<ptr target="http://www.mirabileweb.it/title/morbus-surgit-a-prelatis-et-mox-tota-perit-ratis-title/169829" />Morbus surgit a prelatis et mox tota perit ratis Anonymus Francia Carmina Edizione critica SISMEL Haye, Thomas SISMEL. Edizioni del Galluzzo Firenze 2004 Filologia Mediolatina Innocentius III papa De contemptu mundi (De miseria humanae conditionis) Philippus Cancellarius Carmina Galterius de Castellione Carmina satirica Avignon, Bibliothèque Municipale (olim Musée Calvet) 302

Il corsivo indica le congetture inserite a testo dall'editore.

Italics are used for conjectures.

Morbus surgit a prelatis Et mox tota perit ratis Oberrante navita. Post prelatos gentes dolent. Nam languere membra solent, Quando dolent capita. Papa mandat his prelatis: 'Istud', inquit, 'teneatis' Quod et ego teneo: Ut prebenda prebeatur (Danti quia dirivatur A datis), hoc prebeo.' Papa numeerat honores. Mitte nummos: meliores Non habebis nuncios. Cum sit pater populorum, Ipse tamen loculorum Magis amat filios. Idem est mox prelatorum, De salino mercatorum Quibus rorant labia. Ne sit tibi spes honorum, Nisi causa loculorum Intercedat gracia! Si prenantem <esse> scient Tuam bursam, blandi fient, Quousque pepererit. Sed post burse tue partum Ante diem certe quartum Totus amor deperit. Locupletes non spernuntur Neque vultus offenduntur Propter lapsus criminum. Ita modo sicut eri Aurum bibunt et sunt veri Piscatores hominum. Parvos pisses reiesserunt Adque sibi elegerunt Magnos, id est divites. Hii trahunt vulgus secum, Sed si cecus ducat cecum, Ambo sunt precipites. Vulgus semper est egrotum Et ovile fedat totum Sordidus opilio. Non est mirum si peiores Fiant oves, cum pastores Dormiant in vicio. Si peccamus, non est mirum. Fructus enim suam pirum In sapore sequitur. Si peccamus, non est sponte, Sed corrupto summo fonte Fluvius corrumpitur. Qui si peccat, et purgetur, Ne, si diu demoretur, Plus de lucto capiat. Sed tacebo, cum fectorem, Dum movetur, graviorem Ista palus faciat. Ecce mondus demondatur. Totus enim demondatur. Mondus a mondicia. Nichil habet mondi mondus, Cum in sola sit fecundus Viciorum copia. Regnum mali semper cressit Et vanessens invalessit Et vigorem recipit. Homo nudus a virtute Viciorum senectute Tunc privatus desipit. Homo terra procreatus Terre semper quasi natus, Pendet ab uberibus. Matrem semper amplexatur, Nec iam senex separatur A matris amplexibus. Adam nobis inest multus, Adam est nobis sepultus In sepulcro pectoris. Istum quidem redolemus Et saporem retinemus. Noxialis arboris. Iste pater in peccatis Preparavit viam natis Damgnans partus proprios. Patrem proles imitatur. Culpa patris dirivatur In sequentes filios. Patris munus sunt dolores. Heu, quam multos possessores Habet hec hereditas! Patris munus est peccatum. In se tantum tale datum Duplicat austeritas. Noe paret arcam russus. Noe regat navem iussus Super mare muncium. Russus gentes peccaverunt Et peccanto meruerunt Aliud diluvium. Sunt, qui tendunt ad honores Et infamant precursores. Premiis alliciunt, Ore lambunt, manu palpant, Dando semet sic exaltant, Dando laudem faciunt. Sunt, qui lota candent cute, Sed mentita sub virtute Feda tegunt vicia. Templa petunt, sed non corde. Labra movent, sed in sorde Nata consciencia. Sunt, qui bulla curiali Semper pugnant et venali Lingua reos muniunt. Isti legem dant pro datis Et sub nube veritatis Ius incultum faciunt. Sunt, qui turres fabricantes Celi regnum ut gigantes Petunt artificio. Hii descendunt ascendendo, Terram petunt fugiendo. Terram sapit accio. In turrita sedent sede. Celum quidem petunt pede, Sed non petunt opere. Terram quidem pecus ambit, Terram quidem pectus lambit, Cum sit spes in aere. Ad vos certe plus iniquos Plus dampnandos dico, si quos Vexat avaricia. Alieni vos predones, Vps Arpie, vos bubones Estis inter omnia. Opes mondi vos vocatis, Sed cum arcas impleatis, Mens est tamen vacua. Mens est capax plum quam mare, Mens se nequit sasciare, Cum sit inter pascua. Vos habendo non habetis. Opes enim, quas fovetis, Serviunt inopie. Nec iam vobis famulantur, Immo suis dominantur Dominis divicie.