I
Cogitanti mihi, iucundissime Princeps, cui potissimum meas in Ovidii
- inquit -
Haec Quintilianus, ex quibus facile colligitur eos adolescentum et studiis et moribus plurimum obesse, qui ea quae nec pueris sunt praelegenda nec ulla indigent enarratione, ita exponunt, ut in
Apelles ille Cousque omnes ante ac post se genitos, ut in ex Quintiliani sententia (Inst. I 8, 21)
inter grammatici virtutes habetur fabularum aliquid ignorare, et superfluuus in studiis longior esset labor, si non daretur praeteritis
Apelles ille Cousque omnes ante ac post se genitos, ut in ex Quintiliani sententia (
inter grammatici virtutes habetur fabularum aliquid ignorare, et superfluuus in studiis longior esset labor, si non daretur praeteritis invenire meliora. Postea quam autem enarrationes nostrae vulgatae sunt, complures cum alios auctores Graecos, tum Pausanian poeticarum historiarum diligentissimum expositorem perlegi, ex quibus et multa prius editis enarrationibus adieci et quaedam, quae minus recta videbantur, facile correxi, praestantissimorum auctorum vestigia secutus. Nam et Hippocrates et Cicero et Quintilianus et divus Augustinus et plerique alii praeclare fecisse videntur, quod errores quosdam suos, ne posteri in eosdem inciderent, ingenue damnarunt. Homines enim sese esse meminerunt, qui multo plura ignorant, quam ullo umquam tempore percipere possint. Quare tantum abest, ut ab istis alienorum operum obtrectatoribus a scribendo deterrear, ut eo magis magisque in dies accendar; quod nos quoque non nihil in studiis contulisse videmur. Nam Ovidii
Publii Ovidii Nasonis poetae vetusta equestris ordinis familia fuit; patria vero urbs Pelignorum Sulmo, Troianorum opus. Pater Naso ipse natus est Minervae Quinquatriis ad xiiii Kal. April. Aulo Hirtio et Caio Pansa consulibus, qui ad Mutinam bello civili ceciderunt. Fratrem habuit uno anno maiorem cum quo sub eruditissimis in urbe grammaticis Crassitio Pascile Surreptino et Scribonio Aphrodisio Orbilii servo profecit. Iulio Phrigino Augusti liberto grammatico celeberrimo amicissimum fuisse Tranquillus scribit. Adversante natura, ut patri obtemperaret, forum secutus est. Sed cum ille nonagesimo aetatis anno interiret, ipse ad Musas, veluti ad peculiare naturae munus, rediit. Octavii munere eques triumviratum tulit. Ex poetis amicos habuit Aemilium Macrum veronensem, qui de herbis scripsit, Ponticum qui
Publius Ovidius Naso Sulmoni, quae urbs est in Pelignis, ut ipse quoque scribit, ex equestri Nasonum familia Minervae Quinquatriis natus est, xiiii Kalendas Apriles Hirtio et Pansa consulibus, qui bello Antoniano apud Mutinam in pugna ceciderunt. Cum fratre natu maiore clarissimis et grammaticis et rhetoribus Romae operam dedit ac, ut patri magis obtemperaret, quam quod illo studio delectaretur,legibus quidem incumbere coepit. Sed cum pater vita functus esset, ad humaniores Musas rediit celeberrimosque illorum temporum poetas sibi conciliavit: Aemilium Macrum veronensem, qui de herbis diligentissime scripsit, Ponticum,qui ut Eusebius in
, fuit sepultus. Tametsi autem et ipse alia quaedam iactat regendi criminis gratia et plerique aliter putant, illam tamen, quam dixi fuisse exilii causam, ex his Sidonii poetae lepidissimis versibus aperte demonstratur:
Multa nobis fecunditatis ingenii sui monumenta reliquit partim in exilio, partim Romae conscripta.Nam in exilio et ut scribit Fabius Quintilianus (
–
id quod notat Quintilianus (
idcirco lasciviorem fuisse, quam ut illius carminis gravitati conveniat, quod varios amores, quibus pleraeque
Quod igitur primum quidam cavillantur, contendentes non in quarto
Quid? Quod Ovidius ipse alibi id approbare videtur,cum inquit (
ac si diceret
[I 125]
Tametsi
[I 166]
Quidam hunc versum ita invertunt ut legant non
[I 426-427]
Isti quidem admonent
[I 598]
Tum ex Pausania, tum ex vetusto exemplari nos quoque
[I 664]
[I 700-701]
Sic quidem fere in vulgatis legitur exemplaribus, ac ego quoque sic ante et legi et exposui neque censores isti ex suis codicibus vetustis mendum foedissimum annotarunt, quo duo illi versus ita inquinarunt, ut ab ineptiis poeta eminentissimus defendi non possit. Nos vero expunctis duobus hemistichiis nuper eas ita sustulimus, ut hunc locum pristino candori restituisse videamur. Sed non sine vetusti exemplaris astipulatione, in quo ita scriptum est:
[I 731]
Id quod isti quoque viderunt, ex vetusto exemplari nostro
[II 412]
Decipiuntur qui
[II 461]
Quidam
[II 485]
[II 518]
Qui censent castigatius legi in vetustis codicibus
[II 554a]
Tametsi hic versus monosyllabae illius particulae
[II 559-560]
Varie quidem ab auctoribus Graecis huius puellae nomen scribitur. Nam Pausanias in Atticae descriptione (I 18, 2),
nisi mendum inest,
[III 149]
Quamvis
[III 171]
Quidam non invenientes quid carpant, quae recta sunt impudentissime depravant. Cum enim mihi
[III 722a]
Hunc versum nos quoque ex vetusto exemplari ascripsimus.
[IV 46]
Ut in emendato codice legitur,
[IV 281-282]
[IV 282]
Cum in omnibus exemplaribus ita legatur, nescio qua ratione quidam moti invexerint lectionem:
[I] IN NOVA FERT ANIMUS
. Consueverunt heroici poetae in principiis statim operum proponere primum quibus de rebus in toto opere tractaturi, deinde invocare, tertio loco narrare. Quamquam Graeci fere propositionem cum invocatione coniungant, eam consuetudinem Ovidius quoque in huius operis initio servat. Nam et brevissime ea de quibus est scripturus proponit et deos, ut sibi adesse velint, rogat et narrationem ab ipso mundi primordio orditur. IN NOVA. Est, inquit, mihi animus describendi mutationes corporum in novas figuras hac autem propositione, quae summam eorum continet, quae in toto opere tractantur et dociles et attenti lectores efficiuntur. FERT ANIMUS
. Cupit. Nam ferre inter alia significata est etiam «cupere». MUTATAS FORMAS
. Hoc est corpora in novas formas figurasque mutata. Est enim hypallage poetis frequentissima: nam corpora in novas formas rectius mutari dicuntur, quam contra. Eleganter autem operis inscriptionem expressit poeta. Nam metamorphosis «transformatio» ac «formae mutatio» interpretatur. [2] DII COEPTIS
. Deos invoNAM VOS MUTASTIS ET ILLAS
. Parenthesis est causam invocationis continens. Cum enim dii huiusmodi mutationum fuerint auctores, facile eas memoriae scribentis suppeditare possunt. Est autem ordo: ET
. Etiam. [3] ASPIRATE.
Spiritum ac favorem immittite. Est autem a ventis sumpta translatio, qui dum navium vela implent, aspirare proprie dicuntur. Vergilius (
. PRIMAQUE AB ORIGINE MUNDI
. A prima mundi creatione et constitutione. Sic autem Platonem (ap. DIO. LAERT. III 72)
vero ac Stoicos (ap. DIOG. LAERT. VII 136)
sequitur, qui sentiunt mundum initium habuisse a deoque genitum fuisse, quod Aristoteles (ap. DIO. LAERT. V 32) negat
. Mundus autem est, ut ait Posidonius (ap. DIO. LAERT. VII 138; 149) in
, qui constat ex caelo et terra et terrenis caelestibusque naturis sive qui constat ex diis et hominibus iisque rebus quae horum gratia conditae sunt. Ab «ornatu» vero tam Latini mundum quam Graeci κόσμον appellarunt, ut Plinius (
.[4] AD MEA
. Usque ad mea tempora. Illa enim praepositio DEDUCITE
. Producite, protrahite. Proprie autem, ut inquit Fabius (QUINT.
, deduci carmina dicuntur cum scribuntur. PERPETUUM
. Continuum sic ut nulla transmutatio praetermittatur alteraque alteri concinne aperteque connectatur: id quod facile a diis impetravit poeta.ANTE MARE ET TERRAS
. Haec est narratio, quam a prima mundi origine poeta sic reperit, ut describat primam omnium mutationem. Nam ex Hesiodi (
, quem potissimum hoc loco sequitur Ovidius, primum omnium fuisse chaos ait; hoc est quandam rem, omnium sine ulla forma confusionem, quae «materia prima» a physicis vocatur, ex qua primum elementa quattuor ac totum mundum effectum esse ait, cum antea nihil foret distinctum, sed omnia ita essent confusa, ut neque terra ab aere neque aer ab aquis neque aquae ab aethere separatae essent. Primum itaque describit Ovidius chaos ipsum, deinde narrat quemadmodum in quattuor elementa aetherem, aerem, aquam, terram fuit commutatum sicque discretum, ut aether summum locum propter levitatem apprehenderit, proximum aer, aqua tertium, in infimum terra propter gravitatem detrusa fuerit. ET QUOD TEGIT OMNIA CAELUM
. Hoc est ante mundi constitutionem. Nam mundus, ut inquit Plinius (
, alio nomine caelum dicitur omnia continens, extra quod nihil prorsus esse potest. Sed caelum proprie est extrema circumferentia in qua divinum omne fixum ac locatum est. Caelum autem dictum est, ut et Varro (
, quod variis sideribus sit caelatum; de mundi autem origine variae sunt priscorum opiniones. Sed Ovidius, ut dixi, Hesiodum sequitur, qui in
. Quam quidem opinionem secutus est Euripides Anaxagorae physici discipulus, ut scribit Diodorus (I 7, 7)
; in
caelum et terram olim mixta fuisse ait ex hisque separatis singula esse generata: arbores,volucres, feras ac mortalium omne genus. [6]UNUS VULTUS
. Aspectus unus, nulla penitus vacuitate distinctus. NATURAE
. Parentis et auctoris omnium rerum. Natura enim vis est quaedam qua omnia nascuntur, quam Seneca (
nihil aliud esse quam deum sentit. Natura etiam rei cuiusque proprietas dicitur, ut cum dicimus diversas esse animalium lapillorumve naturas. Pro ingenio quoque accipitur natura, ut cum rhetores (MAR. VICT.
: QUEM DIXERE CHAOS
. Si esset soluta oratio, quod etiam eleganter diceretur, quale est illud Sallustianum (ut notat Priscianus (
. Unde Ovidius in quarto libro (XIV 404) ait
: RUDIS INDIGESTAQUE MOLES
. Hoc est imposita indistinctaque magnitudo et massa. [8] NISI PONDUS INERS
. Pigrum et immobile omnique arte carens. CONGESTAQUE EODEM
. Hoc est semina et primordia rerum male coniuncta inter se dissidentia, in eundem locum conducta et congregata. [9] SEMINA
vero omnium rerum sunt quattuor elementa, quae, NULLUS ADHUC MUNDO
. Quale esset illud primum chaos apertius iis declarat, quibus mundus postea fuit distinctus. Nam neque sol, inquit, ullus erat, qui lumen funderet neque ulla luna, quae modo cresceret, modo decresceret, nulla terra, nullum mare, nullus aer videbatur, sed omnia unum chaos erant. NULLUS TITAN
. Nullus sol. Nam Diodorus (III 57, 1) scribit
. Sol autem et Luna, ut Hesiodus (
, Hyperionis titanis et Rheae filii fuerunt. Ut vero Sol et Titan et Titanus vocatur, sic Luna Titanis appellatur. [11] NOVA PHOEBE
. Nova luna. Singulis enim quibusque mensibus luna novari videtur. Ut autem Phoebus pro sole, ita Phoebe pro luna ponitur, quod sit pura et nitida. Nam φοίρος (REPARABAT
. Renovabat, instaurabat. CORNUA
vero Lunae ascribuntur ex aspectu. Illa namque habere videtur primis diebus quibus a coitu Solis disgressa conspicitur; propter quod ab Aegyptiis Lunae, quam Isidem vocant, bos sacrificatur. [12] NEC CIRCUNFUSO PENDEBAT IN AERE TELLUS
. Hoc est nec terra suis ac propriis ponderibus sustentata in aere suspensa erat, quemadmodum nunc videtur. Nam terra idcirco mundi centrum esse dicitur, quia in medio elementorum omnium est sita. Sola autem elementorum immobilis permansit. CIRCUNFUSO IN AERE
. Perite: nam terra undique aerem habere physici demonstrant. Aer παρὰ τοῦ ἀίειν hoc est «a spirando» deducitur. Nam illius motus ventos generat. [13] PONDERIBUS LIBRATA SUIS
. Hoc est sua gravitate sustentata, sic ut nulla ex parte sursum versus trudi possit, sed in imo semper sidat. NEC BRACHIA LONGO
. Hoc est nec ulab Hesiodo (
, quae cum perpetuam vovisse virginitatem, Neptunum, qui ipsius maritus esse cupiebat, aspernata ad Atlantem confugit. Missus autem delphin, qui postea in caelum translatus est, ut scribit Hyginus (
, ei Neptuni nuptias persuasit. Claudianus
etiam: ut ait Orion grammaticus
(PORREXERAT
. Extenderat. [16] SIC ERAT INSTABILIS TELLUS.
Mobilis. Significat autem nulli elementorum in illo chao propriam fuisse naturam. [17] NULLI SUA FORMA MANEBAT
. Hoc est nullum elementorum propriam habebat figuram atque naturam. [18] OBSTABATQUE ALIIS ALIUD
. Hoc est inter se elementa pugnabant, quia contrariae qualitates in eodem erant subiecto, quod nunc fieri non potest, ut in eodem contraria simul exsistant: neque enim idem simul calidum et frigidum aut molle et durum aut grave et leve esse potest. [21] HANC DEUS
. Narrat quemadmodum chaos illud, quod hactenus descripsit, in quattuor elementa adeo fuit transmutatum itaque distinctum, ut aether omnium levissimus supremum occupaverit locum, proximus aeri cesserit, aqua et terra propter gravitatem in imo resederint. Diogenem Laertium (VII 147)
verterunt, Apuleius (
: Cicero (
, ut scribit Lactantius (
, deum hoc modo definit: ET MELIOR NATURA
. Meliorem naturam deum vocat, qui mens et causa a Platone (ap. DIO. LAERT. III 69)
appellatur. Nam Plato quoque, ut Diogenes Laertius (ibid.)
ait, duo rerum principia posuit: deum et materiam, quam informem et infinitam esse ait eamque in quattuor elementa, ignem, aerem, aquam, terram a deo sive mente fuisse conversam asserit. Hoc idem et Stoici senserunt, qui unum esse deum aiunt ipsumque, ut Seneca (
, ut idem Seneca ait
, DIREMIT
. Dissolvit; proprie autem dirimi dicunt lites et proelia,cum dissolvuntur atque tolluntur. Alludere autem ad id videtur Naso, quod Empedocles (Frr. 19-20 Diels-Kranz ap. PLUT.
ex illa rerum confusione primum omnium litem extitisse,mox amicitiam atque concordiam, qua omnia fuere copulata. [23] AB AERE SPISSO
. Crasso in quo et nubes genuantur et pluviae. Liquidum autem caelum pro aethere posuit; nam aether et purissimus est et ab omni perturbatione alienus. LIQUIDUM
. Purum, clarum, limpidum, ab omni corruptione remotum. SECREVIT
. Separavit atque distinxit. [24] QUAE POSTQUAM EVOLVIT
. Postea quam, inquit, deus quattuor elementa explicuit ac ex illo acervo, quod chaos dicunt, eduxit, quamvis locis disiuncta forent, quadam tamen concordantia ea copulavit; nam, ut aiunt physici, elementa primis quattuor qualitatibus partim inter se conveniunt, partim a se invicem dissident. Ignis enim, cum sit calidus et siccus, aeri quidem caliditate copulatur; ab eodem vero siccitate, quae terrae similis est, separatur. Aer, cum umidus sit et calidus, umiditate aquae respondet, caliditate repugnat: nam aqua umida est et frigida; et frigiditate quidem sibi terram conciliat, umiditate vero eandem ab se alienat: nam terra frigida est et sicca. Ita hac pace tam concordi elementa inter se videntur fuisse copulata. [26] IGNEA VIS
. Periphrasis est aetheris atque ignis, qui supremum propter levitatem sibi locum vindicavit. [27]SUMMA ARCE
. Excelsa atque alta; nam arces in eminentioribus urbium locis exaedificari solent. LEGIT
. Elegit. [28] PROXIMUS EST AER ILLI
. Aer, inquit, et levitate et loco proxime ad ignem aetheremque accedit; nam aer si terrae aquaeve comparetur levis est, si aetheri gravis. [29] DENSIOR HIS TELLUS
. Hoc est crassior et gravior. ELEMENTAQUE GRANDIA TRAXIT
. Hoc est partes magnas et graviores ex illo acervo secum traxit. Proprie autem illo verbo ET PRESSA EST GRAVITATE SUI
. Hoc est ob suam gravitatem in infimum locum descendit. Omne enim grave natura deorsum tendit. SOLIDUMQUE COERCUIT ORBEM
. Hoc est continuit solidum et durum terrae orbem. Coercere enim eam non posset, nisi undique ipsam complecteretur. Mediam namque omnium elementorum terram esse physici in primisque Stoici (ap. Dio. Laert. VII 137) affirmant
. Unde et mundi centrum esse perhibetur. [32] SIC UBI DISPOSITAM
. Hoc loco et quattuor describit elementa et a quibus unumquodque ipsorum est instructum. QUISQUIS FUIT
. Innuit se ignorare quisquam deorum ille fuerit, qui quattuor elementa distinxit. [33] SECUIT
. Separavit ac divisit. IN MEMBRA REDEGIT
. In partes diduxit. [34] PRINCIPIO TERRAM
. Postea quam, inquit, chaos in quattuor elementa distinxit, effecit ut undique terra foret rotunda variisque rebus instrueretur. NE NON AEQUALIS
. Hoc est ut aequalis undique esset. Duae enim negationes affirmationem constituunt. [35] GLOMERAVIT
. Effecit in similitudinem magni globi et pilae, quae ex omni parte sibi est aequalis. Glomerare enim est glomum globumque, qui undique rotundus est, efficere. A «glomo» autem ac potius «glomere»: nam utroque modo declinatur, ut ait Priscianus (
, a «glomero» verbum derivatur. [36] TUM FRETA DIFFUDIT
. Hoc est maria mediterranea immisit; nam freta proprie dicuntur maria angusta inter duas terras existentia, a «fervendo» deducta, quos Graeci TUMESCERE
. Inflari, in tempestatem erigi. RAPIDIS VENTIS
. Rapacibus, omnia secum rapientibus. [37] IUSSIT
. Volvit, ut Terentius (
: AMBITAE TERRAE
. Undique a mari circumdatae. LITORA
autem proprie maris dicuntur. Nam litus est, ut Celsus (ap.
, quousque maximus fluctus a mari pervenit idque Marcum Tullium ( STAGNA IMMENSA
. Maximas paludes. [39] CINXIT
. Circumdedit. OBLIQUIS RIPIS
. Non rectis. Ripae autem proprie sunt fluminum, unde ripariae hirundines dictae quae in fluviorum ripis nidos faciunt. FLUMINA DECLIVIA
. Prona ac deorsum labentia. [40] QUAE DIVERSA LOCIS
. Fluminum naturam describit; nam quaedam ab ipsa forbentur terra, quaedam in mare deferuntur. [41] CAMPOQUE RECEPTA
. Campus est terrae planities, sed hoc loco pro aequore ponitur. [42] PRO RIPIS LITORA PULLANT
. Percutiunt ac, ut verbo utar Pliniano
(cf. IUSSIT ET EXTENDI CAMPOS
. Hoc est terrae planities dilatari. SUBSIDERE VALLES. In ima descendere. Vallis autem ea oblonga concavitas dicitur, quae est inter duos montes vicinos. Unde
deatur. FRONDE TEGI SILVAS
. Hoc est arbores in silvis nasci; est enim synecdoche: nam et a parte totum intelligimus et singularem numerum pro plurali accipimus. Hanc vero figuram etiam in soluta oratione frequenter usurpamus. TEGI
. Cooperiri. LAPIDOSOS SURGERE MONTES
. Hoc est montes saxosos in altum tolli. Mons enim nihil aliud est quam terrae tumor, unde etiam montes tumuli dicuntur. UTQUE DUAE DEXTRA CAELUM
. Quinque zonis et circulis caelum secatur in quinque partes, quibus distinguitur etiam terra. Earum duae ultimae frigore rigent; mediam sol urit, reliquae inter frigus et calorem ita sunt temperatae, ut in iis demum animantes habitare possint; quamquam illarum altera, in qua esse dicuntur antipodes, nobis penitus ignoretur. [45/46] PARTE DEXTRA
. Quae ad arcticum vergit polum, partem dextram vocat poeta, ut sinistram ad antarcticum. [46] ZONAE
. Cingula circuli. Zona vero apud Graecos significat et «partem corporis quae cingitur» et «cingulum» ipsum, ut thorax et «pectus» dicitur et ipsius «pectoris tegmentum». QUINTA EST ARDENTIOR ILLIS
. Quintam poeta mediam vocat, quam idcirco ardentiorem esse ait; quod per eam sol decurrit. [47] ONUS INCLUSUM
. Periphrasis est terrae; nam terra, quae est ponderosa, quinque zonis continetur atque distinguitur. [48] PLAGAE
. Regiones. Qua in significatione corripitur prima syllaba, quae producitur cum «vulnera» significantur. [49] AESTU
. Fervore ac nimio calore. [50] TOTIDEM INTER UTRAMQUE LOCAVIT
. Hoc est duas temperatas inter extremas et mediam collocavit, quae idcirco sunt temperatae, quia et frigore participant et calore. [52] IMMINET HIS AER
. Nunc aerem ita describit, ut omnia quae in eo sunt commemoret. [53] TANTO EST ONEROSIOR
. Ponderosior, gravior. [54] ILLIC ET NEBULAS
. In illo, inquit, aere et nebulae consistunt et nubes. Eleganter autem inter nebulas et nubes differentiam signavit poeta. Nebulae enim dicuntur vapores densi haud longe a terris aquisve recedentes; nubes autem vapor est umidus in sublime egressus, cuius densitate sol obumbratur. [56] ET CUM FULMINIBUS
. Fulmina quoque, inquit, et venti frigora adducentes in aere generantur. Fulmen autem ignis est ex concursu ventorum elisus in terramque delatus. Fulminum vero multa sunt genera, de quibus copiose Plinius (
. Ventus autem est impetus aeris in unam partem fluentis. Venti vero principales sunt quattuor, quos eleganter Ovidius describit. Omnis sane ventus frigidus est natura, quamvis Auster, qui per torridam zonam transit, calidus esse viMOTURA
. Commotura ac terrefactura. [58] VIX NUNC OBSISTITUR ILLIS
. Hoc est cum difficultate resistitur violentiae ventorum, quamvis unicuique eorum propria loca assignata. Quod si totus aer illis fuisset permissus, de rebus humanis actum foret. [59] SUA FLAMINA
. Suos spiritus. DIVERSO TRACTU
. Diversis regionibus. Nam Eurus ab oriente, Zephyrus ab occidente, Auster a meridie, Boreas a septemtrione flare dicuntur. [60] QUIN LANIENT MUNDUM
. Dissipent ac dilacerent. TANTA EST DISCORDIA FRATRUM
. Pulchra acclamatio, quali Vergilius (
. Venti autem idcirco fratres dicuntur,quod Aurorae et Astraei gigantis filii fuisse finguntur. [61] EURUS AD AURORAM
. Quemadmodum singuli e principalibus ventis singulas mundi partes sint sortiti, perspicue eleganterque describit poeta. Notum est autem mundum in quattuor partes distingui: in orientem, occidentem, meridiem et septemtrionem. Eurus autem ἀπὸ τῆς ἑώρως (NABATAEA REGNA
. Orientalia. Nebath enim Ismaelis filius, ut Iosephus in PERSIDAQUE
. Persis, quae et Persia dicitur, regio est Indiae finitima. Variis autem modis orientem, unde flat Eurus, describit. IUGA SUBDITA
. Montes subiectos. RADIIS MATUTINIS
. Radiis solis exorientis. Matutina enim eadem esse cum aurora, quae antecedit solem, perhibetur, unde VESPER ET OCCIDUO
. Euro contrarius Zephyrus, quem Favonium, quod satis omnibus faveat, Latini appellant, ab occidente flat. [64] PROXIMA SUNT ZEPHYRO
. Zephyrus ventus est occidentalis ἀπὸ τοῦ ζωὴν φέρειν hoc est «a ferenda satis omnibus vita». SCYTHIAM SEPTEMQUE TRIONES
. Boreas ventus est frigidissimus flans a septemtrione, qui latine ab impetuoso aquilae volatu Aquilo nominatur. Boreas autem dictus est, ut scribit Orion (
, a strepitu quem effecit vel ut alii volunt ἀπὸ τῆς βορᾶς hoc est «a nutrimento», quod corpora maxime nutriat et sana faciat. Scythia autem regio est ad septemtrionem sita, a Scytha rege denominata. SEPTEMQUE TRIONES
. Prisca lingua HORRIFER
. Horrorem ac frigus ferens. CONTRARIA TELLUS
. Hoc est meridionalis plaga septemtrioni contraria. [66] PLUVIO AUSTRO
. Auster ventus est calidus et pluviosus a meridie flans, qui Graece dicitur Notus ἀπὸ τῆς νότιδος hoc est «ab umiditate». Qui plura de ventis videre cupit legat et Vitruvium (I 6, 2-8) et Plinium (HAEC SUPERIMPOSUIT
. Aeri, inquit, in quo venti regnant, superimpositus est aether, qui et gravitate et omni perturbatione caret. Unde Lucanus (II 273):
. [67/68] LIQUIDUM AETHERA
. Purum ab omnique fece et perturbatione remotum. Aether autem qui ἀπὸ τοῦ αἴθειν, ut quidam putant, hoc est «ab urendo», ut vero scribit Aristoteles (
, ἀπὸ τοῦ αἴθειν et θεεῖν hoc est «a semper currendo» derivatur, idem esse cum caelo a Cicerone (VIX ITA LIMITIBUS
. Cum primum, inquit, elementa sic fuere distincta, ut superius est descriptum, stellae, quae antea latuerant, totum caelum illustrare coeperunt. DISCREVERAT
. Distinxerat. Unde «discreti homines» a vulgo appellari coeperunt, qui res diligenter discernere sciunt. LIMITIBUS CERTIS
. Hoc est terminis fixis ac immutabilibus. [70] SUB IPSA MASSA
. Sub ipso acervo quod PRESSA SIDERA
. Compressa ac coercita, ne splendorem suum emittere possent. Sidus autem latinum est nomen neque cum NEU REGIO
. Animalibus ita mundi partes fuerunt exornatae, ut dii et astra caelum tenerent, pisces maria sortirentur, ferae terras occuparent, volucribus aer sit assignatus. NEU
. Pro ORBA
. Privata. SUIS ANIMALIBUS
. Propriis ac ipsi convenientibus. [73] ASTRA TENENT CAELESTE SOLUM
. Eorum sequitur opinionem qui aiunt sidera et deos esse animalia, propter quod in definitione hominis «mortale» apponitur, ut a stellis et diis quae sunt immortalia distinguatur. Est enim homo animal rationale, mortale. Solum autem est quicquid rem aliquam sustinet, ut navium pisciumque mare dicitur esse solum, hominum vero terra, avium aer, siderum ac deorum caelum. Unde etiam «natale solum» patriam dicimus et «exulem» qui ex patria sit expulsus, quasi extra solum sit eiectus. [74] CESSERUNT
. Proprie dixit: hoc est in divisioNITIDIS PISCIBUS
. Splendidis ob assiduam lotionem. [75] TERRA FERAS CEPIT
. Id est terra animalia bruta accepit. Ferae enim, quamvis proprie pro iis animalibus quae feritatem habent accipiantur, ut sunt pardi, leones, ursi, a poetis tamen frequenter pro omnibus brutis ponuntur. Ferae autem dictae sunt quod toto corpore ferantur. VOLUCRES
. Aves a «volando» dictae. Volucris interdum est adiectivum et «alatum» significat ac «velox». AGITABILIS AER
. Mobilis, qui facile huc atque illuc impellitur. [76] SANCTIUS HIS ANIMAL
. Ultimus animalium homo ex terrae limo ad imaginem et similitudinem Dei fuit creatus, sive a Deo totius mundi opifice, quod verum esse constat, sive a Prometheo Iapeti filio, quod poetae finxerunt. SANCTIUS HIS ANIMAL
. Feris, piscibus et avibus, non diis hominem sanctiorem perfectioremque accipiamus. ALTAE MENTIS
. Profundae memoriae magnique ingenii. [77] ET QUOD DOMINARI IN CETERA POSSET
. Quod in reliqua imperium haberet. Omnia enim potestati hominis Deus subiecit. [79] ILLE OPIFEX RERUM
. Periphrasis est Dei. Nam Deus rerum omnium est auctor. [80] SEDUCTA
. Separata. [81] COGNATI CAELI
. Simul nati. Nam terra una cum caelo ex illo acervo, quod QUAM SATUS IAPETO
. Hoc est Prometheus Iapeti filius. Qui si fuerunt homines, falsum est hominem primum a Prometheo ex terra cum aqua commixta fuisse formatum, sed cum fabula sit, minime mirandum est si longe a veritate abest. [83] FINXIT
. Formavit. IN EFFIGIEM
. In similitudinem et imaginem. MODERANTUM
. Regentium et gubernantium. [84] PRONAQUE CUM SPECTENT
. Colligit hominem ad imaginem et similitudinem Dei fuisse creatum. Cum enim alia animalia curva sint in terram, homo solus ore sublimi ad caelumque erecto praeditus est, ut Deum, ad cuius effigiem creatus est, assidue contempletur et caelum, unde originem traxit, intueatur. Videtur autem poeta ex secundo Ciceronis Ad hanc providentiam naturae tam diligentem tamque solertem quae adiungi multa possunt,ex quibus intelligatur quantae res hominibus a diis quamque eximiae tributae sint.Qui primum eos humo excitatos,celsos et rectos constituit,ut deorum cognitionem caelum intuentes capere possent. Sunt enim ex terra homines non ut incolae et habitatores, sed quasi spectatores superarum rerum atque caelestium, quarum spectaculum ad nullum aliud genus animantium pertinet
CAELUMQUE VIDERE / IUSSIT
. Sic Cicero in Cum cetera animantia abiecisset ad pastum, solum hominem erexit ad caeli cognitionem
SIC MODO
. Hoc, inquit, modo terra, et ex illa rerum congerie fuit educta et homines antea sibi ignotos accepit; ex quorum variis moribus quattuor distinctae sunt aetates, quae a metallorum nominibus fuerunt appellatae. SIC MODO
. Nuper, paulo ante. SINE
. Sine forma et facie. [88] INDUIT
. Accepit. CONVERSA
. In figuram eam quam habet commutata. [89] AUREA PRIMA SATA EST AETAS
. Ex variis hominum moribus quattuor aetates effectae videntur, quibus pro morum qualitate a metallis nomina imposita fuere. Prima namque aurea fuit appellata, quod optimis moribus illo tempore, quo Saturnus regnavit, homines floruerint. Secunda argentea, quod quo tempore coepit regnare Iuppiter, in vitia homines inclinare coeperunt. Tertia aerea, quam bella occuparunt. Quarta ferrea, quod in ea a nullo crudelitatis genere se homines abstinere constat. SATA
. Seminata ac ex moribus hominum effecta. QUAE VINDICE NULLO
. Hoc est punitore et castigatore. [90] RECTUMQUE
. Honestum ac virtutes. [91] NEC VERBA MINANTIA
. Periphrasis est legum atque edictorum, quae in aes incisa, ut ab omnibus legi possent, publicis parietibus affigebantur.[92] NEC SUPPLEX TURBA
. Nam aureae aetatis tempore nullus erat iudex, cum omnes essent pares ac sponte recte agerent. Primum autem capitis iudicium in Areopago actum fuisse Plinius in septimo ORA
. Faciem et vultum. TUTI
. Securi et ab omni iniuria remoti. [94] NONDUM CAESA SUIS
. Tunc, inquit, nemo ad navigandum naves fabricatus est, unusquisque enim suis locis contentus erat. Primo vero Danaus ex Aegypto in Graeciam advectus esse navi scribitur. Ante enim ratibus navigabatur in Rubro Mari ab Erythra rege inventis. Reperiuntur tamen qui Mylos et Troianos priores illas excogitasse in Hellesponto putent, cum transirent adversus Thracas. PEREGRINUM ORBEM
. Hoc est alienas terras. Totum enim pro parte per synecdochen positum est. Nam orbis pro tota ponitur terra, unde etiam «orbem terrarum» dicere solemus. «Peregrina» – autem – «terra» dicitur in qua quis peragrat, qui in ea non sit natus; «peregrinus» namque dicitur qui aliena loca peragrat. VISERET
. Ad visendum iret. [94] PINUS
. Arbor, speciem enim pro genere frequenter ponunt poetae. Est autem pinus, quae et picea dicitur, arbor montana ex qua naves conficiuntur.[96] MORTALES
. Homines.[97] NONDUM PRAECIPITES
. Nulla tunc, inquit, oppida erant; primi vero Aegyptii oppidum Diospolin aedificasse narrantur. In Graecia autem Cecrops oppidum a se Cecropiam appellavit,quae nunc est arx Athenis.Aliqui Argos a Phoroneo rege ante conditum volunt, quidam et Sicyonem. Oppidum autem «ab ope danda» appellatum esse scribit Pompeius (FEST. pp. 201; 203 Lindsay s. v. PRAECIPITES
. Altae. Unde se quis praecipitem dare potest. [98] NON TUBA DIRECTI
. Nulla tunc, inquit, bellica instrumenta in usu erant. Nam tubas, bucinas et cornua, ut Vegetius (II 22) scribit, in exercitu habebant Romani: tuba vero, quae directa est, vocatur; bucina, quae in semetipsam aereo circulo flectitur; cornu, quod ex viris agrestibus argento nexum, temperatum arte et spiritu canentis, flatu sonitum NON AERIS CORNUA FLEXI
. Periphrasis est litui. Nam lituus tuba est inflexa et virga qua augures templum designabant. [99] NON GALEAE NON ENSIS ERAT
. Galea tegmen est capitis ferreum. Galeam vero, gladium, qui et ensis dicitur, et hastam Lacedaemonii invenisse traduntur. SINE MILITIS USU
. Sine militis opera, hoc est sine bello et proeliis. Primi autem Afri proelium contra Aegyptios fecere fustibus, quos ut Eutropius (cf. ISID.
