<Inventio sanctorum martyrum Stephani, Benedicti et sociorum> Anno denique Dominice incarnationis millesimo XXXmo nono quo Deus est nostro corpore factus homo, gubernante romanam rem publicam tertio piissimo rege Heinrico, secundi Chunradi Cesaris filio, secundo anno regni eius, hoc ordine revelata sunt corpora sanctorum martyrum Stephani et uxoris eius Lyæ, Benedicti, Leonis, Donati, Pauli, Martini, Marci atque Iohannis.
Est civitas quædam in regione Lucaniæ, quæ Atissa hactenus nuncupatur, in vertice siquidem montis constituta, ipsius loci situ et murorum ambitu non facile ab hostibus capitur. Collis autem non parvæ altitudinis ab ea distinguitur plus minus mille passus, cuius in vertice in honore beatissimi evangelistæ Marci templum cernitur constructum.
Lectio IIII. Custos, inquam, basilicæ prefate, presbyter Angelus <h>actenus vocitatur, qui, pauperem vitam ducens, habebat in obsequio suo pauperculum virum cum eque paupercula et anicula muliere atque parvula filia; sed non parvi meriti hanc aniculam apud Deum esse opinamur. Supradictorum etenim sanctorum hac occasione illi revelata sunt corpora, ut, quæ <h>actenus suffossa celabantur occulta, deinceps venerentur a populis manifestata.
Factum est ut, quadam die, turbo divinitus oriretur. Hinc Zephirus, inde Phafonius confligentes, domum presbyteri concutientes, igne per incuriam accenso, exurunt. Prefata muliercula vix nuda nimisque territa evasit, ac demum puellam, cum qua sola manebat, quatinus de domo regrediens, aliquid suarum rerum referre suasit. Quæ, matris statim parens imperio, nullo ignis metu retardatur, sed constanter et obedienter introgrediens, dum, quæ iussa fuerant, exequitur, igne circumdatur, nec valuit referre gressum, sicque, caloribus adusta, spiritu privatur. Hoc mater conspiciens, nimiis mæroribus atque doloribus afficiebatur, quod quam parva possederat supellectile nudabatur, atque filia, quam solam et in senectute nutriebat et de qua spem suæ posteritatis prolabatur, exorbabatur. Hinc lamentabilem diem et luctuosam simulque insonnem transigebat noctem, sanctum evangelistam incusans Marcum, in cuius videbatur sibi desudasse obsequium.
Lectio V. Post nimiam tandem fatigationem sompno arripitur, tuncque virum venerabilem aspectu et calvitie conspicatur, quem, ut pictura illam docuerat, rata est sanctum esse Marcum, ante cuius assidue oraverat aspectum. Vir autem ille sanctus pontificali, quo utebatur, baculo illam tetigit, sicque, ut in se attenderet, præcepit. Qua respiciente, sanctissimus Marcus interrogavit eam, quæ causa existeret tanti luctus, vel unde sibi esset mæror tam confusus. <A>t illa respondit: «Hesterna die, Satana insidiante, pauperculam quam habebam domum, vulcanus debachans, perdidi; res etiam, quas possederam in ea, amisi, et, quod est miserius atque crudelius omnique mærore intolerabilius, parvulam filiam iam septennem, iamque meam senectutem consolantem, nec non imbecillitati meæ sua iugalitate solatium spondentem, crudeliter expirare et comburi conspexi». Beatus autem Marcus respondit: «Mulier, noli flere, quoniam quod tibi contigit non tantum Satanæ fraude, quantum divina patratum est visione; verumtamen de puella noli tristari, quia, quamvis caloribus videatur adusta, in semper virentia et florida cum beatis spiritibus requiescit pascua». Mulier, his auditis, rursum ad eum inquit: «Quis igitur es tu, mi domine episcope, ut a<s>sertionibus tuis debeam credere?» <Respondit:> «Ego sum - inquiens - evangelista Marcus, huius sancti loci assiduus custos et defensor indefessus; quapropter, festinanter surgens, dic Angelo presbytero, ut celeriter primo diluculo, accepto fossorio, fodere incipiat in vestro hortulo, de quo tegulas effodit die hesterno, et inveniet miræ pulchritudinis sepulchrum, in quo beati Benedicti episcopi et martyris requiescit corpus, ut, inde sublatum, condigno recondatur honorifice loculo. Hoc audito, mulier, nimis commota, beatum Marcum, qui se loci custodem dixerat, incusare et arguere cœpit, dicens: «O bone custos Marce, quam bene me et domum meam simulque ancillulam tuam, meam filiam, custodisti! Ecce, domus est exusta, filia extincta. Cur, bone Marce, tua famula, te presente et conspiciente, amisit filiam et omnia sua? Iam, inquam, neque tibi serviam, neque tuam defensionem, misera, ulterius expetam». Beatus autem Marcum iterum dixit ei: «Mulier, iam patienter agens mihi acquiesce, quoniam quidem, nisi obtemperanter obaudieris, peiora his sustinebis». Dum mulier talia audisset, terrefacta surrexit, et cuncta presbytero quæ viderat, vel audierat nuntiavit.
