum, Amoriacum, Constantiacum, Aimanum; Patavini pars Rivum Altum, pars Dorsum Durum; Montis Silicenses et Adeustini Metamaucum, Albiolam, Pelestrinam et Fossam Clodiam, quae hodie est civitas Clogia.
[26] His ita ostensis, paucis demonstrandum est quemadmodum divisa sit patriarchalis Aquileiensis ecclesiae dignitas, quae tot annos ante Venetias conditas unica in Italia perseveraverat. Mox me conferam ad ostendendum quisnam fuerit ille magistratus a quo primum res publica Veneta administrata sit. [27] Cum patriarchatus Aquileiensis post eversam et aliqua ex parte instauratam Aquileiam esset decreto Romani pontificis constitutus apud Gradum, quae civitas Nova Aquileia tunc dicebatur propterea quod Aquileienses ipsam condiderant, sederetque tum illic patriarcha cui Candiano erat nomen, Gisulfus Foroiuliensium dux consensu Agilulfi Longobardorum regis dedit operam ut crearetur alter patriarcha qui in vetere illa atque olim eversa Aquileia sedem haberet. Atque ita elegit Ioannem coenobii cuiusdam abbatem, qui Aquileiae patriarchatus dignitate fungeretur
. [28] Id eo consilio factum est ut omnes Venetae regionis ecclesiae per ipsos patriarchas regerentur. Itaque haud multo post tempore hoc est anno a Iesu Christi ortu quinto decimo supra sexcentesimum, a conditis vero Venetiis anno centesimo XXXV, partium consensu decernitur ut qui esset Aquileiensis patriarcha totam continentis regionem moderaretur, patriarcha vero Gradensis praeesset omni regioni qui ducatus nunc dicitur Venetiarum
, quae ecclesiastica dignitas perseverat apud Venetos in hanc diem. [29] Primus omnium magistratus cui Veneti paruere tribunorum fuit, sub quibus variam gu
[30] Ipsa Heraclea condita fuit quo tempore Rotarius Longobardorum rex diruit Opitergum. Huius enim civitatis episcopus Magnus nomine, ad stagna confugiens, consensu Severini Romani pontificis et Heraclii imperatoris constituit civitatem quam ex ipsius imperatoris nomine appellavit Heracleam. Eodemque anno Paulus Altini episcopus cum illis qui ex populo suo superfuerant cladibus Torcellum se contulit, ubi et eiusdem Romani pontificis consensu sedem sibi episcopalem erexit. Patavinus praeterea episcopus, Arrianam declinans haeresim quae sub idem tempus multa Italiae loca infecerat, eiusdem quoque pontificis auctoritate episcopatus sui sedem transtulit in Metamaucum. Ipse Paulinus dux, icto cum Longobardis foedere, Heracleae fines ampliavit
. Praefuit autem Venetiis annos XVIII.
[31] Huic successit Ursus et ipse Heracleanus annos VII. Is suborta inter cives seditione interfectus est. Post quem Dominicus Leo, magister militum, dux creatur praefuitque rei publicae annos II. Successit ei non ducatus sed magistri militum nomine Foelix Cornicula; cui Iulianus Ceparius nomine quoque magistri militum; et ei eodem etiam nomine Ioannes Fabriciacus, qui civili et ipse tumultu magistratu abdicatus suffosisque oculis interiit
. [32] Anno deinde ab ortu Iesu Christi quadragesimo secundo supra septingentesimum Deusdedit Ursi ducis cuius iam memini filius, translata ab Heraclea in Metamaucum sede sublatoque nomine magistri militum, dux est appellatus. Is anno ducatus XIII, cum ad Brintae fluminis hostia arcem erigere coepisset, in tyrannidis venit suspicionem; ea de causa suborta seditione et magistratu abdicatur et erutis oculis excaecatur. Galbanus ei successit annos XIIII, post quod tempus, orto in civitate tumultu, capitur et coniectus in carcerem privatur oculis
. [33] Nova deinde constituta forma regendae civitatis. Creatur nanque dux Dominicus Mone
[34] Ad Heraclianos denuo res Veneta rediit Mauriciusque Heracleae natus, dux Venetiarum declaratus, filium suum ducatus sibi consortem ascivit. Sacrilegum hunc hominem fuisse satis constat. Inter coetera autem quae ipsius ostenderunt impietatem illud fuit quod in Christum Dominum hoc est in Ioannem Gradensem patriarcham adeo violentas intulit manus ut brevi ille vitam amiserit. Furtunatus post eum patriarchatum adeptus, dum Mauricio, coniuratione civium facta, parat insidias ut Ioannis indignam mortem ulcisceretur, ab adversae factionis civibus Venetiis pellitur et in Franciam exul proficiscitur. Coeterum Mauricius et filius duces ipso magistratu ob admissum scelus deiiciuntur
.
[35] Successit eis Obelerius Mataumacensis sed, sub eo orto quoque civili tumultu, Venetiis pellitur petitque Tarvisium; ibique ab exulibus Venetis dux denuo creatus, fratrem suum cui Beato erat nomen ducatus consortem accepit
. Erat is annus ab ortu Iesu Christi octingentesimus quartus, a conditis autem Venetiis CLXXXVIIII. [36] Florebat per id temporis Caroli Magni regnum eratque Italiae rex Pipinus eius filius, qui veniens in Italiam bellum gessit adversus Venetos propterea quod eius imperio parere recusabant. Commisso igitur in Tarvisino agro atroci proelio, Veneti superantur; sed paucis post diebus compositis rebus, etiam foedus iniere quo actum est ut Obelerius cum filio Matamaucum in exilium agerentur. Cui autem rei publicae Venetae administratio a Pipino atque a Carolo demandata fuerit, incertum ego habeo
. Nec ambiguum est quin Pipino Italiae, ut diximus, regi patrique eius Veneti paruerint. Eodem icti foederis anno Heracleam Veneti destruxerunt eo consilio ut Heraclienses cives, quorum pars maxima nobili erant exorti genere, ad urbem confluerent
. Quippe sperabant illorum adventu eam posse haud mediocriter augeri. Nec aliter contigit quam quod fore speraverant: aucta nanque ab eis plurimum ac multifariam res publica Veneta fuit; quin illorum auspiciis rectae Venetiae ad nostra usque tempora prudenter et cum magna rerum gestarum laude fuere. [38] Sub idem quoque tempus Aquileienses paene omnes Venetias commigraverunt. Itaque veluti denuo condi ea urbs tunc visa est. Uno omnium consensu quamprimum creatur dux Agnellus Particiacus Heraclianus. Is in Rivo Alto erexit ducale palatium quod et hodie extat. Idem instauravit Heracleam, quanquam non ea amplitudine qua fuerat prius; Civitatem Novam appellari eam voluit, quae et nomen illud hodie retinet. Idem duos suos filios assumpsit in ducatus consortium. Id autem aequo animo plerique civium tulere, habita ratione virtutum quibus pater et filii praediti et erant et habebantur. Ioannes nihilominus Tornaricus et Bonus Bargadinus coniuraverunt adversus eos, haud impune tamen, quippe qui capti convictique sunt et de eis supplicium sumptum
.