, quod cum Romulus initio mille ex populo delectos armasset, a numero «milites» appellavit; vel quod minime mollis κατ’ἀντίφρασιν, ut ait Donatus (ap. FEST. p. 109 Lindsay s.v.
. [100] MOLLIA OTIA
. Suavia et delicata ab effectu, quod molles, mites ac delicatos homines reddit. PERAGEBANT
. Exigebant usque ad vitae finem. [101] IPSA QUOQUE IMMUNIS
. Tertia, inquit, sine ullo cultu omnia victui animalium necessaria abunde suppeditabat. IMMUNIS
. Aut a cultura, ut dicimus «aliquem ab officiis civilibus immunem», aut sine ullo seminum munere. Semina enim, quae terrae committuntur, munera in ipsam collata videntur. RASTRO
. Ligone, sarculo. Est enim instrumentum ad excolendam terram accomodatum. [102] SAUCIA
. Vulnerata. Cum enim terra proscinditur aratris, maxima tum vulnera pati videtur. [103] NULLO COGENTE
. Nullo colente agros. Qui enim agros colit, cogere ipsos videtur ut fructus emittant. [104] ARBUTEOS FETUS
. Fructus arbuti, quae est arbor admodum humilis poma ferens rubicunda, paulo fragis maiora, quae et arbuta et unedones vocantur ab «uno edendo»; sunt enim gustu iucunda, ut Plinius ait (
. MONTANAQUE FRAGA
. Perite: nam in montibus fraga rubicunda ex herbulis colliguntur. Vergilius (
[105] CORNAQUE. Poma sunt rubicunda, quae et propter nucleorum duriciem lapidosa a Vergilio (
. MORA
. Poma, quae in rubis nascentia sunt nigra, unde et nomen: IN DURIS RUBETIS
. Asperis et spinosis. Rubetum autem dicitur locus rubis et spinis consitus,ut olivetum olivis. Rubeta vero est rana praesentissimi veneni in rubetis vivens, unde et nomen accepit. [106] ET QUAE DECIDERANT
. Glandibus quoque, inquit, quae ex quercubus arboribus Iovi dicatis cadebant, vescebantur illi homines primi. [107] VER ERAT AETERNUM
. Nullae tunc, inquit, erant mutationes temporum, sed Zephyri assidue flantes sine ullo semine nascentes sic fovebant flores, ut ver semper esse videretur. Zephyrum autem in causa esse, ut flores nascantur, auctor est Catullus (LXIV 282) et ante illum Hesiodus (
. Nam Zephyros, ut diximus, latine Favonius apMULCEBANT
. Leniebant, fovebant, ut nimio neque calore neque frigore arescerent. [109] MOX ETIAM FRUGES TELLUS
. Fruges dicuntur omnes fructus quicumque e terra nascuntur, in quibus poma quoque connumerantur. Unde et
. [110] NEC RENOVATUS AGER
. Tunc minime opus erat agros renovare, cum singulis quibusque annis sine ullo cultu frumenta ferrent. Est autem novalis periphrasis; novale enim sive novalis (utroque enim modo dicitur) arvum est
. CANEBAT.
Canescebat et canus fiebat; nam agri frumentis maturis quodam modo canescere videntur. GRAVIDIS ARISTIS
. Plenis granorum spicis. Aristas enim, quae sunt partes spicae primum arescentes, unde et nomen sumpserunt, pro ipsis spicis posuit. [111] IAM FLUMINA NECTARIS IBANT
. Nectar potio deorum est suavissima. Dictum quod qui illud bibit in iuvenili aetate contineat; quasi «neoectar», παρὰ τοῦ νέον καὶ τὸ ἔχω (sic) quod est «iuvenem contineo», et per syncopam «nectar». Unde et Hebe dea iuventae ipsum ministrare fertur. [112] FLAVA MELLA
. A colore dicuntur. Flavus autem color, ut inquit (Aulus) Gellius (II 26, 12), ex viridi, albo et rufo constat. STILLABANT
. Guttatim cadebant. DE VIRIDI ILICE
. Speciem pro genere posuit; nam ilicem pro omni arbore accipimus. Tametsi ilicem pro quercu videtur potius posuisse; nam mellis ros maxime illius arboris frondibus etiam ab Hesiodo (unde Vergilius (
. Ilex autem arbor est glandifera Iovi consecrata. Ea vero enumerat poeta, quibus primi illi homines vitam felicem vivebant. [113] POSTQUAM SATURNO
. Aureae aetati, qua Saturnus regnavit, subnectitur argentea, in qua regnavit Iuppiter; quae ut aurea deterior, sic est aenea melior. Primus autem omnium Iuppiter ver illud aureae aetatis perpetuum in quattuor tempora commutavit: ver, aestatem, autumnum, hiemem; tumque primum calores atque frigora aerem infestare coeperunt. Ideoque homines antra et speluncas pro domibus habitare atque agros colere coacti sunt. POSTQUAM SATURNO
. Hoc est postquam mortuus est Saturnus; nam illi mitti in Tartara dicuntur qui moriuntur. Saturnus vero, Urani et Vestae filius, auxilio Titanum fretus, cum Iove filio imperium orbis occupante congressus ab illoque Cretae regno pulsus ad Ianum Italiae regem confugit, a quo benigne susceptus et in partem regni admissus, urbem condidit in iis locis ubi nunc est Roma, quam de suo nomine Saturniam appellavit. Loca sane edita vocari Saturnia in Sicilia praesertim et Italia Diodorus (III 61,3) scribit, eo quod Saturnus urbium arces locaque munitiora apud omnes occuparit. Saturnus autem est appellatus, ut CiceroTENEBROSA INTARTARA
. Tenebrarum plena. Tartarus locus est apud inferos profundissimus, dictus παρὰ τοῦ συντεταράχθαι quod in ipso conturbata et confusa sint omnia. Innuit autem Saturnum regem fuisse Cretae eoque mortuum et ad inferos detrusum. [114] SUB IOVE MUNDUS ERAT
. Sub imperio Iovis, qui filius Saturni et Opis fuisse ac eodem partu cum Iunone editus perhibetur. A nymphis autem educatus cum adolevisset, contra Titanas ob captos parentes bellum gessit illosque liberavit. Patrem deinde, quem vitae suae insidias tetendisse comperit, regno expulit ad inferosque relegavit. [116] IUPPITER
autem dictus est, ut scribit Cicero (
, quasi CONTRAXIT
. Abbreviavit. ANTIQUIVERIS
. Illius perpetui, quo aurea aetas est gavisa. [117] PERQUE HIEMES
. Anni quattuor enumerat partes: ver, aestatem, autumnum, hiemem. Hiems est, ut Stoici (ap. DIO. LAERT. VII 151) definiunt
, aer supra terram algidus ob solis in anteriora processum. AESTUSQUE
. Aestatem. Est autem aestas imminens terrae aer calefactus solis cursu ad septemtrionem versus. ET INAEQUALES AUTUMNOS
. Scite: nam autumnus modo frigoribus contrahitur, modo caloribus diffunditur idcircoque morbosus habetur. Fit vero autumnus solis recursu a nobis ad ea loca unde flant Austri. Autumnus autem dictus est, ut ait Pompeius (FEST. p. 21 Lindsay s.v. ET BREVE VER
. Illius perpetui comparatione ver breve dicitur. Est autem ver aeris temperies quando suo ad nos cursu sol agitur. EXEGIT
. Digessit. QUATTUOR SPATIIS
. Quattuor mensuris temporum. Singulae namque anni partes ex tribus mensibus constant. [120] CANDUIT
. Candens et igneus est visus propter nimium aestum. GLACIES ASTRICTA
. Constricta et congelata. VENTIS
. Non omnibus, sed Borea aliisque frigidis. Ventorum namque frigore aqua PEPENDIT
. DOMUS ANTRA FUERUNT
. Antrum latine ET DENSI FRUTICES
. Inter arbores et herbas frutices medii esse dicuntur. Nam et minores arboribus sunt nec hieme ut herbae arescunt. [123] SEMINA TUM PRIMUM
. Tunc primum, inquit, homines coeperunt et arare et seminare. CEREALIA SEMINA
. Frumenta. Nam Ceres prima omnium frumenta hominibus ostendit, cum antea glande vescerentur. [124] PRESSIQUE IUGO
. Boves iugare et arare coepit Bryges Atheniensis, ut alii Triptolemus. [125] TERTIA POST ILLAM
. Aerea aetas, quae et aenea dicitur, argenteam est subsecuta, cuius homines bellicosi quidem erant, procul tamen a nefariis sceleribus aberant. AENEA PROLES
. Aut SAEVIOR INGENIIS
. Durior, asperior quam argentea foret. HORRIDA ARMA
. Horrorem incutientia. [127] DE DURO EST ULTIMA FERRO
. Ultima aetas, in qua nos quoque versamur, a ferro metallorum durissimo propter feros mores est appellata. Nam relictis virtutibus illius aetatis homines vitia ita sunt amplexi, ut omne honestum terras dereliquisse videatur. [128] PROTINUS IRRUPIT
. Cum impetu intravit. VENAE PEIORIS
. Metalli deterioris. Nam venae non tantum animalium dicuntur, sed etiam metallorum. [129] FUGERE PUDORVERUMQUE FIDESQUE
. Per haec omnes virtutes ab hominibus fugisse dicuntur. [131] ET VIS
. Violentia. ET AMOR SCELERATUS HABENDI
. Avaritiae est periphrasis, quae idcirco scelerata vocatur, quia hominem ad omne scelus impellit sceleratumque facit. [132] VELA DABAT VENTIS
. Navigabat. Velum autem Icarus invenit, ut malum et antemnam Daedalus. Probat autem homines ferreae aetatis avaritiae nimium studuisse, cum imperiti navigandi se tamen ventis, quorum naturam ignorabant, committerent. [133] NAVITA
. A navi idem est qui nauta. Ratibus autem primum navigare homines coeperunt in Mari Rubro inter insulas, ut in septimo QUAEQUE DIU STETERANT
. Erectae fuerant. [134] INSULTAVERE
. Saltus quosdam dedisse sunt visae. [135] COMMUNEMQUE PRIUS
. Tunc primum, inquit, terra antea communis dividi est coepta. [136] CAUTUS MENSOR
. Callidus et astutus mensurator. Mensuras autem et pondera PliLONGO LIMITE
. Longe termino. Termini enim, quibus agri discernuntur, longiores sunt, quo profundius in terram defodiantur. [137] NEC TANTUM SEGETES
. Non solum, inquit, fruges coacta est edere terra, sed lapilli quoque pretiosi et metalla ex eius visceribus sunt effossa.[138] SED ITUM EST INVISCERA TERRAE
. In intimas terrae partes fodiendo descensum est. [139] ADMOVERAT
. Apposuerat. STYGIIS UMBRIS
. Inferis. Eorum sequitur opinionem qui aiunt inferos in centro terrae esse. [140] EFFODIUNTUR OPES
. Lapillos pretiosos aurum et argentum ut Pompeius (FEST. p. 203 Linday s.v.
. IRRITAMENTA MALORUM
. Incitamenta ac stimuli quidam ad mala perpetranda. [141] IAMQUE NOCENS FERRUM
. Ex eo namque conficiuntur enses, quibus homines interimuntur. Ferrum autem in Creta Hesiodus (Fr. 282 Merkelbach-West ap. PLIN. FERROQUE NOCENTIUS AURUM
. Vere. Nam propter aurum adipiscendum gravissima quaeque foedissimaque scelera committuntur; unde Vergilius (
Auri autem metalla et conflaturam Cadmus Phoenix invenit ad Pangaeum montem, ut alii Thoas et Eaclis in Panchaia aut Sol Oceani filius, cui Gellius (ap. PLIN. QUOD PUGNAT UTROQUE
. Ex ferro et auro. Victoria namque, ut Aristophanes (cfr. SANGUINEA MANU
. Sanguinolenta. Bello autem ut homini et manus et sensum per metonymiam attribuit poetam. Sic Vergilius (
. CREPITANTIA
. Resonantia. [144] VIVITUR EX RAPTO
. Rapina. NON HOSPES AB HOSPITE TUTUS
. Hospitem tam qui hospitio alium suscipit, quam qui suscipitur appellamus. [145] GRATIA
. Concordia. [147] LURIDA
. Nigra ab effectu quod nigra corpora eorum, qui illa comederint, efficiunt. ACONITA
. Venena. Nam aconitum herba est maxime venenosa ex spuma Cerberi canis primum in cotibus nata, unde et nomen accepit. Nam ἀκόνη graece «cotem» significat, unde TERRIBILES NOVERCAE
. Crudeles in privignos. Noverca autem dicitur, ut scribit Pompeius (FEST. pp. 180-181 Lindsay s.v.
.[148] INQUIRIT IN VICTA IACET PIETAS
. Superata, inquit, ab impietate pietas contemnitur. Proprie autem pietas dicitur cultus, quem diis, patriae, parentibus, sanguine coniunctis debemus. IACET
. In nullo est pretio. VIRGO ASTRAEA
. Hoc est iustitia, quae Astraei gigantis filia fuisse dicitur. CAEDE
. Sanguinis effusione. Ab eo namque quod praecedit id quod sequitur est intelligendum. Caedes vero praecedit et sanguinis effusio sequitur. [151] NEVE FORET TERRIS
. Gigantes, vastissimorum corporum homines Terrae filii sine patre, pedes serpentinos habentes, non contenti caedibus terras foedasse, in tantum furorem venerunt, ut e caelo Iovem depellere sint conati. ARDUUS AETHER
. Altum caelum. [152] AFFECTASSE
. Proprie dixit. Nam affectare significat «aliquid nimium appetere», quod assequi non possis repugnante natura. [153] MONTES
enim montibus imponentes viam sibi munierant, qua Iovem caelo detraherent. Sed Iuppiter fulminibus et Gigantes interemit et montes in varias urbis partes disiecit. Qui vero montium ceciderunt in mare, insulae sunt factae, ut Duris (FGrHist 76 F 87 ap.
, qui autem in terram, permansere montes. E terra autem Gigantum sanguine madefacta nati fuerunt homines sanguinarii ac caedibus maxime gaudentes. ut scribit Orpheus in viii
(Fr. 63 Kern ap. OLYMPUM
. Mons est Macedoniae Olympus altissimus, interdum tamen pro ipso caelo ponitur, quasi Ὀλολάμπης hoc est «totus lucens» propter astra quibus illustratur. Unde Olympius Iuppiter fuit denominatus. Sex autem Olympi esse perhibentur: Macedoniae, Thessaliae, in quo etiam Olympia fuisse celebrata Apollodorus (FGrHist 244 F 174 ap. EXCUSSIT
. Quatiendo deiecit. PELION OSSAE
. Montes sunt Thessaliae notissimi. [156] OBRUTA MOLE SUA
. Oppressa sua vastitate, magnitudine ac pondere. DIRA CORPORA
. Crudelia a deorum ira missa; unde et dirae Furiae dicuntur. [157] NATORUM SANGUINE
. Nam Gigantes Terrae filii fuisse dicuntur. [158] CALIDUM ANIMASSE CRUOREM
. Hoc est animam calido cruori immisisse. [159] ET NE NULLA
. Et ut aliqua memoria suae prolis maneret ac restaret. Duas enim negationes in affirmationem converti certum est. MONUMENTA SUAE STIRPIS
. Memoria suae prolis. Monumentum enim diVergilius (
. Horatius (
. [160] IN FACIEM HOMINUM
. In figuram humanam ac denique in homines non in simias, ut quidam putant, id quod facile ex iis quae inferuntur colligi potest. Neque enim simiae aut deorum sunt contemptrices aut caedis avidissimae aut violentiae. Quare intelligamus terram Gigantum sanguine madefactam in homines crudeles Gigantumque similes fuisse conversam. [160/161] SED ET ILLA PROPAGO / CONTEMPTRIX SUPERUM
. Verum, inquit, etiam illa progenies, quae ex sanguine Gigantum orta est, impia fuit in deos ab omnique humanitate aequitateque aliena. Propago autem, quae et propages dicitur, cum «vitem vetulam terra obrutam» significat, ut ex una plures fiant, primam producit syllabam; Vergilius (
. Cum vero «progeniem» demonstrat eandem corripit. Vergilius (
. Hinc fit «propagare» verbum, quod significat «vitem vetulam supprimere», ut ex una plures novellae fiant; interdum «extendere genus» ac «dilatare» significat. [162] SCIRES
. Scire posses ex aviditate caedis, ex Gigantum sanguine genitam esse. Est autem figurata locutio. A tertia namque persona ad secundam eleganter fit transitus. [163] QUAE PATER UT SUMMA
. Iuppiter cum eorum hominum crudelitatem, qui e sanguine Gigantum nati erant, foret contemplatus ac in primis tetram Lycaonis Arcadiae regis feritatem secum ipse cogitasset, non minus indoluit, quam est in universum genus humanum indignatus. Quare diis omnibus congregatis et consilium suum de perdendo genere humano et quae ab Lycaone mala passus sit exponit ac quemadmodum Lycaonem ipsum Arcadiae regem crudelissimum rapacissimumque in lupum commutavit. UT VIDIT
. Postquam vidit et contemplatus est. SUMMA ARCE
. A summo caeli vertice. [164] FACTO RECENTI
. Causa est cur nondum vulgata essent teterrima Lycaonis convivia: propter scelus namque paulo ante commissum nondum erant cognita Lycaonis convivia Iovi apposita. [165] REFERENS
. Animo revolvens. FOEDA CONVIVIA
. Tetra et crudelia. Nam Lycaon Pelasgi filius hospitio susceptos non solum interficiebat, sed etiam convivis comedendos apponebat, quod quidem cum Iuppiter cognovisset sibique eius domum ingresso factas insidias comperisset et domum incendit et Lycaonem in lupum animal rapacissimum convertit. Quod quidem idcirco fictum est, quod Lycaon, ut Pausanias (VIII 2,3) ait, in aram Lycaei Iovis infantem imposuit atque immolavit et sanguinem libavit atque e vestigio in lupum mutatus fuisse memoratur. Fuit et alius Lycaon Priami filius, Pindari pater, qui ab Achille fuit interfectus. Sane Lycaon ἀπὸ τοῦ λυκοῦ ,qui «lupum» significat, denominatus videtur. [166] INGENTES ANIMOS
. Maximas indignationes. [167] CONCILIUMQUE VOCAT
. EST VIA SUBLIMIS
. Lacteum circulum describit, per quem ad regiam Iovis iter diis esse ait. Eum vero circulum Graeci CAELO MANIFESTA SERENO
. Scite: nam, ut inquit Macrobius (CANDORE NOTABILIS IPSO
. Notatu et visu facilis ob illius candorem. [170] MAGNI TONANTIS
. Periphrasis est Iovis. [171] DEORUM NOBILIUM
. Hoc est clarorum, qui maiores gentium dii appellantur, ut inquit Macrobius (cfr. CIC. ATRIA
. Aulae. CELEBRANTUR
. Frequentantur. VALVIS APERTIS
. Ianuis patentibus. Valvae autem dictae sunt quod dum aperiuntur in se revolvuntur. Fores vero proprie dicuntur, quae foras aperiuntur. [173] PLEBS HABITAT DIVERSA LOCIS
. A FRONTE
. In fronte lactei circuli potentiores, inquit, dii habitant ibique aedes suas collocavere. Videtur autem Ovidius alludere ad Palatium Romanum, in quo imperatores cum principibus habitabant. [175] SI VERBIS AUDACIA DETUR
. Hoc est si id asserere auderem. [176] PALATIA MAGNI CAELI
. Hoc est regiam caeli. Palatium namque unus est ex collibus Romanis, in quo magnificae imperatorum aedes conspiciebantur. Inde factum est ut amplissimas quasque aedes vulgus palatia vocet. [177] MARMOREO RECESSU
. In interiore aedium parte marmoribus incrustata. [178] CELSIOR IPSE LOCO
. Sublimior ceteris, ut reges sedere consueverunt. SCEPTROQUE INNIXUS EBURNO
. Sceptro ex ebore confecto inhaerens, ex quo colligimus reges apud antiquos non sedentes, ut fere nunc fit ab ineptis et artis oratoriae imperitis, sed stantes principibus ac populis orationes habuisse. Sceptrum autem baculus est, quo prisci reges utebantur, qualibus nunc pontifices nostri inniti solent. Sceptrum vero in primis Iovi attribuitur, ut qui rex sit hominum atque deorum. Sceptrum autem dictum est παρὰ τοῦ σκήπτεσθαι hoc est ab «innitendo», quod illi stantes reges innitantur, litterae interpositione. [179] TERRIFICAM CAESARIEM
. Terrorem incutientem. CONCUSSIT TERQUE QUATERQUE
. Saepius commovit atque agitavit. Hoc autem habitu significat Iovem fuisse iratum. Crebra enim concussio capitis indignationem significat. [180] CUM QUA
. Magnam Iovis ostendit potentiam, qui una cum capitis motu universum mundum commovit. [181] TALI
. Hoc modo iratus atque indignatus Iuppiter est locutus. [182] NON EGO PRO MUNDI REGNO
. Hac oratione Iuppiter ostendit genus humanum dignum esse quod perdatur, cum dii quoque ipsi minime ab illius insidiis sint tuti. Nam Lycaon ipsum Iovem deorum hominumque parentem interficere conatus est. Attentos autem simul et benevolos deos reddit et rei magnitudinem ostendentes et animum suum pro salute eorum anxium atque solicitum esse demonstrans. NON EGO PRO MUNDI REGNO
. De mundi regno Iuppiter cum Gigantibus gravissimum bellum gessit eosque tandem in Phlegraeis campis superavit et ad inferos detrusit, ut paulo ante diximus (I 153). [183/184] CENTUM BRACHIA
. Centum manus. Unde et Gigantes Centimani a «centum manibus» vocantur. Alludere autem poeta videtur ad Briareum gigantem et Cottum et Gigen illius fratres, quos Hesiodus in QUISQUE ANGUIPEDUM
. Quisque Gigantum. Nam ut scribit Macrobius (
. [184] CAELO CAPTIVO
. Quia captivum reddere cupiebant. [185] NAM QUAMQUAM
. Rationem assignat Iuppiter cur magis nunc sit sollicitus, quam cum Gigantes caelo manus iniicere conati sunt. Nam quamvis, inquit, Gigantes viri essent fortissimi, mihi tamen bellum minime cum toto hominum genere suscipiendum fuit, sed cum una solum Gigantum progenie. [185/186] AB UNO CORPORE
. Ab una hominum congregatione. Nam corpus interdum pro multitudinis congregatione ponitur. [186] ET EX UNA ORIGINE
. Exponit id quod ab NUNC MIHI QUATOTUM
. Nunc, inquit, non unum hominum corpus, sed totum genus humanum prorsus mihi est perdendum. QUA
. Quatenus et quousque. NEREUS. Deus est marinus, sed pro oceano ponitur, qui universam circumit terram. CIRCUMSONAT
. Circumstrepit fluctibus. [188/189] PER FLUMINA IURO / INFERA
. Per Stygem paludem iurat mortale genus totum esse perdendum. Stygis autem numen dii fallere metuebant, ut ait Vergilius (
. [189] STYGIO LUCO
. Nemori Stygi paludi imminenti. [190] CUNCTA PRIUS TEMPTANDA
. Omnia, inquit, prius sunt experienda, quam genus humanum perdatur. Sed mali tamen sunt perdendi, ne boni perSED IMMEDICABILE VULNUS
. Hac similitudine colligit universum genus humanum esse perdendum, cum totum sit corruptum. Ut enim corporis partes corruptae solent praecidi, ne reliquum corpus putrescat, sic genus humanum est perdendum, ne satyri, nymphae ac fauni hominum sceleribus inquinentur atque infestentur. IMMEDICABILE
. Insanabile. [191] PARS SINCERA
. Integra ac sana et incorrupta. TRAHATUR
. In putredinem et corruptionem ducatur. Argumentatur autem Iuppiter ab utili et honesto. [192] SUNT MIHI SEMIDEI
. Quaenam sit pars sincera, cui timet Iuppiter ab humano genere, exponit. SEMIDEI
. Heroes alio nomine vocantur; maiores enim hominibus ac diis minores fuisse videntur. FAUNI, SATYRI, SILVANI
. Dii habiti sunt rusticani.[193] ET NYMPHAE
. Nympharum varia sunt nomina. Aliae namque dicuntur Nereides, quae mare incolunt; aliae Naiades, quae fontes; aliae Napeae, quae saltus et silvas; aliae Orcades, quae montes; aliae Dryades, aliae Hamadryades, quae in silvis habitare unaque cum arboribus nasci morique dicuntur: ἅμα namque «simul» et δρύς δρυός «arborem» et «quercum» significat. [194] QUOS QUONIAM CAELI
. Occurrit tacitae obiectioni. Posset enim quis dicere: «Si times a genere humano semideis et nymphis et diis rusticis, transferas ipsos in caelum ac genus humanum inter se debacchari permittas. Sic enim sua stultitia satis superque punietur». Atque, inquit Iuppiter, nondum illos censeo dignos, qui in caelum recipiantur. DIGNAMUR
. Dignos censemus. Sic Vergilius (
. [196] AN SATIS O SUPERI
. Hoc argumento a maiori sumpto colligit genus humanum omnino esse perdendum. Nam si mihi, inquit, cui imperium est et deorum et hominum, insidias struere Lycaon feritate sua notissimus est ausus, quo modo dii minores ab humano genere poterunt esse tuti? [197] HABEOQUE REGOQUE
. Hoc est contineo et guberno. Graecum autem verbum expressit: nam ἐχω et «habeo» et «contineo» significat. [198] NOTUS
. Nobilis et famosus sua feritate. Lycaon autem Pelasgi filius Lycosuram urbem in Lycaeo monte aedificavit Iovemque Lycaeumque appellavit et Lycaea certamen in Iovis Lycaei honorem instituit, ut Pausanias (VIII 2, 1) scribit, ac infantem in Iovis ara primus omnium immolavit. Unde locus fabulae datus videtur. [199] CONFREMUERE OMNES
. Simul omnes fremuere et murmuravere facinoris immanitate commoti. STUDIIS ARDENTIBUS
. Inflammatis voluntatibus. [200] DEPOSCUNT
. SIC CUM MANUS IPSA SAEVIT
. In Augusti gratia haec ab Ovidio referuntur: ut, inquit, totum genus humanum Iulii Caesaris indigna caede commotum est, qua in senatu ab ingratis impiisque civibus fuit affectus, sic dii auditis Iovi structis insidiis inflammati sunt. Tametsi de coniurationibus et insidiis contra Augustum Caesarem structis haec mihi dicta potius esse videntur. Sic enim et Iovi et deorum indignationi pulcherrime acut scribit Suetonius (
. De insidiis autem Augusto structis potius esse intelligendum, quam de Iulii Caesaris caede facile ex ipsius Ovidii verbis percipi potest, cum inquit (I 204-205):
. Hoc vero ab istis Scalforniis, si quo ingenio iudiciove forent, notandum erat. Mihi certe prior expositio, ut de Iulii Caesaris caede intelligamus, non probatur. MANUS IMPIA
. Impiorum coniuratorum multitudo: nam sexaginta et amplius, Caio Cassio Marcoque et Decimo Bruto principibus, ut refert Suetonius (SAEVIT EXSTINGUERE
. Saevit ut exstingueret; poetica enim locutio est. [201] SANGUINE CAESAREO
. Iulii Caesaris caede, sive potius Augusti ,qui Iulii Caesaris filius fuit adoptivus. [202] ATTONITUM
. Stupefactum. ROMANUM NOMEN
. Quod Iulius Caesar Augustusque filius eius gestis suis clarissimum reddiderat. [204] NEC TIBI GRATA MINUS PIETAS
. Non minus, inquit, pietas populi Romani, qui tuos insidiatores ultus est, tibi grata fuit, quam Iovi deorum indignatio, quam conceperunt cum audissent insidias Iovi ipsi a Lycaone fuisse structas. [205] QUI POSTQUAM VOCE MANUQUE
. Gestum exprimit eorum qui silentium indicunt. [206] COMPRESSIT
. Compescuit. [207] SUBSTITIT UT CLAMOR
. Postquam cessavit clamor, Iovis auctoritate cohibitus. [208] SILENTIA RUPIT
. Locutus est. Sic Vergilius (
[209] ILLE QUIDEM
. Lycaon, inquit, ille feritate conspicuus poenas dedit: nam solvere poenas est «pati poenas» et «sustinere». CURAM HANC DIMITTITE
. Ipsum deposcendi ad poenam; est autem parenthesis. [210] QUOD TAMEN ADMISSUM
. Quamvis, inquit, dederit poenas Lycaon, volo vos tamen docere et peccatum quod admisit et poenam qua fuit effectus.[211] CONTIGERAT NOSTRAS
. Narrat Iuppiter quemadmodum inquisiturus hominum scelera e caelo descendit in terras susceptaque humana figura orbem terrarum peragrarit ac tandem ad Lycaonem Arcadiae regem hospites crudelissime interficientem pervenerit; quem in lupum idcirco se ait commutasse, quod se quoque interficere conatus est. INFAMIA TEMPORIS
. Ignominia saeculi, quo teterrima quaeque scelera committebantur. [212] QUAM CUPIENS
. Deus enim vult omnes homines bonos esse. [213] LUSTRO
. Peragro, circumeo. Alias lustrare est «purgare» et «illustrare». [214/215] LONGA MORA EST ENUMERARE
. Longa mora esset, inquit, si enumerare vellem quantum ubique sceleris invenerim. NOXAE
. Culpae, sceleris. Noxa enim «culpam» et «scelus» et «maleficium» significat, unde MINOR VERO
eo quod verum erat. Maiora namque scelera et plura ab Iove deprehensa fuere quam ferebantur. [216] MAENALA TRANSIERAM
. Describit iter quo ad Lycaonem pervenit. Maenalus autem et urbs et mons est Arcadiae celeberrimus a Menelao Arcadis filio denominatus. LATEBRIS
. Latibulis. [217] ET CUM CYLLENE
. Cyllene mons Arcadiae Mercurio dicatus, unde etiam PINETA
. Loca pinis consita ut oliveta. LYCAEI
. Mons est Arcadiae Lycaeus Pani sacer. [218] ET INHOSPITA
. Inhospitalia. ARCADOS TYRANNI
. Lycaonis Arcadiae regis. Cum autem Lycaon multo ante Troica tempora fuerit, mirandum est cur poeta sub persona praesertim Iovis ipsum Vergilius (
. Usus deinde optinuit, ut pro eo demum poneretur, qui damnatum crudeliter abuteretur. Arcas sane et proprium filii Callistus nomen est et gentile, unde TRAHERENT CUM SERA CREPUSCULA NOCTEM
. Hoc est cum advesperasceret. TRAHERENT
. Adducerent. SERA CREPUSCULA
. Crepusculum dicitur dubia lux. Nam crepetus «dubium» significat. Unde et decrepiti senes dicuntur, quorum vita in dubio est constituta. [220] SIGNA DEDI
. Hoc est significavi me esse deum. PRECARI
. Colere ac venerari. [221] PIA VOTA
. Piorum preces. [222] MOX AIT EXPERIAR
. Primo, inquit, Lycaon piorum vota, qui me venerabantur, irridere coepit, deinde periculum facere de mea divinitate cogitavit. DISCRIMINE APERTO
. Manifesto periculo hoc est experientia. [223] NEC ERIT DUBITABILE VERUM
. Nemo, inquit, poterit dubitare an deus sit mortalis. Si enim deus erit, interfici non poterit. Sin homo fuerit, facile perimetur. [224] NEC OPINA
. Inopinata. [226] NEC CONTENTUS EO
. Nec satis, inquit, ei visum est me velle perdere, nisi etiam mihi in cenam carnes humanas partim elixas, partim tostas apposuisset. DE GENTE MOLOSSA
. Molossi populi sunt Epiri, a quibus bello victis Lycaon obsides acceperat, quorum unum iugulavit, ut ipsum Iovi apponeret epulandum. [227] RESOLVIT
. Aperuit. [228] SEMINECES ARTUS
. Semimortua membra et adhuc palpitantia. [229] MOLLIT AQUIS
. Coquit et mollia reddit. [230] QUOS SIMUL IMPOSUIT MENSIS
. Postquam, ait, humanae illae carnes mihi appositae fuerunt, ego statim aedes Lycaonis incendio corripui, dignas quae in tam crudelem damnum everterentur. Ceterum ipse territus in silvas aufugit et in lupum feritati suae maxime conveniens animal fuit commutatus. VINDICE FLAMMA
. Ultrice. [231] TECTA
. Domum; a parte enim totum intelligimus. DIGNOS PENATES
. Qui incenderentur, cum tam sceleratum damnum pati possent. [232] TERRITUS
. Incendio aedium perterritus. [233] EXULULAT
. Valde ululat; iam enim in lupum fuerat conversus. Nam ululare, quod facticium est verbum, luporum est proprium. [233/234] AB IPSO / COLLIGIT OS RABIEM
. Quia, inquit, loqui non poterat, in rabiem actus est, quam ab hominibus in pecudes transtulit. [235] ET NUNC QUOQUE
. Quamadmodum cum erat homo. [236] IN VILLOS ABEUNT VESTES
. In pilos, inquit, vestes mutatae fuerunt, brachia autem in crura; sicque Lycaon in lupum fuit conversus. Quod quidem idcirco fingitur, quia Lycaon avaritiae deditus ex rapto tamquam lupus vivebat. Avari namque lupis, qui numquam satiantur pecudum caede, quam simillimi esse videntur. Homines autem in lupos converti rursusque restitui sibi falsum esse contendit Plinius (
. Haec vero Plinius fabulosa esse putat. [237] ET VETERIS
. Adhuc, inquit, signa pristinae formae retinet. Nam eandem et canitiem et vultus violentiam habet, oculi praeterea ipsi ut prius lucent ac demum eandem feritatem, quam etiam prius exercet. [240] OCCIDIT UNA DOMUS
. Postea quam Iuppiter exemplo Lycaonis ostendit quam tetris sceleribus infecti sint homines, concludit totum genus humanum penitus esse perdendum. Sicque poeta fabulam ac mutationem cum mutatione connectit. Narraturus enim quemadmodum lapides a Deucalione et Pyrrha post terga iacti partim in mares, partim in feminas fuere conversi,ante describit diluvium, quo genus humanum fuit exstinctum. SED NON DOMUS UNA PERIRE
. Omnes, inquit, hominum domus sunt evertendae, non una. Ubique enim nefanda scelera perpetrantur. [241] FERA ERINNYS
. Feritas, impietas. Erinnys enim dicitur furia infernalis discordia contentioneque gaudens. Sunt autem Erinnyes deae ultrices impietatis in parentes dictae, ut etymologici (IN FACINUS IURASSE PUTES
. Posses, inquit, putare omnes homines se mala perpetraturos coniurasse. FACINUS
. Scelus, quamvis in bonam quoque accipiatur partem.[242] DENT OCIUS OMNES POENAS
. Hoc est cito ac repente omnes puniantur. «Dare» et «persolvere poenas» dicuntur qui puniuntur. [243] SIC STAT SENTENTIA
. Talis est, inquit, sententia mea, ut omnes perdantur. STAT
. Fixa est et immota. Est autem parenthesis. [244] DICTA IOVIS
. Omnes, inquit, dii Iovis sententiam partim verbis, partim nutu approbavere. [245] ASSENSIBUS
. Nutibus et manibus se Iovi assentire significant. [246] IACTURA
. Perditio. [247] ORBAE
. Privatae. [248] ROGANT
. Interrogant Iovem. [248/249] QUIS SIT LATURUS IN ARAS / THURA
. Quis sit diis sacrificaturus. [249] POPULANDAS
. Vastandas ac depraedandas. [250] SIBI ENIM FORE CETERA CURAE
. Subaudiendum est REX SUPERUM
. Iuppiter. [252] ORIGINE MIRA
. Quia lapides, ut paulo post narrabit (I 318), in homines fuere conversi, quod quidem maxime mirandum est. [253] IAMQUE ERAT
. Statim, inquit, Iuppiter fulminibus genus humanum perdidisset, nisi veritus esset ne caelum quoque terrarum incendio conflagraret, cum praesertim in fatis meminerit esse, ut aliquando totus mundus igne absumatur. Quare non fulminibus, sed aquarum inundatione genus humanum perdere decrevit. IAMQUE
. Statimque. [254] SACER AETHER
. Sacrum caelum. TOT AB IGNIBUS
. Quot opus esset ad totam terram comburendam. [255] CONCIPERET
. Contraheret. TOTUS AXIS
. Totum caelum. Synecdoche est: axis enim, qui pars est caeli, pro toto ponitur caelo. Nam axis proprie illud est plaustri lignum circa quod rotae vertuntur, ad cuius similitudinem axis in mundi sphaera vocatur, circaESSE QUOQUE IN FATIS
. In dispositione fatorum. Alia ratio est qua deterritus est ab incendio Iuppiter, ne id eveniret quod in fatis esse sciebat, ne videlicet totus mundus conflagraret. Est autem fatum, ut Stoici (ap. DIO. LAERT. VII 138) aiunt, connexa rerum series per quam mundus administratur. AFFORE
. Adventurum esse. [258] ET MUNDI MOLES
. Machina mundi. OPEROSA
. Multi operis. LABORET
. In labore et periculo propter incendium futura sit. Hoc autem maxime cum dogmate christiano convenit: nos enim credimus mundum in novissimo die conflagraturum. [259] TELA REPONUNTUR
. Fulmina a Cyclopibus confecta. Cyclopes enim Iovi fulmina confecisse dicuntur. Fuerunt autem populi Siciliae, unum in media fronte oculum habentes. [260] POENA DIVERSA
. Contraria. Diluvium enim incendio contrarium est. [261] NIMBOS. Pluvias. DEMITTERE
. Deorsum mittere. [262] PROTINUS AEOLIIS
. Statim, inquit, Iuppiter clausis in spelunca iis ventis, qui inducunt serenitatem, Austrum pluvia gaudentem emisit. IN AEOLIIS ANTRIS
. In Aeoli speluncis. Notius est autem Aeolum, Iovis ex Acesta filium, regem esse ventorum, quam ut hoc loco sit exponendum. Quod quidem idcirco fictum est, quod ut Plinius (
Cum enim septem insularum iuxta fretum siculum, quae ab illo Aeoliae fuerunt cognominatae, princeps esset ac ex nebulis et fumo Hierae insulae ardentis ventos praediceret futuros, creditus est illos in sua habere potestate. [263] FLAMINA. A «flando» venti
. Postquam, inquit, Notus manibus nebulas compressit, maximae pluviae esse coeperunt. [269] MADIDIS NOTUS EVOLAT ALIS
. Eleganter Austri venti describit effigiem. Sic enim apud priscos pingebatur. Alae autem ventis assignantur propter velocitatem. [265] TECTUS VULTUM
. Hoc est tectum vultum habens. Est autem poetica synecdoche. PICEA CALIGINE
. Nigris nubibus. Nam Auster nubilosus est ventus. [266] BARBA GRAVIS
. Plena. NIMBIS
. Pluviis. UNDA
. Aqua. [267] RORANT
. Stillant in roris similitudinem. [268] UTQUE MANU LATE
FIT FRAGOR
. Strepitus proprie rerum fractarum. DENSI NIMBI
. Crebrae pluviae. [271] CONCIPIT IRIS AQUAS
. Iris nuntia Iunonis a poetis fertur, interdum autem etiam Iovis. Est etiam versicolor ille arcus qui fit in aere, ut scribunt physici, ex reflexione radiorum solis lunaeve in nubibus pluviae tempore. Dicta est autem Iris παρὰ τοῦ εἴρω quod est «dico»,quod futura praenuntiet.Fluvius est etiam Iris necnon herba, quam Plinius (STERNUNTUR SEGETES
. Frumenta in agris existentia in terram ab aquis deiiciuntur. Seges autem dicitur frumentum nondum demessum. Sternere vero interdum «in terram deiiciere», interdum significat «cooperire», ut cum dicimus «sterneCOLONIS
. Agricolis. [272/273] VOTA DEPLORATA
. Spes valde ploratas; vota autem vocat frumenta multis votis et precibus expetita.[273] IRRITUS
. Vanus ac sine ullo fructu. [275] CAERULEUS FRATER
. Periphrasis Neptuni. AUXILIARIBUS UNDIS
. Auxilium afferentibus ad perdendum genus humanum. Auxiliares autem milites proprie dicuntur, qui a sociis in auxilium mittuntur. [276] CONVOCAT HIC AMNES
. Deos fluviorum. Amnis enim fluvius dicitur ab «ambiendo», ut Varro (TYRANNI SUI
. Regis sui. Tyrannus namque apud antiquos in bonam quoque accipiebatur partem, ut paulo ante scripsimus (I 218). [277] HORTAMINE
. Hortatu, exhortatione. [279] APERITE DOMOS
. Fontes, qui fluviorum domus esse videntur. MOLE
. Obstaculo. [280] FLUMINIBUS
. Fluxibus. TOTAS HABENAS
. Translatio ab equis sumpta, qui habenis inhibentur. [282] DEFRENATO
. Effrenato ac sine ullo retinaculo. [283] IPSE
. Neptunus. TRIDENTE SUO
. Ut Iovi fulmen, sic Neptuno tridens attribuitur, quo dum percutit terram semper fit terraemotus. [285] EXPATIATA
. Late sparsa. [287] PENETRALIA CUM SUIS SACRIS
. Hoc est penetralia cum diis Penatibus. Nam ut Sextus Pompeius (FEST. p. 231 Lindsay s.v.