Lectio VI. Tunc presbyter, magno gavisus gaudio, prima die mensis Nisan cœpit fodere, accepto sarculo, cum lætitia atque ardenti desiderio in quo muliercula designaverat loco. Diu autem fodiens, repperit corpus beatissimi Benedicti episcopi et martyris, miro odore flagranti ultra solitam hominum suavitatem, et posuit in ecclesia beati Marci evangelistæ honorifice pro moduli sui possibilitate. Altera autem nocte beatus Marcus evangelista cum pretaxato Christi pontifice et martyre Benedicto apparuit eidem mulieri in visu, dicens: «Surge, mulier, et veni nobiscum, ut ostendamus tibi ubi requiescunt corpora sanctorum martyrum Stephani et Lyæ, Leonis, Donati, Pauli et Martini, Marci atque Iohannis». Surgens autem mulier, sequebatur eos. At illi designaverunt singula sanctorum sepulchra, et omnibus tunc mortalibus incognita eorumdem patefecerunt vocabula. Cœpit denique mulier sagaciter ab eis quærere, qui fuissent hii viri sancti, qua provincia orti, quo officio functi quaque religione imbuti, quibusque conditionibus mancipati. Ipse autem beatus Marcus seriatim exposuit ei eorum patriam et vitam, qualiterque cælestia petiverunt regna. Post hæc præcepit illi, ut divulgaret omnia quæ viderat quæque audierat in populos, et, quatinus ecclesiam in prædictorum sanctorum honore construerent, exhortaretur illos. Dumque secumdum eius iussionem hæc in populo divulgaretur, a pluribus creditur, sed a multi impia ostinatione irridetur, a quam pluribus etiam non malitia, sed sollerti cautela fides non adhibetur.
Lectio VII. Qua de re, cum plurima turba virorum ac mulierum indiscrete undique confluerent, quædam mulier, devote adveniens, cereum detulit, atque, ut devotionis suæ inditium proderet, super sepulchrum beati Benedicti, episcopi et martyris, <hoc> proiecit. Qua de re, divina operante potentia, pluribus †.............† accenditur, sicque fama †..............† totius vulgi notitiam pervenitur. Hinc itaque clamor attollitur, atque omnipotens Deus, qui in sanctis suis mirabilis est (cfr. Ps. 67, 36), diutissime glorificatur et laudatur. Misericors siquidem Dominus, qui vult omnes salvos fieri et ad agnitionem veritatis venire (I Tim. 2, 4), alium de revelatione sanctorum adhibuit testem, qui audita intellegere, et intellecta valeret apicibus explicare.