[39] Anno vero Iesu Christi DCCCXXVII, Agnello mortuo, Iustinianus Particiacus dux eligitur, sub quo beati Marci evangelistae corpus Venetias ex Asia vel, ut quidam malunt, ex Alexandria Aegyptia translatum est. Duos annos ducatum tenuit. Ei successit Ioannes frater eius, sub quo Sancti Marci nobilissima basilica aedificata est. Is delevit Metamaucum, interfecto illic Obelerio quem paulo ante docui ad eum locum in exilium actum. Quod ubi Pipinus et Carolus cognovere, in Franciam accersito Ioanne, et eversionis Metamauci et
. [40] Creatur post eum dux Petrus Trundonicus qui Ioannem filium ducatus sibi consortem adscivit. Patre autem mortuo, Ioannes ipse ducatum quidem tenuit sed invitis civibus. Itaque haud multo post patris obitum interiecto tempore, magno concitato totius civitatis tumultu interficitur
. [41] Huic successit Ursus Particiacus qui, posteaquam dux per annos XVIII praefuit civitati, Ioannem filium sui ducatus consortem accepit. Gessit is res memoratu dignissimas, quarum fiet mentio loco magis idoneo hoc est quom pervenero ad tempora per quae gestae fuere. Eo mortuo Ioannes eius filius ducatui successit, qui Petrum fratrem in magistratus sui consortium adscivit. Paucis post annis ambo se ducatu abdicavere
. [42] Post eos creatus est dux Petrus Candianus qui gerens bellum adversus Sclavones, ubi pugnans multifariam fortissimi ducis pariter et militis virtutem ostendit, interfectus est. Erat is annus a Iesu Christi ortu octingentesimus et octuagesimus septimus, a Venetiis autem conditis CCXXXIII. Post cuius mortem, ne quid adversi accideret civitati in ea rerum perturbatione, adductus concivium suorum precibus Ioannes Particiacus reassumpsit tenuitque ducatum menses sex, intra quod tempus composita sunt omnia propter quae timendum civitati videbatur. Denuo itaque ducatu se Ioannes abdicat, cui succedit Petrus cognomento Tribunus annos XXIII. Hic urbis quandam partem muro cinxit, a Rivo scilicet Castelli ad aedem Sanctae Mariae in Iubanico, ubi Canalem Maiorem clausit ferrea cathena.
Post quem creatur dux Ursus Particiacus huius nominis secundus; ducatum tenuit annos XX. Huic succedit alter Petrus Candianus qui Venetam rem publicam auxit quippe qui, nactus occasionem propter enervatas Romani imperii vires, Dalmatiae Liburniaeque partem in potestatem redegit. Ex eo tempore Veneti, comparata atque instructa formidabili classe, mari potentes esse coepere. Et nihilominus adversus hunc ducem conspirantes sui concives, cum se ipse in palatio tueretur, incendio ipsum una cum filio atque complicibus perdiderunt. Iniecto nanque igne mixtaque ei pice et sulphure palatium ipsum in primis, deinde, quod fortuito evenit propter incendium quod restingui non potuit, Sancti Marci ac Sancti Theodori et Sanctae Mariae in Iubanico basilicas, plus quam praeterea trecentas privatorum domos combussere
. [44] Ducem post eum creant Petrum Urseolum qui igne absumpta aedificia instauravit atque in cultum restituit longe splendidiorem. Instauravit etiam muroque circundedit Gradum
, de qua civitate mentio supra habita est. Erat is annus Iesu Christi noningentesimus LXXX. [45] Anno deinde nono et XX Adrienses, commisso apud Lauretum atrocissimo proelio, non modo victi verum etiam tam cruenta clade affecti sunt a Venetis ut post ipsius cladis diem Adria penitus remanserit habitatoribus vacua.
[46] Fuit Adria, ut in
. Quorum utrunque fieri pro temporum varietate potuit, ut et ante dictum est. Coniicere sane nos possumus potentissimam eam aliquando fuisse civitatem quae tanti circuitus mari ex se aeternum dedit nomen. Sed quis veterum augurari unquam potuisset ut civitas, quae genus extinxit Adriensium, Adriatici maris nomen apud vulgus mutaverit? Adriatici nanque maris nomen apud doctos tantum in usu est; totius autem orbis vulgus Venetum non AdriaPetro Urseolo succedit Petrus Barbolanus. Hunc armis pepulit Dominicus Urseolus duxque electus, tertio die, sibi necis periculum imminere intelligens, conspirationis nanque in se alterius factionis certior factus est, Ravennam perfugit. Post quem Dominicus Flabonicus, tunc quidem exul sed domum revocatus, dux eligitur multosque annos magna cum laude civitati praefuit. Dominicus Conterenus, post eum dux factus, duo aedificavit monasteria Sancti Nicolai in Litore et Sancti Angeli. Erat is annus Iesu Christi MLXXXIII. Annus ab eo tempore decimus septimus insignis apud Venetos fuit, primum binis incendiis quibus parochialis quaedam ecclesia vigintique ei propinquae domus arserunt; deinde Metamaucum incendio inundationeque maris vastatum et paene submersum est. Post haec, movente terra, urbs quoque multis in locis non sine maximo mortalium detrimento nutavit
. Ducatum tenuit Dominicus annos XXVIIII, menses VIIII.