. RAPIUNT
. Vi abstrahunt. [288] SI QUA DOMUS MANSIT
. Ordo est: INDEIECTA
. Non deiecta in terram. CULMEN TAMEN
. PRESSAE
. Submersae. SUB GURGITE
. Sub mari; est autem tapinosis. Nam Sic Vergilius (
. Inde fit verbum «ingurgito», quod et «devoro» et «repleo» significat. Unde Macrobius in
. [291] NULLUM DISCRIMEN
. Nullam discretionem ac differentiam. Alias discrimen «periculum» significat. [292] OMNIA PONTUS ERAT
. Omnia mare occupaverat. Pontus autem proprie id mare est quod Euxinum appellatur. Sed pro quocumque mari frequenter ponitur. Pontus vero dictus est παρὰ τοῦ πένεσθαι quod in mari maxime laboratur. Pontus etiam provincia est Asiae Bithyniae finitima Euxinoque adiacens, unde OCCUPAT HIC COLLEM
. Alius, inquit, ex hominibus in montem confugiebat; alius in cymbam. Proprie autem occupari dicuntur loca possessoribus vacua. CYMBA ADUNCA
. Perite: nam cymbae et proram et puppim aduncas habent. [294] ET DUCIT REMOS
. Remigat. [295] VILLAE
. Villa proprie dicitur domus in agro. [296] SUMMA IN ULMO
. Sic Horatius (
. [297] SIC FORS TULIT
. Sic casu evenit; est autem parenthesis. ANCHORA
quidem a Latinis aspiratur, quamvis apud Graecos aspiratione careat. Est autem anchora instrumentum ferreum quod ad continendas naves in mare iaci consuevit. Unde anchorarii funes dicuntur, quibus anchorae ligantur. [298] VINETA
. Loca dicuntur vineis et vitibus consita. [299] ET MODO
. Paulo ante. GRACILES CAPELLAE
. Macrae et agiles caprae. GRAMEN
. Herbam, speciem pro genere posuit. [300] DEFORMES PHOCAE
. Turpes et vastae; phocae a Latinis vituli marini appellantur. [302] NEREIDES
. Nymphae sunt marinae a Nereo patre appellatae. DELPHINES
. Delphin et delphinus, a genitivo graeco INCURSANT
. Frequenter currunt. AGITATA
. Impulsa. ROBORA
. Ligna ac truncos. PULSANT
. Percutiunt. [304] NAT
. Natat. Est autem perquam lasciva et lepidissima descriptio, quam quidem Seneca (UNDA VEHIT TIGRES
. Tigris fera est truculenta mirandae velocitatis in Armenia Indiaque nascens. Tigris etiam est fluvius Armeniae a velocitate qua decurrit sic appellatus. Nam NEC VIRES FULMINIS APRO
. Tanto impetu apri venatores aggrediuntur, ut vires fulmini similes habere dicantur. [306] ABLATO
. Abrepto ab undis. [307] UBI SISTERE POSSIT
. In quibus terris se firmare possit. Sistere autem est stare facere; idem vero cum «sto» verbo praeteritum habet et supinum. [308] VOLUCRIS VAGA
. Hirundinis est periphrasis. Nam hirundines vagos maxime volatus habent. LASSATIS
. Defatigatis. [309] OBRUERAT TUMULOS
. Cooperuerat montes. Obruere namque est aqua terrave operire. Tumuli vero montes dicuntur a «tumore». [310] PULSABANT
. Percutiebant. NOVI FLUCTUS
. Magnae undae et inusitatae. MONTANA CACUMINA
.Montium summitates. [311] MAXIMA PARS
. QUIBUS UNDA PEPERCIT
. Hoc est qui submersi non fuerunt, fame periere. [313] SEPARAT AONIOS
. Topographia et loci descriptio. Montem enim Parnassum describit, in cuius cacumen sua altitudine ab undis tutum Deucalion et Pyrrha se receperunt. Phocis regio est inter Boeotiam et Atticam, a Phoco denominata, in qua mons Parnassus duobus collibus eminens conspicitur. AB ACTAEIS ARVIS
. Ab Attica regione. Nam Attica ab Acte vel ab Actaeone rege vel a litore quod ἄκτη dicitur fuit appellata. Est enim maritima regio ac fere litus esse videtur. [314] TERRA FERAX
. Fertilis. [316] MONS
nomine Parnassus. Parnassus mons est Phocidis a Parnasso antiquissimo vate cognominatus, unde PETIT ASTRA
. Tendit in altum sidera versus. DUO
. Duobus cacuminibus, quorum alterum Tithoreum, alterum Hymapeum appellat Herodotus (VIII 32). Quamvis Servius (HIC UBI DEUCALION
. Deucalion Promethei filius vir integer ac pius una cum Pyrrha uxore diluvio invalescente ad cacumen Parnassi confugit, ubi post finitum diluvium Themidem consuluerunt, quo modo genus humanum reparare possent. Quibus Themis respondit id posse reparari, si Antiquae Matris ossa post terga iecissent, quae Deucalion lapides esse coniectavit. Nam lapides ossa terrae videntur esse, quae antiquissima omnium est mater. Qui igitur lapides a Deucalione fuerunt post terga iacti, in mares; qui a Pyrrha, in feminas fuere conversi. Hoc autem idcirco fictum est quod, ut scribit Eusebius in HIC UBI
. Eleganter NAM CETERA
. Parenthesis est; reliqua, inquit, loca mare occupaverat. [319] CUM CONSORTE TORI
. Hoc est uxore. Nam uxor lecti mariti consors est. [320] CORYCIDAS NYMPHAS
. Corycum antrum est Parnassi nymphis sacrum, unde Corycides nymphae dicuntur; est autem forma patronymica pro possessiva. Est etiam Corycus Ciliciae et urbs et mons et antrum, ubi optimum nascitur crocum. Est praeterea Corycus, ut Stephanus (Byz. pp. 401-402 Meineke s.v. Κώρυκος) scribit, mons Ioniae altissimus et portus et insula; est et promontorium Cretae et portus Aethiopiae Corycia appellatus. ET NUMINA MONTIS
. Apollini, Baccho et Musis Parnassus dicitur esse consecratus. [321] FATIDICAMQUE THEMIM
. Themim archana fatorum praedicentem. Themis autem filia Caeli et Terrae fuisse scribitur, quam Iuppiter nuptias suas fugientem in Macedonia assecutus compressit Minervamque sustulit. Dea vero fuit quae, ut inquit Sextus Pompeius (FEST. p. 505 Lindsay s.v. NON ILLO MELIOR QUISQUAM
. IUPPITER UT LIQUIDIS STAGNARE
. Postea quam, inquit, Iuppiter vidit totum orbem terrarum sic aquis esse obrutum, ut stagnum esse videretur ac ex hominibus solos Deucalionem et Pyrrham superesse, reducta serenitate diluvium ita decrescere coepit, ut terrae coeperint apparere. STAGNARE
. Stagnum et lacum esse effectum; stagnare enim proprie dicuntur terrae aquis non defluentibus coopertae. Stagna siquidem paludes lacunaeque ac lamae vocantur. [325/326] SUPERESSE
. Supervivere. [327] INNOCUOS
. Insontes, innocentes. [328] NUBILA DISIECIT
. Nubes dissipavit. NIMBIS AQUILONE REMOTIS
. Ab Aquilone depulsis. Est enim Aquilo ventus nubila expellens ac serenitatem inducens. [329] ET CAELO TERRAS OSTENDIT
. Eleganter. Nam ita aquis tegebantur, ut aeri occultae essent terrae. CAELO
. Aeri. [330] IRA MARIS
. Tempestas. MANET
. Permanet, perstat, perseverat. TRICUSPIDE TELO
. Periphrasis est tridentis. Tres enim cuspides habet, unde et tridens dictus est. [331] MULCET AQUAS
. Mitigat mare tumidum atque iratum. RECTOR PELAGI
. Neptunus maris deus. Pelagus autem est mare profundum dictum, quod prope terram sit κατ'ἀντίφρασιν: nam ex πέλας quod est «prope» et γῆ «terra» compositum esse videtur. Longe siquidem a terra recessit. [332] INNATO MURICE
. Ingenitis muricibus. Singularis enim pro plurali frequenter ponitur et contra. Est autem murex concha, ex cuius sanguine purpureus conficitur color. TECTUM HUMEROS
. Synecdoche poetica. Tectos enim et coopertos humeros habentem intelligimus. [333] CAERULEUM TRITONA
. Caeruleum mare proprie dicitur et quicquid colorem habet maris. Triton autem fertur esse tubicem Neptuni, cui mandat ut receptui canat fluviosque in suos fontes revocet. CONCHAQUE SONANTI
. SIGNO DATO
. Facto signo ut redeant. [335] CAVA BUCINA
. Describit concham, qua pro tuba uti solet Triton. [336] TORTILIS IN LATUM
. Retorta in latitudinem. QUAE TURBINE CRESCIT AB IMO
. Quae ab ore angusto incipit, et in amplum desinit, ad turbinis similitudinem. [337] BUCINA QUAE IN MEDIO
. Elegans anadiplosis, qua bucinae laus exprimitur. Cum enim inflatur litora resonant. CONCEPIT UBI AEREA
. Postquam inflari coepit. [338] SUB UTROQUE PHOEBO
. Sole et oriente et occidente. Est autem hyperbole poetica; ab oriente enim ad occidentem tubae illius sonitum audiri affirmat, quod omnem excedit veritatem. TUM QUOQUE UT ORA DEI. Hoc est postquam ori Tritonis fuit admota.
. Ad templa; nam delubrum modo «simulacrum dei», modo «templum» significat. Delubrum quidem, ut ait Festus (p. 64 Lindsay s.v. RORANTIA. Stillantia. [340]
. Themidis. [373] IUSSOS RECESSUS
. Regressus fluviorum a Neptuno imperatos. [342] COERCUIT
. Inhibuit et continuit. [343] IAM MARE LITUS HABET
. Quo paulo ante carebat. [344] SUBSIDUNT
. Diminuuntur et minus profunda fiunt. [346] POSTQUE DIEM LONGAM
. Post longum tempus. NUDATA
. Foliis privata atque spoliata. [348] REDDITUS ORBIS ERAT
. Hoc est sibi ipsi orbis restitutus esse videbatur. [349] DESOLATAS
. Destitutas animantibus. [350] LACRIMIS OBORTIS
. Repente natis. [351] O SOROR O CONIUNX
. Pathetica est oratio et affectus plena, qua Deucalion maximopere sibi Pyrrham devincit. [352] ET PATRUELIS ORIGO
. Deucalion et Pyrrha patrueles fuerunt; nam Iapetus duos sustulisse filios dicitur, Prometheum, qui Deucalionem, et Epimetheum, qui Pyrrham genuit. [353] DEINDE TORUS
. Lectus et nuptiae. [358] EREPTA
. Liberata ab hoc diluvio. [359] MISERANDA
. Misericordia digna. [363/364] PATERNIS ARTIBUS
. Nam Prometheus, ut superius iam diximus (I 76), terram in imaginem hominis figuravit eique animam ex igne eductam immisit. [364] INFUNDERE
. Immittere. [365] GENUS MORTALE
. Genus humanum. [366] SIC VISUM EST SUPERIS
. Parenthesis est qua uti solemus, cum causam alicuius rei assignare nescimus. HOMINUMQUE EXEMPLA MANEMUS
. Exempla pro exemplaribus posuit. Exemplum est enim quod aut sequamur aut vitemus. Exemplar autem est ex quo aliud simile faciamus. [368] PER SACRAS SORTES
. Per sacra oracula et deorum responsa. [369] CEPHISIDAS UNDAS
. Cephisus fluvius est ad Parnassi radices, unde patronymicum finxit poeta. Est etiam Cephisis palus, in quam Cephisus ipse ingreditur. [370] ET NONDUM LIQUIDAS
. Nondum puras ac limpidas, sed limo turbidas. SED IAM VADA NOTA SECANTES
. Sed iam alveos suos tenentes; neque enim ripis egrediebantur. Secare namque interdum «incidere», interdum «tenere» significat. Unde sectas philosophorum dictas esse, Servius (
. Vergilius (
. [371] INDE UBI
. Antiqui templa ingressuri deosque precaturi, id quod nos quoque facimus, prius se aqua aspergebant; quam consuetudinem Deucalion et Pyrrha diis supplicaturi servarunt. IRRORAVERE
. Inspersere. LIBATOS LIQUORES
. Haustas aquas. [372/373] SACRAE DEAE
AD DELUBRA
QUORUM FASTIGIA
. Summitates. Nam fastigium est altitudo ac summitas cuiuscumque operis. [373/374] TURPI
. Muscus herbula est minutissima in locis umidis nascens. [374] SQUALEBANT
. Squalida et deturpata erant. STABANTQUE SINE IGNIBUS ARAE
. Altaria sine sacrificiis erant. UT TEMPLI TETIGERE GRADUS
. Modum adorandi pulchre describit. [375] PROCUMBIT
. Procidit. [376] PRONUS
. Supplex. [377] PRECIBUS IUSTIS
. Precibus iustorum hominum. [378] REMOLLESCUNT
. Mollia et misericordia fiunt. [379] DIC THEMIS
. Themis Caeli et Terrae filia fuisse ab Hesiodo (MERSIS REBUS
. Deletis et oppressis. [381] SORTEMQUE DEDIT.
Oraculum et responsum quod subiicitur. [382] ET VELATE
. Operite et tegite. [384] OBSTUPUERE DIU
. Per longum tempus stupentes fuere admirati quidnam sibi vellet tale responsum. RUPIT SILENTIA VOCE
. Locuta est. [386] PAVIDO ORE
. Pro ipsa pavida. Est enim hypallage. PAVETQUE
. Quia timet. Causa est namque qua Pyrrha merito vult videri veniam rogare. [387] MATERNAS UMBRAS
. Matris animam. [388] REPETUNT
. Mentem revolvunt. CAECIS LATEBRIS
. Ob scuris velaminibus. [389] VOLUTANT
. Cogitant. [390] INDE PROMETHIDES
. Deucalion Promethei filius. Prometheus autem dictus est quod «praevideat» consilia quasi προμήδεις (sic), mutatione δ in θ; μήδεα namque «consilia» dicuntur. Unde etiam pro prudente accipitur. Epimetheus pro imprudente, qui postea quam aliquid mali passus est consilium capit. EPIMETHIDA
. Pyrrham Epimethei filia.[391] MULCET
. Mitigat ac solatur. SOLLERTIA
. Ingenium, prudentia; proprie autem acumen ingenii ac NULLUM NEFAS
. Nullam impietatem. SUADENT
. Mandant, iubent; tametsi suadere proprie «hortari» significat. [393] MAGNA PARENS TERRA EST
. Recte oraculum interpretatus est Deucalion. Nam terra merito CONIUGIS AUGURIO
. Mariti vaticinio. TITANIA
. Pyrrha, Iapeti titanis neptis. [397] DIFFIDUNT
. Non credunt. SED QUID TEMPTARE NOCEBIT?
VELANTQUE CAPUT
. Tegunt, cooperiunt. [399] SUA POST VESTIGIA
. Post sua terga. Vestigia autem pedum signa dicuntur, sed frequenter pro ipsis pedibus ponuntur. MITTUNT
. Iaciunt. [400] QUIS HOC CREDAT?
Parenthesis cum interrogatione admirationis plena, qua id quod incredibile est, verisimile fieri videtur; cum enim id prisci testentur, nobis quoque est credendum. VETUS
. Antiquitas, quae maximae est auctoritatis. Hoc autem idcirco fingitur quod Deucalion rex Thessaliae, post diluvium quo tota Graecia fuit inundata, rudes homines ac feros moribus ac legibus instruxit, quibus duritiem omnem ac feritatem deposuere. [402] MOLLIRI
. Mollia fieri. DUCERE FORMAM
. Accipere formam et figuram humanam. [403] MITIOR
. Mollior. [404] UT QUAEDAM
. Quandam quidem, inquit, formam habere videbantur saxa illa, sed non humanam aperte prae se ferebant figuram. Talem autem habebant, qualem statuae marmoreae inchoatae. [405] SED UTI
. Sed tamquam. [406] NON EXACTA
. Exculta, perfecta. RUDIBUS SIGNIS
. Impolitis inelaboratisque statuis. Signa enim etiam «statuas» significant. [407] QUAE TAMEN EX ILLIS
. Terrenae, inquit, partes lapidum molles et umidae in corpus fuere conversae. Solidae vero et durae in ossa. Venae autem in venas; nam et lapides venas suas habent. [408] CORPORIS
. Carnis. Corpus enim proprie viventium dicitur, caro mortuorum. [411] SUPERORUM NUMINE
. Deorum voluntate. [412] TRAXERE
. Concepere. FACIEM VIRORUM
. Figuram marium. [414] EXPERIENS LABORUM
. Patiens laborum. Sic Vergilius (
. Unde homines nati durum genus. [415] ET DOCUMENTA
. Experimenta; alias documenta sunt exempla, ut ait Varro (QUA SIMUS ORIGINE NATI
. Quam originem simus sortiti facile ostendimus nos de lapidibus esse generatos. [416] CETERA DIVERSIS
. Reliqua, inquit, animalia ex terra umida et sole calefacta orta sunt, id quod fieri posse facile Aegyptus est documento; nam post Nili inundationem, glebae in varias animalium figuras commutantur. Haec autem idcirco a poeta interferuntur, ut commodius Daphnes in laurus metamorphosin cum superiore connectat. [418] UDAE PALUDES
. Umidae. [419] AESTU
. Fervore. [420] VIVACI SOLO
. Terra vitam subministranti. CEU MATRIS IN ALVO
. Tamquam in utero matris. [421] CEPERE
. Concepere, contraxere. FACIEM ALIQUAM
. Formam et figuram. [422/423] SEPTEMFLUUS NILUS
. Exemplo declarat reliqua animalia sponte fuisse orta. Nilus autem fluvius singulis quibusque annis Aegyptum inundans fecundam non solum frumentorum, sed variorum quoque animalium eam reddit. SEPTEMFLUUS
. Idcirco dicitur quod septem ostiis in mare erumpit, quorum nomina haec a Diodoro (I 33,7) memorantur: Pellusiacum, quod ad orientem vergit, Taniticum, Mendesium, Phaniticum, Sebeniticum, Bolbiticum, Canopicum. Nili autem ortus adeo est incertus, ut ipsum ALVEO
. Syneresis est duarum vocalium in unam. [424] AETHEREO SIDERE
. Igneo sole. [426] MODO COEPTA
. Tantum PER IPSUM / NASCENDI SPATIUM QUAEDAM IMPERFECTA
. Hoc est propter breve nascendi tempus imperfecta videntur quaedam. Est autem dialyton. [430] QUIPPE UBI TEMPERIEM
. Ex umore et calore secundum physicos ait omnia generari. [432] CUMQUE SIT IGNIS AQUAE PUGNAX
. Quamvis, inquit, ignis aquae sit contrarius, calor tamen cum umore commixtus omnia generat. [433] ET DISCORS CONCORDIA
. Acute dictum, quamvis fatue videatur. Nam calor et umor separati pugnant et discordes sunt, iuncti atque mixti concordes ad agendum atque generandum videntur. FETIBUS
. Partubus. [434] LUTULENTA
. Lutosa. [435] RECANDUIT
. Calefacta fuit. [437] REDDIDIT
. Repraesentavit ac restituit. [438] ILLA QUIDEM NOLLET
. SEDTE QUOQUE MAXIME PYTHON / TUM GENUIT
. Pythonem maximum serpentem ex terra ortum esse ab Apollineque fuisse interfectum narratur, a quo et Pythius Apollo fuit cognominatus et Pythia ludi ad perpetuam rei memoriam fuere instituti, in quibus qui vicisset aesculea corona, antequam laurus esset, coronabatur; est autem apostrophe ad serpentem. Python autem non solum in masculino, sed etiam feminino genere usurpatur. Hic vero serpens Latonam instinctu Iunonis stimulasse ac fere per totam orbam terrarum persecutus fuisse antequam Apollinem et Dianam pareret, in TANTUM SPATII DE MONTE TENEBAS
. Acclamatio est, qua magnitudo serpentis declaratur. TENEBAS
. Occupabas. [441] DEUS ARCITENENS
. Apollo, qui cum arcu et pharetra pingebatur. [442] CAPREISQUE FUGACIBUS
. Capreae caprae sunt silvestres velocissimae. [443] EXHAUSTA
. Evacuata. PHARETRA
autem sagittarum est repositorium, dicta παρὰ τοῦ φέρειν τὰ τιτρώσκοντα hoc est «a ferendis iis quae vulnerant». [444] PER VULNERA NIGRA
. Hypallage est: nigrum enim venenum per vulnera effusum intelligimus. [448] HIC IUVENUM QUICUMQUE
. Quisquis, inquit, Pythia vicisset ROTAVE
. Vel curru, ut a parte totum intelligamus. [449] AESCULEAE FRONDIS HONOREM
. Coronam ex frondibus aesculi confectam. Nam aesculus arbor est glandifera, quod prisci ex illius fructu escam sumerent. [450] NONDUM LAURUS ERAT
. Concinne mutationem sequentem cum superioribus connectit. Assignans enim causam cur Pythiorum victores aesculeam coronam acciperent; laurum, quam postea qui vicissent fuere coronati, nondum fuisse ait. Sicque describit quemadmodum Daphne Penei fluvii filia ab Apolline fuit amata, qua cum nec prece nec praetio potiri posset, ad vim sese convertit. Ipsa vero fuga sibi consulens, cum in eo esset ut caperetur, patrem rogavit ut sibi auxilium ferret; ille vero precibus filiae motus eam in arborem sui nominis commutavit. Daphne enim «laurus» interpretatur, dicta quasi δαοφώνη (LONGO CRINE
. Longis capillis; ita namque Apollo pingebatur. [450/451] DECENTIA TEMPORA
. Pulchrum caput, ut a parte totum per synecdochen intelligamus. [451] PHOEBUS
autem epitheton est Apollini Solique proprium. Significat enim «purum». [452] PENEIA
. Penei fluvii filia; possessiva enim frequenter pro patronymicis et contra pro possessivis patronymica ponuntur. Aphthonius (SORS IGNARA
. Fortuna imperita, quae nullum rerum habet delectum. SED SAEVA CUPIDINIS IRA
. Sed magna dei Amoris indignatio. Cupido namque masculini generis «deum» significat «amoris», feminini vero «cupiditatem». Duos vero Cupidines esse Plato in Id quod Ovidius in
. Graeci Cupidinem DELIUS HUNC NUPER
. Quo modo in amore Daphnes Apollo inciderit, poeta describit ita perspicue, ut nulla fere opus sit expositione. DELIUS
. Apollo a Delo insula cognominatus, in qua una cum Diana natus esse perhibetur.[455] ADDUCTO NERVO
. Gestum exprimit sagittariorum. [459] TOT IUGERA
. Iugerum tantum terrae dicitur quantum par boum in die uno exarare potest. [460] STRAVIMUS
. Prostravimus, interfecimus. Sterni enim stantia dicuntur, cum in terra deiiciuntur. TUMIDUM
. Inflatum, superbia elatum. [461] NESCIO QUOS AMORES
. Cum quodam contemptu haec dicuntur, ac si diceret leves, molles atque viris negligendos. [461/462] TUA FACE
. Tibi conveniente. Fax autem Cupidini attribuitur, qua iuvenum animi amore inflammantur. [462] IRRITARE
. Provocare, stimulare. NEC ASSERE
. Arroga, vendica. [463] FILIUS HUIC VENERIS
. Cupido. FIGAT TUUS
. ELISO AERE
. Impulso. PERCUSSIS PENNIS
. Alis. Nam alatus Cupido pingitur. [467] ARCE
. Cacumine, vertice. [468] PROMPSIT
. Deprompsit, excepit. [469] DIVERSORUM OPERUM
. Contrariorum effectuum. FUGAT
. Fugere facit et depellit. [471] OPTUSUM
. Sine cuspide. [472] HOC
. Optuso. Ad propinquius enim TRAIECTA PER OSSA
. Transfixa, per ossa transeunte. [475] CAPTIVARUM
. Captarum. [476] EXUVIIS
. Pellibus. Exuviae dicuntur spolia non solum quae hominibus detrahuntur, sed etiam quae aliis animalibus. Exuviae autem ferarum pelles dicuntur. INNUPTAEQUE AEMULA PHOEBES
. Imitatrix Dianae, quae perpetua gaudet virginitate. [477] VITTA COERCEBAT
. Quo modo Daphne Dianae esset imitatrix exponit; nam neque ornatu capitis gaudebat et viros omnes aspernabatur. VITTA
. Tegmen est capitis muliebre. SINE LEGE
. Sine ordine. [478] AVERSATA
. Aspernata. [479] LUSTRAT
. Peragrat, circumit. [480] NEC QUID HYMEN
. Hymen proprie est cartilago quaedam in vulva virginis, quae in primo coitu frangi dicitur. Pro deo quoque nuptiarum, qui et Hymenaeus, ac pro nuptiis ipsis ponitur. [483] TAEDAS IUGALES
. Nuptias. A parte enim totum intelligimus. Novis enim nuptis quinque faces accensae praeferebantur, ut scribit Plutarchus in VERECUN
. Pudico et a verecundia proveniente. [485] BLANDIS LACERTIS
. Pro ipsa blanda. Sic Vergilius (
. Est enim hypallage qua frequenter poetae utuntur. [487] DEDIT HOC PATER ANTE DIANAE
. Exemplo persuadere nititur patri Daphne, ut se virginem vivere permittat. Nam et Iuppiter concessit Dianae filiae, ut perpetua frueretur virginitate. PATER
. Iuppiter. [488] ILLE QUIDEM OBSEQUITUR
. Peneus pater morem gerit tibi, inquit Ovidius. Est autem apostrophe et conversio sermonis ad puellam. DECOR ISTE
. Pulchritudo ista tua excellens. [489] TUO VOTO
. Tuae cupiditati. [491] FALLUNT
. Decipiunt. Id enim sperabat, quod minime est assecutus. [492] UTQUE LEVES STIPULAE
. Duplici similitudine et stipularum et sepium ardentium ostendit poeta, quam vehementi amore Daphnen prosequeretur Apollo. ADOLENTUR
. Ardent, comburuntur. DEMPTIS ARISTIS
. Ablatis spicis; partem enim pro toto posuit. Aristae namque partes sunt spicae acutissimae sic dictae quod primum arescant. [493] UT FACIBUS SEPES ARDENT
. Sepes ex arbustis constat, quibus ab ingressu agrorum viatores arcentur. QUAS FORTE VIATOR
.Viator a «via», sive potius a «vio» quod nisi in compositione in usu est, ut obvio de «vio» derivatur; atque is proprie dicitur, qui iter aliquid suscipit peragendum. Tametsi apud Romanos ii viatores dicebantur, qui magistratus ex agris in urbem evocabant, ut Plinius (VEL NIMIS ADMOVIT
. Vel nimis prope sepes posuit. SUB LUCEM
. Circa lucem diei advenientem. Solent enim viatores noctu faces secum ferre, quas adveniente luce iuxta sepes reliquunt. [495] IN FLAMMAS ABIIT
. Accensus et inflammatus est amore Daphnes. [496] STERILEM AMOREM
. Vanum, ex quo nullam voluptatem est habiturus. [498] ECQUID SI COMANTUR
. COMANTUR
. Ornentur, ac si diceret: «Si ornarentur capilli, multo decentiores essent». MICANTES
. Fulgentes. [499] VIDET OSCULA
. Parca ora, non basia. Est enim ab «ore» diminutivum. Os autem parvum maxime virginem commendat. [499/500] QUAE NON / EST VIDISSE SATIS
. Illa enim etiam osculari cupiebat. [500] LAUDAT DIGITOSQUE
. Morem exprimit elegantum amatorum, qui omnia amicarum suarum membra laudare solent. [501] ET NUDOS LACERTOS
. Mulierum Romanarum habitum describit, qui nunc quoque multis est in usu. [502] SIQUA LATENT MELIORA PUTAT
. Non de pudendis, ut inquit Fabius (QUINT. NEQUE REVOCANTIS
. Neque consistitit neque remoratur cursum. REVOCANTIS
. Apollinis. [504] NYMPHA PRECOR
. Hac oratione Apollo conatur Daphne persuadere ne se fugiat, sed in suos deveniat amplexus. [505] NYMPHA MANE
. Elegans repetitio amatoriae orationi maxime SIC AGNA LUPUM
. His similitudinibus ostendit Apollo se ut hostem a Daphne vitari, cum ipsam amore captus sequatur. Est autem hypozeugma: PENNA TREPIDANTE
. Cum quodam timore properantibus alis. Aquila vero ab «aquilo» hoc est fulco et subnigro colore est dicta, quamvis quidam ab «acute videndo» illam denominatam velint, ut scribit Pompeius (FEST. p. 20 Lindsay s.v. ME MISERUM NE PRONA CADAS
. Ex arte se sollicitum esse significat de salute puellae, qua potiri cupiebat. [509] NOTENT SENTES
. Pungant ac lacerent spinae. Sentes enim numero plurali spinae dicuntur. [510] MODERANTIUS CURRE
. Modestius, lentius. [511] FUGAMQUE INHIBE
. Contine fugam, noli fugere. [513] ARMENTA GREGESQUE
.