Apparuit æquidem beatus Marcus evangelista una cum beato Benedicto, episcopo et martyre, cuidam presbytero haud longe manenti atque sub religioso habitu degenti, et de his, quæ audierat, non modice hesitanti, eique in sompnis dixit: «Surgens intentis auribus, audi, et quæ de inventione sanctorum corporum audisti, iam dubitare noli, sed omni diligentia eorum certamina, ut indicaverimus, exarare stude». Ipse autem mane secum, quæ audierat, vel viderat, revolvere cœpit, atque ab audita fama se illudi existimavit, ac ideo in scribendo minime obtemperavit. Rursus, alia nocte, eodem schemate eidem presbytero apparuerunt similique modo ut scribere<t> iusserunt, prius tamen de inobædientia minis terruerunt. At ille nihilominus, dum surrexisset, valde anxiare cœpit totaque tacitus pertractaret die, et, quoniam iam non poterat dubitare de ratione, verebatur magna certamina in erudito attenuare sermone. Dumque, valde fatigatus pertractando, tertia nocte obdormisset, statim, ut sompno arripitur, a prefatis sanctis martyribus de inobædientia redarguitur terribiliterque minitatur, quod, nisi iussis paruerit, inopinatum et miserabile atque inrevocabile exitium pateretur. His ille auditis, surrexit valde territus, atque, ut ab ipsis didicerat, quamquam inculto sermone, sanctorum martyrum gloriosa certamina scribere est exorsus.
Passio sanctorum martyrum Stephani, Benedicti, Leonis, Donati, Martini, Pauli et Marci. Lectio VIII. Conditor generis humanis, qui cælum verbo firmavit, filium suum per Virginem in mundum misit, quatinus, quos formaverat, reformaret, qui, veniens, clamabat omnibus, dicens: «Venite ad me, omnes qui laboratis, et ego vos reficiam, quia honerati estis (cfr. Mt. 11, 28); iugum æquidem meum suave est, et onus meum leve» (cfr. Mt. 11, 30). Quod autem eius su †.........† ipse aperuit, dicens: «Discite a me, qui<a> mitis sum et humilis corde» (Mt. 11, 29). Et item: «Diligite inimicos vestros; benefacite hiis, qui oderunt vos» (Mt. 5, 44). Et item: «Hoc est preceptum meum, ut diligatis invicem (Io. 15, 12). In hoc enim cognoscent omnes quod mei sitis discipulis, si dilectionem habueritis ad invicem (cfr. Io. 13, 35). Pontifices autem Phariseorum invidebant illi, dicentes: «Demonium habet» (Mt. 11, 18) et «Non est hic homo a Deo» (cfr. Io. 9, 16). Pueri autem ipsorum, naturaliter agnoscentes suum Dominum, clamabant: «Osanna filio David. Benedictus qui venit in nomine Domini» (Mt. 21, 9). Chananea etiam mulier clamabat, dicens: «Domine, adiuva me» (Mt. 15, 25). Ex gentilibus autem centurio, quasi primitia gentium, rogabat Dominum, dicens: «Domine, puer meus iacet paralyticus in domo et male torquetur (Mt. 8, 6), sed tantum dic verbum et sanabitur puer meus» (Mt. 8, 8). Huius imitantes fidem, omnes sancti diversis gratulabantur pro Eo tormentis affligi; alii siquidem ignibus sunt exusti, alii gurgitibus necati, quidam bestiis traditi quidamque diversis metallis innexi, alii etiam singulis membris truncati. Pluribus æquidem, cum sevientium defuisset atrocitas, innumerabilibus modis eos maceravit propria et clemens voluntas. Igitur, cum aliena vitia insequerentur, in propriis etiam corporibus se tortores esse gratulabantur. Sed, sanctorum gesta, ut comperimus, iam exhordiamur.