[48] Ei successit Dominicus Silvius annos XIII et menses V. Fuit is tanta auctoritate apud Nicephorum Constantinopolitanorum imperatorem ut illius filiam duxerit uxorem, quanquam concivibus quibusdam suis viris patriciis invitis. Obsedentem per id temporis Rogerium Guiscardum Apuliae ducem urbem Dyrrhachium, quae tunc eiusdem imperatoris ditione tenebatur, instructa classe missoque valido exercitu, obsidionem quidem solvere compulit, sed ea accepta clade ut domum redeuntem senatus ob rem parum prospere gestam ducatu abdicaverit et in carcerem coniecerit, ubi diem suum ferunt ipsum obivisse. [49] Creatus est post eum dux Vitalis Falero qui ea dignitate functus est annos XIII et menses IIII. Hic vir magno animo fuit, quod egregiis factis ostendit. Instauravit Sancti Marci nobilissimam illam toto orbe per hominum fere omnium ora celebratam basilicam, quae sui quoque ducatus tempore
[50] Creatus deinde dux Vitalis Michael qui praefuit Venetae rei publicae annos III et menses III. Misit et hic subsidiariam classem Christianorum exercitui qui in Syria bellum gerebat contra Sarracenos, qui Terram Sanctam possidebant. Huic successit magno ingenio vir Ordelaphus Phalero qui administravit rem publicam annos XVIIII. Hic, ingenti coacto exercitu, bella feliciter gessit adversus Dalmatarum multos populos compluresque eorum urbes subegit. Per se ipse non per praefectos dimicavit. Post commissa autem multa certamina, quibus victor praeclarus evasit, ad extremum dum fortissimi et militis et ducis utitur officio inter pugnandum occiditur. Eius corpus Venetias delatum est et in Sancti Marci aede qua decuit pompa sepultum. [51] Per huius tempora Henricus quartus huius nominis Germanorum imperator venit Venetias, qui admiratus situm urbis maiestatemque civitatis dixit indignum esse non appellari regem eum qui dux esset Venetorum.
[52] Post eum Dominicus Michael dux creatus annos tantum duos rei publicae praefuit, vir profecto qui aeternum magistratum gerere meruisset. Ac
[56] Ad ducatum deinde concivium suorum suffragio evectus est Petrus Pollanus; praefuit Venetae rei publicae annos XVIII. Gerente per id temporis Rogerio Siciliae rege adversus Emanuelem imperatorem de quo nunc memini
[59] Sebastianus Zianus deinde dux rei publicae Venetae praeficitur; eum magistratum magna cum laude gessit annos VI. Quom primum ad ducatum evectus est, curavit ut animadverteretur in eos qui Vitalem Michaelem occiderant. Erat hic annus humanae salutis primus et septuagesimus supra millesimum et centesimum. [60] Erat per ea tempora Federicus huius nominis primus imperator Alexandri huius nominis tertii Romani pontificis hostis. Cui ut auxilio Sebastianus esset, bellum suscepit adversus Federicum, quo illius filius Ottho iuvenis manu promptus captus et Venetias perductus est. Quae res causa fuit ut Sebastiani opera imperator pontifici reconciliaretur. Ob eiusce beneficii memoriam magno honore Sebastianum ipsum prosecutus est, collatis ei atque aliis qui in ducatus dignitate succederent aliquot privilegiis quibus in aliquo genere gloriae coeteris rebus publicis christianis Venetorum civitas praestare videretur. Eorum unum fuit, ut coetera missa faciam, ut Venetorum duces plumbea bulla in epistolis quas mittunt uterentur. Vivens sepulchrum sibi ex marmore
[62] In eius locum suffectus est Atticus Dandalus qui ducatum tenuit annos XII. Vir hic fuit eloquentia pollens, quam virtutibus multifariam ornavit. Chretam insulam a Bonifacio Monferrato maximo emptam precio Venetorum adiecit imperio: non enim eis se opibus ille valere animadvertit ut tantam insulam diu tenere praeter Graecorum voluntatem potuisset. Iaderam urbem Iader antiquitus nominatam, quae semel, iterum et tertio rebellaverat, recuperavit.Cum multis Christianorum principibus ad Terrae Sanctae praesidium auxilia mittentibus, classem et ipse potentissimam Venetorum nomine misit, praefecto classi Ravennati archiepiscopo. In Sanctae Sophiae basilicae atrio sepultus est. [63] Petrus Zianus, Sebastiani cuius memini filius, Attico successit reique publicae Venetae praefuit annos XXII. Is Constantiam Tancredi Siciliae regis filiam duxit uxorem, ex qua plures suscepit filios qui una cum matre paucis post annis e vita migravere. Chretam insulam rebellantem vi recuperavit, missis eo colonis qui insulam ipsam in rei publicae Venetae fide tenerent. Corcyram insulam Mothonumque et Coronum Calipolimque et Naxum, Paromolam, Hervicam, Andron quae capta rebellaverat, Tinas, Micholem, Schyron, Scropulon, Stalimenon aliasque complures insulas Graecorum ditioni subiectas in Venetorum potestatem redegit. Morbo post senioque confectus magistratu se abdicavit nec multo post vita functus in paterno sepulchro conditus est, quod a Sebastiano fuis
[66] Ei successit Marinus Maurocenus qui administravit rem publicam annos III et menses VII. Multarum rerum et bonarum artium doctrina vir hic fuit praestantissimus. Eo nemo sua aetate fuit et eloquentia et prudentia et omnis paene generis virtute praeclarior, iusticia praesertim cuius fuit cultor integerrimus, pacis adeo studiosus ut pater et princeps pacis diceretur, pietate maxime insignis ita ut ea in re visus sit cunctos qui eo magistratu ante ipsum functi fuerant sine controversia superasse. Mortuus est religiose ut principem decuit christianissimum. In Sancti Marci porticu sepultus est cum insignibus quae ducalia Veneti vocitant, quod nulli Venetorum ducum antea contigerat. [67] Post quem tenuit ducatum Raynerius Zenus annos XVI. Gessit is infeliciter bellum adversus Pisanos et Genuenses. Qua de causa exortum hoc bellum inter eos totius Italiae potentissimos populos fuerit, haud satis compertum habeo. Tantum constat Genuenses et Pisanos cum CCCCXXV navium classe, qua vecta sunt LX milia virorum qui pugnare possent, Venetias usque navigasse eamque urbem obsedisse. Cumque Venetorum multa milia urbe egressa cum hostibus manus conserere tentassent, miserrimam cladem accepere. Dux forti
[71] Huic suffectus Ioannes Dandulus praefuit rei publicae annos VIIII et menses VII. Hic aureum numum, qui dicitur vulgo Ducatus Venetus, primus signari constituit. Senatus consulto arma movit adversus Genuenses, quod bellum diu perseverasset nisi, pontificis maximi iussu, dux ipse ab armis destitisset. Movit et contra Anconitanos arma propterea quod illi navigaverant in Dalma