. Grex vero fit ex capris, porcis ovibusve et similibus etiam ex bobus, ut grex sit generalius nomen, armentum specialius. Cicero in cfr. et. SERV.
. [514] HORRIDUS OBSERVO
. Incultus custodio. [515] MIHI DELPHICA TELLUS
. Artificiose et potentiam et genus et praeclara inventa commemorat Apollo, ut ad se amandum Daphnen alliciat; horum namque singulis muliebres animi maxime capiuntur. DELPHICA TELLUS
. Delphi urbs est Phocidis ad Parnassum, ubi templum Apollinis et opibus et certis oraculis clarissimum fuit, unde oracula Delphica sunt dicta. Delphi autem fuere cognominati, quod Apollo delphini similis illuc navigavit. Delphis autem est adytum ex quinque lapidibus exstructum, opus Agamedis et Trophonii. [516] ET CLAROS
. Urbs est Lyciae Colophoni propinqua, Apollini dicata, unde et ET TENEDOS
. Tenedos insula est ad Hellespontum, una ex Sporadibus, quae prius Leucophrys fuit appellata. A Tene autem Tenedos est dicta quasi Τενοῦ ἔδος hoc est «Tenae solum», unde PATAREA REGIA
. Patara urbs est Lyciae a Pataro Apollinis et Lyciae filio appellata, in qua Apollo maxime colebatur, unde et IUPPITER EST GENITOR
. Apollo namque Iovis ex Latona filius fuisse perhibetur. PER ME QUOD ERITQUE
. Apollo se deum esse vaticinationis significat. [518] PER ME CONCORDANT CARMINA NERVIS
. Hoc est musices et harmoniae ego sum inventor. CARMINA
. Cantilenae. NERVIS
. Chordis. [519] CERTA QUIDEM NOSTRA EST
. Se peritum quidem esse sagittarium profitetur, sed Cupidinem, a quo est percussus, peritiorem esse ait. [520] IN VACUO PECTORE
. Libero amoris affectu. [521] OPIFEXQUE
. Opem faciens et ferens auxilium. Interdum opifex «opus faciens». Nam Apollo a Graecis tum ἀκέσιος tum ἀλεξίκακος vocatur quod et morbis medicina et in malis opem ferat; unde a Latinis HEI MIHI
. Dolet Apollo quod nullam inveniat medicinam, quae amorem levet. TIMIDO CURSU
. Hypallage est; ipsa enim timida intelligitur. [527] TUNC QUOQUE VISA DECENS
. Cum, inquit, curreret, Daphne visa est decora et pulchra. CORPORA
. Corporis membra et carnes. Corpus enim viventium, caro dicitur mortuorum. [528] VIBRABANT
. Ventilabant, agitabant. [529] RETRO DABAT
. Retro vertebat. [531] IUVENIS DEUS
. Causa est cur non sustineret ultra blandiri. Idcirco enim diutius sustinere non poterat, quia iuvenis erat. PERDERE BLANDITIAS
. Proiicere blanda verba. [532] ADMISSO PASSU
. Velocibus passis. [533] UT CANIS IN VACUO
. Pulchra similitudine declarat et Daphnes fugientis et Apollinis insequentis velocitatem. CANIS GALLICUS
. Qui nunc «leporarius» vulgo appellatur. IN VACUO ARVO
. In arvo demesso. [534] PEDIBUS
. Pedum velocitate. [536] STRINGIT VESTIGIA
. Radit pedes leporis. Sic Vergilius (
. EXTENSO ROSTRO
. Porrecto ore. [541] FUGACIS
. Fugientis pullae. [542] CRINEM SPARSUM CERVICIBUS
. Capillos per collum sparsos. AFFLAT
. Flatu et spiritu attingit. [543/544] CITAE FUGAE
. Velocis cursus. [545] SI FLUMINA NUMEN HABETIS
. Divinitatem ac succurrendi facultatem. [546] QUA NIMIUM PLACUI TELLUS HISCE
. Tellurem rogat ut se vel absorbeat vel in aliam QUA
. In qua. HISCE
. Aperire, ut me accipias. Alias hiscere significat «loqui». [547] PERDE
. Destrue. [548] TORPOR GRAVIS
. Magnus stupor. [549] MOLLIA PRAECORDIA
. Praecordia, ut ait Plinius (TENUI LIBRO
. Tenui cortice et subtili. [551] MODO
. Paulo ante. PIGRIS RADICIBUS
. Lentis, immobilibus; significat autem pedes in radices fuisse conversos. [552] ORA CACUMEN HABENT
. Hoc est os et facies Daphnes in cacumen et summitatem lauri fuere conversa. NITOR UNUS
. Solus splendor, sola pulchritudo. [553] HANC QUOQUE PHOEBUS AMAT
. IN STIPITE
. In trunco. [554] TREPIDARE
. Palpitare. [557] CUI DEUS
. Ordo est: SEMPER HABEBUNT / TE COMA
. Eleganter ea enumerat, quae lauro ornantur. Nam et comae et citharae et pharetrae lauro cingebantur. Cithara autem dicta est παρὰ τοῦ κινεῖν hoc est a «movendo», quod ipsam audientes in amorem moveat. [560] TU DUCIBUS LAETIS
. Imperatores triumphantes lauream gestabant coronam. [560/561] LAETA VOX
. Militum, qui canentes LONGAS POMPAS
. Captivorum ac rerum omnium praetiosarum in bello captarum, simulacrorum praeterea urbium expugnatarum. Haec enim omnia in triumpho gestabantur. VISENT
. Videbunt. CAPITOLIA
. Scite: nam triumphantes in Capitolium usque ascendebant Capitolino Iovi sacrificaturi. Nam laurus, ut scribit Plinius (ANTE FORES STABIS
. Ante ianuas pendebis. Nam in vestibulo aedium imperatoris coronae ex MEDIAMQUE TUEBERE QUERCUM
id est quernam coronam, quae
. Querqueram enim gravem et magnam quidam dici putant. Querquera item «frigida» interpretatur et «cum tremore febris». [564] UTQUE MEUM INTONSIS
. Apollo et comatus et imberbis pingitur, quo significatur sol et radios habere et numquam senescere. [565] PERPETUOS HONORES FRONDIS
. Periphrasis est foliorum. Laurus enim numquam folia abiicit. [566] FINIERAT PAEAN
. Apollo Paean dicitur ἀπὸ τοῦ παίειν hoc est «a feriendo». Nam indignatus sagittis ferit. Iuvenalis (VI 172-174):
. Paean quoque hymnus in Apollinem compositus. Vergilius (
. LAUREA
. Laurus. Laurea quoque dicitur corona ex lauro confecta. [567] CACUMEN
. Summitatem. Caput enim visa est commovere, quod erat cacumen. [568] EST NEMUS HAEMONIAE
. Tempe amoenissimam Aemoniae vallem describit poeta, quo commodius Ἴους Inachi amnis filiae metamorphosin in vaccam cum superiore connectat. Nam iuxta Tempe est spelunca Penei fluvii Daphnes patris, ad quem consolandum omnes vicini amnes convenerunt, praeter Inachum, qui amissam filiam lugebat. Io namque Inachi amnis filia ab Iove primum compressa, deinde Iunone superveniente in iuvencam fuit conversa. Verum Iuno, id quod erat suspicata, Iovem rogavit, ut sibi tam pulchram donaret iuvencam. Ei vero tandem dono acceptae Argum centum oculis praeditum custodem apposuit. Sed Iuppiter, amicae misericordia motus, Mercurio mandavit ut Argum interficeret; quem Iuno cum vidisset occisum in pavonem convertit centumque ipsius oculos caudae apposuit. EST NEMUS AEMONIAE
. Topographia est. Tempe namque describit vallem Thessaliae amoenissimam. HAEMONIAE
. Thessaliae. Haemonia enim Thessalia dicitur ab Haemone Chlori Pelasgi filio, Thessali autem patre. [568/569] PRAERUPTA SILVA
. Alta. [569] VOCANT TEMPE
. Tempe, ut dixi, nemus est Thessaliae, quinque milibus passuum in longitudinem tendens, adeo amoenum, ut amoenissima quaeque loca Tempe vocentur, ut Servius (PER QUAE PENEUS
. Per media Tempe labitur Peneus fluvius, qui claritate cunctos Thessaliae fluvios antecedens iuxta Gomphos nascitur in radicibus Pindi montis interque Ossam et Olympum nemorosa convalle defluit, quingentis stadiis dimidio eius spatio navigabilis. In eo cursuDEIECTUQUE GRAVI
. Vehementi cursu. [572/573] SUMMISQUE ASPERGINE SILVIS / INFLUIT
. Hoc est influere videtur per altas silvas aspergitque umidarum nebularum, quae ex illius undis excitantur. [573] ET SONITU PLUS QUAM VICINA FATIGAT
. Non solum, inquit, vicini, sed longe quoque stantes strepitum illius sentiunt. [574] HAEC SUNT PENETRALIA
. Loca domus secretiora, in quibus diis Penatibus sacrificabatur, penetralia dicebantur. [575] ANTRO
. Spelunca. Dictum est autem antrum παρὰ τοῦ ἀντώ` quod est «supplico», quia in antris primi homines diis supplicabant, putantes illi sacri esse. DE CAUTIBUS
. De lapidibus. Cautes autem et cotes dicuntur. [576] DABAT
. Reddebat. Ius enim proprie reddi dicitur. [577] POPULARIA FLUMINA
. Vicina ac ex eodem populo. Alibi popularis gratus populo dicitur. [578] GRATENTUR
. Gratulentur Peneo quod Daphne filia in laurum fuit conversa, an consolentur quod filiam amisit. [579] POPULIFER SPERCHIUS
. Populos arbores ferens. Sperchius autem fluvius est Thessaliae, qui ex Pelio monte ortus in Maliacum labitur sinum. Sic dictus quod sit velocissimi cursus. Nam παρὰ τοῦ σπέρχειν deducitur, quod «festinare» significat. ENIPEUS
. Fluvius Thessaliae ex Othry monte in Apidanum defluens ἀπὸ τῆς ἐνιπῆς et «a minis» denominatus. Nam per loca agrestia et inculta labitur, quae semper mala minari videntur. [580] ERIDANUSQUE SENEX
. Sic quidem legitur, sed corrupte ut mihi quidem videtur. Cum enim proposuerit fluvios populares Thessalicosque convenisse ad Peneum, cuius filia Daphne in laurum fuerat conversa, non video qua ratione Eridanum Galliae Cisalpinae fluvium, qui alio nomine dicitur Padus, admisceat. Tametsi Eridanus, ut Pausanias (I 19,5) ait, Atticae quoque sit filius, qui in Ilissum emittit, apud quem Orithya rapta fuisse fertur; sed cum is quoque Peneus non sit popularis, poetae proposito minus convenire videtur. Quare LENISQUE AMPHRYSUS
. Hic quoque fluvius est Thessaliae leniter fluens, iuxta quem Admeti regis armenta pavit Apollo. Unde Lucanus libro vi (VI 368-369):
. ET AEAS
. Fluvius est Epiri iuxta muros Dyrrachii labens. [583] INACHUS UNUS ABEST
. Inachus fluvius est Achaiae ab Inacho rege dictus. Eius filiam Io cum deprehendisset, Iuppiter spatiantem compressit ac, ne id a Iunone agnosceretur, ipsam mutavit in iuvencam. Maerens itaque Inachus propter amissam filiam se domi continebat. [584] NATAMQUE MISERRIMUS
. Io luget ut amissam. AN SIT APUD MANES
. An sit mortua. Illi enim apud Manes esse dicuntur, qui obiere. Manes autem animae sunt mortuorum, quibus honoris gratia deorum vocabulum additum est. Dii namque Manes dicuntur ,ut scribit Apuleius SED QUAM NON INVENIT USQUAM
. Hoc est quam nullo in loco invenire potest, eam in rerum natura non esse putat. ATQUE ANIMO PEIORA VERETUR
. Mortuam enim eam esse putabat. [588] VIDERAT A PRIMO
. Hic incipit describere quemadmodum Iuppiter in Ius amorem incidit. A PATRIO FLUMINE
. Ab Inacho Achaiae fluvio. [589/590] TUO TORO
. Tuo lecto ac tuis nuptiis. Torus autem et pro lecto et pro sede ponitur, a «tortis herbis» dictus, unde citra aspirationem scribi debet, quamvis fere in exemplaribus cum aspiratione scriptum legatur. Torus etiam «eminentiorem» significat «pulpam». Unde
. Vergilius tertio
. [590/591] AMBAS UMBRAS
. Et dextras et sinistras. Hoc autem ex poetae persona dicitur: exponit enim poeta quas umbras dixerit Iuppiter Inachi filiae petendas. [592] DUM CALET
. Donec calor est. Hortatur autem puellam Iuppiter, ut meridiei aestum fugiat. [593] LATEBRAS FERARUM
. Silvas in quibus occultantur ferae. [595] SED QUI CAELESTIA MAGNA
. Sed qui caeli imperium habeo. Significat autem se esse Iovem maximum deorum, qua facilius illi persuadeat, ut sibi morem gerere velit. [596] VAGA FULMINA
. Hoc est non in rectum, sed in obliquum euntia. Fulmina enim in obliquum feruntur. [597] IAM PASCUA LERNAE
. Lerna palus est Argivorum, in qua habitavit hydra serpens ab Hercule interfecta. [598] LYCAEA ARVA
. quidem fere in exemplaribus legitur, praeterquam in vetustis quibusdam: in illis namque OCCULUIT
. Occultavit. TENUIT FUGAM
. Cohibuit fugam illamque fugientem retinuit. RAPUITQUE PUDOREM
. Hoc est illam stupravit erubescendique causam eripuit. In tenebris namque minus unumquemque pudet Veneri indulgere. [601] DESPEXIT
. Deorsum aspexit. Alibi despicere «contemnere» est. [602] NEBULAS VOLUCRES
. Quae ut aves volare videntur. [603] SUB NITIDO DIE
. Sereno. NON FLUMINIS ILLAS ESSE
. Physici aiunt nebulas aut a fluviis aut a vaporibus terrae generari. [605] UT QUAE
. Utpote quae. [606] FURTA
. Stupra. [612] BOS QUOQUE FORMOSA EST
. Io, inquit, ut virgo erat formosa, sic in iuvencam quoque versa pulchra videbatur. SPECIEM
. Pulchritudinem. [613] PROBAT
. Laudat. CUIUS
. ET UNDE
. Venerit. [614] QUOVE SIT ARMENTO
.
. Quamquam Varro (UT AUCTOR / DESINAT INQUIRI
. Ut dominus vaccae a Iunone non investigetur. [617] ABDICERE
. Abdicare, alienare et ab se amovere. [618] NON DARE SUSPECTUM
. Non tradere, inquit, petitam vaccam Iunoni suspecta res esset cogeretque Iunonem aliquid mali suspicari. QUI SUADEAT ILLUD
. Dare. [619] HINC
. Ab illa Iunoni tradenda. [620] SOCIAE GENERISQUE TORIQUE
. Nam Iuno et soror esse et uxor Iovis fingitur, quod pro aere ponitur, qui levitate aetheri, qui idem est cum Iove, similis esse subiicique videtur. Nam aether aere superior est. [622] PAELICE
. Concubina. Nam paelex dicitur quae cum eo viro, cui uxor est, se miscet. Graeci illam παλλακά vocant. [623] ET FUIT ANXIA FURTI
. Hoc est fuit sollicita ne sibi furto auferretur. [624] ARESTORIDAE ARGO
. Argus Arestoris filius. Argus navis fabricator centum habuisse oculos fingitur, quorum semper octo et nonaginta vigilabant, bini vero solum dormiebant. [626] CAPIEBANT QUIETEM
. Dormiebant. [627] SERVABANT
. Custodiebant. ATQUE IN STATIONE MANEBANT
. Hoc est vigilabant. Translatio est a militibus sumpta, qui in statione tunc manere dicuntur, cum diligenter excubias agunt. [628] SPECTABAT AD IO
. Accusativus est graecus: non enim permittit sibi declinare QUAMVIS AVERSUS
. Quamvis in aliam partem vultum aversum haberet. [630] LUCE SINIT PASCI
. Tempore, inquit, diei eam pascere permittit Argus. NocINDIGNO COLLO
. Cervici vincula non maerenti propter mollitiem atque pulchritudinem. [632] AMARA HERBA
. Ipsi filiae Inachi amara, non vaccis quibus est suavis. [633] GRAMEN
. Herbam et stramen. LIMOSA
. Lutosa ac coeno infecta. [634] INCUBAT TERRAE
. Cubat in terra et iacet. [636] TENDERE
. Porrigere. BRACHIA
. Manus iunctas, ut illud ad misericordiam commoveret. [637] ET CONATA QUERI
. Conqueri, lamentari. MUGITUS EDIDIT ORE
. «Mugire» verbum est facticium a sono vocis boum deductum. Mugire namque proprie boves dicuntur. EDIDIT
. Emisit. [640] INACHIDAS RIPAS
. Inachias, patronymicum pro possessivo positum. [640/641] NOVA CORNUA
. Sibi noviter nata. FUGIT
. Fugere conata est:neque enim seipsam fugere poterat. [642] NAIADES IGNORANT
. Non agnoscunt sororem. Naiades autem proprie sunt fontium et fluviorum nymphae dictae παρὰ τοῦ νάω et «fluo», quia circa fluenta versantur. [644] ADMIRANTIBUS
. Patri et nymphis. [646] LAMBIT
. Lingit. [648] ORET
. Orare vellet. CASUS
. Infortunia. [649] LITTERA PRO VERBIS
. Loco verborum, inquit, littera, quam pedibus in pulvere vacca effecit, indicavit patri filiam. Bovis enim pes DUXIT
. Effecit. Duci autem proprie dicuntur litterae, cum fiunt. Unde etiam litterarum ductus a Fabio (QUINT. INDICIUM TRISTE
. Significationem maestam ab effectu, quod maeror affecit patrem. Gravius namque pater dolebat filiam in iuvencam fuisse transmutatam, quam si mortua esset. PEREGIT
. Efficit. ME MISERUM
. PENDENS IN CORNIBUS ET CERVICE
. Hoc est cornua et cervicem amplectens. Iuvencae autem magnitudo significatur a cuius cornibus et cervice Inachus illa amplectens pendere videbatur. [653] INGEMINAT
. Exclamationem illam TUNE ES QUAESITA PER OMNES
. Ordo est: TU NON INVENTA REPERTA ES
. Signat differentiam inter «invenire» et «reperire» poeta. Invenimus enim quaerentes, reperimus casu. [655] LUCTUS ERAT LEVIOR
. Si non reperta esses; gravius enim fert pater quod in vaccam filia sit conversa, quam si mortua esset. [655/656] NEC MUTUA NOSTRIS / DICTA REFERS
. Hoc est nec vicissim mihi respondes. [657] QUOD UNUM
. Quod solum facere potes. [658] THALAMOS TAEDASQUE
. Hoc est nuptias. Nam et thalamus sponsi sponsaeque proprie significat, cum oculum et quinque faces novae nuptae praeferebantur. [660] DE GREGE NUNC TIBI VIR
. Maritus, inquit, de armento tibi est habendus, unde filios vitulos tollas. Iuvencarum namque mariti iuvenci sunt. [661] NEC FINIRE
. Nec possum, inquit, morte tantis doloribus imponere finem, cum deus sim immortalis. [662] SED NOCET ESSE DEUM
. Deo quoque eleganter dicitur. Dii autem ita sunt immortales, ut ne sibi quidem mortem consciscere possint. PRAECLUSAQUE IANUA LETI
. Mortis. Quoniam, inquit, sum deus, tantos dolores morte finire non possum, verum semper me in luctu esse oportet. Dii enim ἀθάνατοι sunt atque immortales. [663] EXTENDIT
. Producit, prolongat. [664] STELLATUS ARGUS
. Quod eius oculi ad similitudinem stellarum micarent. [666] ABSTRAHIT
. Violenter abducit. IPSE
. Inquit: Argos in propinquum montem ascendit, unde sedens in omnes partes spectabat. PROCUL
. Prope. CACUMEN
. Verticem et summitatem. [667] OCCUPABAT
. Celeriter ascendit. [668] PHORONIDOS
. Phoronei neptis. Phoroneus namque Inachi pater fuit. Narrat autem quaemadmodum Argus a Mercurio fuit interfectus eiusque oculi caudae pavonis fuerunt a Iunone appositi. [669] NATUMQUE VOCAT
. Mercurium. Nam Mercurius Iovis fuit filius ex Maia una ex Pleiadibus, quae septem Atlantis filiae fuere non ex Electra, sed ex Pleione nympha susceptae, unde et Pleiades sunt nominatae. Hae in sidera translatae ac in humero tauri collocatae Vergiliae a Latinis vocantur, quod veris tempore oriantur. LUCIDA PLEIAS
. Maia, Pleiadum splendidissima. [670] LETO DET
. Interficiat. [671] ALAS PEDIBUS
. Hoc est talaria alata, quae idcirco Mercurio attribuuntur, quod planetarum omnium sit velocissimus. VIRGAM SOMNIFERAM
. Caduceum dicit, de quo et Vergilius (
. [671/672] PARVA MORA EST SUMPSISSE
. Figura est poetica. [672] TEGIMENQUE CAPILLIS
. Petasum et pileum. [673] IOVE NATUS
. Mercurius Iovis filius ex Maia. Obiter autem Mercurii quoque metamorphosin in pastorem poeta describit. [675] ET POSUIT PENNAS
. Hoc est deposuit talaria alata. [676] PER DEVIA RURA
. Per invias silvas. [677] DUM VEHIT ADDUCTAS
. Cum, inquit, ducit capellas congregatas. Tametsi vehi proprie dicantur quae geruntur. STRUCTIS AVENIS
. Tibia, quam ex avenis construxerat; est autem avena genus frumenti notius quam ut sit exponendum, ex cuius calamis tibiae etiam nunc a rusticis conficiuntur. [678] VOCE
. Sono. NOVAE ARTIS
. Tibiae noviter a Mercurio inventae. CUSTOS IUNONIUS
. Argus a Iunone custos Io in vaccam conversae appositus. [679] HOC SAXO
. Hoc monte; utrumque enim frequenter pro altero ponitur a poetis. [680] FECUNDIOR
. Uberior. [681] PASTORIBUS
. Otio et quieti pastorum. [682] ATLANTIADES
. Mercurius nepos Atlantis ex Maia. [683/684] IUNCTIS ARUNDINIBUS
. Sono tibiae. [684] VINCERE
. Superare, in somnum inducere. TEMPSERVANTIA LUMINA
. Oculos observantes atque custodientes vaccam. Ille tamen, inquit, suaves somnos a Mercurio immissos repellere conatur. [687/688] NAMQUE REPERTA / FISTULA NUPER ERAT
. Parenthesis est causam continens inquisitionis Argi. Tam concinne autem fabulam fabulae connectit poeta, ut cum multas simul describat transfigurationes, minime tamen a proposito discedat. Exponit enim quemadmodum Syrinx nympha Ladonis fluvii filia ardenter a Pane deo amata, ne virginitatem amitteret, in arundinem apud Ladonem fluvium fuit commutata, ex qua Pan ad mitigandos amoris ardores sibi fistulam composuit. Unde Vergilius (
. [689] TU DEUS INQUIT
. Tunc Mercurius narrare coepit. ARCADIAE GELIDIS IN MONTIBUS
. Arcadia regio est Achaiae contermina, ab Arcade Iovis et Callistus filio denominata. Variis enim nominibus antea fuit appellata: nam et Pelasgia et Parrhasia fuit vocata; sunt qui illam et Gigantida, Azaniam et Paniam appellarint. [690] INTER HAMADRYADAS NONACRINAS
. Nymphas Arcadicas. Nonacris namque urbs fuit Arcadiae dicta a Nonacri Lycaonis uxore, ut Pausanias (VIII 17, 6) ait, unde Nonacrinae nymphae sunt appellatae. Hamadryades autem nymphae dicuntur, quae una cum arboribus et oriuntur et occidunt, unde etiam Hamadryades sunt dictae: ἄμα enim «simul», δρύς-δρυός «arbor» apud veteres Graecos dicebatur, quamvis nunc pro quercu ponatur. [691] NAIAS UNA FUIT
. Naiades fluminum ac fontium sunt nymphae ἀπὸ τοῦ ναίειν (i.e. νάιειν) hoc est «a fluendo» dictae. Nympharum enim aliae sunt fluminum, quae Naiades, ut dixi, vocantur; aliae nemorum silvarumque, Dryades, Napeae, Hamadryades; aliae montium Orcades ἀπὸ τοῦ ὄρους hoc est «a monte» cognominantur. NYMPHAE SYRINGA VOCABANT
. Ab illius nomine tibia a Graecis NON SEMEL ET SATYROS
. Saepius, inquit, et Satyros et reliquos silvarum deos elusit. Dianam enim imitabatur virginitatemque servare decreverat. Satyri autem dii esse silvestres crediti sunt, quod huiusmodi animalia in desertis solum, praesertim Aethiopiae, inveniuntur. [693] ET QUOSCUMQUE DEOS
. Silvanos, Faunos ac Panes ait. Hos namque silvarum ac nemorum deos antiquitas putabat. [694] ORTYGIAM DEAM
. Hoc est Dianam. Ortygia namque insula est, quae alio nomine Delos frequentius vocatur, sic dicta, ut ait Solinus (RITU DIANAE
. More Dianae. [696] LATONIA
. Diana Latonae filia. [698] SIC QUOQUE FALLEBAT
. Quamvis, inquit, Syrinx corneum habeat arcum, Diana tamen esse videbatur, adeo illi similis erat. [699] PAN VIDET HANC
. Pan deus est pastorum et nemorum. PINU ACUTA
. Corona ex pinu confecta. Pinus enim Pani deo dicata fertur, unde etiam ea coronat. [701] VOTIS CEDE DEI
. Cupiditati obsequere. TIBI NUBERE VOLENTIS
. Te uxorem ducere cupientis. Est enim ἀκυρολογία poetis concessa. Vergilius (
. Nam viris proprie nubere mulieres dicuntur. Facile tamen adducar, ut putem illum totum sensum subditicium esse, cum et in quibusdam vetustis exemplaribus non inveniatur et in aliis varie legatur: nam in quibusdam verba, in aliis plura sunt descripta. Sic igitur mihique placet esse legendum, ut totus ille sensus expungatur ac verba non plura scribantur hoc modo: ET PRECIBUS
. Describit ea quae Mercurius narranda de Syringe restabant. PER AVIA
. Per loca invia. [702] LADONIS AD AMNEM
. Ladon fluvius est Arcadiae lenissimus. [704] LIQUIDAS SORORES
. Naiadas. [706] CALAMOS PALUSTRES
. Cannas in paludibus nascentes. [707] DUMQUE IBI SUSPIRAT
. Ibi in calamo suspirat Syrinx. [710] HOC MIHI CONSILIUM
. Volo, inquit, Pan hoc consilium mihi tecum esse comune. Ut enim tu in arundine quereris, ita ego hac eadem arundine meos solabor ardores. [711] DISPARIBUS
. Inaequalibus. COMPAGINE
. Coniunctione. Compago autem et compages in eadem dicitur significatione. [712] NOMEN PUELLAE
. Graeci namque «fistulam» CYLLENIUS
. Mercurius a Cyllene Arcadiae monte, in quo natus fuisse memoratur. [714] SUCCUBUISSE
. Victos fuisse. [716] LANGUIDA
. Lumina, oculos somno occupatos. MEDICATA VIRGA
. Caducei est periphrasis. [717] FALCATO ENSE
. In falcis modum recurvo gladio; a Graecis NUTANTEM
. Caput concutientem, ut dormitantes faciunt. [718] QUA COLLO EST CONFINE CAPUT
. Qua caput coniungitur cum collo. [720] IN TOT LUMINA
. In centum oculis. LumenOCCUPAT
. Opprimit. UNA NOX
. Una obscuritas et mors. Una enim omnes exstincti sunt. [722] EXCIPIT
. Ex capite Argi capit. Excipere autem modo «suscipere cadentia» significat et verba dictata cum scribuntur, modo «excludere» et «ab aliis separare». Unde exceptiones apud iurisconsultos et oratores dicuntur exclusiones, quibus id excluditur quod in intentione ab actore est ductum. Interdum excipere est «insidiis aliquem capere». Vergilius (SATURNIA
. Iuno Saturni filia; est enim antonomasia. Appellatio namque pro nomine posita est. SUAE VOLUCRIS PENNIS
. Periphrasis est pavonis. Nam pavones sub tutela Iunonis esse dicuntur. [723] COLLOCAT
. Apponit. STELLANTIBUS
. More stellarum fulgentibus. [724] PROTINUS EXARSIT
. Inflammata est ira: nam in Io vaccam indignata est Iuno, cuius causa Argus fuerat interfectus. Quare illi furorem immisit, quo per totum terrarum orbem acta est. Cum autem ad Nilum pervenisset, miseratione Iovis pristinam recuperavit figuram deaque effecta Isis fuit appellata. NEC TEMPORA DISTULIT IRAE
. Hoc est nec vindictam in aliud distulit tempus. [725] HORRIFERAM ERINNYN
. Horrendam Furiam. Erinnyes enim Furiae dicuntur infernales. [726] PAELICIS ARGOLICAE
. Ἴους Inachi Argivorum fluvii filiae. Ab Argis namque, clarissima urbe Peloponnesi, cuius rex fuit Inachus, STIMULOS CAECOS
. Furores occultos. [727] CONDIDIT
. Abscondidit. PROFUGAM
. Porro fugatam. [728] RESTABAS NILE
. Apostrophe ad Nilum qui fluvius est Aegypti, a Nilo rege nominatus, ut Diodorus (I 19, 4; 63, 1) ait. Nam antea Triton vocabatur, ut scribit Hermippus (FHG III F 77 ap. QUEM SIMUL AC TETIGIT
. Ad quem postquam pervenit. [731] TENDENS AD SIDERA VULTUS
. LUCTISONO MUGITU
. Luctum sonante et referente. [737] ET STYGIAS IUBET HOC AUDIRE PALUDES
. Hoc est per paludem Stygem iuravit, cuius nomen dii fallere non audebant, ut Vergilius (UT LENITA DEA EST
. Postquam Iuno fuit mitigata. [739] FITQUE QUOD ANTE FUIT
. Hoc est humanae restituitur figurae. FUGIUNT
. Celeriter cadunt. SETAE
. Pili duriores. [740] DECRESCUNT
. Deminuuntur. FIT LUMINIS ARCTIOR ORBIS
. Hoc est oculorum orbes strictiores fiunt. [741] CONTRAHITUR RICTUS
. Os deminuitur. REDEUNT HUMERISQUE MANUSQUE
. Hoc est armi in humeros pedesque anteriores in manus conversi fuerunt. Qui namque in aliis animalibus armi, in homine humeri vocantur,UNGULA DILAPSA
. Divisa. IN QUINOS UNGUES
. Inter unguem et ungulam differentia signatur. Ungula namque est aut solida, ut equorum, aut bifida, ut boum. Ungues vero sunt multifidi, ut hominum et leonum. Neque enim ungues hominum sunt tantum, ut imperiti putant, sed aliorum quoque animalium. [743] DE BOVE NIL SUPEREST
. De figura bovis nil restat. [744] NYMPHE
. Io nympha Inachi filia. Est enim nominativi casus ET TIMIDE VERBA INTERMISSA RETEMPTAT
. Hoc est cum timore iterum loqui conatur. VERBA INTERMISSA
. Verba diu omissa. Nam intermittere est «ad tempus omittere» atque «deponere». RETEMPTAT
. Iterum temptat experiturque an loqui possit. [747] NUNC DEA
. Nunc, inquit, Io pro dea Iside colitur ab Aegyptiis lineas vestes gestantibus. Isidis namque sacerdotes lineis vestibus utebantur. Isidem vero Aegyptii, ut tradit Diodorus (I II-22 HINC EPAPHUS
. Epaphi ac Phaethontis iurgia idcirco describit poeta, ut commodius et librum secundum cum primo et mutationem sororum Phaethontis ipsius in populos cum superiore transformatione connectat. Epaphus enim, Iovis et Ius filius, in altercatione Phaethontem non esse Apollinis filium dixit. Qua contumelia Phaethon indignatus ClymeHINC EPAPHUS
. Ex hoc, inquit, Epaphus Iovis filius esse creditur, quod Io mater eius ab Aegyptiis tamquam dea colebatur. [751] PHAETHON
. Apollinis et Clymenes nymphae fuisse filius dicitur. Unde et «splendens» interpretatur φαέθων. Est etiam Solis epitheton apud Homerum in λ NON TULIT INACHIDES
. Epaphus Inachi nepos. [756] ET TULIT AD CLYMENEN MATREM
. Clymene nympha fuisse fertur Oceani et Tethyos filia, ex qua Apollo sustulit Phaethontem. [757/758] EN EGO LIBER ILLE FEROX
. Indignatur Phaethon quod, cum alias et liber et ferox in respondendo esse consueverit, nihil tunc Epaphi conviciis responderit. REFELLI
. Confutari. [761] EDE NOTAM
. Ostende signum. MEQUE ASSERE CAELO
. Hoc est me tua defensione caelo ascribe, me defende ac praesta deum esse. [762] ET IMPLICUIT
. Iniecit. [763] MEROPISQUE CAPUT
. Per vitam Meropis viri; nam Clymene, post Phaethontem ex Apolline susceptum, Meropi nupsit. Meropes sane homines ab Homero (TAEDASQUE SORORUM
. Nuptias suarum sororum, quas matri curae esse sciebat. [766] DICTI CRIMINIS
. Obiecti criminis. [768] PER IUBAR HOC
. Per hunc solis splendorem. Nam INSIGNE
. Ornatum, clarum, unde insignia dicuntur signa et ornamenta virtute adempta. RADIIS CORUSCIS
. Fulgentibus, micantibus. Radius autem non solum fulgor micans dicitur, sed virga quoque qua geometrae lineas designant. Vergilius (QUOD NOS AUDITQUE VIDETQUE
. Hoc ex sententia Homeri (TEMPERAT
. Regit ac gubernat; nam solis calore omnia temperantur. [771] SI FICTA LOQUOR
. Hoc est si mentior et falsa dico. Omne enim fictum falsum est. Fictum est enim quod non est factum, sed fieri potuit. Falsum autem, vanum et fictum differunt, ut scribit Donatus (*** *** ***): nam falsum est fictum mendacium simile veritati; vanum nec possibile nec verisimile; fictum totum sine vero, sed verisimile. Falsum loqui mendacis est, fictum callidi, vanum stulti. Falsum loqui culpae est, fictum virtutis, vanum vecordiae. Falsis decipimur, fictis delectamur,v ana contemnimus. [771/772] NEGET IPSE VIDENDUM / SE MIHI
. Subtrahat se mihi aspiciendum. Optat autem Clymene ut moriatur, si mentitur Phaethonti. [772] SITQUE LUX ISTA NOVISSIMA
. Hoc lumen Solis ultimum sit mihi. [773] NEC LONGUS PATRIOS
. Nec longo, inquit, tibi labore opus est, ut cognoscas et videas patris tui domum. NOSSE
. Cognoscendi; est enim constructio graeca; nam Graeci infinitis pro gerundiis utuntur. PATRIOS POENATES
. Patris tui aedes. [774] CONTERMINA
. Confinis. NOSTRAE TERRAE
. Aethiopiae. Aethiopia namque Indiae, unde sol oriri videtur, finitima est. [775] SI MODO FERT ANIMUS
. Hoc est si modo ad hoc te inclinat animus, ut eas ad patris aedes videndas. ET SCITABERE
. Investigabis. Scitari namque est rogare ut sciamus. [776] EMICAT
. Exilit. [777] ET CONCIPIT AETHERA MENTE
. Hoc est omnia magna sibi promittit. Nam aetherem quoque se pertransire posse sperabat. [778] AETHIOPASQUE SUOS
. E quibus Phaethon erat unus. Aethiopes autem ab Aethiope Vulcani filio, qui Aethiopiam a nomine suo appellavit, ut in vi narrat Plinius (SUB IGNIBUS SIDEREIS
. Sub fervoribus solis. Indi vero populi sunt orientis, ab Indo fluvio cognominati.