Lectio IX. Temporibus Iustini imperatoris, Narsis patricius, qui ab eodem imperatore prefectus fuerat Romanis et Italicis tributis, perorrescens Grecorum contumaciam atque petulantiam, Longobardorum, qui tunc nimis formidabiles era<n>t, convocans auxilia, tributa Grecis et omnem subtraxit Italiam. Quo tempore surrexit ab occidentalibus partibus rex, <H>lodovvicus nomine et opere Pius, et cum filio suo Pipino peragravit potenter, et benigne regnum Italicum et Romanorum imperium funditus eripiens a faucibus Myrmidonum, exhilaravit suo dominio, sicque per decem annos moderatus est <h>abenas plurimorum regnorum. Italiæ siquidem multæ regiones a Sarracenis vel Argivis funditus fuerant depopulatæ, presertim regiones maritimæ. Qua de re religiosus princeps, Italicam cupiens suffulcire ruinam, utpote filius matris vindicare iniuriam, dum disponeret pætere Ausoniam, religiosorum, non modo clericorum, verum etiam laicorum asciverat sibi amica contubernia, inter quos venerabilis vitæ nomine adveniens Stephanus, vir secularibus negociis implicitus, sed divinis rebus omnimodis intentus. Hic itaque reddebat Cesari quæ erant Cesaris, et Deo quæ erant Dei (cfr. Mt. 22, 21; Mc. 12, 17; Lc. 20, 23), Dominicis obediens preceptis, unde ab omnibus diligebatur, presertim a piissimo rege, a quo in precipuis agendis rebus arbiter adhibebatur. Nec inmerito a fidelibus diligitur, quia ab ipso Domino nominis presagio et cælesti dedita operatione vita iam coronabatur - nam Stephanus coronatus interpretatur. A coequalibus honorabatur et muneribus venerabatur, <et> a perversis formidabatur. Quapropter ab ipso piissimo rege Hlodovvico in Firmana regione, quæ caput est totius provinciæ, precipue a Sarracenis depopulata, preficitur, quatinus per omnem maritimam regionem epyscopia ab eo et monasteria restaurentur.
Lectio X. Diu autem beatus Stephano ibi morante, accersivit uxorem suam, nomine Lyam, quæ ab illo puberibus annis legitime fuerat iugata, et, iugalem servans pudicitiam, mentem gestabat castam. Quæ advenit cum filiis suis, quorum primus Benedictus, qui episcopatus honore fungebatur, alius autem Leo, tertius vero Donatus, quartus Paulus, quintus Martinus, sextus vero Marcus vocabatur. Paulum namque beatus Stephanus abbatem constituit in monasterio Sancti protomartyris Stephani in provincia Lucaniæ, et omnes simul morabantur in eodem monasterio. Beata autem Lya cum germano suo, Iohanne diacono, et parvulo filio suo, nominæ Petro, remorata est in regione Firmana in priori habitaculo. Beatus igitur Stephanus cum filiis suis indesinenter Domino serviebat in ieiuniis, in vigiliis, in orationibus multis, sicut Dominus ait: «Vigilate itaque, quia nescitis qua hora Dominus vester venturus sit» (Mt. 24, 42; cfr. Mt. 25, 13). Non multo post gloriosissimus rex Hlodovvicus reversus est, liberata Italia a Pelasg<or>um lascivia, in regionem Germanicam. Tunc nequitiarum semina cœperunt pullulare per utraque regna: sacerdotes inverecunde miserabili mulierum turpabantur infamia, iudices, acceptis muneribus, recta pervertebant iuditia, filii parentes tradebant et patres filios perhimebant. Sed omnipotens Deus, ut quondam Hebraicum populum, cum multotiens in se peccaret, diversis hostibus subiugabat, et, quotiens peccasse pænitebat, totiens liberatores prebebat, ita nunc etiam populum christianum diversis tradidit hostibus, quem corrigebat, ut pater filios. Consurgentes siquidem pagani, quos Parthos vocamus, a plaga septentrionali eo tempore Italicas invaserunt regiones, et ferro atque flammis adorsi sunt cuncta vastare: ecclesias scilicet igni cremabant, civitates vero et oppida destruebant, christianos etiam sibi resistentes captos in ore gladii iugulabant, reliquos autem simulque mulieres indiscrete captivos ducebant. Tunc undique collecti christiani, expetentes divinum auxilium, paululum viribus receptis, ingenti expeditione commiserunt bellum, in quo fuit paganorum innumerabilis multitudo interempta, reliqua autem turba effugata, verumtamen non pænitus expulsa. Passim post hæc trucidabantur, exceptis hiis qui locorum difficultatibus tutabantur. Paulisper post hæc christianis concessa est requies, quatinus vel tunc reverterentur ad Dominum resipiscentes. Sed, quoniam neque tunc a malis operibus recesserunt, parvo interposito intervallo, a partibus Ciliciæ, a Domino instigati, Agareni emerserunt, qui omne regnum Italicum per annos viginti crudeliter vastaverunt. Presertim tamen depopulati sunt Lucaniæ provinciam, in qua obsederunt civitatem munitissimam, (quæ vocabatur Pallonia) in vertice montis positam nimisque populosam cunctis delectationibus mundanis ubertim existebat opulentam; quamdiu expugnantes, tandem coeperunt cives, in suam patriam captivos miserunt, ipsam autem civitatem in arcem sibi firmaverunt, multisque annis in ea se receptaverunt. Princeps autem gentis illius Pallonius vocabatur, unde idem mons hactenus ab accolis sic vocitatur.