[75] Post eum creatus dux Marinus Georgius praefuit rei publicae menses X et totidem dies. Sua ipsius impensa hic aedificavit Sancti Dominici basilicam eique coniunctum monasterium, datis redditibus annuis ex quibus Deo illic dicatae foeminae viverent. In ea vero basilica locum elegit ubi mortuus conderetur. [76] Huic succedens Ioannes Sorantius tenuit ducatum annos XVI. Sub eo suo principi fuit restituta Ferraria atque ideo Veneti, pontifici maximo reconciliati, anathematis vinculo soluti sunt. Eius quoque tempore magna fuit in re publica perturbatio propterea quod aliquot cives haud obscuro loco nati, in quis fuere Iacobus Quirinus et Marinus Baroccius, opprimendae capiendaeque rei publicae consilium accepere. Sed cum dux esset vir magno animo mireque polleret prudentia atque aliis multis virtutibus christiano principe dignis, facile et eorum et coeterorum qui rem publicam perditum ibant compescuit audaciam. De quibus haud multo post, ubi videlicet oportune fieri hoc potuit, supplicium sumi iussit. Sub eodem duce nonnullae Dalmatiae et Illyridis Liburniaeque civitates ultro se Venetorum ditioni subiecere. In his fuere Spalatrum, Sibinicum, Tragurium. Eo mortuo, in Sancti Marci basilica sepultus est. [77] Ei successit Franciscus Dandulus qui eum magistratum gessit magna cum laude rerum gestarum annos X. Graecis a Turcis bello lacessitis petentibus a Venetis auxilia, hic dux misit classem qua vectus est exercitus qui satis posset hostium conatus viresque reprimere. Quod ubi ex sententia Veneti consecuti sunt, domum mense ex quo ab Italia discesserant undecimo laeti rediere. Adiutus idem dux copiis Philippini Gonzagae Mantuae et Obizonis Estensis Ferrariae
[79] Huic successit Andreas Dandulus praefuitque rei publicae annos XI, menses VIII. Is cum esset doctus, doctos mirum in modum amavit honestavitque. Idcirco Franciscum Petrarcham, Florentinum poetam praeclarum et inter sui saeculi doctos viros unum omnium veneratione dignissimum, unice dilexit et coluit. [80] Navali certamine Genuenses vicit. Coeterum illi, classem intra paucos menses instaurantes, adversus Venetos, ubicunque invenire eos possunt, arma convertunt inventosque magno animo adoriuntur. Commissis praeterea cruentissimis proeliis cladibusque multifariam illatis affligunt; multas denique adepti victorias, quicquid reliqui ex hostili classe fuit in fugam verterunt. Eo bello Chium Veneti amiserunt parumque abfuit quin Euboiam quoque eis hostes ademissent. Chretenses accepta fama tot tantarumque cladium rebellavere. Sed huius ducis freti consilio, Veneti non armis sed blandis usi sermonibus id tandem egerunt ut ad fidem pristinam illi redierint. Multis in locis urbem perpulchris exornavit aedificiis. Clementis huius nominis sexti Romani pontificis hortatu, misit classem quae fugaret Sarracenorum aliquot navigia quibus illi e vicina Aphrica traiicientes multa Hispaniarum loca maritima infestabant. Eo insuper duce gravissima pestilentis sideris vis Venetias omnemque Cisalpinam Galliam tres annos afflictavit. Sepultus est in Sancti Marci basilica.
[83] Ei succedens Ioannes Delphinus eum magistratum annos V et menses III gloriosissime gessit. Quo tempore creatus est, erat in castris castrensis videlicet legatus cum valido exercitu bellum in Tarvisino agro adversus Hungaros gerens. Paucis itaque post diebus quibus et magna cum pompa domum deductus et miro cum applausu a concivibus exceptus est, civitatis rebus, prout opus visum est, prudenter ordinatis, de pace cum Hungaris agi in primis voluit. Quae cum humanissime petita sit ab illorum rege, perfacile impetrata est. [84] Omnem deinde cogitationem ad bellum contra Genuenses gerendum convertit. Quamobrem foedus cum Constantinopolitano imperatore percussit, cuius auxilio vires maiores adversus illos contraheret. Cum instructa itaque centum et octoginta navium omnis generis classe misit exercitum in Graeciam qui per Hellespontum navigantes in Propontidem, ubi Genuensium classis egregie et ipsa instructa hiemabat, quom primum idoneum ad hoc ventum se nactos animadvertunt, conversis proris in hostes toto impetu feruntur. Nec minus Genuenses, conspecta hostili classe, magnis animis illi, quanquam adversante vento, obviam eunt. Quatuor et XX horas atrocissime pugnatum. Multae utriusque hostis naves submersae;multa pugnatorum milia partim vulnerata, partim ferro
[88] Praefuit deinde dux rei publicae Venetae Andreas Contarenus invitus nihilominus omnium optimatium suffragio creatus annos XV. Gessit et is adversus Genuenses bellum. Foedus percusserant ipsi Genuenses cum Ludovico Hungarorum rege cumque Francisco Carrariensis familiae exorto genere viro Austriae duce et cum Aquileiae patriarcha qui, si fieri posset, Venetorum nomen delere decreverat. Classi igitur praeficiunt Lucianum Auream, virum navalium rerum peritia illustrem. Veneti vero eorum classi praefecto Carolo Zeno viro earundem rerum scientia haud mediocri laude praestanti, sociique facti Perini Cypriorum regis ac Bernabonis Mediolanensium ducis, manus cum hoste conseruere. Et primo quidem congressu vicere Veneti captis quinque hos
[94] Michael Rocenus ei succedens menses tantum quatuor eo magistratu functus est: quippe obivit mortem pestilenti morbo correptus. Fuit autem sepultus in basilica Sanctorum Ioannis et Pauli. [95] Post eum praefuit rei publicae Antonius Venerus annos XVIII. Is cum magna esset in christiana re publica perturbatio propterea quod, dissidentibus inter se cardinalibus, tres simul fuerant uno eodemque tempore creati maximi pontifices, ita se prudenter una cum sua civitate turbulentissimo accommodavit tempori ut, salva in christianam Romanamque Ecclesiam obedientia, nullam trium illarum factionum sequeretur. Fudit copias apud Governolum Ioannis Galeaccii Mediolanensium ducis, misso adversus illum Carolo Malatesta illustrissimo omnium sui temporis duce copiarum, qui Venetorum tunc praeerat exercitui. Causa fuit quod ille bello lacessebat Franciscum Gonzagam Mantuae marchionem, quocum Veneti erant foedere ac societate coniuncti. Non igitur iniuria opem viro amicissimo tulit. [96] Urbem compluribus privatis publicisque exornavit aedificiis. Clugiam, quam Genuenses substulerant, ita instauravit ut ipse eam videretur condidisse. Ubi discessit e vita, sepultum est corpus eius in aede Sanctorum Ioannis et Pauli.