[1] REGIA SOLIS ERAT
. Secundum librum auspicatur Ovidius a descriptione aedium Solis ad quas pervenerat Phaethon, a Clymene matre exhortatus ut ipsum rogaret Apollinem an sibi pater esset. Concinne igitur huius libri initium cum prioris fine connectit. Videtur autem Ovidius regiam Solis describere ad imitationem palatii Romani vel Capitolii. Nam magnificentissimum quodque in hac descriptione aedificium mente concepit. REGIA
. Domus regia, quae basilica coepta est dici. [2] CLARA
. Lucida, illustris. MICANTE
. Splendente. PYROPO
. Pyropus videtur is esse lapillus, quem nos carbunculum appellamus. Pyropus namque dicitur quod ignis habeat aspectum; πῦρ namque «ignem», ὄπα «aspectum» Graeci dicunt. [3] CUIUS EBUR NITIDUM
. Splendidum. Tecta autem regiae Solis eburnea fuisse ait, ut fores argenteas. [4] BIFORES
. Valvae duplices. VALVAE
autem dictae sunt quod in se volvantur. [5] MATERIAM SUPERABAT OPUS
. Praetiosissimae materiae praetiosior ars fuit adhibita. In valvis namque argenteis quattuor elementa cum animalibus suis a Vulcano fuerant sculpta. Videtur autem Ovidius Homerum (MULCIBER
. Vulcanus, a «molliendo ferro» est dictus Mulciber. Nam mulcere est mollire, ut Pompeius (FEST. p. 129 Lindsay s.v. CAELARAT
. Sculpserat. AEQUORA CINGENTIA TERRAS
. Periphrasis est Oceani. [7] CAELUMQUE
. Aerem qui terrarum orbem complectitur. [8] TRITONA CANORUM
. Triton, ut iam diximus, tubicem est Neptuni, cuius et Salaciae nymphae filius esse fertur. Sic dictus, quod primum in Tritonide Libyae palude visus esse dicatur. Triton etiam fluvius est Libyae maximus,ut scribit Herodotus (IV 178), Tritonide paludem efficiens. [9] PROTEAQUE AMBIGUUM
. Proteus deus est marinus, pastor pecorum Neptuni, qui idcirco ambiguus dicitur, quia in varias figuras se commutare fingatur, ut difficile videatur quid sit agnoscere: modo namque sit ursus, modo leo, modo aqua, modo ignis. Unde Horatius (IMMANIA TERGA
. Balenarum maximaSUIS LACERTIBUS
. Brachiis. Nam Aegaeon centum brachia fingitur habuisse. AEGAEONA
. Aegaeon gigas fuit, ut scribit Hesiodus (DORIDAQUE ET NATAS
. Doris nympha fuit Oceani et Tethyos filia ac Nerei uxor, ex qua maxima nympharum multitudo est nata. Doris interdum pro ipso ponitur mari. Vergilius (PARS IN MOLE
. In magno aliquo scopulo. [15] TERRA VIROS
. Ita,inquit, terra erat sculpta, ut et urbes et flumina et silvae et nymphae et ferae ei inesse viderentur. [18] SIGNAQUE SEX
. Zodiacus quoque circulus ita erat sculptus, ut sex signa in dextris totidemque in sinistris conspicerentur. [19] QUO SIMUL ACCLIVO VENIT
. Ad quam regiam, inquit, cum per arduum limitem Phaethon ascendisset, quam primum se contulit ad patrem. SIMUL
. Postquam. ACCLIVO LIMITE
. Arduo. Regia enim Solis in editiore loco esse verisimile videtur. [20] DUBITATI PARENTIS
. De quo dubitabat. [21] PROTINUS AD PATRIOS
. Quam primum in conspectu patris fuit. [22/23] NEQUE ENIM PROPIORA FEREBAT / LUMINA
. Ratio est causam continens cur propius non accederet. Neque enim, inquit, ferre poterat splendorem Solis propinquiorem. [23] PURPUREA VELATUS
. Et habitum Apollinis et solium describit ita perspicue, ut nulla expositio sit adhibenda, cum splendore solis omnia lucida sint et aperta neque ullo alio lumine indigere videantur. [24] IN SOLIO
. Solium dicitur quasi solidum, quod ex uno ligno conficeretur. Est autem solium proprie regum sedes. CLARIS SMARAGDIS
. Smaragdus gemma est viridis clare splendens. [25] A DEXTRA LAEVAQUE DIES
. Comites assessoresque Solis describit, qui ipsum numquam relinquunt. Sol enim et diei et mensis et anni et omnium temporum est auctor. [26] SAECULAQUE
. Saeculum spatium dicitur annorum centum. ET POSITAE SPATIIS AEQUALIBUS HORAE
. Hora interdum quartam partem anni signifiVERQUE NOVUM STABAT
. Quattuor anni partes ita describit, ut singulis suam attribuat proprietatem: vere namque oriuntur flores ex quibus coronae conficiuntur; aestas nuda pingitur propter aestum, quo frumenta maturescunt; autumno vindemia assignatur; hiems frigoribus glacieque infestatur. [28] SPICEA SERTA
. Coronas spiceas. Sertum enim corona dicitur, a «serendis floribus» appellatum. [34] HAUD INFICIANDA
. Neganda. Nam «inficiari» et «inficias ire» negare est. Unde coniecturalis status a quibusdam inficialis dicitur, quia in eo factum negatur. [35] ILLE REFERT
. Respondet. [36] USUM HUIUS NOMINIS
. Ut tua progenies dicar. [38] PIGNORA DA
. Signa et documenta praesta. [39] DETRAHE
. Deme, eripe. HUNC ERROREM
. Hanc dubitationem. [43] EDIDIT
. Dixit, asseruit, vulgavit. VEROS ORTUS
. Veram originem. Ex me namque vere es ortus. [44] QUOQUE MINUS DUBITES
. Ac ut minus, inquit, de hac re dubites, pete quicquid vis et habebis. [46] DIIS IURANDA PALUS
. Styx palus est inferorum, per quam dii iurare timent, ut Vergilius (OCULIS INCOGNITA NOSTRIS
. Scite hoc a naturali sumpsit ratione: nam Styx tristitia est, quae laetitiae, qua semper dii fruuntur, contraria est. Fieri autem non potest, ut qui semper laeti sunt ac propterea immortales tristitiam sentiant. [47] VIX BENE FINIERAT
. Temerarium ac ferocem nimiumque in cupiditatibus ardentem innuit fuisse Phaethontem. [48] INQUE DIEM
. Per unum diem. IUS ET MODERAMEN
. Potestatem et regimen. ALIPEDUM
. Alas in pedibus habentium hoc est velocissimorum. [49/50] TERQUE QUATERQUE / CONCUTIENS
. Saepius. Concussio autem capitis hic paenitentiam, alibi significat indignationem. [50] TEMERARIA DIXIT
. Mea, inquit, promissa temeraria inconsultaque sunt facta propter tuam petitionem. Numquam enim tibi me omnia concessurum quae TUA VOCE
. Est ablativi casus: hoc est propter tuam postulationem. UTINAM PROMISSA LICERET
. Utinam, inquit, possem tibi promissa negare. [54] VIRIBUS ISTIS
. Exiguis et mortalibus. [56] SORS TUA
. Conditio tua. NON EST MORTALE
. Currus namque Solis est incorruptibilis. Ab impossibili autem et difficili dissuadet Phoebus. [57] PLUS ETIAM QUAM QUOD SUPERIS
. Hoc est plus etiam cupis quam diis ipsis adipisci concedatur. [58] AFFECTAS
. Cum affectu quodam vehementi appetis. PLACEAT SIBI QUISQUE LICEBIT
. Quamvis, inquit, unusquisque deorum multum sibi arroget, me tamen excepto, nullus eorum in Solis curru commode poterit consistere; ne ipse quidem Iuppiter, quo nihil maius nihilque potentius habetur. [59] IGNIFERO IN AXE
. In curru ignem et solem ferente. Axis autem lignum est illud circa quod rotae currus vertuntur. [62] ET QUID IOVE MAIUS HABETUR
. Ac si dicat nihil. [63] ARDUA PRIMA VIA EST
. Causas enumerat, quibus ostendit difficillimam esse curru Solis gubernationem. RECENTES
. Instaurati, integri viribus, ut qui per noctem quieverunt. Secundum vulgi autem loquitur opinionem, qui putat Solis equos ipsumque Solem noctu quiescere. [66] PAVIDA FORMIDINE
. Ab effectu quod pavidos timidosque reddat. [67] MODERAMINE
. Regimine ac temperamento. [68] TUNC ETIAM QUAE ME
. Hoc quoque loco vulgi sequitur opinionem. Longe namque ab Oceano semper est sol nec umquam mergitur, quamvis vulgo videatur. [69] TETHYS
autem Oceani est uxor, quae Solem occidentem excipere videtur. Dicta est autem Tethys quod sit τίθη (ASSIDUA VERTIGINE
. Revolutione et conversione. [71] TORQUET
. Convertit. Sidera namque fixa una cum caelo vertuntur. Planetae vero contra caeli motum nituntur, unde infert: [72] NITOR IN ADVERSUM
. Caelum namque ab oriente in occidentem volvitur secumque trahit et solem et reliquos planetas. Sol vero una cum aliis planetis suo ac naturali motu contra caeli conversionem nititur, hoc est cum quodam visu et conatu movetur. [72/73] NEC ME QUI CETERA VINCIT / IMPETUS
. Nec impetus, inquit, et rapidissima caeli rotatio, quae omnia secum alia trahit, me potest inhibere, quominus meum naturalem motum perficiam. Sed hoc minus verum esse videtur: nam alii planetae contra mundi rotationem nituntur, ut diximus. Cur ergo Apollo se solum ait ab impetu caeli non superari? An et ad deterrendum a proposito suo Phaethontem, et quia alii planetae, cum retrogradi sunt, nihil contra mundum nituntur? Quamvis autem luna numquam retro cedere cogatur, interdum tamen citius, interdum tardius movetur. Sol vero semper aequali motu ferri videtur eoque se solum a caeli rotatione non superari gloriatur. [73] RAPIDO ORBI
. Caelo veloci. Signa namque zodiaci sol pertransit mundi contrarius.POTERISNE ROTATIS / OBVIUS IRE POLIS
. Hoc est poterisne sic resistere rotationi ac celerrimae conversioni, quae fit circa polos, ne ab ipsa secum traharis, sed ut ei contrarius pergas? Sunt autem duo poli in caelum, circa quos mundus vertitur. Unde et poli dicti sunt ἀπὸ τοῦ πολεῖν et «a vertendo», quod circum illos vertitur caelum. [75] NETE CITUS AUFERAT AXIS
. Ne vertice et polo rapidissimo impar sic ab ipso auferaris secum, ut ne tui quidem compos sis futurus. [76] FORSITAN ET LUCOS ILLIC
. Fortassis, inquit, tibi persuades illic esse et urbes et deorum templa, sed horum nihil est iterque tibi est faciendum per insidias ac ferarum figuras. [79] UTQUE VIAM TENEAS
. Hoc est ut concedam te viam tenere ac scire nullumque in errorem casurum, te tamen per tauri cornua ire oportebit. [80] PER CORNUA ADVERSI TAURI
. Oppositi. Nam versus orientem spectat. HAEMONIOSQUE ARCUS
. Sagittarium. Chiron enim Saturni in equum mutati ex Phylira filius, Thessalus hippocentaurus, qui Aesculapium Achillemque educavit, in sidera fuit translatus. Quidam tamen, ut inquit Hyginus (Astr. II 18, 3; 38, 1-2), hac de causa Chironem esse negaverunt, quia nemo Centaurus sagittis sit usus. Est autem equinis cruribus deformatus caudamque Satyri habet. Scribunt vero quidam hunc esse Crotum nomine, Euphemes Musarum nutricis filium, cumque in monte Helicone habitasset una cum Musis studioque venationis fuisset delectatum, Musas autem ab Iove petiisse ut in caelum referretur. Iovem ei crura equina fecisse, quia equo multum usus foret, sagittas prae ingenio adiunxisse, caudam Satyri in corpore fixisse, quod non minus hoc Musae, quam Liber pater Satyris sit delectatus. Ceterum Ovidius eorum sequitur opinionem qui Chironem fuisse Centaurum aiunt. Enumerat autem signa zodiaci terribiliora aspectu Phoebus, quo facilius ab improba cupiditate regendi currum Solis filium deterreat. [82] LONGO CIRCUITU
. Multum enim spatii Scorpius suis brachiis comprehendit. Nam ut scribit Hyginus (ATQUE ALITER
. Brachia namque Scorpii a principio statim recurvantur, Cancri vero iuxta summitatem flectuntur eoque minus spatii complectitur. Cancer autem Iunonis beneficio inter astra collocatus fertur, quod cum Hercules contra Hydram Lerneam constitisset, ex palude pedem eius mordicus arripuit; quare Herculem permotum eum interfecisse, Iunonem vero inter sidera collocasse. [86] IN PROMPTU EST
. Facile est. VIX ME PATIUNTUR
. Me, qui sum et deus et peritus et ipsis equis notus. [88] FUNESTI
. Perniciosi, mortiferi. [89] DUMQUE RES FINIT
. Permittit, hoc est dum potes. TUA VOTA
. Tuos appetitus. [94] INSERERE
. Immittere. DEPREHENDERE
. Comprehendere. [98] DEPRECOR HOC UNUM
. Precibus hoc unum ne faciam recuso. Interdum deprecari est valde precari. [101] STYGIAS IURAVIMUS UNDAS
. Causa est cur sit daturus. [104] PROPOSITUMQUE PREMIT
. Retinet propositum. FLAGRATQUE CUPIDINE CURRUS
. Ardet cupiditate regendi currus paterni. [105] ERGO QUA LICUIT
. Quatenus et quousque potuit. [107] AUREUS AXIS ERAT
. Currum Solis eleganter describit poeta. [109] CHRYSOLITHI LAPIDES
. Pretiosi aureum habentes colorem. Unde etiam nomen sortiti sunt; χρυσός nam «aurum», λίθος «lapis» dicitur. [112] PATEFECIT
. Aperuit. Aurora autem ante solis ortum aerem illustrare, sicque fores aedium suarum aperire videtur. [113/114] ET PLENA ROSARUM / ATRIA
. Ad id alludit, quod Homerus (cf. DIFFUGIUNT STELLAE
. Hoc quoque ex sententia vulgari dicitur. Neque enim stellae diffugere possunt, cum sit fixae, sed adveniente aurora fulgere desinunt. COGITAT
. Congregat et ante se agit. Lucifer enim, qui graece φωσφόρος dicitur, ultimus est qui desinat fulgere, sole oriente, primusque incipit lucere, illo occidente, tuncque Hesperus vocatur. Veneri autem stella dicata esse perhibetur. [116] MUNDUMQUE RUBESCERE
. Adventu enim aurorae caelum rubescere videtur. Unde etiam aurora ab «auro» dicta perhibetur. [117] EVANESCERE
. Dissolvi ac perire. Luna enim adveniente sole desinit splendere. [118] VELOCIBUS HORIS
. Agilibus ac cito praetereuntibus. Horae autem idcirco Solis equorum curam habere finguntur, quod ex cursu solis oriantur. [120] AMBROSIAE SUCO
. Ambrosia herba est suavissima, qua dii vescuntur quaque immortales efficiuntur. Ambrosia namque «immortalitas» interpretatur. [122] SACRO MEDICAMINE
. Divino, hominibus ignoto et occulto. [123] CONTIGIT
. Punxit, ut fervori resistere possent. [124] RADIOS
. Coronam radios emittentem, quam ipse gestare consuevit. PRAESAGA
. Praenuntia. [127] PARCE STIMULIS
. Noli uti calcaribus et flagellis ad impellendos equos, verum stude ipsos fortius loris et frenis cohibeNEC TIBI DIRECTOS
. Qua iter Phaethonti sit tenendum Phoebus ostendit. Non enim, inquit, tibi per quinque circulos recta est eundum, sed per zodiacum, qui et obliquus est et fines trium zonarum non egreditur. Neutrum enim polorum attingit. QUINQUE PER ARCUS
. Quinque circulos et zonae dicuntur. Caelum enim in quinque circulos aequaliter a se distantes divisum est: arcticum, antarcticum, tropicum Cancri, tropicum Capricorni, aequinoctialem, quorum aequinoctialis est medius. Zodiacus autem obliquus est circulus qui aequinoctialem secat ad tropicum Cancri ac Capricorni usque pervenit nec ad circulos arcticum antarcticumque procedit. [130] SECTUS IN OBLIQUUM
. Periphrasis est zodiaci, qui est obliquus circulus, ut diximus, et omnium latissimus, ut qui ad tropicum usque Cancri et Capricorni perveniat. [132] AUSTRALEM POLUM
. Qui etiam antarcticus dicitur, quia arctico opponatur. IUNCTAMQUE AQUILONIBUS ARCTON
. Hoc est polum arcticum, unde flant Aquilones venti. Arctos autem ursa dicitur, quae in ea parte caeli existens polo nomen dedit. Nam Iuppiter Callisto Lycaonis filiam a Iunone in ursam commutatam una cum Arcade filio in sidera rettulit ad polumque collocavit, qui ab Arcto arcticus fuit denominatus. [134] UTQUE FERANT
. Admonet item Phoebus Phaethontem, ne depressius altiusve currum agat, ne aut terras aut caelum comburat; medium autem ipsi esse tenendum. [135] NEC PREME
. Deprime in partem inferiorem. MOLIRE
. Impelle. [138] NEU TE DEXTERIOR
. Cave, inquit, ne aut nimium ad septemtrionem versus, ubi est Anguis, rapiaris aut ad meridiem, ubi est Deorum Ara. Inter haec autem tibi est iter tenendum. DECLINET
. Inclinet, devehat. AD ANGUEM TORTUM
. Ad Serpentem, qui ad polum arcticum tortuosus iacet. Hic autem serpens dicitur aurea Hesperidum mala custodisse et, ab Hercule interfectus, a Iunone inter sidera collocatus fuisse. Nonnulli tamen dicunt hunc draconem a Gigantibus Minervae obiectum esse cum eos oppugnaret; Minervam vero arreptum draconem contortum ad sidera iecisse et ad ipsum caeli axem fixisse; itaque adhuc ipsum implicato corpore videri, ut nuper ad sidera perlatum. [139] AD ARAM
. Ad polum antarcticum. Ara enim, in qua primum dii existimantur sacra et coniurationem fecisse contra Titanas, in caelum dicitur translata ac iuxta polum antarcticum collocata. Confecta autem a Cyclopibus fuisse fingitur. Inde homines dicuntur instituisse ut, cum aliquam rem efficere cogitarent, prius sacrificare deberent. [140] INTER UTRUMQUE TENE
. Inter utrumque spatium, inquit, currum contine atque coerce. [142] HESPERIO LITORE
. Atlantico quo, cum nox pervenerit, relinquat terras necesse est. [143] NON EST MORA LIBERA NOBIS
. Non est integrum nobis morari. [144] POSCIMUR
. Ad illustrandum mundum. [147] ET SOLIDIS ETIAM NUNC SEDIBUS ASTAS
. Hoc est dum in terra adDUMQUE MALE OPTATOS
. Dumque, inquit, currus, quos in tuum malum optasti ignarus, non ascendisti. [149] SINE ME
. Permitte me terras luce illustrare. [150] OCCUPAT
. Celeriter agiliterque ascendit. [153] INTEREA VOLUCRES
. Currus Solis a quattuor trahitur alatis equis, quibus nomina ab effectu fuere imposita. PYROIS
enim, qui corrupte EOUS
. Ab aurora dicitur; ἠώς enim est «aurora». AETHON
. Urens interpretatur atque HINNITIBUS FLAMMIFERIS
. Ex ore enim flammas efflare dicuntur. [155] REPAGULA
. Obstacula. TETHYS
. Oceani uxor et Clymenes mater apud quam Sol pernoctare creditur. FATORUM NEPOTIS
. Eorum quae fato eventura erant Phaethonti nepoti. [157] COPIA
. Potestas. IMMENSI CAELI
. Infiniti, quamvis Peripatheticis finitum esse videatur. [158] CORRIPUERE VIAM
. Velociter currere coeperunt. [159] PENNIS
. Alis. LEVATI
. Sublati. [160] ISIDEM DE PARTIBUS
. De oriente. [163] UTQUE LABANT CURVAE
. Hac similitudine a navibus sumpta ostendit poeta currum Solis incomposite ac sine ullo ordine tractum fuisse, cum vacuus esse equis videretur. [166] SUCCUTITURQUE ALTE
. Sursum valde quatitur. INANI
. Vacuo. [167] SIMUL AC
. Postquam. RUUNT
. Cum impetu currunt. [167/168] TRITUM SPATIUM
. Tritam viam. [168] QUADRIIUGES
. Quattuor equi uni iugo alligati NEC QUO PRIUS
. NEC QUA COMMISSAS
. COMMISSAS HABENAS
. Tradita ab Apolline lora. [170] IMPERET
. Imperare posset. [171] GELIDI TRIONES
. Septemtriones frigidi, utpote ad quos sol propius alias numquam accessit. Tunc autem primum calescere coeperunt, quia Solis currus illuc usque ab equis, quos cohibere Phaethon non poterat, fuit pertractus. ET VETITO AEQUORE
. Septemtriones enim numquam occidunt ideoque se madefacere non possunt. Iuno enim, ut ipse narrat Ovidius (QUAEQUE POLO
. Iuxta polum arcticumBOOTE
. Apostrophe et conversio sermonis ad Booten, qui plaustrum agere videtur. Bootes enim latine dicitur ET TE TUA PLAUSTRA TENEBANT
. Retinebantur, retardabant, remorabantur. Plaustrum autem, quod et Plostrum dicitur, sidus est caeleste, quod idem cum maiore Ursa esse putatur. Septem namque sunt stellae ita dispositae, ut duae, quae pariles et maximae uno in loco videntur, pro bobus haberentur, reliqua vero quinque figuram plaustri simularent. Unde etiam a Graecis ἅμαζα (TERRAS PENITUS PENITUSQUE IACENTES
. Hoc est valde depressas ac longe a se remotas. [181] PER TANTUM LUMEN
. In tanto lumine. [184] IAM MEROPIS DICI CUPIENS
. UT ACTA
. Quam praeceps Phaethon traheretur, pulchra similitudine ostendit. [185] PINUS
. Navis ex pino confecta. Est enim metonymia. CUNCTA FRENA
. Omnia retinacula. PRAECIPITI BOREA
. Rapido et impetuoso. [189] FAS NON EST
. Non potest. [190] PROSPICIT
. Porro et longe aspicit.[193] MIRACULA
. Monstra. VARIO CAELO
. Variis signis distincto. PASSIM
. Ubique. [194] TREPIDUS
. Perturbatus. Is enim trepidus dicitur, ut Pompeius (FEST. p. 504 Lindsay s.v. VASTARUM FERARUM
. Maximarum, ut leonis, centauri, scorpii. [195] EST LOCUS
. Scorpium describit, ad quem cum pervenisset Phaethon, adeo territus est, ut frena e manibus ceciderint; quod quidem cum equi sensissent, per totum fere caelum discurrerunt. CONCAVAT
. Flectit. IN GEMINOS ARCUS
. In duos similes arcus. [197] DUORUM SIGNORUM
. Alterum namque brachiis, alterum cauda facit. Nam Scorpiii chelae Libram constituere videntur. Scorpium vero ipsum cauda recurva designat. [198] HUNC PUER UT NIGRI
. Postquam, inquit, Phaethon puer vidit Scorpium sudantem atque cauda ictus minitantem, tanto timore affectus est, ut frena remiserit. [199] CURVATA CUSPIDE
. Cauda reflexa. [200] GELIDA FORMIDINE
. Frigido timore ab effectu, quod homines frigidos reddat, ut pallida mors. LORA
. Habenas frenorum. [202] EXPATIANTUR EQUI
. Late et extra spatia excurrunt. [204] SINE LEGE
. Sine ordine. ALTO SUB AETHERE
. Sub alto caelo. [205] INCURSANT
. Currendo appropinquant. [208] IN
. Merito Luna admiratur Solis equos infra suos currere, cum Sol multo quam Luna sit altior. Poetae autem quadrigas quidem Soli attribuunt, Lunae vero bigas, Lucifero et Aurorae singulos equos. [211] SUCIS ADEMPTIS
. Umoribus exsiccatis. [212] CANESCUNT
. Cana et arida fiunt. [217] ARDET ATHOS
. Altissimos quosque montes enumerat, qui primi conflagrare coeperunt. Athos mons est Thraciae altissimus, quem nunc Montem Sanctum vocant, ab Atho Gigante, cui iniectus fuisse dicitur, appellatus. TAURUSQUE CILIX
. Taurus Ciliciae mons est, ut ipse quoque poeta inquit. ETTMOLUS
. Tmolus, qui et Tymolus a Stephano (cfr. PLIN. OETE
. Mons est Thessaliae, Herculis morte, rogo et sepulcro nobilis. [218] IDA
. Mons Phrygiae celeberrimus, quem Homerus a fontium frequentia πολυπίδακα vocat, qui omnes tunc erant exsiccati. Dicta est Ida vel ab Ida regionis regina, ut ex sententia Characis Stephanus (Byz. VIRGINEUSQUE HELICON
. Mons est Boeotiae Helicon, quem idcirco ET NONDUM OEAGRIUS AEMUS
. Aemus mons Thraciae altissimus, in quo Orpheus, Oeagrii fluvii filius, dicitur a Menadibus fuisse discerptus, a quo etiam Oeagrius fuit appellatus. [220] AETNA
. Mons Siciliae semper ardens, unde et nomen, ut quidam putant, ἀπὸ τοῦ αἴθειν hoc est «ab ardendo», mutatione θ in τ alii scribunt. Dicta esse Aetna ab Aetna, Briarei Cyclopis filia Sicanique sorore, quae a Vulcano et Cerere arbitra de finibus electa, secundum Cererem sententiam tulisse fertur. Est et Siciliae urbs Aetna, quae etiam Hadrianium vocatur, quam fluvius eiusdem nominis praeterlabitur, ut Mela (STEPH. BYZ. PARNASSUSQUE BICEPS
. Mons Phocidis in duos vertices divisus, ut in primo ipse Ovidius (ET ERYX
. Mons est Siciliae Veneri Erycinae sacer. ET CYNTHUS
. Mons est Deli, unde Cynthius Apollo vocatur. ET OTHRYS
. Mons est Thessaliae. [222] MIMASQUE
. Mons est Minoris Asiae Mimas, haud longe distans a Colophone, perpetuis nivibus obrutus, a Mimante gigante denominatus. RHODOPE
. Mons Thraciae nivosus, a Rhodope puella, in quem commutata fuit, dictus, ut ipse scribit Ovidius; ut alii a Rhodope Strymonis filia, ex qua Neptunus Atho gigantem suscepisse fertur, qui et ipse DINDYMA
. Mons est Phrygiae, Matri deorum sacer. Unde ipsa Mater deorum ET MYCALE
. Mons est et urbs Cariae Mycale, unde NATUSQUE AD SACRA CITHAERON
. Mons est Boeotiae Baccho dicatus, ad cuius orgia celebranda natus esse videtur. [224] NEC PROSUNT SCYTHIAE
. Scythiae regio est ad septemtrionem frigidissima, a Scytha Herculis filio cognominata. CAUCASUS ARDET
. Mons est Scythiae Promethei relegatione notissimus. [225] OSSAQUE CUM PINDO ET OLYMPUS
. Montes Thessaliae altissimi. MAIOR AMBOBUS
. Altior. Nebulas enim et ventos excedere putatur. Unde Lucanus (II 271-272): OLYMPUS
autem multorum montium nomen est. Nam et Arcadiae et Elidis et Ciliciae et Mysiae et Macedoniae et Thessaliae mons est Olympus,in quo Ludi Olympici Eleis similes celebrari solebant. AERIAEQUE ALPES
. Montes sunt altissimi Italiam a Gallia Germaniaque defendentes. APENNINUS
. Mons est longissimus Italiam dividens. [230] CURRUS SUOS
. Sibi tantopere expetitos. CANDESCERE
. Ignescere et inflammari. Nam candere proprie dicitur ferrum ignitum. [232] INVOLVITUR
. Implicatur. [233] CALIGINE PICEA
. Tam crassa, ut si picea esset. [235] SANGUINE TUM CREDUNT
. In transcursu transformationem Aethiopum exponit poeta: Aethiopes namque, cum antea candidi essent, tunc nigri fuerunt effecti. Videtur autem Ovidius innuere Aethiopas fuisse dictos quod sint facie combusta. Nam αἴθω «uro», ὄψ ὀπός «facies» dicitur, quamquam Plinius (TUM FACTA EST LIBYAE
. Regio est Africae aridissima, sic dicta quod λείπει ὁ ὑετὸς hoc est quod «deficit pluvia», ut Servius (RAPTIS
. Ereptis, exsiccatis. [238] TUM NYMPHAE
. Quemadmodum montes conflagrarunt, ita etiam fontes lacusque eo incendio exsiccati fuerunt. [238/239] PASSIS COMIS
. Sparsis, id quod in maerore fieri consuevit. [239] QUAERIT BOEOTIA DYRCEN
. Boeotiae fons est Dyrce notissimus. [240] ARGOS AMYMONEM
. Amymone fons est apud Argos, ab Amymone Danai Argivorum regis filia, in quem conversa fuisse dicitur, appellatus. EPHYRE PYRENIDAS UNDAS
. Pyrene fons est Acrocorinthi, quae urbs prius Ephyre fuit appellata. Dictus est autem a Pyrene muliere, in quem ob fletum, quo filiorum morte affecta est, fingitur fuisse conversa. [241] NEC SORTITA
. Non soTANAIS
. Fluvius est Scythiae maximus Europam ab Asia dividens. [243] PENEUSQUE SENEX
. Fluvius est Thessaliae, ut in primo (I 569) vidimus. TEUTHRANTEUSQUE CAICUS
. Caicus fluvius est Mysiae, Teuthrantiam irrigans regionem, unde et ET CELER ISMENOS
. Fluvius est Boeotiae ab Ismeno Pelasgi filio denominatus. CUM PHOCAICO ERYMANTHO
. Erymanthus Phocidis est fluvius et Arcadiae mons. [245] ARSURUSQUE ITERUM XANTHUS
. Fluvius est Troiae, qui et tunc et tempore belli Troiani iterum inflammatus est precibus Veneris in Achillem, ut in FLAVUSQUE LYCORNAS
. Fluvius est Aetoliae flavas volvens harenas, de quo etiam Seneca (QUIQUE RECURVATIS
. Maeander fluvius est Phrygiae, qui adeo sinuosis labitur fluxibus, ut interdum in fontem reverti velle videatur. [247] MYGDONIUSQUE MELAS