Lectio XI. Beatus igitur Paulus, qui abbatiam sub ipso monte rexerat, una cum beato Stephano, patre suo, atque germanis fratribus in proximis, quæ ibi satis habundabant, criptis latitabant, non tantum mortis perculsi timore, quantum ne morerentur sine plurimorum hominum salute. Ergo, cum aliquantis diebus sancti ibi essent occulti, et divina clementia eos iam disposuisset remunerari, sanctus Benedictus episcopus cœpit ad beatissimum Stephanum et ad omnes fratres suos dicere: «Fratres et commilitones, non paveamus tormenta passionum, dum securi simus de multiplicitate remunerationum. Iam, fratres, audio Dominum Iesu Christum nos exortantem: 'Nolite timere - inquiens - eos qui occidunt corpus, quia animam non possunt occidere, sed eum potius timete qui potest animam et corpus perdere in Gehenna' (cfr. Mt. 10, 28). Beatos æquidem nos Dominus futuros pronuntiat, si persecutionem patimur pro iustitia (cfr. Mt. 5, 10). Ammonet nos etiam Dominus dicens: 'Predicate Evangelium omni creaturæ: qui crediderit et baptizatus fuerit salvus erit, qui vero non crediderit condempnabitur' (Mc. 16, 15). Igitur, karissimi fratres, qui soli pæne ex multitudine christianorum relicti sumus, iam non latibula foveamus, sed, ad civitatem properantes, quoniam messis multa est et operarii pauci (cfr. Mt. 9, 37), verbum Dei incredulis et feris gentibus predicemus, quatinus, ab ydolorum culturis segregatis, Domino nostro Iesu Christo servientibus, eos aggregemus». Beatus autem Stephanus, letus effectus, respondens, ait: «Gratias ago Domino Iesu Christo, qui per os tuum patefecit desiderium meum. Ergo, fratres et filii, viriliter agamus et, de Domini auxilio confidentes, corporales pænas non paveamus». Hoc sancti audientes, unanimiter responderunt: «Eamus! Dominus autem disponat iter nostrum». Arripientes vero iter, festinanter pervenerunt ad civitatem Palloniam et, circumsignantes se, ingrediuntur. Mox denique, ut introgressi sunt, cœperunt predicare nomen Domini nostri Iesu Christi. Audientes hæc, pagani nuntiaverunt principi, dicentes: «Quidam viri alterius gentis et religionis, ingressi urbem, ammonent nos a Deorum nostrorum culturis recedere et Deum nobis <h>actenus incognitum adorare». Tunc ille, nimis iratus, precepit beatissimum Stephanum cum socis suis diutissime cæsis exhiberi. Ministri vero festinanter comprehendentes sanctos, ut incompositi principis erant milites, inrationabiliter omnia agentes, sine audientia sanctos Dei martires crudeliter verberaverunt, deinde ad principem suum post terga revinctis manibus perduxerunt. Mox vero, ut nuntiati sunt, confestim iussi sunt introduci; qui dum introgressi fuissent, interrogavit eos Pallonius, dicens: «De qua provincia estis orti? Si estis accole vel incolæ cuiusve conditionis vel professionis intricanter proferte, et quem Deum colatis demum intimate». Beatus Benedictus episcopus respondit: «Interrogatio tua prodit te esse insipientem, cum prius de patria quam de fidei ultima coeperis perquirere». Pallonius autem, iracundia inflammatus, dixit: «Cum peregrini videamini et nullo auxilio fulti, cur tam pertinaciter audetis loqui? Verumtamen, ut insipientiæ vestræ condescendamus, quem Deum colatis a vobis in primis perquirimus». Tunc beatus Stephanus cum cæteris sanctis concorditer responderunt: «Christiani sumus, et Deum, qui cælum et terram fecit, adoramus. Deinde a partibus occidentis et genere teutonico, parentibus non infimis orti sumus. Ab ipsis quidem crepundiis Domini Iesu Christi fide sumus imbuti diligenterque in ipsa eruditi. Nomina siquidem nostra, quæ a religione accepimus, si vis audire, christiani sumus; si naturaliter quæris, non expedit tibi scire <quod> ab invictissimo tandem et gloriosissimo rege nostro Hlodovvico in ista provincia ordinati sumus».