[97] Huic successit Michael Stenus vir animi magnitudine sua tempestate clarissimus. Vincentiam urbem Venetorum adiecit ditioni; erat ea urbs Medio
[104] Ei suffectus est Paschalis Maliperius, vir plane sapientia elegantiaque morum ac mira pietate insignis. Eo magistratu functus est annos IIII, menses V, dies totidem. Apertus in omni vita sua fuit, quippe qui nihil unquam aliter quam res haberet simulasse visus est. Christianissime semper vixit ideoque ecclesiasticis hominibus ut singularis patronus, quotiens hortata res est, favit enixissime. Iusticiae cultor admirabilis; sceleratos debita poena multavit; pacis adeo studiosus ut nihil supra dici facile possit. Cura intentissima hoc agere semper conatus est ut inter concives suos vera esset et non dubitata concordia. Mortuus sepelitur in Sanctorum Ioannis et Pauli basilica. [105] Creatur post eum dux Christophorus Mauro vir spectata fide consilioque magnus et christianae pietatis cultor omnium suae tempestatis eminentissimus. Praefuit rei publicae annos VIIII, menses VI, dies VII. Indicto adversus Turcas bello a Pio huius nominis secundo pontifice maximo, hic omni laude inclytus princeps omnes suae rei publicae vires atque conatus pro tuenda re christiana promptissime obtulit. Quia vero pontifex ipse vir plane magno <animo> in eam Deo acceptissimam expeditionem cum cardinalium senatu ire decreverat, continere non potuit Christophorus quin ex sui senatus consulto in tam piam militiam una cum aliis quibusdam christianis principibus pontificis comes proficisceretur. Comparavit igitur potentissimam classem in cuius numero fuit quinqueremis, quale navigii genus nemo saeculo nostro aedificari aliud vidit. Sed id fieri voluit Senatus Venetus ad christiani nominis gloriam ut ea pontifex una cum eorum duce veheretur. Sed his de rebus prolixiora sunt mihi scribenda eo volumine quo ostendam quae mentione digna obtigerunt anno ab ortu Iesu Christi MCCCCLXII. Sepultus est in aede Sancti Iob quam ipse sua ipsius impensa aedificavit. Struxit et ei coniunctam domum quam voluit teneri a viris religiosis ordinis Minorum.
[106] Haec habui quae memorarem de Venetia quinta decima apud me Italiae regione deque origine urbis Venetiarum atque catalogo eorum qui vel tribunatus vel ducatus nomine Venetae Reipublicae praefuere, quanquam non omnium sed eorum tantum qui ad eiusce magistratus dignitatem usque ad annum cuius nunc memini evecti sunt. Alios quoque qui illis postea successere nequaquam praetermittam, si immortalis Deus mihi dederit vivere diutius.
[1] Foroiulium oppidum Romana colonia et ab ipso dicta Foroiulium regio eique supereminentes Iuliae Alpes a Iulio Caesare cognomen accepisse nonnulli prodidere. Sunt nihilominus qui dicant ante illius tempora locis his Iulii inditum esse vocabulum. Cumque in ea regione sit Aquileia, urbs quondam nobilissima, Aquileiensem quam Foroiuliensem eam dici quidam maluere. Foroiulienses autem Transpadani etiam, teste Plinio, antiquitus cognominabantur
. [2] Eam regionem ad Carnos pertinere tradidit Ptolemaeus nec non quicquid terrae est post Adriatici sinus inflexionem usque ad Natisonis fluvii hostia
. [3] Principium habet haec regio ab Alsa, ut supra ostensum est, fluvio quem recentiores appellavere Liminum
eo fortasse quod a Longobardis fuerit constitutus Foroiuliensium limes a Marchia Tarvisina. [4] Descriptionis autem nostrae seriem a fluvii huius dextera incipiamus. Secus ipsum haec sita sunt oppida: Portus Gruarius, Cordevalum, Proclanum. Post Liminum Taliaventum seu, ut apud Ptolemaeum in plerisque codicibus legitur, Telavemptum flumen se offert.
Huic ad laevam est oppidum qui dicitur Sanctus Vitus, supra quod est castellum Valva nomine; superius autem in montanis locis Spilimbergum, natura loci munitissimum oppidum. Ad eius fluminis dexteram haud procul a ripa est Tisana, quod oppidum non minus Spilimbergo munitum ac nobile est. Supra quod recedens tamen a fluminis decursu est Cuccagna et superius in arduo monte est Sanctus Daniel, nobile et ipsum quoque frequens oppidum. Ad eiusdem autem fluvii fontem in Alpibus castellum est quam Dagonam vocitant
. [6] Post Taliaventum fluit in mare torrens cuius nomen ignoramus; secus ipsum in locis mediterraneis est Palazolum castellum. Huius terrae litus maiore ex parte est iniquus multisque in locis stagnat. Inter coetera autem stagna quoddam his in locis est quod in magnum sinum recessumque curvatum redditur piscosissimum. Huic stagno imminet Maranum, quod oppidum admodum populosum est. Alius deinde torrens labitur in stagnum ipsum iuxta quem est Castellectum: id enim est loco nomen. Interius vero in mediterraneis est nobile quoddam oppidum Belgradum nomine, supra quod est Coldroitum. In maritimis vero locis est insula quaedam cui Grado nomen est; ea stagnis circunfunditur estque alter regionis et urbis Venetiarum limes
.