. Fluvius est Mygdoniae, qui oves nigras efficere dicitur. Unde et nomen accipit: μέλας enim dicitur «niger». ET TAENARIEUS EUROTAS
. Fluvius est Laconiae iuxta Taenarum promontorium in mare exiens. ARSIT ET EUPHRATES
. Euphrates fluvius est Maioris Armeniae maximus, qui Babylonem in duas dividens partes in Mare Rubrum descendit. ARSIT ORONTES
. Fluvius est Syriae ex Libano monte decurrens, qui Typhon prius dictus est a Typhone gigante illic fulminato, ut Strabo (XVI 2, 7) narrat. Orontis autem nomen ab eo accepit, qui omnium primus illum ponte iunxit. [249] THERMODONQUE CITUS
. Fluvius est Scythiae iuxta quem Amazones olim habitavere. Is, ut Metrodorus (FGrHist 184 F I ap. GANGES FLUVIUS
. Indiae notissimus. ET PHASIS
. Fluvius est Colchorum, unde phasiani sunt dicti. ET HISTER
. Fluvius Pannoniae, qui et Danubius dicitur. [250] ALPHEUS
. Fluvius Elidis iuxta Pisam urbem decurrens, qui absorptus a terra subter mare in fontem Arethusam apud Syracusas influit. Unde Vergilius iii RIPAE SPERCHIADES
.QUODQUE SUO TAGUS
. Fluvius Hispaniae aureas vehens harenas, quae tunc incendio liquescebant. Tres autem fluvii aureas ducentes harenas: Pactolus, Hermus, Tagus. [252] ET QUAE MAEONIAS
. Ripas Lydiae fluviorum. Nam Lydia a Maeone fluvio Maeonia fuit appellata. [253] MEDIO CAYSTRO
. Cayster fluvius est Asiae praeter Asiam paludem labens. Unde Vergilius FLUMINEAE VOLUCRES
. Cygni flumina incolentes. [254] NILUS
. Fluvius est Aegypti, cuius origo ignoratur; idcircoque et tunc caput occuluisse et nunc quoque latere ait. [256] VACANT
. Vacua sunt aqua. SEPTEM SINE FLUMINE VALLES
. Septem, inquit, Nili ostia valles sine aqua sunt effectae. [257] SORS EADEM ISMARIOS
. Eadem, inquit, forte Hebrus ac Strymon Thraciae fluvii siccantur. [258] HESPERIOSQUE AMNES
. Occidentales. Nam Rhenus fluvius est Galliam a Germania dividens, Rhodanus vero Galliae fluvius, Padus Italiae, qui etiam Eridanus vocatur. Vergilius (TYBRIM
. Tybris fluvius est Tusciae per mediam Romam labens. Tybris autem dictus est a fluvio Siciliae qui praeterlabitur Syracusas, qui a Theocrito (I 118) Tybris vocatur, tametsi quidam Hybrim illum appellent. Unde profecti Siculi, ripis Albulae occupatis, in patriae memoriam pro Albula Tybrim nominarunt. Vergilius (INFERNUM REGEM
. Plutonem, cum Proserpina uxore. [264] EXSISTUNT MONTES
. Extant, apparent ac extra aquas stant. ET SPARSAS CYCLADAS AUGENT
. Cyclades insulae sunt Aegaei in orbem dispositae. Unde etiam Cyclades sunt dictae; κυκλὸς namque «circulus» dicitur. Scopuli ergo, qui tum e mari extabant, Cycladum numerum augebant. [265] NEC SE SUPER AETHERA CURVI
. Tunc, inquit, delphines non audebant se in aerem iactare propter nimium ardorem, quod natura facere consueverunt. [267] CORPORA PHOCARUM
. Phocae vituli dicuntur marini, quod boum imitantur mugitum. [268] EXANIMATA
. Perturbata, ut certe exanima et mortua. IPSUM QUOQUE NEREA
. Nereus deus marinus Dorida uxorem habens, ex qua magna nympharum multitudinem sustulit. [271] EXERERE AQUIS
. Emittere, extollere ex aquis. IGNES AERIS
. Fervores aeris et aestus. [272] ALMA TAMEN TELLUS
. Alma ab «alendo» dicitur propriumque est Terrae epitheton. Nam omnia alit ac nutrit animantia.UT ERAT CIRCUMDATA PONTO
. Oceano. Pontus enim interdum speciale nomen est, et significat CONTRACTOSQUE UNDIQUE FONTES
. Ex omni loco congregatos atque coactos; ob nimium enim aestum fontes omnes in ima Terrae refugerant, ne penitus exsiccarent. [275] SUSTULIT OMNIFEROS
. Elegans prosopopoeia, qua Terrae, inanimatae rei, et personam et sermonem attribuit poeta. OMNIFEROS
. Omnia ferentes et producentes. COLLOTENUS
. Usque ad collum. [277] PAULUM SUBSEDIT
. Paulum terraemotu depressa esse videtur, quod fieri nequit, cum mundi sit centrum et undique aequaliter a caelo distet. [279] SI PLACET HOC MERUIQUE
. Telluris conquestio est ad Iovem sic apta et clara, ut nullam fere admittat expositionem. [281] TUO IGNE
. Tuo fulmine. CLADEMQUE AUCTORE LEVARE
. Levem facere, pro quo verbo imperiti «alleviare» utuntur. Illae vero calamitates minus aegre ac levius feruntur, quarum auctores magni sunt atque potentes. [282] VIX QUIDEM
. Cum difficultate, inquit, haec paucula eloqui possum. [283] PRESSERAT ORA VAPOR
. Parenthesis poetae, qua Terrae querelis inserit. [287] RASTRORUMQUE FERO
. Rastra instrumenta sunt rustica, quibus agri coluntur. EXERCEOR
. Defatigor. [289] VOBIS QUOQUE THURA MINISTRO
. Thure in sacrificiis non modo nos, sed prisci quoque utebantur. Thus autem ἀπὸ τοῦ θύειν hoc est «a sacrificando» derivatur. Est enim vocabulum graecum, non latinum, ut quidam scribunt, qui a «tundendo» putant deduci, cum a Graecis θύς dicatur. [291] QUID MERUIT FRATER
. Neptunus, cui sorte in mundi divisione maria optigerunt. [295] FUMAT UTERQUE POLUS
. Duobus polis, qui et vertices dicuntur, caelum sustinetur; qui si fuerint combusti, casurum est caelum. [296] ATLAS EN IPSE LABORAT
. Atlas mons est Mauritaniae, qui caelum ideo sustinere fingitur, quod Atlas, qui in illum montem fertur transmutatus, primus omnium astrologica scrutari coepit. [297] CANDENTEM AXEM
. Ardentem polum. [300] ET RERUM CONSULE SUMMAE
. Hoc est vide, ne rerum summa pereat ac genera rerum perdantur. [303] PROPIORAQUE MANIBUS ANTRA
. Hoc est speluncas inferis propiores. Sunt enim Manes animae mortuorum a «mano», quod «bonum» antiqui dicebant, κατ'ἀντίφρασιν appellati. [304] AT PATER OMNIPOTENS SUPEROS TESTATUS
. Iuppiter, inquit, cum in testimonium et alios deos et ipsum Apollinem adduxisset totum mundum incendio periturum, nisi auxilium ferat, Phaethontem fulmine percussit ac incendium fulmine compescuit. [304/305] ET IPSUM / QUI DEDERAT CURRUS
. Apollinem. [307] UNDE
. Ex qua arce. INDUCERE NUBES
. Immitere nebulas. LATIS TERRIS
. Late patentibus terris. [312] MISIT IN AURIGAM
. Phaethontem currus Solis aurigam et rectorem. [314] CONSTERNUNTUR EQUI
. Terrentur. [316/317] ILLIC TEMONE REVULSUS / AXIS
. Axis liVESTIGIA
. Signa et partes. LACERI CURRUS
. Lacerati atque dissipati. [319] FLAMMA POPULANTE
. Igne comburente. Tunc enim ignis populari aliquid dicitur, quando comburit. [320] VOLVITUR IN PRAECEPS
. Hoc est in caput cadit. [321] UT INTERDUM DE CAELO
. Pulchra similitudine casum Phaethontis demonstrat. Scite autem scribit: nam quamvis stellae interdum cadere videantur, tamen numquam cadunt. [323] QUEM PROCUL A PATRIA
. Longe enim Italia Padusque ab Aethiopia distant. [324] ERIDANUS
. Fluvius est Italiae, qui alio nomine dicitur Padus. [325] NAIADES HESPERIAE
. Nymphae italicae ac occidentales. Naiades autem dicuntur παρὰ τοῦ νάω quod est «fluo», quod in fluentis habitent. TRIFIDA FLAMMA
. Fulmine, quod ita pingebatur ut trifidum et in tres partes fissum videretur. Ut enim tridens Neptuno, sic trifidum fulmen attribuitur Iovi. [326] SIGNANT QUOQUE CARMINE SAXUM
. Cippo et sepulcri saxo epitaphium inscribunt. [327] HIC SITUS EST
. Positus et sepultus. Est autem epitaphium in Phaethontem. [328] TENUIT
. Tenere non potuit. MAGNIS TAMEN EXCIDIT AUSIS
. Hoc est magna tamen aggredi ausus est, quod quidem abunde pulchrum atque magnificum est, ut Plinius (AT PATER
. Apollo. MISERABILIS
. Miserandus. AEGRO LUCTU
. Ab effectu luctus dicitur aeger, quod aegros et maestos reddat. OBDUCTOS
. Velatos, coopertos. [332] ALIQUIS USUS
. Aliqua utilitas. [334] LUGUBRIS
. Pullis vestibus, quae luctui conveniunt induta. ET AMENS
. Exanimata, perturbata. [335] TOTUM PERCENSUIT ORBEM
. Peragravit totum terrarum orbem. [336] EXANIMES ARTUS PRIMO
. Cadaver filii et membra mortua primum quaerens. MOX
. Deinde. [337] CONDITA
. Sepulta. [338] INCUBUITQUE LOCO
. Sepulcro se prostravit. [339] APERTO PECTORE
. Nudo. [340] NEC MINUS HELIADES
. Solis filiae Heliades dicuntur ἀπὸ τοῦ ἡλίου hoc est «a sole»,quae etiam a fratre Phaethontiades fuerunt appellatae. Earum nomina sunt Phaetusa, Lampetia, Phoebe, quae, cum frater per quattuor mense assidue flevissent, tandem Iovis misericordia in populos arbores vel, ut alii volunt et in primis Apollonius (IV 603-604), in alnos. Lacrimae vero ipsarum in electra et sucina conversae fuerunt. [341] ET CAESAE PECTORA PALMIS
. Caedentes et percutientes pectora. Est enim synecdoche poetica. [343] ASTERNUNTURQUE SEPULCRO
. Hoc est stratae super sepulcro iacent. [344] LUNA QUATER IUNCTIS
. Hoc est quattuor menses transierant; nam singulis quibusque mensibus luna repletur. [345] NAM MOREM FECERAT USUS
. Parenthesis est, qua significatur ex assiduo usu consuetudinem plangendi Phaethontis sororibus fuisse actam. [346] EQUIS PHAETUSA SOROR
. Phaetusa filia fuit Solis ex Neaera nympha. Est autem quadrisyllabum nomen, TERRAE PROCUMBERE
. Se in terram prosternere. [348] DIRIGUISSE PEDES
. Rigidos et duros esse factos. [349] CANDIDA LAMPETIE
. Phaetusae soror, quae «fulgens» transferri potest; λάμπω enim «fulgeo» dicitur. SUBITA RADICE
. Subito nata. [350] LANIARE
. Lacerare. [353] INGUINA
. Pudenda. [355] AMBIT
. Circumdat. EXTABANT
. Extra corticem stabant. [360] MANANT
. Defluunt. [361] SAUCIA
. Vulnerata. [363] IAMQUE VALE
. Verbum est CORTEX INVERBA NOVISSIMA VENIT
. Hoc est cortex, os obducens, verba Heliadum ultima occupavit. [364] INDE FLUUNT
. Ab illis arboribus. Tametsi, ut Apollonius in RIGESCUNT
. Rigida ac dura sunt. ELECTRA
. Quae latine «sucina» dicuntur, quamvis nusquam circa Padum inveniantur. Electrum est etiam genus metalli ex auro ac quinta argenti portione constantis, ut scribit Plinius in xxxiii NURIBUS LATINIS
. Italis mulieribus. [367] AFFUIT HUIC MONSTRO
. Cycnus, Stheneli filius, rex Liguriae, Phaethonti et sanguine materno et summa benevolentia devictus, cum relicta Liguria ad Padi ripas venisset multumque amici casum deflesset, in avem sui nominis fuit commutatus, quae ignes perosa aquas sibi elegit incolendas. AFFUIT
. Interfuit. HUIC MONSTRO
. Quo Heliades in populos arbores, ipsarum autem lacrimae in electra fuere conversae. Monstrum autem a «monstrando» dicitur sive a «monendo», ut Aelio (STILO ap. FEST. p. 122 Lindsay s.v. PROLES STHENELEIA
. Progenies Stheneli. [370] NAM LIGURUM POPULOS
. Liguria Italiae regio est inter amnes Varum et Macram sita, Tusciae contermina, cuius caput Genua est, unde ligustica ora fuit cognominata. Liguria autem a Ligustro Phaethontis filio fertur cognominata. Illius incolae Ligures appellantur. [373] CUM VOX EST TENUATA
. Tenuis ac gracilis facta. [374/375] CANAEQUE CAPILLOS DISSIMULANT PLUMAE
. Capilli, inquit, cani in plumas itidem canas fuere conversi. [375] PORRIGITUR
. Perlongatur. IUNCTURA
. Copulatio; nam cygnorum digiti et rubent et quadam cartilagine iunguntur. [376] TENET OS SINE ACUMINE ROSTRUM
. Os, inquit, in rostrum obtusum ac sine ullo acumine fuit conversum. [377/378] NEC SE CAELOQUE IOVIQUE / CREDIT
. Hoc est nec se aeri aetherive committit. Hoc autem idcirco fingitur, quia cygni numquam altius volant. [378] MISSI IGNIS
. Iacti fulminis. [379] IGNEM PEROSUS
. Odio ignem habens. [381] SQUALI DUS INTEREA GENITOR
. Maerorem describit Phoebi, quem ex Phaethontis filii morte conceperat, quo concinnius transfigurationem Callistus et Arcadis in ursas exponat. [381/382] ET EXPERS SUI DECORIS
. Sine parte sui splendoris et ornatus. [382] QUALIS CUM DEFICIT ORBI
. Tunc enim obscurus esse videtur, cum illius lumen terris aufertur. [384] DATQUE ANIMUM IN LUCTUS
. Luctibus indulget. [385] OFFICIUMQUE NEGAT MUNDO
. Ait se velle mundo beneficium praestare ipsum illustrando. SATIS INQUIT AB AEVI
. Ita conqueritur Phoebus ut Iovem in invidiam odiumque trahat. [390] IPSE AGAT
. Invidiose ac si diceret: «Qui tam potens terribilisque est». TENTAT
. Tenet, retinet. Est enim a «teneo» derivatum eoque per ORBATURA
. Filiis privatura. Orbare namque est aliqua re cara, ut sunt filii atque oculi, privare. Unde orbi oculis filiisve aut parentibus privati dicuntur. [392] TUNC SCIET IGNIPEDUM
. Ordo est et sensus: MISSOS IGNES
. Missa fulmina in Phaethontem. [397] REGALITER
. Imperiose ac eo iure quo habent reges. [399] VERBERE
. Flagello et scutica. [400] SAEVIT
. Furit ac saevitiam in equos nihil mali meritos exercet. [401] AT PATER OMNIPOTENS
. Haec idcirco a poeta narrantur, quo commodius Callistus et Arcadis mutationem in sidera cum superiore metamorphosi connectat. [403] EXPLORAT
. Diligenter inquirit, unde exploratores, qui hostium consilia scrutantur. [405] IMPENSIOR
. Maior. [405/406] SUAE ARCADIAE
. A se amatae. Sive propter Maiam, quae in Cyllene ipsius Arcadiae monte Mercurium peperit, sive ad illud poeta alludit, quod Arcades non minus quam Cretenses apud se natum esse Iovem contendunt, ut et in IN VIRGINE NONACRINA
. Virginem Nonacrinam appellat Callistonem Lycaonis filiam, quam cum vidisset Iuppiter, ita excellenti eius pulchritudine captus est, ut cum blanditiis ea potiri non posset, se finxerit esse Dianam, cuius Callisto fidissima comes erat. Hac igitur arte compressa ab Iove, cum Arcadem peperisset, in ursam ab Iunone, ne iterum Iovi placeret, conversa est. Eam vero cum filius Arcas iam adultus in venatione ferire vellet, miseratione Iovis ambo in sidera fuerunt translati ac iuxta polum, qui ab ipsis arcticus fuit cognominatus, collocati. Quod quidem cum Iuno animadvertisset, Tethyn nutricem rogavit ne umquam permitteret eas in mare descendere. Ideoque septemtriones numquam occidere dicuntur. Sane Hyginus (IN VIRGINE NONACRINA
. Nonacris et urbs et mons est Arcadiae, unde HAESIT
. Fixus est. ACCEPTI IGNES
. Amores concepti. Ignis enim frequenter pro amore ponitur a poetis; ut namque ligna comburuntur igne, sic iuvenum corda amore dicuntur ardere. CALUERE
. Inflammati fuere. [411] LANAM MOLLIRE
. Filare ac subigere lanam. [412] VARIARE
. Variis coloribus ornare. Id quod lascivae virgines maxime facere solent. SED FIBULA
. Cingulum. A parte namque intelligimus totum. [413] VITTA ALBA
. Tegmen est capitis ALBA
. Non variorum colorum, qualibus lascivae virgines delectantur. NEGLECTOS CAPILLOS
. Impexos, inornatos. COERCEBAT
. Constringebat. [415] MILES ERAT PHOEBES
. Dianae, quae eadem cum Luna esse putatur. NEC MAENALON ATTIGIT ULLA
. Maenalus mons Arcadiae celeberrimus et urbs clarissima a Maenalo Lycaonis filio condita. [416] TRIVIAE
. Dianae, quod in triviis coli consueverit. SED NULLA POTENTIA LONGA EST
. Sententia generalis, quae in dies verior esse probatur. [417] ULTERIUS SPATIUM
. Meridiem iam pertransisse significat. Sol enim ulterius medio spatium caeli tunc tenere dicitur, cum maior pars diei praeterivit. [418] QUOD NULLA CECIDERAT AETAS
. Innuit nemus illud umbrosissimum opacissimumque fuisse, ut cuius arbores nullo umquam tempore fuerant caesae. NULLA AETAS
. Nullius aetatis homines. Continens enim pro contento per metonymiam frequenter ponitur a poetis. [419] EXUIT HIC
. Deposuit illic et in illo nemore pharetram. Est enim adverbium pro adverbio positum. [419/420] LENTOSQUE RETENDIT / ARCUS
. Flexibiles arcus remisit. Arcus enim nisi retendantur molles efficiuntur, ut ipse in FESSAM
. Lassam et defatigatam. [423] HOC FURTUM
. Hoc stuprum. Furta namque etiam stupra dicuntur, quod furtim committantur. [424] SUNT OH, SUNT IURGIA TANTI
. Ac si diceret: «Iurgia nequamquam tanti sunt aestimanda, ut me voluptate huius potiendae virginis privent». PROTINUS INDUITUR FACIEM
. Iovis transmutationem in Dianam obiter exponit poeta. CULTUM
. Habitum, ornatum. [427] IN QUIBUS IUGIS
. In quibus montibus. [427/428] DE CESPITE VIRGO / SE LEVAT
. De terra, inquit, Callisto surgit. Cespes autem terra est cum propria herba avulsa. [431] NEC SIC A VIRGINE DANDA
. Lasciviora namque erant, quam ut virgini conveniret. [433] IMPEDIT AMPLEXU
. Implicat amplectendo. NEC SE SINE CRIMINE PRODIT
. Hoc est nec se manifestat sine vi puellae ILLA QUIDEM CONTRA
. ASPICERES UTINAM SATURNIA
. Haec per parenthesim Iunoni a poeta dicuntur in Callistus defensionem. [437] VICTOR
. Voti compos effectus. [438] ET CONSCIA SILVA
. Stupri ab Iove illati. [439] UNDE PEDEM REFERENS
. Ex qua silva recedens. [441] ECCE SUO
. Haec particula DICTYNNA
. Diana dicitur ἀπὸ τῶν δικτύων hoc est «a retibus», cuius nominis a Solino (HEU QUAM DIFFICILE EST
. Sententia loco commodata. PRODERE
. Detegere, manifestare. Prodi autem proprie arcana dicuntur. [448] VIX OCULOS
. Eleganter mores pudicae virginis violatae effingit poeta. [452] MILLE NOTIS
. Multis signis. Numerus enim finitus pro infinito fere a poetis usurpatur. [453] ORBE NONO
. Mense nono. Luna enim singulis quibusque mensibus suum reparat orbem. [454] CUM DEA VENATU
. Sic quidem fere legitur, sed in vetusto exemplari FRATERNIS LANGUIDA FLAMMIS
. Defessa fervoribus Solis sui fratris. Nam Diana, ut diximus, eadem est cum Luna, quae Soli perhibetur soror esse. [456] VERSABAT
. Volvebat. ATTRITAS
. Ob continuum fluxum. [457] UT LOCA LAUDAVIT
. Postquam loca laudavit Diana, quod pulchra essent et amoena, aquas pedibus tetigit. [458] ARBITER OMNIS
. Testis nemo adest. [459] TINGAMUS
. Madefaciamus, lavemus. [460] PARRHASIS
. Callisto a Parrhasia urbe Arcadiae, quae a Parrhaso uno ex Lycaonis filiis cognominata fuit, VELAMINA PONUNT
. Vestes deponunt. [461] UNA MORAS QUAERIT
. Sola Callisto vestem deponere non curat. ADEMPTA EST
. Vi detracta ab aliis Dianae comitibus. [463] UTERUM
. Uteri tumorem. Gravida enim erat ac partui propinqua. [465] CYNTHIA
. Diana a Cyntho Deli monte. SECEDERE
. Abire et recedere. [468/469] ID IPSUM INDOLUIT IUNO
. Haec parenthesis Iunonis indignationis causam ostendit. Non enim tam doluit Iuno, quod a Iove stuprata foret, quam quod puerum peperisset. [469] DE PAELICE
. Callistone, ut latine nomen graecum declinemus. [470] QUO SIMUL OBVERTIT
. Postquam, inquit, convertit et oculos et animum in Arcadem a Callistone natum, excandescere verbis coepit. QUO
. In quem puerum. SIMUL
. Postquam. [471] SCILICET HOC EST
. Affectui servit et indignationi hoc adverbium. Fere autem Iuno indignata loqui fingitur a poeta. [472] TESTATUR
. Tamquam testimonio approbatum. [474] HAUD IMPUNE FERES
. Non abibis impunita. [477] STRAVIT
. Prostravit, proiecit in terram. [478] HORRESCERE
. Horrida et aspera fieri. [481] DEFORMIA
. Turpia. LATO RICTU
. Amplo oris foramine et spatio. [483] POSSE LOQUI
. Facultas loquendi. [485] MENS ANTIQUA
. Pristinus animus. MANET
. In vetustis exemplaribus non QUALESCUMQUE MANUS
. Nam ursi prioribus pedibus manuum vice funguntur eosque erigunt. [489] AH QUOTIENS SOLA
. Pristinam mentem Callistoni remansisse multis colligit argumentis. Neque enim se ursam esse putabat. Miseretur autem calamitatis illius poeta. SOLA SILVA
. Deserta et ab hominibus non habitata. [493] OBLITA QUID ESSET
. Oblita se esse ursam. [494] HORRUIT
. Cum quodam horrore timuit. [495] QUAMVIS PATER ESSET IN ILLIS
. Lycaonem enim, Callistonis patrem, in lupum fuisse conversum in primo narravit poeta (I 163-239). [496] ECCE LYCAONIAE PROLES
. Arcas Iovis filius ex Callistone, cum quindecim annorum esset, matri in ursam conversae inter venandum obviavit, quam quidem cum ferire vellet matrem esse ignorans, Iovis miseratione ad sidera una cum matre sublatus, TER QUINQUE FERENS NATALIBUS ANNOS
. Hoc est annos quindecim natos. Natale autem, qui et natalis dicitur, dies est quo quisque nascitur. Vergilius (SALTUS APTOS
. Silvas venationi accomodatas. Saltus namque a «saliendo» deducitur, quod ferae in illo saltus edant. Unde saltuarii saltuum et agrorum custodes vocantur. [499] NEXILIBUSQUE PLAGIS
. Retibus connexis. Multis enim nodis retia nectuntur. Plaga autem prima brevi «rete» significat, longa vero «vulnus» designat. ERYMANTHIDOS
. Montis Erymanthi, qui est in Arcadia. AMBIT
. Circumdat, circuit. [500] QUAE RESISTIT
. Stetit ut ipsum exspectaret. [501] ET COGNOSCENTI SIMILIS FUIT
. Ita, inquit, NESCIUS
. Ignarus esse matrem. PROPIUSQUE ACCEDERE FUGIT
. Noluit, recusavit. [504] VULNIFICO TELO
. Vulnus inferenti iaculo. [505] ARGUIT OMNIPOTENS
. NEFASQUE
. Hoc est parricidium, quod Arcas ignarus perpetraturus erat, abstulit. Plerumque autem poetae duo diversa uno verbo significant. Nam [506] SUSTULIT
significat «et in altum tulit», qua in significatione ad ipsos refertur, et «abstulit» et «removit»; quae significatio PER INANIA
. Per aerem, qui inane quoque dicitur, quod vacuus esse videatur. [507] VICINAQUE SIDERA FECIT
. Maior namque Ursa et Arctophilax vicina sunt ac propinqua sidera, quae eadem esse cum Plaustro et Septem Trionibus perhibentur. Nam Arctophilax idem est cum Boote, qui et Ursam sequi ac custodire et Plaustrum agere videtur. [508] INTUMUIT
. Indignata est. [509] AD CANAM TETHYN
. Tethys Caeli et Vestae filia fuisse dicitur, uxor Oceani ac Iunonis nutrix multorumque deorum mater. Pro mari autem quemadmodum et oceanus accipitur. QUORUM REVERENTIA MOVIT
. Oceanus et Tethys magno in honore sunt apud omnes deos, quia antiquissimi sunt. [513] PRO ME
. Loco mei. [514] MENTIAR
. Mentiri dicar. [515] MEA VULNERA
. Meos dolores et cruciatus. [516] ILLIC UBI CIRCULUS AXEM
. Hoc est ad polum septemtrionalem, ubi est ultimus ac brevissimus circulus. Arcticus enim et antarcticus circuli et ultimi sunt et aliorum brevissimi. [518] EST VERO CUR QUIS
. Ironia indignationis plena. [519] OFFENSAMQUE TREMAT
. Timeat me laesam. [520] O EGO QUANTUM EGI
. ESSE HOMINEM VETUI
. Ostendit Iuno se nocendo prodesse. [522] SONTIBUS
. Nocentibus. [523] VINDICET ANTIQUAM FACIEM
. QUOD IN ANTE PHORONIDE FECIT
. Ordo est: PHORONIDE
. In Io Phoronei nepte, quae cum in vaccam, ut vidimus (I 568), Iunonis metu fuisset conversa, humanae formae tandem a Iove fuit restituta. [525] CUR NON EXPULSA DUCIT IUNONE
. Pulchra ironia, qua id concedere videmur, quod maxime nolumus. Sic Dido apud Vergilium (DUCIT
. TANGIT
. Commovet. ALUMNAE
. Nam Iuno a Tethy fuit educata. [528] GURGITE CAERULEO
. A mari nigro et profundo. Est enim tapinosis et magnae rei humilis expositio. Nam gurgitem, qui fluviorum est, pro Oceano posuit poeta. PROHIBETE
. Arcete. SEPTEM TRIONES
. Maiorem Ursam cum Arctophilacem. [530] NE PUROTINGATUR IN AEQUORE PAELEX
. Ne Callisto, paelex et concubina Iovis, in purum mare descendens, illud inquinet et foedet. [531] DII MARIS ANNUERANT
. Oceanus et Tethys nam promiserant se prohibituros ne Septem Triones in mare descendant. [532] INGREDITUR
. Intrat. LIQUIDUM AERA
. Tenuem ac purum. PAVONIBUS PICTIS
. Variis coloribus distinctis. Currus autem Iunonis a pavonibus trahi putatur. [533] TAM NUPER PICTIS
. Haec ad connexionem mutationis sequentis apte faciendam inferuntur. CAESO ARGO
. Interfecto Argo, cuius oculi caudae pavonibus a Iunone fuerunt appositi, ut in i narravit poeta (I 722-723). [534] QUAM TU NUPER ERAS
. Corvus initio quidem fuit candidus, sed cum eius inditio Apollo cognovisset Coronida amicam cum alio quodam iuvene rem habere eamque sagittas interfecisset puerumque Asclepium exciso utero extraxisset, paenitentia ductus corvum, indicem sibi aliquid praemii sperantem, ex albo nigrum effecit. [535] CORVE LOQUAX
. Apostrophe ad corvum, qua significat poeta illum suae loquacitatis merito poenas dedisse. [536] ARGENTEA
. Alba ut est argentum. [537] SINE LABE
. Sine macula. [538] NEC SERVATURIS
. Alludit ad id quod Livius (NUNC EST CONTRARIUS ALBO
. Niger, qui color albo est appositus. [542] QUAM LARISSAEA CORONIS
. Duae fuerunt Coronides, quarum altera ab Apolline, altera a Neptuno fuit adamata. LARISSAEA
. Ex Larissa Thessaliae urbe. [542/543] IN TOTA HAEMONIA
. Thessalia. [544] INOBSERVATA
. Incustodita. [544/545] ALES PHOEBEIUS
. Corvus ab Apolline Coronidi custos adhibitus. [546] NON EXORABILIS INDEX
. Qui nullis precibus potuit flecti, ne id quod viderat indicaret. [547] TENDEBAT ITER
. Ibat. [547/548] GARRULA CORNIX
. Narraturus poeta quemadmodum Coronis Phocaica in cornicem fuit mutata, eleganter, ut solet, fabulam fabulae connectit. Cornicem autem ipsam inducit corvum admonentem ut taceat ac quid sibi evenerit, quia linguam cohibere nescivit, narrantem. Coronis enim fiSCITETUR
. Roget ut sciat. [550] PRAESAGIA
. Praedictiones. [551] QUID FUERIM
. Comes namque fui Minervae. QUID SIM
. Nunc a comitatu Minervae repulsa contemnor. Nam tempore quodam Vulcanus, ut narrat Lactantius (SINE MATRE
. Nam ex solo Vulcani semine quod in terram cecidit natus est. [554] ACTAEO
. Attico. Nam Attica, ut scribit Pausanias (I 2, 6), prius Actaea ab Actaeo, qui primus Athenis regnasse fertur, deinde Attica ab Attide, Cranai regis filia, fuit cognominata. [555] GEMINO DE CECROPE
. Cecrops idcirco geminus ac biformis dicitur, quod ex parte homo, ex parte serpens fuisse vulgatus est. Quodque quidem idcirco fictum fuisse Demosthenes (SED INCONFESSA QUID ESSET
. Sic quidem in impressis legitur exemplaribus, sed corrupte cum una carmini syllaba desit. INCONFESSA
. Non confessa, non elocuta. [556] ET LEGEM DEDERAT
. Mandaverat. [557] ABDITA
. Abscondita. SPECULABAR
. Observabam. Proprie autem dixit; nam speculari est ex edito et alto loco observare. [558] TUENTUR