Lectio XII. Pallonius dixit: «Dei vestri nomen iam edicite, ut, si vere Deus sit, possimus eum advertere». Sanctus Benedictus respondit: «Quamquam inmeritus sis nomen Dei mei auribus pollutis audire, sed, quatinus ad fidei eius culturam merearis accedere, parati sumus indicare. Nomen namque Dei nostri Iesus Christus est, quem Deus, omnipotens Pater, cooperante Spiritu Sancto, misit in mundum, ut genus redimeret humanum. Ergo, convertimini ab ydolorum vanis culturis, ut de incredulitate vestra possitis ab eo veniam promereri». Pallonius dixit: «Credite mihi, et abicite ab ista insania perverse mentis, et sacrificate Diis omnipotentibus, qui nos victores ubique faciunt, et vos atque omnia bona vestra nobis subiciunt. Nonne Deus magnus Serapis continet mundum? Iovis autem, omnipotens et pater omnium deorum, nonne ipse cælum et terram formavit?». Sancti autem uno ore dixerunt: «Dominum Iesum, vivum et verum Deum, adoramus, qui vos et demonia, quæ colitis, æterno dampnabit incendio». Pallonius respondit: «O miseri et insensati, hominem mortuum, qui seipsum de manibus interficientium liberare non valuit, colitis, et omnipotentes atque gubernatores orbis Deos blasphematis». Ad hæc beatus Benedictus dixit: «A prima inquisitione tua insipientem te esse prodidisti, nec ipsa dementia hactenus te correxisti. Omnes namque poetæ vestri Iovem, deum vestrum, turpem et flagitiosum esset comemorant, nec ullus vestrum ignorat quod flagitiosissimus Iuppiter Saturnum, patrem suum, cœterorum filiorum suorum voratorem, amputatis virilibus, mutilaverit. Nonne ipse turpissimus Iunonis, sororis suæ, Deæ vestræ, concupiscentia, succensus eius, suo copulavit coniugio? Nonne Dan<a>en, ingenti parentum sollicitudine munita ob pudicitiæ custodiam, ut vates vestri contradunt, in aureum conversus imbrem sui ludibrio subiugavit? Ganimedis etiam exestuans libidine, custodibus deceptis, eum suæ turpissime prostitutioni sustravit? Sed miserrimi illius homuntii facta veremur referre, ne hos, divino baptismate purgati<s>, aliquo modo inquine<n>tur, illius turpitudines referendo. Unde ammonemus te, ut iam Iovem tuum non omnipotentem, sed omniputentem credas: revera omnibus turpitudinibus puerorum et puellarum deditus fuit». Tunc iratus Pallonius iussit ut os beati Benedicti tunderetur lapidibus: «Noli - inquiens - invictissimum Dominum blasphemare». Deinde iussit omnes sanctos equuleo suspendi et diutissime torqueri. Sancti autem, dum torquerentur, dicebant: «Gratias tibi agimus, Iesu Christe fili Dei, rex æternæ et immortalis, qui nos dignatus es ad tuam gratiam perducere. Petimus ergo: libera nos, Domine, a laqueis diaboli et de manibus carnificum huius civitatis». Sancti autem orantes non sentiebant tormenta, sed irridebant Pallonium dicentes: «Disce nunc, miser, quanta sit virtus Domini nostri Iesu Christi! Nam tormenta tua contemnimus, deum