[7] In vicina continenti iuxta Natisonem fluvium, quem hodie vocant Lisontium, sita est Aquileia procul a mari XV milia passuum, urbium quon
[8] Nunc autem paene desertus est ubi fuerat locus; pastores tantum et piscatores eum locum in oppiduli formam redactum tenent. Extat tamen illic nobilis et ornatissima speciosissimaque basilica quam tenent perpauci sacerdotes rei divinae faciendae gratia. Extant et patriarcharum veterum sedes et amplissimum atrium aliaque permulta semiruta aedificia, Peponis patriarchae clarissimi operum reliquiae
quae spectantium oculos facile solvunt in lachrymas. [9] Fuit Aquileia Latina colonia in agro, ut Titus Livius tradit, Gallorum deducta, quanquam non est nostrae memoriae proditum quinam eius fuerint conditores
. [10] Aquileiensium in Romanum senatum quanta fuerit olim fidelitas Iulii Capitolini traditione in vita Maximinorum ostenditur: «Praetereundum – inquit – ne illud quidem est, quod tanta fide Aquileienses contra Maximinos pro senatu fuerunt ut funes de capillis mulierum facerent, cum deficerent nervi ad sagittas emittendas»
. [11] Christi evangelium Aquileienses, beato Marco evangelista docente, susceperunt. Aquileiensis fuit Chromatius, vir ille doctissimus ad quem beatus Hieronymus multa opera multasque scripsit epistolas. Eo autem hic vir aeternam sibi comparavit apud christianos homines laudem ac nomen, quod sua ipsius impensa sustentavit beati Hieronymi notarios atque librarios
. Natus et Aquileiae fuit Ruffinus presbiter qui beati Hieronymi tempestate clarus est habitus; fuit is Graecae Latinaeque linguae peritia insignis. Operum quae vel suo ingenio ipse composuit vel e Graeco transtulit in Latinum mentionem habebo quom illustrium christianorum scriptorum catalogum texuero. Extat Aquileiae marmoreum saxum in quo vetustis pulcherrimisque literis ita legitur: «Imperator Caesar Augustus Aquileiensium restitutor et conditor»
.
[13] Distat ab ea urbe XXX milia passuum Utinum novi nominis oppidum totius huius regionis nobilissimum atque ditissimum, quod Blondus noster credit esse aedificium alicuius ex Austriae ducibus qui huic regioni quondam imperitasse feruntur
. [14] Tulit Utinum aetate mea Leonardum virum totius ordinis Praedicatorum theologum praestantissimum, cuius opera quaedam vulgo extant habenturque in precio ab eis qui concionandi divinique verbi docendi praedicationibus inserviunt. [15] Supra Utinum ad proximos montibus colles est Fafagna. In ipsis vero montibus sita est Glemona oppidum, cuius habetur mentio in Gothorum atque Longobardorum historiis, et ad Natisonem
. [16] Superius inter excelsos montes est Civitas Austriae: id ei fuit antiquitus nomen, sed hodie Cividale appellatur. Dirimit hoc oppidum Germanos ab Italis certiore modo quam aliae omnes vel urbes vel oppida quae aut Gallis aut Germanis aut Sclavonibus ubivis in Alpibus conterminae sunt, propterea quod Civitalensium mores et omnis vitae cultus a Germanis sunt alienissimi
. [17] Supra id oppidum Natisoni imminet Sofinbergum, sed sub idem oppidum in eundem fluvium intrat Taro, quem amnem ait Plinius cum ipso Natisone Aquileiam praeterfluere. Ad illius igitur fontem in Alpibus situm est Vapocum, sub quo ad Taronis medium paene decursum situm est in excelso monte Dogrium. Supra vero Montem Falconem, in edito tamen sub Alpibus loco, oppidum est Cormona nomine
. [18] Est et sub Alpibus in ea montium parte quae ad mare vergit oppidum quae Goritia dicitur
.
[19] Ad ea autem loca quae sunt mari propinqua post Montem Falconem est Divinum situm in arduo colle, nobile in hac regione oppidum, sub quo in colle etiam quamvis non adeo excelso est Mocolanum
. [20] Deinde est Tergestum, maritima urbs a veteribus historicis et cosmographis celebrata, dis
[21] Intervallo deinde milium passuum VI sunt Phormionis fluvii hostia: id quidem ei fuit antiquitus nomen; hac autem aetate Cisanum ipsum vulgus appellat. Est is fluvius antiquus auctae, ut ait Plinius, Italiae terminus. Fluit inter Muglam vicinum Tergesto oppidum et Iustinopolim, quae urbs dicitur etiam Caput Histriae propterea quod ab ipso Phormione incipit Istria
, quae sequens est et decima septima Italiae regio, ad cuius descriptionem hinc se vertet nostra narratio.
[1] Istria, inquit Plinius, ut peninsula excurrit idque Ptolemaei nautarumque tabulis ostenditur. Latitudine quadraginta, circuitu centum et XXV milium passuum est
. [2] Nanque, ut recte docet Blondus, a Phormionis hostio, ubi est Sergestini sinus pars ultima, ad intima usque Phanatici sinus qui nunc dicitur Carnarius, ubi est Arsiae fluminis hostium, via est per arduos montes difficilis, brevis tamen, intervalli videlicet milium passuum vix XL; quanquam si mari fiat a Phormione ad Arsiam circuitus, est CXXV milium passuum navigatio. Ipsa regio est post flexum Adriatici sinus.