. Defendunt, custodiunt ac servant. [559] PANDROSOS ATQUE HERSE
. A «rore» haec nomina sumpta fuisse videntur. Nam Pandrosos ex πᾶν quod «totum» significat, et δρόσος, qui est «ros», componi videtur. Herse autem «ros» interpretatur. Cecropis autem filiae fuerunt, ut Pausanias (I 2, 6) quoque narrat, non solum Ovidius, quarum fratrem fuisse Erichthonium ait, qui vivo adhuc patre vita excessit. Tametsi ipsum ex mortali genitum negant, cui Vulcanum Terramque parentes assignant. Ab Ovidio autem non nihil dissentit Pausanias. Narrat enim Agrauli lucum esse Athenis, cui quidem et Herse et Pandroso sororibus Minervam Erichthonium in cista depositum dedisse vetuisseque ne depositum viderent; Pandrosumque in officio fuisse idcircoque eius contiguam templo Minervae aedem fuisse; reliquas vero duas, quoniam cistam resignassent, viso Erichthonio furere coepisse et ex arce, quae maxime praeceps locus erat, se deiecisse. [559/560] UNA AGRAULOS
. Sola Agraulos. DIDUCIT
. Dissolvit ac separat. [561] APPORECTUMQUE DRACONEM
. Appositum draconem sibi videre visae sunt, quia Erichthonius serpentinos habebat pedes. [562] ACTA DEAE REFERO
. Gesta a Cecropis filiabus Minervae nuntio. [564] ET PONAR POST NOCTIS AVEM
. Noctuam, quae solum noctu volat. [565] VOCE
. Lingua, loquacitate. [566] AT PUTO NON ULTRO
. Occurrit tacitae obiectioni cornix. Posset enim quis dicere: «Idcirco fuisti repulsa, quia Minervae numquam fuisti grata». Se igitur ita se Minervae placuisse ait, ut sponte fuerit ab ipsa comes petita. AT PUTO NON ULTRO
. Interrogative cum quadam obiectione legatur, quam ita solvit, ut dicat id ex ipsa Minerva quaeri posse. [569] NAM ME PHOCAICA
. Phocis regio est Graeciae finitima Atticae, unde UT SOLEO
. Nunc cornix facta. Nam cornices lentis passibus gradiuntur. SPATIARER
. Ambularem; nam spatiari est voluptatis causa ambulare. [576] DENSUM LITUS
. Durum et solidum. [577] NEC QUICQUAM LASSOR
. Frustra defatigor. Neque enim effugere poteram. [578] NEC CONTIGIT ULLUM
. Tetigit, commovit. [579] MOTA EST PRO VIRGINE VIRGO
. Pallas perpetua gaudens virginitate. [587] TOLLEBAR
. Extollebar, levabar. [588] COMES INCULPATA
. Omni culpa et crimine vacans. [589] QUID TAMEN HOC PRODEST
. Haec ad commodam sequentis fabulae connexionem referuntur. Quid, inquit, prodest inculpatam ac sine ullo crimine Minervae comitem fuisse, cum Nyctimene ob incestum cum patre admissum in avem noctuam conversa mihi praeferatur?NYCTIMENE
enim Nyctei regis Lesbi filia, patris amore capta, clam se ei pro uxore subiecit; propter quod in noctuam conversa, sibi nefandi sacrilegii conscia, reliquarum avium conspectum fugit. [591] PER TOTAM LESBON
. Lesbos insula est Aegaei a conditore denominata, unde TEMERASSE
. Violasse. PATRIUM CUBILE
. Patris lectum. [595] A CUNCTIS
. REVOCAMINA
. Revocationes. [597] SPERNIMUS
. Contemnimus, non accipimus. VANUM
. Nihil nociturum. [598] DOMINO
. Apollini. [599] CUM IUVENE HAEMONIO
. Thessalo. Haemonia namque Thessalia dicta est ab Haemone Chlori filio, Thessali autem patre, a quo Thessalia fuit appellata. Haemonia quoque urbs est Arcadiae ab Haemone Lycaonis filio denominata, ut Pausanias (VIII, 44,1) scribit. VIDISSE NARRAT
. Se ut subintelligamus sensus exposcit. [600] LAUREA
. Corona ex lauro confecta. AUDITO CRIMINE AMANTIS
. Amicae, a qua se amari putabat. [601] VULTUSQUE
. Hilaritas ac laetitia vultus. Nam vultus pro animi affectu mutatur, ut modo laetitiam, modo maestitiam prae se ferat. PLECTRUMQUE
. Plectrum instrumentum est quo cithara percutitur, ἀπὸ τοῦ πλήττειν hoc est «a percutiendo» declinatum. COLORQUE
. Nam ex rubicundo pallidus est effectus, id quod indignantibus evenire solet. [602] TUMIDA AB IRA
. Ab effectu quod hominem tumescere cogat. [63] ARMA ASSUETA
. Arcum et sagittas. [604] TENDIT
. Intendit. [605] INDEVITATO
. Quod nullo pacto potest evitari. [606] ICTA DEDIT GEMITUM
. Percussa coronis ingemuit. [607] PUNICEO CRUORE
. Rubro sanguine. [608] POTUI POENAS TIBI PHOEBE DEDISSE
. Hoc est potui abs te puniri. [609] DUO NUNC MORIEMUR
. Et ego et infans in utero conceptus. [610] HACTENUS
. CORPUS INANE ANIMAE
. Vacuum anima et mortuum. [612] SERO
. Postea quam nullum remedium poterat adhiberi. [613] EXARSERIT
. Ira excanduerit. [614] ODIT AVEM
. Corvum. CRIMEN
. Coronidis concubitum cum Haemonio iuvene. [618] INANITER
. Vane, frustra. [621/622] NEQUE ENIM CAELESTIA TINGI / ORA LICET LACRIMIS
. Parenthesis qua significatur cur lacrimas quoque Apollo non emiserit. Neque enim, inquit, dii possunt flere. [623] HAUD ALITER
. Hac similitudine ostendit quam graviter gemuerit Apollo. [624] LIBRATUS AB AURE
. Percutientis. Gestum enim exprimit lanii vitulos interficientis. Malleum enim auriculae dextrae admoventes, ictum vitulo infligunt. [626] INGRATOS
. Puellae mortuae nihil placentes. [627] INIUSTAQUE BUSTA PEREGIT
. Iniquas perfecit exequias. Nam iniuste illam peremisse sibi Apollo videbatur. Bustum autem proprie dicitur locus in quo cadaver est combustum et sepultum, quasi NON TULIT
. Non est passus. [629] SED NATUM
. Aesculapium. [630] GEMINI CHIRONIS
. Chiron filius fuit Saturni ex Phylira Oceani filia, cum qua in equum conversus concubuit Chironemque centaurum sustulit, propter quod NON FALSAE LINGUAE
. Veri indicii. INTER AVES ALBAS VETUIT
. Hoc est corvum ex albo nigrum effecit. [633] SEMIFER INTEREA
. Chiron semiferus. DIVINAE STIRPIS ALUMNO
. Aesculapio Apollinis filio. [635] ECCE VENIT RUTILIS
. Ocyroe, Chironis ex nympha quadam Caici fluvii, cum fatorum arcana reseraret, Iovis ira in equam fuit conversa. HUMEROSQUE PROTECTA
. Humeros habens protectos et coopertos. Est enim poetica synecdoche. [636] CAICI
. Fluvius est Mysiae Caicus per Phrygiam labens.[638] OCYROEN
. Velox fluxus Ocyroe dicitur: ὠκύς namque «velox», ῥοή «fluxus». Sic autem fuit appellata, quod in ripis Caici fluminis rapacissimi fuit nata. Fuit etiam Ocyroe nympha Oceani et Tethyos filia, ut scribit Hesiodus in CANEBAT
. Praedicebat. [640] VATICINOS FURORES
. Vaticinandi ac futura praedicendi impetus. [641] INCALUITQUE DEO
. Spiritu divino. [642] TOTIQUE SALUTIFER ORBI
. Aesculapius namque adeo praestans medicina fuit, ut etiam Hippolytum ab Inferis revocarit, propter quod ab Iove fulmine fuit exstinctus ac postea deus est effectus. [646] FLAMMA AVITA
. Fulmine avi Iovis. [647] CORPUS EXSANGUE
. Sine sanguine, mortuum. [648] ET BIS TUA FATA NOVABIS
. Tuam vitam renovabis. [649] TU QUOQUE CARE PATER
. Patri quoque Chironi exitum praedicit. Nam Chiron, qui non modo Centauros, sed ceteros quoque homines iustitia dicitur superasse, cum Herculem hospitio suscepisset sagittasque Hydrae sanguine tinctas manibus tractaret, una earum e manibus lapsa pedem ipsius percussit ipsumque tantis doloribus affecit, ut nona die miseratione deorum in astra fuerit sublatus, ut Ovidius in DIRAE SERPENTIS
. Hydrae quae, cum centum capita haberet, ab Hercule fuit interfecta. Eius sanguine Herculis sagittae tinctae insanabilia vulnera inferebant. [653] TEQUE EX AETERNO
. Ex immortali te mortalem dii efficient. [654] TRIPLICES DEAE
. Parcae, quae tres dicuntur esse: Clotho, Lachesis et Atropos, in quarum filis unicuique vita esse dicitur, donec fila frangantur. [655] RESTABAT SATIS ALIQUID
. Hoc est de fatorum arcanis, quae referre instituerat Ocyroe, aliquid restabat diPRAEVERTUNT ME
. Occupant et impediunt. Nam in fatis erat ut verteretur in equam. [659] NON FUERANT ARTES TANTI
. Artes, inquit, vaticinandi et futura praedicendi mihi tanti faciendae non fuerunt, ut ira deorum humanam amitterem figuram. [661] SUBDUCI
. Auferri. [662] LATIS CAMPIS
. Per spatiosos campos. [662/663] IMPETUS EST CURRERE
. Cupiditas mihi est currendi. Est enim figura loquendi graeca. [663] COGNATA PECTORA
. Propter patrem, qui Centaurus erat. [664] TOTA TAMEN QUARE
. Miratur Ocyroe se totam in equam converti, cum pater Chiron utramque gerat formam et hominis et equi. [669] ET BRACHIA MOVIT IN HERBIS
. Innuit brachia in pedes anteriores fuisse commutata. [670] COEUNT
. Coniunguntur. [671] PERPETUO
. Continuo. [675] NOMEN QUOQUE MONSTRA DEDERUNT
. Nam ἵππος hoc est equa fuit appellata. [676] FLEBAT OPEMQUE TUAM
. Mutationem Batti in lapidem indicem superiori fabulae poeta annectit. Nam Apollo cum ob pulsatos interfectosque Cyclopas divinitate privatus Admeti regis Thessaliae armenta in pastorali habitu pasceret, Mercurius boves, quae longius forte processerant, furto abactas in silva occultavit, Battoque cuidam equarum custodi, a quo uno visus fuerat, mandavit ne cuiquam illud furtum indicaret. Quod quidem ut liberius faceret, vaccam ei pulcherrimam dono dedit. Battus vero ei pollicitus est se numquam alicui vaccas illas indicaturum. Mercurius, ut hominis experiret fidem, suscepta alia figura ad eum paulo post redit, rogans an vaccas quasdam illac transeuntes vidisset, pollicensque, si indicaret, se vaccam cum tauro daturum. Quod cum accepisset Battus, sub quo monte boves pascerentur indicavit, quam ob perfidiam eum Mercurius in lapidem, qui index dicitur, commutavit. PHILYRIUS HEROS
. Chiron Saturni et Phylirae nymphae filius, a qua Philyres, gens Scythica, denominati fuerunt. [677] RESCINDERE
. Mutare, rumpere. Rescindi vero proprie testamenta dicuntur, cum rumpuntur atque irrita fiunt. [678] IUSSA IOVIS
. Qui Ocyroen in vaccam convertit. [679] ELIM
. Urbs est Peloponnensis Elis ab Eleo Tantali filio appellata, ut quidam volunt; ut alii ab Eleo Neptuni filio. Sunt etiam qui ἀπὸ τοῦ ἡλίου dictam Elim volunt. Nam sub tutela Solis fuit, unde et Augeas ipsius filius illic regnavit. Altera est Arcadiae, tertia Hispaniae. Ab Elide vero MESSENIAQUE ARVA
. Messena et regio et urbs fuit Peloponnesi Pylo propinqua, iuxta quam Amphrysus labitur. Est etiam Messene urbs Siciliae, unde ILLUD ERAT TEMPUS
. Apollinis metamorphosin in pastorem in transcursu poeta describit. [680/681] QUO TE PASTORIA PELLIS / TEXIT
. Quo veste pastorali ex pellibus confecta indutus fuisti. [682] DISPAR FISTULA
. Inaequalis tibia, ex septem canALTERIUS
. Sinistrae. Nam dextrae onus erat baculus. [683] MULCET
. Solatur, delectat. [684] PYLIOS IN AGROS
. Pylos urbs est Messeniae, quae et Coryphasion fuit appellata, unde ATLANTIDE MAIA NATUS
. Mercurius Maiae filius. [686] ABACTAS
. Abductas. Proprie autem abigi dicuntur armenta, unde et NELEI
. Pater Nestoris fuit Neleus rex Pyli. Est autem syneresis duarum vocalium in unam. Sic Vergilius (SEDUXIT
. Seorsum duxit. Interdum significat «decepit». [693/694] NEU NULLA GRATIA
. Et ut aliqua gratia facto tuo referatur. [694] REPENDATUR
. Referatur. [697] IOVE NATUS
. Mercurius Iovis et Maiae filius. [698] ET VERSA PARITER CUMVOCE FIGURA
. Hoc est una cum voce mutata figura ne agnosceretur. [700] FURTOQUE SILENTIA DEME
. Hoc est furtum indica. [704] ATLANTIADES
. Mercurius nepos Atlantis ex Maia. [705] ME MIHI
. Repetitio eiusdem dicti irato conveniens. [706] INDEX
. Lapis ex quo utimur ad aurum argentumque probandum. [707] NIHIL MERITO
. Lapis enim nihil mali commisit. [708] HIC SE SUSTULERAT
. Agrauli filiae Cecropis Athenarum regis mutationem in saxum superiori transformationi poeta connectit. Mercurius enim post Battum in lapidem conversum forte inter virgines Atheniensium sacra Minervae celebrantes vidit Hersem, Cecropis filiam omnium formosissimam, qua cum aliter potiri non posset, Agraulum illius sororem rogavit, ut sibi opem ferret. Ea operam suam pollicetur, dum sibi pecunia tribuatur. Id cum rescivisset Pallas, ob cistam quoque apertam irata, in qua Erichthonium clauserat, ei invidiam immisit, qua impedita, cum Mercurio repugnaret ne Herse amata frueretur, in saxum ab eo fuit conversa. CADUCIFER
. Mercurius caduceum ferens. Est enim caduceus virga Mercurii, qua pax significabatur. Unde caduceator «legatus» dicitur «pacem petens», ut scribit Pompeius (FEST. p. 41 Lindsay s.v. MUNYCHIOS AGROS
. Atticos. Munychia namque promontorium est Pyrei portus Atticae a Munycho dicta, qui illic aedificavit templum Munychiae Dianae. GRATAM HUMUM MINERVAE
. Periphrasis est Atticae terrae, quae Minervae gratissima est. Nam, ut Pausanias (I 26, 6) ait, tota urbs Athenarum et ager Minervae est sacer. Licet enim alios quoque deos colere instituerint, Palladem tamen maxime venerantur, cuius simulacrum, quod in arce est consecratum, de caelo fertur cecidisse. [710] ARBUSTA
. Arbores. CULTI LYCEI
. Exculti Aristotelicis disputationibus. Nam Lyceum est gymnasium Athenis, in quo deambulans Aristoteles de philosophia disserebat. Lyceion a Lyco Pandionis filio, ut scribit Pausanias (I 19, 3), appellatum, a quo quidem et Lycea regio quaedam Athenis fuit dicta, ut SteCORONATIS CANISTRIS
. Canephoria ea sacra vocata sunt, quod in canistris ferrentur. Virgines etiam canephorae dicebantur. [714] DEUS ALES
. Mercurius citus. Omnium namque planetarum velocissimus est celerrimeque suum conficit cursum. [716] UT VOLUCRIS
. Hac similitudine poeta ostendit quomodo in orbem Mercurius volaret, ut diutius aspectu Herses amatae frueretur. MILVIUS
. Avis est rapax, quae in gyrum volat. RAPIDISSIMA
. Rapacissima. [717] DUM TIMET
. Ministros extra custodientes. [718] IN GYRUM
. In orbem et circuitum. [720] SUPER ACTAEAS ARCES
. Athenienses. Acte namque Attica dicta est, quod fere tota sit litoralis; ἄκτη namque «litus» interpretatur. [721] INCLINAT CURSUS
. Convertit volatus. CIRCINAT
. Circumdat. Est autem circinus instrumentum, quo circuli apte conficiuntur. [722] QUANTO SPLENDIDIOR
. Quanta pulchritudine fuerit Herse a Mercurio amata aperte his comparationibus poeta ostendit. [727] NON SECUS EXARSIT
. Non aliter amore est inflammatus. BALEARICA FUNDA
. Qua Balearium insularum incolae maxime utuntur. Baleares autem insulae sunt duae Hispaniae adiacentes, quarum incolae optimi sunt funditores. PLUMBUM
. Plumbeam pilam. [728] INCANDESCIT
. Ignescit, liquescit. [730] VERTIT ITER
. Convertit ac mutat iter Mercurius. Cum enim esset in caelum iturus, in terras descendit. CAELO RELICTO
. Quo iter et volatum direxerat. [731] NEC SE DISSIMULAT
. Nec se occultat esse Mercurium. TANTA EST FIDUCIA FORMAE
. Acclamatio est causam continens cur se non dissimularet Mercurius. Adeo namque formosus erat, ut nulla occultatione opus foret. [732] QUAE QUAMQUAM IUSTA EST
. PERMULCETQUE COMAS
. Pectit capillos. [733/734] CHLAMYDEM COLLOCAT
. Ita, inquit, componit chlamydem, ut apte ex omni parte pendeat. Chlamys autem aliis vestibus superimponebatur. [734] UT LIMBUS TOTUMQUE
. Hoc est ut limbus aureus totus appareat. Est enim ἕν διὰ δῦο idest «unum in duo divisum». Quam figuram imperiti UT TERES
. Tecta. Est autem caducei periphrasis, quo Mercurius TERSIS PLANTIS
. Pulchris pedibus. TALARIA
autem sunt Mercurii alata calceamenta. [737] PARS SECRETA DOMUS
. Interiorem partem domus Cecropis describit, in qua thalami filiarum erant. EBORE ET TESTUDINE
. Non solum ebore, sed etiam testudinum crustis thalami ornabantur, quamvis testudo «aedificium» quoque «concameratum» significet. Qua in significatione si accipiamus, eburneam testudinem intelligemus. [742/743] ATLANTIS PLEIONESQUE NEPOS
.IUPPITER IPSE
. Qui rex est et deorum et hominum. [748] ABDITA
. Secreta. Erichthonium in cista clausum, ut vidimus. [751] INTEREA TECTIS EXCEDERE COGIT
. Interim, inquit, dum aurum afferret, coegit Mercurium Agraulos excedere et exire domo. [752] DEA BELLICA
. Pallas, quae et Bellona dicitur. TORVI LUMINIS ORBES
. Torvos oculos quales iratis esse solent. [755] AEGIDA CONCUTERET
. Aegis munimentum est pectoris aereum a Vulcano fabricatum, habens in medio Gorgonis caput, quo et Pallas et Iuppiter uti solent. SUBIT
. In mentem venit. HANC
. Agraulon. [755/756] PROFANA MANU. Impia, scelesta. [756]
. Abscondita. [763] SINE MATRE
. Quod ut paulo ante diximus (II 551): Erichthonius ex solo semine Vulcani, quod in terram cecidit, cum vi cum Pallade coire vellet, natus est. [757] LEMNIACAM STIRPEM
. Erichthonium filium Vulcani, qui in Lemnum insulam e caelo cecidit. Lemnos autem insula est Thraciae adiacens, duas habens urbes, Ephaestiam et Myrrinam, a Magna deorum Matre, quae Lemnos appellatur, denominata, cui etiam virgines sacrificabant, ut Hecateus in INGRATAMQUE DEO FORE
. Ob petitam pecuniam. INGRATAMQUE SORORI
. Quia avaritia illam Mercurio prostituebat. [760] PROTINUS INVIDIAE
. Primum Invidiae domum describit poeta, deinde Invidiam ipsam. Est autem invidia dolor ex aliena proveniens felicitate. Differt ab invidentia quod ea non solum ad eum qui invidet, sed etiam ad eum cui invidetur referri potest. Invidentia vero in eum demum cadit qui invidet. NIGRO TABO
. Nigra sanie. Diptoton autem est nomen et duorum casuum. Nam ANTRI
. Speluncae. [762] ABDITA
IGNAVI FRIGORIS
. Ab effectu quod ignavos et pigros efficiat. [765] BELLO METUENDA VIRAGO
. Periphrasis est Palladis,quae a Latinis Bellona vocatur, quod in bello maxime sit timenda. [766/767] NEQUE ENIM SUCCEDERE TECTIS / FAS HABET
. Hoc est Palladi, ut quae est dea, non licet Invidiae domum ingredi. [767] EXTREMA CUSPIDE
. Ultima cuspidis parte. Pallas namque hastam gestare memoratur. [769] VIPEREAS CARNES
. Viperarum, quae sic, quod vi pariant, sunt appellatae. [770] INVIDIAM
. Eleganti phantasia. Invidiae et corpus et figuram humanam et actiones attribuit. Ea vero omnia describit, quae invidis inesse solent. VISAQUE OCULOS AVERTIT
. A visa, inquit, Pallas oculos avertit, ne diutius illam spectaret. [772] CORPORA
. Carnes. [774] VULTUMQUE DEAE SUSPIRIA DUXIT
. Ordo est et sensus: NUSQUAM RECTA ACIES
. LIVENT
. Lividi et nigri sunt. [777] SUFFUSA
. Perfusa, infecta. [778] NISI QUEM VISI FECERE DOLORES
. Non ipsius, sed aliorum. Invidi namque alienis et malis gaudent et bonis dolent. [779] NEC FRUITUR SOMNO
. Nec dormire potest. EXCITA
. Concita, stimulata. VIGILANTIBUS CURIS
. Ab effectu curae vigilantes, quod hominem vigilare cogant neque dormire patiantur. [780] SED VIDET INGRATOS
. Non gratos ac sibi displicentes. INTABESCIT
. Paulatim consumitur. [781] CARPITQUE ET CARPITUR UNA
. Simul, inquit, et laedit et laeditur. [782] SUPPLICIUMQUE SUUM
. Hoc est sibiipsi est supplicium. Invidus enim seipsum semper rodit paulatimque consumit. QUAMVIS TAMEN
. Ordo est: TRITONIA
. Pallas a Tritonide palude, apud quam primum apparuisse fingitur, Tritonida fuit cognominata. [784] INFICE TABE TUA
. Hoc est veneno tuo inquina ac imbue. Brevem autem idcirco Palladi attribuit orationem poeta, ut significet deam Invidiae aspectum diutius ferre non potuisse. [786] ET IMPRESSA TELLUREM REPPULIT HASTA
. Hoc ex vulgari opinione dicitur. Neque enim tellus, cum sit immobilis, repelli potest, quamvis vulgo videatur. [787] OBLIQUO LUMINE
. Obliquis oculis, qualibus invidi aspicere successus aliorum solent. [788] SUCCESSORUMQUE MINERVAE INDOLUIT
. Archaismos est hoc est antiqua locutio. Nunc enim «successibus dolere» dicimus. «Successus» autem, ut «eventus» et similia, in plurali numero secundae quoque est declinationis, non solum quartae. [791] PROTERIT
. Prosternit. Ea autem describit poeta, quae invidorum oculi efficere creduntur. [794] TRITONIDA ARCEM
. Athenarum arcem Palladi dicatam. Posuit enim patronymicum pro possessivo. [795] INGENIIS
. Propter multitudinem praestantissimorum et artificum et oratorum et philosophorum hoc dicit. ET FESTA PACE
. Ab effectu. Nam tempore pacis festa celebrantur. VIRENTEM
. Florentem. [798] FERRUGINE
. Ferri erugo ferrugo vocatur. [799] PRAECORDIA
. Venae sunt cordi praeiacentes praecordia, quae curarum sedes esse dicuntur. HAMATIS SENSIBUS
. Recurvis spinis, qualis est hamus. Est autem nomen participio simile «hamatus», ut «galeatus». [800] PICEUM
. Nigrum. [802] NEVE MALI CAUSAE
. Hoc est ne causae doloris longius absint. Efficit ut felicitatem sororis semper ante oculos cum maximo dolore et cruciatu habere videatur. [806] CECROPIS
. Agraulos Cecropis filia; est enim patronymicum femininum. MORDETUR
. Cruciatur. [807] LENTA TABE
. Corruptione quae paulatim fit. [808] LIQUITUR
. Liquescit atque ut nix ad solem consumitur. INCERTO SOLE
. Debili ac parum vehementi sole. [811] LENI TEPORE
. Exiguo calore. [816] IACTANTI
. Frustra dicenti. Est enim iactare interdum «inaniter loqui»; Vergilius (DESINE DIXIT
. VELOX CYLLENIUS
. Mercurius a Cyllene ArcadiaeISTO PACTO
. Ut te hinc non moveas nisi me repulso. Numquam autem me hinc repellere poteris; tu igitur hic semper maneas. [819] CAELATAS
. Sculptas atque pictas. [820] PARTES QUASCUMQUE
. IGNAVA GRAVITATE
. Scite epitheto distinxit: nam est etiam gravitas honesta. [822] ILLA QUIDEM PUGNAT
. Contendi conatur. SE ATTOLLERE
. Se erigere. RECTO TRUNCO
. Erecto pectore. Nam truncus ea pars corporis dicitur, quae est intra collum et coxas. [823] RIGET
. Rigida ac dura est facta. [825] MALUM CANCER
. Morbus est cancer, quod Graeci SIC LETALIS HIEMS
. Mortiferum frigus. [828] RESPIRAMINA
. Pulmonis respirationes. [831] SIGNUM EXSANGUE
. Statua sine sanguine et mortua. In statuam namque lapideam Agraulos fuit conversa. [832] SUA MENS INFECERAT ILLAM
. Invidorum namque corpora sunt nigra, quemadmodum et mens nigra esse solet et nocens. INFECERAT
. Maculaverat. [833] MENTISQUE PROPHANAE
. A sacris ac religione remotae. [834/835] DICTAS A PALLADE TERRAS / LINQUIT
. Periphrasis est Athenarum. Nam Athenae ἀπὸ τῆς Ἀθήνας hoc est «a Pallade» dicuntur. [836] SEVOCAT HUNC GENITOR
. Iuppiter, Europae Agenoris Phoenicum regis filiae amore captus, Mercurio ab Attica redeunti mandat ut se quam primum in Phoeniciam conferat regisque armenta ad litus appellat. Ibi namque cum aliis virginibus Europam spatiari viderat. Id vero cum effecisset Mercurius, omni deposita maiestate Iuppiter in taurum se convertit, cuius dorsum post multas blanditias Europa ascendere ausa, in Cretam per mare ab ipso Iove est advecta. Quod quidem idcirco fingitur, quia Cretenses, ut historici tradunt, Europam ex Phoenicia raptam in Cretam asportaverunt navi, cuius insigne taurus erat. SEVOCAT
. Seorsum vocat. [838] DELABERE
. Deorsum labere atque descendere. De namque praepositio in compositione interdum auget, ut QUAEQUE TUAM MATREM TELLUS
. Periphrasis est Phoeniciae, quae a parte sinistra septemtrionem versus subiicitur Pleiadibus, quarum una est Maia Mercurii mater. [840] SUSPICITUR
. Sursum aspicit. Interdum suspicere «mirari» significat. INDIGENAE
. Inde geniti incolae. SIDONIDA
. Sidoniam. Patronymica namque forma pro possessiva ac potius propria est usus poeta. Nam Sidon urbs est Phoeniciae, unde Phoenicia ipsa Sidonia vocatur. [843] DIXIT ET EXPULSI
. Mira celeritate ac dicto citius Iovis mandata executus est Mercurius. IAMDUDUM
. Quam primum. [845] VIRGINIBUS TYRIIS
. Tyrus, a Tyro Phoenicis filio dicta, et insula et urbs est Phoeniciae Sidoni vicina. [846] NON BENE CONVENIUNT
. Non decet, inquit, gravem virumSCEPTRI GRAVITATE RELICTA
. Deposita regni gravitate. Sceptrum enim est insigne regni. Nam est baculus quo stantes inhaerent reges,unde et sceptrum dictum παρὰ τοῦ σκήπτεσθαι, quod significat «inhaerere». [848] ILLE PATER RECTORQUE DEUM
. Emphasis est. Plus enim quam eloquitur significat. Hoc est ille potentissimus, qui omnibus praeest, qui omnium est causa. TRISULCIS IGNIBUS
. Fulminibus, quorum triplex est effectus: afflant enim, scindunt et urunt. [854] COLLA TORIS EXTANT
. Pulcherrimum describit taurum,in quem Iuppiter est mutatus. TORIS
. Pulpis. EXTANT
. Eminent. PALEARIA
. Pelles crassiores ab armis colloque boum pendentes palearia dicuntur. [857] NEC FORMIDABILE LUMEN
. Nec truces, inquit, erant oculi tauri illius. [858] AGENORE NATA
. Periphrasis est Europae Agenoris filiae. Agenor autem Phoenicis fuit filius a fortitudine dictus. Nam Agenor «fortis» interpretatur, quasi ἄδαν τῇ ἠνορεῇ est «valde fortitudine utens». [860] SED QUAMVIS MITEM
. Eleganter puellae naturam exprimit. Timidae namque solent esse puellae. [862] ET DUM VENIAT
. Donec fruatur sperata concubitus voluptate. [863] VIX AH VIX CETERA DIFFERT
. Cum difficultate, inquit, concubitum differre potest in aliud tempus. [864] ET NUNC ALLUDIT
. Ad ludentem puellam ludit. Ut enim arridere est «ad ridentem ridere», sic alludere est «ad ludentem ludere». Interdum alludere est «obscure aliquid significare». [868] IMPEDIENDA
. Liganda. [870] SENSIM
. Paulatim. [871] FALSA VESTIGIA
. Simulatos pedes. Non enim erant tauri pedes, sed falsi atque simulati. [872] MEDIIQUE PER AEQUORA PONTI
. Aequor ab «aequo» derivatum, tam de campo quam de mari dicitur. Vergilius (PAVET HAEC
. Timet. Virginis autem naturam expressit: nam virgines natura sunt timidae. ABLATA
. Asportata a Iove in taurum converso. [874] RESPICIT
. Retro aspicit. Oculos enim ad litus convertebat. ET DEXTRA CORNUM TENET
. Archaismos est. Nam DORSO
. Tergo. [875] SINUANTUR
. Flectuntur, curvantur, tumescunt in sinus. FLAMINE
. Vento.