etiam tuum pro nichilo ducimus, te ipsum autem ut evanescentem nebule fumum spernimus». Pallonius, furore succensus, dixit ad eos: «Sceleratissimi, ut quid tam protervi estis, ut Deos omnipotentes atque misericordes iniuriis lacescatis et eorum motus incurrere non metuatis?». Beatus Benedictus respondit: «Stultissime iudex, intellige nos non pertinaces esse, sed constanter simulque prophetica oracula perscrutantes, quibus dicitur: 'Omnes Dii gentium demonia; Deus autem noster cælum fecit' (cfr. Ps. 95, 5). Et alibi: 'In initio tu, Domine, terram fundasti et opera manum tuarum sunt cœli' (Ps. 101, 26). Dii etiam, qui cœlum et terram non fecerunt, pereant de terra et sub caelo (cfr. Ier. 10, 11). Tu autem, Palloni, si vis æternam dampnationem evadere, Deum te blasphemasse et multos christianos occidisse penitere, et sic ad cognitionem veri et omnipotentissimi Dei poteris pervenire». Pallonius autem, ammirans sanctorum non modo patientiam, verum etiam costantiam, iussit eos de equuleo deponi. Cumque fuissent depositi, Pallonius ad eos dixit: «Videte quantum Deorum cultores patientes sumus. Nam iniurias vestras <h>actenus patienter toleravimus, siquidem Deorum patientiam imitamur, qui semetipsos de vobis adhuc vindicare distulerunt. Sed nunc iubeo vos custodiri a militibus usque mane, precipiens quatinus, deposita amentia, ad Deorum culturam parati sitis accedere; quod si contenseritis facere, diversis vos faciam penis interire». Cumque a satellitibus illius ducerentur in custodia, beatus Benedictus et beatus Paulus psallentes dicebant: «Dirige, Domine Deus meus, in cospectu tuo viam nostram» (cfr. Ps. 5, 9). Custodes autem dum vino et sompno sepulti iacerent, sancti, divina inspiratione ammoniti, iussi sunt de civitate exire. Egredientes ergo de civitate, unanimiter psallebant, dicentes: «Anima nostra sicut passer erepta est de laqueo venantium. Laqueus contritus est et nos liberati sumus» (Ps. 123, 7). Pergentes autem contra septentrionalem plagam, devenerunt ad collem non longe ab oppido, quod vocatur Atissa, ibique quieverunt. Mane autem facto, milites requirebant sanctos Dei, et, cum non invenissent, dicebant ad invicem perterriti: «Numquam aliquis christianorum manus nostras impune effugere valuit. Ideo nunc magnopere studendum est, ne istorum evasio nostræ vitæ fiat acerba dampnatio». Cumque Pallonius cognovisset sanctos Dei discessisse, iussit sibi exhiberi milites. Qui dum presentati fuissent, iussit eos Pallonius fustibus cedi diutissime, dicens: «Nisi sceleratos illos reddideritis, capitis penam subibitis». Egressi autem milites a facie Pallonii, perscrutabantur vias erectas et declines et cunctas criptas, sanctos martyres requirentes. Cumque iam perquirendo deficerent, accessit quidam, dicens se vidisse quosdam viros peregrinos non longe ab oppido Atissa consedisse. At illi, celeriter discurrentes, reppererunt sanctos in Dei laudibus congaudentes. Repperientes autem illos, nuntiaverunt Pallonio, dicentes: «Invenimus illos christianos blasphemos, non solum Deos adorare nolentes, verum etiam supplicia vel pessima interminantes. Quapropter iubeat potentia vestra quid de illis fieri placeat». Tunc Pallonius, mittens vicarium suum, nomine Gripho, cum copiosa manu militum, dedit sententiam dicens: «Diis omnipotentibus si sacrificaverint, magnis muneribus ditentur; quod si contempnerint, penis innumerabilis puniantur». Gripho autem vicarius percuntabatur eos, an velint Diis ergo alibi sacrificia offerre. At illi concorditer responderunt: «Domine noster Iesu Christe, nosmetipsos sacrificavimus. Demonibus autem pessimis numquam subicimur, qui vos æterno incendio cruciabuntur, sequi; etiam <se>ipsos a tormentis defende<re> non potuerunt». Gripho vicarius, ira succensus, precepit militibus ut beati Benedicti corpus confingerent clavis, scilicet per oculos et nares et tempora et os et frontem et guttur et per reliquas partes capitis. Clavorum autem numerus fuit viginti, quos omnes conspeximus, et penes apud nos habentur. Tali martyrio sanctus Benedictus, morte deposita, vitam suscepit æternam. Sancto autem Leoni ambas manus precepit abscidi; post hoc, capite truncari. Reliquos autem, scilicet beatissimum Donatum et Martinum atque Paulum necnon et Marcum, ad ultimum gloriosissimum Stephanum, patrem eorum, iussit verberibus et flagellis atque plumbatis diutissime tundi, donec exalarent spiritum, et sic, commendantes terre corpora, Iesu Christo Domino reddiderunt animas beatas. Vere beatus Stephanus non solum presagio est nominis coronatus, verum etiam filiorum beatitudinibus et coronis exstat laureatus. Omnium beatitudinibus est Stephanus beatus, qui omnes filios ita educavit, ut eos efficeret beatos.
Carnifices vero dimiserunt sanctorum corpora, ut feris vel canibus devorarentur, et sic leti ad principem suum revertuntur. Christiani vero, qui pauci adhuc latitabant, audientes sanctorum certamina, occulte venientes nocte, sepelierunt eorum corpora. Beata autem Lya, audiens universa quæ facta fuerant, Firmana provincia relicta, festinanter venit Lucaniam, certius quid actum sit cupiens scire. Venit autem cum illa frater ipsius, scilicet diaconus, venerabilis nomine et vita, Iohannes. Adduxit etiam secum beata Lya parvulum filium, nomine Petrum, adhuc sugente ubera. Postquam autem cognovit filios suos atque virum pro Christo martyrium consumasse, letabatur illos pro Domino occubuisse. Verumtamen nimis materno cruciabatur affectu, quodque superstes et expers passionum existeret dolebat nimium. Venientes autem in locum, quo sanctorum corpora sepulta fuerant, proicientes se iuxta eorum sepulcra, diu orantes <et> per singula sepulchra flentes, beata Lya et parvulus filius, nomine Petrus, atque Iohannes diaconus feliciter emiserunt spiritum.
Opinamur eos in Domino unitos esse meritis quorum †....† corpora. Non est Dominus passus se iungi sepulchris. Venientes namque christiani, occulte sepelierunt corpora eorum iuxta reliquos sanctos. A tempore autem illo usque ad tempora tertii Heinrici, regis gloriosissimi et christianissimi, latuerunt corpora sanctorum. Anno tertio regni ipsius, inventa sunt sancta corpora beatissimi Stephani, Benedicti, Leonis, Donati, Martini atque Pauli simulque matris Lyæ et aliorum. Multisque prodigiis et mirabilibus ipsi se cuidam presbytero, ut predictum est, prodiderunt, atque eorum gesta scribere preceperunt. Die vero Kalendarum Iunii passi sunt Christi martyres Stepahnus, Benedictus, Leo, Donatus, Martinus, Paulus et Marcus, Pallonio Italicas provincias devastante, Domino nostro Iesu Christo imperante, qui cum Deo Patre et Spiritu Sancto vivit et regnat in secula seculorum. Amen.