[3] Iapidia dicta prius fuit quemadmodum in
. [4] Idem a Plinio proditum est, cuius haec sunt verba: «Ultra Aquileiam est Phormio amnis, antiquus auctae Italiae terminus, nunc vero Istria. Quam cognominatam tradunt a flumine Istro, in Adriaticum effluente e Danubio amne eodemque Istro ex adverso ad Padi fauces, contrarioque eorum percussu interiectum mare dulcescere plerique dixere falso, etiam Nepos Cornelius Padi accola; nullus enim e Danubio amnis in mare Adriaticum effunditur. Deceptos eos credo, quoniam Argos navis flumine in mare descendit Adriaticum nec procul Tergeste, nec iam constat quo flumine. Humeris transvectam Alpes diligentiores tradunt, subiisse
[5] Iapidia vero dicta fuit et haec et Tarvisina Marchia Foroque Iulium atque Venetia et ei proximae Italiae regiones ab Iapide Aetholo qui, ad Venetiae partes deveniens, oppidum de suo nomine condidit, et ab ipso ea Venetiae pars cognominata fuit ubi est Timavus. Quod tradidisse videtur Virgilius «Castella in tumulis et Iapidis arma Timavi»
. [6] Quem locum exponens Servius: «Et Iapidis – inquit – arma Timavi, id est Venetiam: nam Iapidia pars est Venetiae ab Iapidio oppido dicta. Huius est fluvius Timavus. Unde male quidam Iapigis legunt, cum Iapigia sit Apulia»
. [7] Iuxta vero Strabonem quinam sint Istriae termini ostenditur his eius verbis: «Post Timavum Istrorum usque Polam litus est, quae Italiae adiacet»
. [8] Ab Istria dictos istriones ait Festus Pompeius quia qui primus scaenicam artem Romae exercuit ab ea regione profectus est. Sed Titus Livius et Valerius Maximus Tacitusque Cornelius, Festo probatiores auctores, ab Hetruria primum histrionem venisse Romam affirmant
. [9] Istriae civitates et alia loca maritima haec dixit esse Ptolemaeus: Tergestum coloniam, Phormionis fluvii hostia, Parentum, Polam, novissimae Italiae finem; mediterranea vero: Paucinum, Piquentum, Alvum
, quo
[10] Prima Istriae urbs est Iustinopolis, ut ante dictum est, ita cognominata a Iustino primi Iustiniani imperatoris filio qui ipsam condidit in insula tunc quidem Capraria, sed prius Pullaria dicta. Quae tamen iungitur continenti brachio mille passuum longitudine decemque latitudine ducto, in cuius medio sita est arx quod Leoninum Castellum dicitur. Tulit ea civitas Petrum Paulum Vergerium iureconsultum atque philosophum oratoremque saeculo nostro praestantem
, Latinae Graecaeque linguae apprime peritum, de quo fiet a me idoneo in loco mentio aliquanto prolixior. [11] Inde ad milia passuum V abest Insula oppidum, a quo totidem milia distat civitas Piranum nomine. Ab eo milia passuum X abest oppidum in regione nobile cui Humago est nomen.
[12] Post hunc fluvium prima est Parentum vetusta civitas, sed Parenzum vulgus hodie nominat, cui proximum est Orsarium oppidum. Ruvignum postea est oppidulum, post quod est Pola Romana colonia, Istriae atque Italiae urbium ultima
. [13] Sita est, ut ait Strabo, in sinu portus formam habente, parvas quidem verum fructiferas et portuosas prae se ferente insulas. Priscum id est Colchorum aedificium qui adversus Medeam immissi fuerant, ut idem auctor tradidit. Hi nanque, votorum impotes fugaeque desperatione soliciti, Graecorum quidem lingua exulum, Colchorum vero sermone Polam appellavere locum. Regionem igitur Transpadanam incolunt Veneti atque alii usque Polam
. [14] His verbis haec subiecit Strabo: «Supra Venetos incolunt Carni et Genomani et Medoaci et Symbri. Cispadanam vero universam plagam tenent alii quantam montes Apenini ad Alpes usque circundant usque Genuam et Sabatios. Plurimum autem Boii et Lygures et Semnones et Gesatae possidebant; at eiectis inde Boiis deletisque Gesatis atque Senonibus, Lygurum natio restat et Romanorum coloniae»
. [15] A Pola deinde incipit promontorium Fanaticum antiquitus, nunc autem Carnarium cognominatum. Id longo tractu in mare contra Anconem et Ariminum se proripiens sinum efficit eiusmodi nominis
.
Ostendamus nunc mediterranea quae sita in altissimis montibus a Iustinopoli ad Nauportum amnem interiacent; deinde redibimus ad maritima, ostendentes ea quae sunt ad oram Fanatici sinus. In montibus supereminentibus sunt Iustinopolitanorum castella Rasponum et Rogium, Bulea, Mimianum, Sanctus Laurentius, Portulae, Grisiana, Pimontum, Pigmentium, Petra Pilosa
. [17] In medio autem fere omnium eorum spacio, inter praesertim Petram Pilosam et Portulam et Pimontem, est oppidulum Sdrigna nomine, quod olim dictum est Stridonis oppidum, beati Hieronymi patria; felix, inquam, patria tanti viri ortu cuius ingenio sanctisque laboribus semper debebit christiana religio
. Sed de eo magis idoneus dabitur dicendi locus. [18] Trans Nauportum usque ad fluvium Arsiam sunt quoque in montibus Vallis Duoque Castra Iustinopolitanorum, et paulo superius Montona et Pissium. Ad oram redeo. A Fanatico promontorio ad Arsiae fluminis usque hostium supereminent ipsi Fanatico sinui Albona et Terra Nova, quae postrema sunt oppida eorum quae pertinent ad nostrorum temporum Italiam
, quam ad Arsiam terminari docui et modo et initio descriptionis ipsius Italiae. [19] Sinum hunc maiores nostri eo appellavere Fanaticum quod frequentes suboriantur in eo tempestates et quidem periculosissimae ideoque nautis maxime formidabiles. Fanaticos quippe eos dicimus qui insaniunt; quoties itaque sinus hic agitatur tempestatibus veluti in insaniam versus videtur. Respondens autem vetusto nomini eiusdem sinui recentiores indidere vocabulum: quippe eo Carnarium cognominavere quod ex naufragiis, quae saepe per mare illud solent accidere, multa cadavera ad eiusdem sinus litora undis volvuntur.
[20] Ex iis quae ostensa mihi modo sunt evidentissimum est beatum Hieronymum Italum fuisse, non Dalmatam: in Istria nanque natus est non in Dalmatia, ut falso multi opinantur. Stridonis enim oppidum, ubi se vir sanctissimus ex patre Eusebio natum testatur in opere quod ad Dextrum scripsit de viris illustribus seu mavis dicere de ecclesiasticis scriptoribus, Dalmatiae Pannoniaeque confinium quidem fuit, ut ipsemet affirmat, non autem in Dalmatia aut in Pannonia situm. Id autem oppidum a Gothis fuisse eversum ipse quoque
. [21] Ipsa regio quae Iapidia ab Iapidibus ipsam tenentibus prius fuerat appellata, occupata postea ab Istris, ut supra ostensum est, Istriae in hanc diem tenet appellationem. De qua satis est dictum. Ultra ipsam sunt Illyrici, Dalmatae atque Liburni. [22] Atque ita hoc in loco peragratae descriptaeque mihi Italiae finem facio. Dicendum post haec fortasse videretur de gentibus tenentibus Alpes, quae propterea et Alpinae dicuntur et iuxta quorundam veterum traditiones pertinent ad Italiam. Sed non est plane mei propositi memorare de eis, quippe qui Italiam ipsam tantum decrevi ostendere quanta Infero Superoque mari atque Alpibus a Varo ad Arsiam usque fluvium cingitur. Itaque neque ipsas attigi insulas quae Italiae adiacent, de quibus habebo mentionem in locis magis idoneis. Italiam ergo ita descripserim propterea quod Romanorum regnum, de quo sum hinc scripturus, in ipsa floruit.
[23] Ad tam inclytae regionis laudes quae Virgilius dixit
Sed neque Medorum silvae ditissima terra,
nec pulcher Ganges atque auro turbidus Hermus
laudibus Italiae certent, non Bactra neque Indi
totaque turiferis Pancaia pinguis arenis.
Haec loca non tauri spirantes naribus ignem
invertere satis immanis dentibus hydri,
nec galeis densisque virum seges horruit hastis;
sed gravidae fruges et Bacchi Massicus humor
implevere; tenent oleae armentaque laeta.
Hinc bellator equus campo sese arduus infert;
hinc albi, Clitunne, greges et maxima taurus
victima saepe tuo perfusi flumine sacro
Romanos ad templa deum duxere triumphos.
Hic ver assiduum atque alienis mensibus aestas;
bis gravidae pecudes, bis pomis utilis arbor.
At rapidae tigres absunt et saeva leonum
semina; nec miseros fallunt aconita legentes,
nec rapit immensos orbes per humum neque tantos
squameus in spiram tractu se colligit anguis.
Adde tot egregias urbes operumque laborem,
tot congesta manu praeruptis oppida saxis
fluminaque antiquos subterlabentia muros.
An mare quod supra memorem quodque alluit infra?
Anne lacus tantos? Te, Lari maxime, teque,
fluctibus et fremitu assurgens Benace marino?
An memorem portus Lucrinoque addita claustra
atque indignatum magnis stridoribus aequor,
Iulia qua ponto longe sonat unda refuso
Tyrrhenusque fretis immittitur aestus Avernis?
Haec eadem argenti rivos aerisque metalla
ostendit venis atque auro plurima fluxit.
Haec genus acre virum, Marsos pubemque Sabellam
assuetumque malo Lygurem Volscosque verutos
extulit; haec Decios, Marios magnosque Camillos,
Scipiadasque duros bello et te, maxime Caesar,
qui nunc extremis Asiae iam victor in oris
imbellem avertis Romanis arcibus Indum.
Salve, magna parens frugum, Saturnia tellus,
magna virum: tibi res antiquae laudis et artis
ingredior.
[24] Sed et Strabo quamvis Graecus auctor, qui non multo post nostrum Virgilium floruit, eadem paene licet aliis verbis in laudes nostrae Italiae libro de situ orbis VI posteritatis memoriae prodidit: «Cum multa – inquiens – a nobis de Italia disputata sint, nunc amplissima de ipsa significabimus quibus hoc tempore ad tantum maiestatis fastigium res Romana conscenderit. Unum quidem quod instar insulae tutam eam in circuitu maria custodiunt, paucis exceptis partibus quae tamen inaccessis montibus vallatae sunt. Secundum est maxima ex parte ipsius importuositas. Sicubi autem sint portus, magnitudine atque excellentia sunt mirabiles nec minus sunt adversus externorum impetus commodi; valent praeterea ad inferendas incursiones atque ad mercaturae commoditatem et abundantiam. Tertium aeris universi temperies cui subiacet. Ad quam varietatem animalia, arbores et, ut paucis simpliciter dicam, cuncta quibus utilissimus mortalibus victus suppeditatur, plurimam habent diversitatem, sive bonum sive malum dixeris». [25] Et quibusdam interiectis: «Cum montes – inquit – Apenini perpetua per ipsam longitudine porrigantur cumque latus eius utrunque campos collesque frugiferos emittat, nulla extat pars cui non montanis et campestribus bonis frui contingat. Adde fluviorum lacuumque magnitudinem et copiam, ad haec et frigidarum et calidarum aquarum scaturigines, quas ad mortalium salutem parens natura pluribus in locis comparavit. Quid diversorum facultates metallorum? Quid materiam atque escas hominibus atque pecoribus attributas? Quis fructuum hubertatem atque bonitatem pro dignitate disserat? Inter gentes quidem amplissimas et Graeciam ipsam excellentissimasque Asiae partes media consistens, virtutis praestantia et amplitudine ad imperandum cir
[26] Noster autem Plinius, nolens in tam inclytam patriam ingrati hominis animum ostendere, his in eius laudes est usus verbis «Nec ignoro ingrati ac segnis animi existimari posse merito, si breviter atque in transcursu in hunc modum dicatur terra omnium terrarum alumna eadem et parens, numine deorum electa quae caelum ipsum clarius faceret, sparsa congregaret imperia ritusque molliret et tot populorum discordes ferasque linguas sermonis commercio contraheret ad colloquia et humanitatem homini daret breviterque una cunctarum gentium in toto orbe patria fieret. Et quid agam? Tanta nobilitas omnium locorum, quos quis attigerit, tanta rerum singularum populorumque claritas tenet. Urbs Roma vel sola in ea et digna etiam festa cervice
< >.