[1] IAMQUE DEUS POSITA
. Hunc quoque librum tam concinne cum superiore connectit poeta, ut mutationem dentium Martii serpentis in viros armatos ex priore fabula educere videatur. Agenor namque, Europae pater, amissam filiam putans, Cadmo mandavit ut aut eam inveniret aut domum non rediret. Cadmus vero, cum fere totum terrarum orbem peragrasset neque sororem usque inveniret, Apollinem consuluit ubi commode habitare posset. Cui Apollo respondit ut vaccam sibi oblatam sequeretur ac, ubi ea quiesceret, urbem aedificaret nomenque a bove ipsi imponeret. Cadmus igitur templo egressus vaccam est consectatus, quae cum fessa procubuisset, locum esse condendae urbi assignatum cognovit. Iovi igitur sacrificaturus, ad hauriendas aquas e vicino fonte socios misit. Ipsi vero a dracone correpti cum non redirent, Cadmus ipse profectus et vastum draconem interfecit et partem dentium illius a Marte et Pallade acceptam (nam altera pars Aetae Colchorum regi tradita est) iussu Martis ipsius, ut Pherecydes (FGrHist 3 F 22a ap. FALLACIS TAURI
. Falsi et simulati. [2] SE CONFESSUS ERAT
. Se manifestarat Iovem esse. DICTAEA RURA
. Arva Cretensia. Nam Dicte mons est Cretae a Dicte nympha cognominatus, ut quidam aiunt. Sive quod illic Iuppiter sit partus, παρὰ τοῦ τίκτω quod est «pario». Unde et in illo Iovis imberbis statua fuisse dicitur. Alii scribunt ἀπὸ τῶν δικτύων et «a retibus» Dictem et Dictaeon dici. Est autem Libyae promontorium Dicte. [3] CUM PATER
. Agenor ut quidam, ut alii Phoenix. Pherecydes (FGrHist 3 F 21 ap. FACTO PIUS ET SCELERATUS EODEM
. Pius quidem quaerendo filiam fuit Agenor; sceleratus autem filio exilium indicendo. [6] ORBE PERERRATO
.QUIS ENIM DEPRENDERE POSSET
. Parenthesis causam continens cur Cadmus in patriam non redierit. Neque enim Europam sororem a Iove raptam invenire potuit, cum Iovis furta non possint ab homine deprehendi. [8] VITAT AGENORIDES
. Cadmus Agenoris filius. Agenor autem «fortis», «contumax» et «superbus» interpretatur. [10] SOLIS
. Desertis. [11] IMMUNIS
. Expers; quae numquam traxerit aratrum. [12] CARPE VIAS
. Vade, perge. [13] BOEOTIAQUE ILLA VOCATO
. Hoc est ἀπὸ τῆς Βοὸς illa denominata. De urbe namque quae Thebae ἀπὸ τῆς θηβῆς, quae «bos» et «vacca» lingua Syra dicitur, sunt appellatae, ut etymologici aiunt, intelligendum est, non autem de regione, quae Boeotia fuit cognominata ἀπὸ τῆς Βοὸς, ut Castor (FGrHist 250 F 19 ap. STEPH. BYZ. CASTALIO ANTRO
. Spelunca Delphici oraculi. Castalius fons est Parnassi Musis sacer a virgine Castalia dictus, quae cum Apollinem se amantem fugeret, e monte cadens in fontem sui nominis fuit commutata. [16] NULLUM SERVITII
. Hoc est quae nullum iugum passa erat. Servitium autem interdum «servitutem», interdum «servorum multitudinem» significat. [17] PRESSO GRESSU
. Represso et tardo, ne anteiret, sequitur vaccam. LEGIT
. Transit. VESTIGIA
. Signa pedum vaccae. [19] IAM VADA CEPHISI
. Fluvius est Boeotiae Cephisus, a quo Cephisis palus et fit et appellatur. PANOPES ARVA
. Panope urbs fuit Phocidis a Panopeo Phoci filio appellata, unde STETIT
. Substitit. [21] MUGITIBUS IMPULIT AURAS
. Mugitus in aerem emisit. [22] COMITES
. Cadmum cum sociis. [24] AGIT GRATES
. Apollini. [28] SILVA VETUS STABAT
. Erecta erat. NULLA VIOLATA SECURI
. Quae numquam fuerat caesa. [30] HUMILEM ARCUM
. Depressum. [31] UBI CONDITUS ANTRO
. Absconditus in spelunca. Antrum autem dictum est παρὰ τοῦ ἀντῶ quod est «supplico», quoniam deos in speluncis colebant, putantes illas esse sacras. [32] MARTIUS ANGUIS
. Marti dicatus ac bellicosus. CRISTIS ET AURO
. Figura est ἕν διὰ δῦο, hoc est PRAESIGNIS
. Insignis, notabilis. [33] IGNE MICANT OCULI
. Robore oculi fulgent. TUMET
. Inflatum est et repletum. [34] TRESQUE MICANT LINGUAE
. Serpentibus longissimam ac trisulcam linguam esse Plinius (MICANT
. Saliunt et celeriter moventur. STANT
. Horrent. [35] TYRIA DE GENTE PROFECTI
. Cadmi socii, qui de Phoenicia, ubi est Tyrus, venerant. Est autem Tyrus insula cum urbe Phoeniciae adiacens, a Tyro Phoenicis filio denominata. Tyrus quoque est et Laconiae et Maris Rubri, quam tamen Artemidorus (ap. STEPH. BYZ. INFAUSTO GRADU
. Infelici passu. Omnes enim a dracone illo necati sunt. [37] URNA
. Vas est hauriendae aquae accomodatum, ab «urinando» dictum, quod in puteis submergatur. [38] CAERULEUS SERPENS
. Niger et propter hoc horrendus. [39] EFFLUXERE UNDAE MANIBUS
. Ministrorum; timore draconis illius aqua excidit. Est enim metonymia: contentum namque pro continenti positum est. SANGUISQUE RELIQUIT CORPUS
. Ministros expalluisse metu serpentis poeta significat. [41] NEXIBUS
. Nodis. ORBES
. Spiras, quas serpentes cauda efficiunt. [42] SINUATUR
. Contrahitur, curvatur, flectitur. [44] TANTOQUE EST CORPORE
. Tam magnus, inquit, erat ille serpens, quantus est is qui inter duas Ursas in caelo spectatur. Est autem tantus ut fluvius esse videatur, ut Vergilius (GEMINAS ARCTOS
. Duas et similes ursas. [46] PHOENICAS
. Cadmi comites Phoenices aquarum missos; est enim graecus accusatiFUNESTA TABE VENENI
. Mortifera veneni corruptione et sanie. [50] FECERAT EXIGUAS
. Iam, inquit, meridies erat. Exiguae enim in meridie solent esse umbrae, quo tempore sol est altissimus. [52] VESTIGAT
. Per vestigia inquirit. [55] LETATA
. Leto data, exstincta. Nomen est participio simile a «leto», quod «mortem» significat, declinatum. [56] SPATIOSI CORPORIS
. Vastissimi. [57] SANGUINEA LINGUA
. Rubra et sanguine infecta. [58] AUT ULTOR
. Aut, inquit Cadmus, vestram mortem ulciscar, o fidissimi socii, aut una vobiscum moriar. FIDISSIMA CORPORA
. O fidissimorum sociorum cadavera. [59] MOLAREM
. Lapidem tam magnum ut ex eo mala confici possint. Molares enim lapides dicuntur, ex quibus molae conficiuntur. [60] MAGNO CONAMINE
. Magno impetu. [61] ILLIUS IMPULSU
. Quam vastus, quamquam dura pelle fuerit, ille serpens aperte ex hac hyperbole colligitur, simul etiam quam validus robustusque ac praestanti animo foret Cadmus, facile cognoscitur. Qui enim molarem lapidem e terra tollit tantoque conatu iacit, ut turris concuti possit, is nimirum maximis viribus est iudicandus. Emphasis est igitur hoc loco, per quam plus intelligitur quam dicatur. [64] VALIDOS ICTUS
. Valide et fortiter illatos. VICIT
. Reppulit. Tunc enim iacula vinci dicuntur cum repelluntur. [66] LENTAE SPINAE
. Flexibilis dorsi. [67] IN ILIA
. In intestina. [70] LABEFECIT
. Labare fecit. [71] FERRUM TAMEN OSSIBUS HAESIT
. Iaculi, inquit, ferrum ossibus infixum remansit. [72] SOLITAS AD IRAS
. Ad consuetam rabiem. ACCESSIT
.Adiuncta fuit. [73] CAUSA RECENS
. Vulnus a Cadmo illatum. [74] ALBIDA
. Alba. PESTIFEROS RICTUS
. Venenata ora. Rictus autem proprie ferarum est, ut rostrum avium. [76] ORE STYGIO
. Venenato, qualis est Styx Inferorum palus. INFICIT
. Maculat, polluit, inquinat. [77] IPSE MODO IMMENSUM
. Interdum, inquit, in spiras et in maximum orbem contrahitur, interdum in longitudinem extenditur. Eleganter autem, ut omnia, serpentis vulnerati naturam effingit poeta. [79] IMPETE
. Pro FERTUR
. Ruit. PERTURBAT
. Prosternit. [81] SPOLIOQUE LEONIS
. Pelle leonis. [83] CUSPIDE PRAETENTA
. Obiecto iaculi ferro. [84] IN ACUMINE
. In cuspide. [85] MANARE
. Fluere. [86] ASPERGINE
. Aspersione sanguinis. [88] DABAT RETRO
. Trahebat retro. PLAGAMQUE SEDERE
. Hoc est cedendo plagam in corpus descendere non permittebat. [89] LONGIUS IRE
. Altius descendere in corpus. [91] USQUE SEQUENS PRESSIT
. Eo usque sequens infixit, donec quercus obstitit illi retro se a vulnere trahenti. [92] CUM ROBORE
. Cum quercus stipite. [93] PONDERE SERPENTIS
. Ex hac quoque emphasi quantus fuerit ille serpens colligitur, cuius pondere quercus stipes fuerit curvatus. [94] GEMUIT
. Doluit. Rei autem inanimatae sensum tribuit poeta. SUA ROBORA
. Suum truncum. FLAGELLARI
. Percuti SPATIUM
. Magnitudinem. [96] PROMPTUM
. Facile. [97] UNDE
. ET TU SPECTABERE SERPENS
. Nam Cadmus, relicta Sphinge uxore, Hermioneque Martis et Veneris filia accepta, ab Amphione et Zetho fuit expulsus regno et cum ad Illyrios confugisset ad senectutemque pervenisset, in serpentem dicitur fuisse conversus. [100] RIGEBANT
. Horrebant. [101] ECCE VIRI FAUTRIX
. Repentinum Palladis adventum illa particula ecce significat. Ac Ovidius quidem Palladis iussu dentes serpentis a Cadmo ait fuisse seminatos. Lysimachus (FHG III 336 F 4 ap. MOTAE TERRAE
. Aratae. [103] VIPEREOS DENTES
. Serpentis dentes. [105] MORTALIA SEMINA
. Hominum semina, non frugum. Nam homines armati ex illis dentibus orti finguntur. Apollonium autem Rhodium sequitur Ovidius, qui in ii INDE FIDE MAIUS
. Deinde, inquit, glebae illius aratae terrae moveri coeperunt, quod omnem exsuperat fidem. FIDE MAIUS
. Quod est maius quam ut sit credendum. [107] PRIMAQUE DE SULCIS ACIES APPARUIT HASTAE
. Primae, inquit, hastae exortae sunt. Est autem figurata locutio atque poetica. Si enim esset prosa oratio, «hastae apparuerunt» diceretur. [108] TEGMINA MOX CAPITUM
. Periphrasis est galearum. PICTO CONO
. Crista picta variis pennarum coloribus. [110] EXSISTUNT
. Extant, eminent, extra terram stant. CLIPEATA
. Scutata, nomen participio simile. [111] SIC UBI
. Pulchra similitudine declarat quomodo paulatim viri illi armati sint nati. Sic, inquit, nati sunt, ut videntur signa et imagines surgere cum aulaea parietibus affiguntur. AULAEA
. Ab aula Attali regis, ubi primum inventa sunt, fuere vocata. FESTIS THEATRIS
. In quibus ludi ac dies festi celebrantur. Theatra autem, cum ludi fiebant, aulaeis ornabantur. [120] DEDERAT LETO
. Interfecerat. [123] SUBITI FRATRES
. Subito nati. [125] PLANGEBAT
. Percutiebat. Nam cadentes terram feriunt. [126] QUINQUE SU
. Supervenientibus. Omnes namque viri illi armati mutuis vulneribus ceciderunt praeter hos quinque, Udaeum, Chthonium, Pelorem, Hyperenorem et Echionem. Quod quidem Cadmus socios urbis condendae habuit. Hi vero σπαρτοὶ; hoc est «seminati» fuerunt appellati, quamquam Hippias Delius (Eleius - FGrHist 6 F I ap. SIDONIUS HOSPES
. Cadmus Phoenix. Nam Sidon urbs est Phoeniciae, unde IUSSAM URBEM
. Thebas Boeotias. PHOEBEIS FONTIBUS
. Apollinis oraculis. [131] IAM STABANT THEBAE
. Haec idcirco narrantur, ut Actaeonis in cervum transformatio concinnius cum superiore fabula iungatur. Thebae autem fuerunt appellatae vel a STABANT
. Erectae exaedificataeque erant. [132] SOCERI TIBI MARSQUE VENUS
. Uxorem namque Hermionem duxit Cadmus, Martis Venerisque filiam. [133] HUC ADDE GENUS
. Progeniem. DE CONIUGE TANTA
. Quanta est Hermione, Martis et Veneris filia, de qua Statius multa in TOT NATOS NATASQUE
. Ex Hermione quidem filias quattuor, Semelen, Agaven, Autonoen, Ino et Polidorum Cadmus sustulisse memoratur. Quos vero alios filios susceperit nusquam memini me legisse. ET PIGNORA CARA NEPOTES
. Hi fuerunt Bacchus ex Semele et Iove, Pentheus ex Agave et Echione, Actaeon ex Autonoe et Aristaeo, Learchus et Melicerta ex Ino et Athamante. [135] SED SCILICET ULTIMA SEMPER
. Sententia est Solonis philosophi, qua Croesi Lydorum regis divitias sugillavit. Cum enim Croesus se felicem esse iactaret, neminem ante supremum diem recte felicem dici posse Solon admonuit. Cuius sententiae quidem Croesus memor, cum a Cyro Persarum rege foret captus rogoque impositus, Solonem appellavit dicens «o Solon Solon», ac si diceret: «Quam vera mihi dixisti». Cyrus vero, cum eam accepisset sententiam, Croesum non solum liberavit, sed etiam in maximo honore habuit. [138] PRIMA NEPOS
. Actaeon, Aristaei et Autonoes filius, venando fessus, cum opacum quaereret locum, forte ad fontem pervenit, ubi se Diana nuda cum comitibus abluebat, quae irata eum statim in cervum mutavit, ne cui umquam a se Dianam nuALIENA CORNUA
. Cervina. [141] FORTUNAE CRIMEN
. Casu namque offendit Dianam. [143] CAEDE
. Sanguine; quod enim antecedit pro eo quod sequitur positum est. [144] CONTRAXERAT
. Corripuerat et abbreviaverat. [145] META UTRAQUE
. Oriente et occidente. [146/147] IUVENIS HYANTIUS
. Thebanus. Hyantes enim populi sunt Boeotiae, qui et Hyantii appellantur. Hyantia etiam urbs est Locrorum, unde LINA MADENT
. Retia sunt madefacta. Est autem metonymia. Lina enim, ex quibus retia conficiuntur, pro ipsis retibus ponuntur. [149] FORTUNAMQUE DIES HABUIT SATIS
. CROCEIS ROTIS
. Croceo et pulchro curru. A parte namque totum per synecdochen accipimus. [151] PROPOSITUM REPETEMUS OPUS
. Cras, inquit Actaeon, adveniente aurora ad venationem redibimus. [151/152] UTRAQUE TERRA
. Orientali et occidentali. VAPORIBUS
. Fervoribus. [152] DISTAT IDEM
. SISTITE OPUS PRAESENS
. State, facite, hoc est praesenti operi finem imponite. [154] INTERMITTUNTQUE LABOREM
. Usque in diem sequentem venandi laborem deponunt. [155] VALLIS ERAT
. Topographia est et vallis descriptio, quo se Diana per meridiem cum suis comitibus conferre solebat. PICEIS
. Picea arbor est montana. ACUTA CUPRESSU
. In acutum tendente. [156] SUCCINCTAE
. Agilis et industriae. CURA
. Amor et voluptas. Erat enim amoenissima vallis. [157] NEMORALE
. Nemoribus tectum. [159] PUMICE VIVO
. Naturali. Pumex autem lapis est levis, cavernosus, poliendis rebus accomodatus, unde ET LEVIBUS TOFFIS
. Toffus lapis est cavernosus. DUXERAT
. Effecerat. NATIVUM
. Naturalem. [161] TENUI UNDA
. Exigua aqua. [162] SUCCINCTUS
. Circumdatus. PATULOS HIATUS
. Petentes ripas; hiare enim videntur ripae, ut fluvii alveum efficiant. [163] DEA SILVARUM
. Diana. [164] PERFUNDERE
. Madefacere. [166] RETENTOS
. Remissos a «retendendo». [167] ALTERA DEPOSITAE
. Altera, inquit, accepit pallam vestem a Diana depositam. [168] VINCLA
. Calceos et cothurnos. [169] ISMENIS CROCALE
.Ismeni fluvii filia. Describit autem officia comitum Dianae. [170] QUAMVIS ERAT IPSA SOLUTIS
. In soluta orationeLATICEM
. Aquam a «latendo», quia in terrae venis lateat. NIPHEQUE
. Lotrix interpretari potest HYALEQUE
ἀπὸ τῆς ὕης (RHANISQUE
. ET PSECAS
. «Stilla minor» ET PHIALE
. Vas est quidem hauriendis infundendisque aquis accomodatum παρὰ τοῦ πίνειν et «a bibendo» deductum, mutatione tenuis consonantis in crassam, sed hoc loco pro nympha ponitur, quae Dianae corpus aqua perfundebat. [173] TITANIA
. Diana Cei titanis neptis, quae eadem esse cum Luna putatur, quae quidem ut Sol ECCE NEPOS CADMI
. Actaeon. Ecce autem particula fere aliquid repentinum significat. DILATA PARTE LABORUM
. Dilata parte venationis in diem sequentem. [176] SIC ILLUM FATA TRAHEBANT
. Sic dicere solemus, cum causam rei assignare nescimus. [177] QUI SIMUL INTRAVIT
. Postquam ingressus est. RORANTIA
. Madentia. [183] QUI COLOR INFECTIS
. Dianae colorem maxime rubicundum fuisse ostendit. INFECTIS
. Tinctis. Inficere enim tingere est, unde infectores dicuntur tinctores. [187] IN LATUS OBLIQUUM TAMEN ASTITIT
. Hoc est se in latus convertit, ut facilius pudenda occultaret. [187/188] ORAQUE RETRO FLEXIT
. Ut Actaeonem respiceret. [189] ET SIC HAUSIT
. Tanta, inquit, ira et indignatione Diana hausit et accepit aquas, quibus Actaeonem perfunderet, quanta sagittas promptas ac paratas habere voluisset. [191] ADDIDIT
. Dixit. [192] NUNC TIBI
. Ironia qua videtur id permittere Diana, cuius prorsus adimit faciendi facultatem. Illum namque in cervum convertit, qui loqui non potest. Est autem ordo et sensus: SI POTERIS NARRARE
. Ac si diceret: «Numquam narrare poteris». [194] SPARSO CAPITI
. Resperso aquis. VIVACIS CERVI
. Diu viventis. Ad quadringentos namque annos cervi vivere dicuntur. [195] DAT SPATIUM COLLO
. Longum efficit collum. CACUMINAT
. Acutas reddit. Est autem verbum a poeta fictum. [197] MACULOSO VELLERE
. Vario pilo. [198] ADDITUS ET PAVOR EST
. Scite: cervus enim timidissimum animal est. AUTONEIUS HEROS
. Actaeon Autonoes filius. [203] NON SUA
. Sed cervi. MENS TANTUM PRISTINA MANSIT
. In Actaeone nihil aliud hominis quam mens remansit. [205] PUDOR HOC
. Ne domum redeat. Abusus autem est poeta horum pronominum elegantia: PRIMUSQUE MELAMPUS
. Canes Actaeonis enumerat, quibus etiam nomina apta venatoriis canibus imponit. ICHNOBATESQUE SAGAX
. Ichnobates dicitur «per vestigia vadens»: ἴχνος enim dicitur «vestigium», βαίνω «vado». SAGAX
. Odorus et acrem odorandi vim habens. [208] GNOSIUS
. Cretensis. Gnosos enim Cretae urbs fuit clarissima. SPARTANA
. Laconica. Cretenses autem et Laconici canes aptissimi sunt venationibus. [210] PAMPHAGUS
. Omnia comedens. DORCEUS
. Acute videns; δέρκω enim est «video». ORIBASUS
. Montes ascendens; ὅρος enim «mons» dicitur, βαίνω «ascendo». [211] NEBROPHONOSQUE VALENS
. Inulos hoc est cervorum catulos interficiens; νεβρός enim «inulum» significat, φονέω «interficio». TRUX THERON
. Terribilis aspectu. LAELAPE
. Velocitate atque impetu sic est appellata. Nam λέλαψ-λέλαπος «turbinem» significat. [212] ET PEDIBUS PTERELAS
. «Alatus» sive «alis impulsus» AGRE
. «Venatio» interpretatur ἄγρα. [213] HYLAEUS
. Silvestris; ὕλη namque «silvam» significat. [214] NAPE
. Quod in saltibus versaretur; νάπη enim νάπης dicitur «terrae planities». [215] POEMENIS
. Pastoralis; ποιμήν namque «pastorem» significat. HARPYA
. Rapax et Harpyarum similis, quae aves sunt rapacissimae. [216] SICYONIUS LADON
. A fluvio Arcadiae nomen sumpsit hic canis. Nam a fluminibus etiam nunc canes interdum cognominantur. Sicyonius autem ab urbe Peloponnesi Sicyone, quae et Mecon et Telchinia etiam fuit dicta. SUBSTRICTA
. Constricta et parva. [217] ET DROMAS
.Currens; δρόμος enim «cursum» significat. CANACHE
. Καναχή «strepitum» significat, unde nomen cani fuit inditum, quod eius latratu omnia resonarent. STICTEQUE
. Haec a colorum varietate nomen sumpsit. Nam στικτῆ` «distincta variis maculis» dici potest ἀπὸ τοῦ στίζειν «a distinguendo». TIGRIS
. Tigridi similis, quae est fera velocissima. ET ALCE
. Similis alcae ferae pernicissimae, de qua Plinius (LEUCON
. Albus a colore; λευκός enim «album» significat. ET VILLIS ASBOLUS ATRIS
. Hoc est pilis nigris. Asbolus autem a colore est dictus; ἄσβολος enim «fuliginem» significat; eo quod nigris villis ac fuliginosis esset. [219] LACON
. A patria, quod Laconicus esset. AELLO
. A procella, quod esset impetuosus. THOUS
. Velox dicitur et impetuosus, tametsi LYCISCAE
. Canis ex lupo nata Lycisca dicitur, quasi parva lupa; est enim diminutivum a «lupo», qui graece dicitur λυκός. [222] HARPALOS
. Rapax; ἁρπάζω namque «rapio» significat. MELA
. Niger. HIRSUTAQUE CORPORE LACHNE
. Verbum de verbo expressit: DICTAEO
. Cretensi. [224] LABROS
. Hoc quoque nomen cani conveniens est: «vehemens» enim «impetuosusque» transfertur. ET AGLIODOS
. «Splendidos ac nitentes habens dentes» interpretatur; ἀγλαός namque «splendidus», ὀδοῦς «dens» dicitur, quamquam mihi potius videtur legendum esse HYLACTOR
. Latrator; nam ὑλάκτω «latro» significat. [228] SAEPE SECUTUS
. MELANCHAETES
. Iubam et pilos habens nigros; χαίτη namque «iuba» dicitur. [233] THERIDAMAS
. Feras domans. Nam θήρ «fera» dicitur, δαμάζω «domo». ORESITROPHUS
. In montibus nutritus; ὄρος enim «montem», τρέφω significat «nutrio». [233] PRAECIPITATA VIA EST
. Praecipiti cursu peracta. [234] PER COMPENDIA MONTIS
. Per compendiosa et brevia montis itinera. [238/239] QUEM NON TAMEN EDERE POSSIT / CERVUS
. Hoc est nec hominis vocem nec cervi habet, sed dissimilem emittebat sonum ac querelas. [239] IUGA NOTA
. Cognitos ipsi montes. [241] CIRCUMFERT TACITOS
. Hoc est pro manibus et bracchiis, quae in crura fuerant conversa, vultus ac faciem circumferebat. [242] AT COMITES
. Actaeonis socii. AGMEN
. Canum multitudinem. [245] AD NOMEN CAPUT ILLE REFERT
. Retrahit, attollit, cum respondere non posset. Est autem parenthesis. [249] IN CORPORE
. In carne. ROSTRIS
. Oribus; nam rostra proprie avium dicuntur, per similitudinem vero etiam navium. [250] FALSI CERVI
. Ficti ac simulati. [252] PHARETRATAE
. Pharetra armatae: est enim nomen participio simile. Pharetra autem sagittarum est repositorium. [253] RUMOR IN AMBIGUO EST
. Quaeritur, inquit, utrum Diana iuste Actaeonem ea poena affecerit. Ac multi quidem dicunt eam fuisse nimium crudelem, alii recte consuluisse virginitati suae asserunt. VIOLENTIOR
. Crudelior. [255] CAUSAS
. Argumenta, quibus utraque pars suam defendat opinionem. Haec autem idcirco a poeta referuntur, ut sequentem fabulam cum superiore transformatione aptius coniungat. [257] ELOQUITUR
. Verbis exprimit. [258] ATYRIA PAELICE
. Ab Europa, quam e Phoenicia Iuppiter rapuit. Paelex autem proprie dicitur quae cum aliarum maritis rem habet. [259] IN SOCIOS GENERIS
. In cognatos. [259/260] SUBIT ECCE PRIORI / CAUSA RECENS
. Fabulam narrare incipit, quae talis est: Iuno, cum rescivisset Semelem ex Iove concepisse, eam perdere decrevit. Conversa igitur in Beroem Semeles ipsius nutricem ei persuadet ne aliter Iovem in amplexus admittat, quam si secum eo modo quo cum Iunone solet concumbere promittat, ut an sit Iuppiter aperte cognoscat. Quod quidem cum impetrasset neque vim tantae maiestatis fulminumque tolerare posset, exstincta est. Puerum vero nondum maturum, caeso matris utero, Iuppiter excepit ac foemori suo insutum, donec menses novem complectuntur, fovit; postea vero nymphis tradidit nutriendum. Unde et Dithyrambus fuit appellatus,quod διὰ δῦο θυρῶν hoc est «per duas ianuas», et SeSUBIT
. Succedit. [261] SEMELEN
. Cadmi filia fuit Semele et Hermiones, quae ex Iove Bacchum generavit. [262 PER IURGIA
. Per obiurgationes. [266] CERTE SOROR
. Hoc ita a Iunone infertur ac si coniunx esse desierit, cum Iuppiter alias amet. Sic quoque apud Senecam (QUOD VIX MIHI CONTIGIT UNI
. Ut de Iove conceperim. Vulcanum enim ex Iove suscepit Iuno, tametsi Hesiodus (TANTA EST FIDUCIA FORMAE
. Acclamatio ex maxima proveniens indignatione. [271] FALLAT EAM FAXO
. Efficiam, inquit, ut Iuppiter illam decipiat. NEC SIM SATURNIA
. Nec merear Saturni filia vocari. [272] AB IOVE SUO
. Ab Iove tam sibi caro. MERSA
. Perdita. PENETRARIT
. Descenderit. [273] SURGIT AB HIS
. Post haec dicta. [275] QUAM SIMULAVIT ANUM
. Iunonis transfigurationem in vetulam describit. [278] EPIDAURIA NUTRIX
. Epidaurus urbs est Achaiae, Aesculapii templo nobilis, ante Saronici sinus intimo recessu sita, quae antea Epitaurus fuit appellata. [286] SUA INSIGNIA
. Quibus ab aliis diis separatur. Fulmina autem dicit; nam fulmen Iovis est insigne. [287] CADMEIDA
. Semelem Cadmi filiam. IGNARAM
. Nesciam se decipi a Iunone. [288] FORMARAT
. Informarat, instruxerat. [290] STYGII TORRENTIS
. Stygis paludis. [291] TIMOR DEORUM
. Nam dii,ut inquit Vergilius (OPPRIMERE
. Obstruere, obturare, ne petitioni finem imponere posset. PROPERATA
. Celeriter prolata. Et nescit vox emissa reverti, ut Horatius (NEQUE ENIM NON HAEC OPTASSE
. Hoc est si fieri non potest, ut et Semele non petierit ea quae petiit et Iuppiter non promiserit ea quae se iam praestiturum iuravit. Praeterita enim ut non fuerint, nulla ratione effici potest. [302] QUA TAMEN USQUE POTEST
. In quantum, inquit, potest Iuppiter suas vires deminuit. [303] CENTIMANUM TYPHOEA
. FERITATIS
. Violentiae. [305] EST ALIUD LEVIUS FULMEN
. Duo, inquit, sunt fulminum genera: violentius et minus violentum,quod secundum superi vocant. Illud enim violentum primum vocatur. Videtur autem Ovidius ad id alludere, quod de fulminibus physici scribunt, ut refert Plinius in ii DONIS IUGA
. Coniugalibus, quae pro coniunctione et coitu petierat. [310] IMPERFECTUS INFANS
. Qui postea Bacchus fuit appellatus. [312] FOEMORI
. MATERNA TEMPORA
. Hoc est menses decem, quibus in utero a matribus gestantur infantes. [313] INO MATERTERA
. Ino Cadmi fuit filia ac Semeles soror, quae Bacchum ex Iovis foemore eductum clam Iunone nutrivit. [314] NYSEIDES
. A Nysa, Cithaeronis vertice, ANTRIS SUIS
. Propriis speluncis. Antra namque montium praecipueque Heliconis nymphis sunt dicata. Antrum autem illud, in quo Bacchus fertur educatus, Dithyrites vocatur; unde et Bacchus Dithyrambus fuit appellatus, eo quod δῦο θυρὰς hoc est «duas ianuas» antrum habuerit, ut quidam e Graecis narrant. [316] DUMQUE EA PER TERRAS
. Narraturus Tiresiae mutationem in feminam primum, deinde rursus in marem, quaedam interserit, quibus fabulae eleganter connectuntur. [317] BIS GENITI BACCHI
.Primum namque ex utero Semeles, deinde ex foemore Iovis natus est Bacchus. Unde et Dithyrambus est dictus, quia διὰ δῦο θυρῶν hoc est «per duas ianuas», ut diximus, exivit: et per uterum Semeles et per foemur Iovis. [318] NECTARE
. Vino suavi. Est enim nectar deorum potio suavissima. [319/320] CUM VACUA IUNONE
. Otiosa et ira carente. [322/323] DOCTI TIRESIAE
. Periti illius quaestionis. Tiresias enim Thebanus, Everis filius, et idcirco Everides a Callimacho (MIRABILE
. UT AUCTORIS SORTEM
. Naturam et sexum auctoris effectoris vestrae plagae. [331] GENITIVA
. Nativa, quam in nativitate habuit Tiresias. Mas autem natus est. [332] ARBITER
. Iudex. [334] NEC PRO MATERIA
. Nec secundum materiae ac rei qualitatem. Res enim iocosa erat ideoque Iuno Tiresiae sententiam aegre ferre non debebat. [334/335] SUIQUE IUDICIS LUMINA
. Tiresiae iudicis electi oculos. [335] AETERNA NOCTE
. Perpetua caecitate. Sic quidem Ovidius. Callimachus (NEQUE ENIM LICET
. Parenthesis est causam continens quare Iuppiter Tiresiae oculos non restituerit. Non enim, inquit, licet cuiquam deo alterius dei, quamlibet parvi, facta rescindere. [338] LEVAVIT
. Levem fecit. [339] ILLE PER AONIAS
. Boeotias. Aonia enim pars est Boeotiae montana ab Aone rege cognominata. Haec autem inferuntur, ut commodius fabulae coniungantur. [340] IRREPRENSA
. Vera, quae nihil poterant reprendi. [341] VOCISQUE DATAE
. Concessae artis vaticinandi. TEMPTAMINA
. Experimenta. [342] CAERULA LIRIOPE
. Narcissi in florem eiusdem nominis mutationem referre incipit poeta. Nam Liriope nympha, Oceani ac Tethyos filia, a Cephiso fluvio compressa Narcissum peperit, quem Tiresias consultus a matre, ad maturam senectutem perventurum, si se non nosset, praedixit. Id vero cum ambiguum videretur, exitu tandem fuit comprobatum. Narcissus enim omnium formosissimus adolescens, cum omnes sperneret amantes seque ipse in fonte vidisset, ita sui ipsius exarsit amore, ut paulatim fuit consumptus. Eius vero cadaver cum nymphae rogo imponere vellent, ipsum in florem commutatum animadverterunt, quem a iuvenis nomine Narcissum vocarunt. Cephisus,ut diximus (III 19),fluvius est Boeotiae adiacens paludi, quae ab ipso Cephisis appellatur, hoc autem loco pro deo fluminis ipsius accipitur. [345] NYMPHE
. Cum sit nominativi casus sine diphthongo scribatur. IAM TUM
. Ab infantia usque maximam prae se ferebat pulchritudinem Narcissus. [348] SI SE NON NOVERIT
. Hoc est si numquam suam pulchritudinem cognoverit. [349] VANA DIU
. Stulta et falsa. [351] NAM QUATER AD QUINOS
. Hoc est unum et viginti annos natus erat. [352] PUER
. Propter pulchritudinem. IUVENIS
. Propter magnitudinem. EratASPICIT HUNC
. Fabulam interponit de Echo nympha compositam, cui primum hoc ira Iunonis evenit, ut ultimas tantum de vocibus auditis referre. Deinde cum a Narcisso, cuius amore ardebat, spreta esset, in lapidem ita fuit conversa, ut vox sine corpore remanserit, in montibus ultima verborum auditorum repetens. [358] RESONABILIS ECHO
. Verbum de verbo expressit. Nam CORPUS ADHUC ECHO
. Nondum, inquit, corpus Echus in lapidem erat commutatum. Nunc enim vox sola sentitur. ETTAMEN USUM
. Quamvis, inquit, Echo nympha esset corpore praedita, alium tamen usum linguae, quam nunc habeat, non habebat. Nam ultimas solum voces referebat. [362] FECERAT HOC IUNO
. Unde id incommodi habuerit Echo, ut novissima solum verba referret, exponit poeta. Iuno igitur fuit in causa, videns se saepius illius nugis delusam esse ac impeditam ne Iovem cum nymphis coeuntem deprehenderet. [363] SUB IOVE SUO IACENTES
. Cum Iove marito suo coeuntes. [365] POSTQUAM SATURNIA SENSIT
. REQUE MINAS FIRMAT
. Re ipsa et effectu minas exequitur. [369] REPORTAT
. Repetit et refert. [370] PER DEVIA RURA
. Per invias silvas. [371] INCALUIT
. Amore illius capta fuit. Amore namque incalescere aliquem, ut inflammari et ardere, dicimus. [373] CIRCUMLITA
. Circumposita. Est autem periphrasis sulphuratorum lignorum. [374] VIVACIA SULPHURA
. Quae difficulter corrumpuntur. Hac autem similitudine ostenditur Echo, quo propinquior Narcissus erat, eo magis amore inflammatam esse. [375] O QUOTIENS VOLUIT
. Hac interiectione significatur vehementia amoris, quo Echo Narcissum prosequebatur. ACCEDERE
. Adire. BLANDIS DICTIS
. Verbis blanditiarum plenis, quibus amatores uti consueverunt. [376] MOLLES PRECES
. Ab effectu preces dicuntur molles, quod illis homines mites mansuetique redduntur. NATURA REPUGNAT
. Neque enim prior loqui poterat, sic volente Iunone, sed ultima tantum verba referebat. [377] NEC SINIT INCIPIAT
. Hoc est illam incipere non permittit. [379] SEDUCTUS
. Separatus; alias deceptus. COMITUM AB AGMINE FIDO
. Hypallage est: ACIEM
. RECEPIT
. Accepit, audivit. [385] ALTERNAE VOCIS
. Alternatim emissae primum a Narcisso, deinde ab Echo. [386] HUC COEAMUS
. Conveniamus huc, in hunc locum. Sed Echo eandem quidem vocem refert, sed non eandem significationem. Coire namque et «convenire» et «concumbere» significat; qua in significatione ab Echo fuit repetitum, ut aperte quae sequuntur ostendunt. [388] ET VERBIS FAVET IPSA SUIS
. Hoc est sua verba re ipsa comprobat et confirmat. [391] QUAM SIT TIBI COPIA NOSTRI
. Quam me potiri possis et in tua PROTEGIT
. Occultat; alibi defendit. SOLIS IN ANTRIS
. Desertis speluncis. [395] HAERET
. Remanet. [396] TENUANT
. Extenuant et macilentum reddunt. VIGILES CURAE
. Ab effectu quod homines dormire non sinant. [397] ADDUCIT
. Contrahit, diminuit. [397/398] OMNIS SUCUS
. