<ptr target="http://www.mirabileweb.it/title/quaestiones-franciscus-de-prato-v-1330-1345-title/14574" />Questiones Franciscus de Prato Philosophia Edizione critica Amerini, Fabrizio SISMEL SISMEL. Edizioni del Galluzzo Firenze 2005 Guillelmus de Ockham Summa logicae Aristoteles Categoriae Porphyrius neoplatonicus Isagoge Hervaeus Natalis Super libros I-IV Sententiarum Quodlibeta Tractatus de secundis intentionibus Galterius Burlaeus Expositio librorum Physicorum Thomas de Aquino Summa theologiae Quaestiones disputatae de veritate Expositio in duodecim libros Metaphysicae Siena, Biblioteca Comunale degli Intronati G.VII.40 Firenze, Biblioteca Nazionale Centrale, Conv. soppr. B.3.173 <Q. III> <Utrum in rebus creatis differant realiter suppositum et natura>

Queritur utrum in rebus creatis differant realiter suppositum et natura.

Et videtur primo quod sic: illa differunt realiter in rebus creatis quorum unum sine altero reperitur; set in Christo fuit natura humana sine supposito humano; ergo differunt.

In contrarium est Phylosophus, VII Methaphysice, ubi dicit quod in hiis que sunt per se idem est quidditas et illud cuius est quidditas; set substantia est ens per se; quidditas vero est idem quod natura et illud autem cuius est quidditas est suppositum; ergo in substantiis creatis idem est suppositum et natura.

Probo quod in substantiis creatis non differunt suppositum et natura tali ratione: illa non differunt realiter quorum unum super alterum nichil addit reale nec e converso; set suppositum et natura sunt huiusmodi; ergo et cetera. Maior patet de se. Probatur minor, quia, si suppositum adderet aliquid super naturam, aut e converso, illud additum esset aut substantia aut accidens. Substantia esse non potest, cum suppositum et natura includant eandem substantiam compositam, scilicet ex materia et forma. Accidens etiam esse non potest, quia tunc alterum eorum esset ens per accidens nec per se esset in predicamento; quod, apud omnes, est falsum; ergo et cetera.

Ad argumentum in oppositum dicendum quod tota realitas positiva quam inportat humanum suppositum et natura humana fuit vere et perfecte in Christo. Illa vero realitas fuit in Christo sub ratione nature et non sub ratione suppositi, propter quandam negationem inclusam in significato ‘suppositi’ que non includitur in significato ‘nature’; propter quam negationem inportatam natura humana potuit in Christo sine supposito reperiri.

Contra maiorem arguitur sic: si illud quod non addit aliquid reale super alterum non differt ab eo realiter, ergo per oppositum quod addit aliquod reale alicui differt realiter ab eo. Consequens est falsum. Ergo et antecedens. Consequentia patet per locum ab oppositis. Falsitas consequentis est nota, quia homo addit, super animal, rationale, quod est differentia realis, et tamen homo ab animali non differt realiter; ergo et cetera.

Contra minorem arguitur sic: illa duo se habent per additionem entis realis unius ad alterum quorum unum in sui ratione includit aliquod reale quod non includitur in altero; set suppositum in sui ratione includit esse subsistentie realiter; natura autem non, alias natura humana non fuisset in Christo: in Christo enim natura humana non habuit esse subsistentie proprium, set divinum, propter quod dicitur quod in Christo non fuit suppositum humanum, set divinum; ergo et cetera.

Contra solutionem argumenti arguitur sic: si ‘suppositum’ in sui ratione negationem includit quam non includit ‘natura’, tunc negatio est ratio completiva entis realis positivi; quod est inpossibile. Suppositum enim est maxime ens positivum, cum et sibi attribuatur agere, non autem nature; agere vero est entis positivi, cum actio sit entis in actu per formam realem et entis perfecti; ergo et cetera <...>.

<Q. XXX> <Utrum potentie anime realiter differant ab essentia anime>

Queritur utrum potentie anime realiter differant ab essentia anime.

Et videtur quod non tali ratione: non plus differt anima a sua potentia operativa quam forma substantialis ignis a sua potentia generativa; set forma substantialis ignis non differt a sua potentia generativa; ergo nec anima differt a sua potentia operativa. Maior patet ex hoc quia non est minoris virtutis anima quantum sit forma caloris, qualis est forma ignis. Probatur minor, quia, quando ignis generat ignem, aut forma substantialis <ignis> inmediate introducit formam ignis generati aut mediante aliqua potentia accidentali differenti realiter ab ipsa forma substantiali ignis. Si inmediate, habeo propositum, scilicet quod ipsa forma est sua potentia generativa [forme]. Si dicatur quod mediante ipsa potentia accidentali, contra: quia tunc potentia illa accidentalis attingens ad introductionem forme substantialis ignis generati ageret ultra suam speciem; quod est inpossibile. Restat ergo quod forma substantialis ignis sit sua potentia generativa, ab ea non differens; et per consequens quod anima a sua potentia operativa non differ<a>t.

In contrarium arguitur sic: illa que differunt predicamento absoluto differunt realiter; set anima et sue potentie sunt huiusmodi; ergo et cetera. Maior est nota, quia predicamenta sunt inpermixta; et hoc est verum maxime de predicamentis absolutis, qualia sunt predicamenta substantie et [predicamenta] accidentium <absolutorum>. Probatur minor, quia anima, quantum ad suam essentiam, est in predicamento substantie, potentia vero in secunda specie qualitatis. Ergo et cetera.

Probo quod potentie anime differant realiter ab essentia anime tali ratione: illa differunt realiter quorum unum manet altero corrupto; set essentia anime et eius potentie sunt huiusmodi; ergo et cetera. Maior patet, quia illa que sunt idem realiter, manente uno, manet etiam reliquum et, corrupto unum, corrumpitur <etiam> reliquum, <ut patet> X Methaphysice. Probatur minor, quia, manente essentia anime, aliquando corrumpitur eius potentia, sicut patet in homine ceco: homo enim dicitur cecus non quia corrumpatur solum actus videndi, quia tunc dormiens, cum careat actu videndi, esset cecus; non etiam dicitur homo cecus quia sit corrupta essentia anime, quia tunc non esset cecus, set mortuus; ergo dicitur homo cecus quia est corrupta potentia visiva.

Ad argumentum in oppositum dicendum quod maior est vera, set minor est falsa. Nam forma substantialis ignis differt a sua potentia generativa, ita quod forma substantialis ignis nullum effectum suum transeuntem ad extra attingit inmediate; set quicquid agit, totum agit mediante sua virtute seu potentia accidentali, scilicet calore. Et quando dicitur ultra ‘ergo potentia illa accidentalis, scilicet calor, attingens ad introductionem forme substantialis ignis generati, aget ultra suam speciem’, dicendum quod agere aliquid propria virtute ultra suam speciem est inconveniens; set quod potentia accidentalis, sicut calor, non propria virtute, set in virtute forme substantialis ignis generantis, agat ultra suam speciem, scilicet ad introductionem forme substantialis ignis generati, non est inconveniens.

Contra maiorem arguitur sic: quando terminus motus manet in subiecto, tunc corrumpitur motus, et tamen motus et terminus motus non differunt realiter. Maior patet per Phylosophum, I De Generatione, qui dicit quod «habitibus existentibus in materia, cessat motus». Minor patet, quia omnis motus terminatur ad aliquod terminum sibi intrinsecum, sicut calefactio ad calorem; non autem esset terminus intrinsecus motus nisi esset idem cum eo realiter. Hoc idem dicit Commentator, III Physicorum.

Contra minorem arguitur sic: proprietas naturalis est inseparabilis ab eo cuius est proprietas, sicut risibile est inseparabile ab homine, et quamdiu manet homo, manet risibile; potentie vero anime sunt quedam proprietates naturales ipsius anime; ergo quamdiu manet anima, manet eius potentia. Nec obstat quod dicitur de homine ceco. Nam in homine ceco non corrumpitur visiva potentia, set quedam dispositio organica corporalis, qua corrupta, potentia visiva non potest exercere actum suum, sicut, corrupto fantasmate vel fantasia, anima non potest exercere actum intelligendi. Non tamen propter hoc potentia interna est corrupta.

Contra solutionem argumenti arguitur sic: dicebatur enim in solutione argumenti quod ‘virtus seu potentia accidentalis ignis, scilicet calor, non propria virtute, set in virtute forme substantialis ignis generantis, attingebat ad introductionem forme substantialis ignis generati’; set contra: omne quod agit in virtute alterius oportet quod recipiat ab eo vel motum, sicut securis a carpentario, vel virtutem, sicut agentia naturalia recipiunt a Deo suas formas et virtutes, in cuius Dei virtute agunt. Nullum autem istorum recipit calor a forma ignis. Nam non recipit motum, ut de se patet, nec aliquam virtutem, ut videtur, quia, si calor recipit aliquam virtutem a forma substantiali ignis, aut forma substantialis ignis inmediate causat illam virtutem absque aliqua potentia realiter addita, et sic habetur propositum, scilicet quod forma substantialis est sua potentia causativa, saltem illius virtutis; si autem dicatur quod forma substantialis ignis causat illam virtutem mediante aliqua potentia realiter addita, tunc queram de illa potentia media, in cuius virtute agit, sicut primo querebam de calore, et, sic querendo, ibitur in infinitum. Quare standum est in primo, scilicet quod forma substantialis ignis sit sua potentia generativa <...>.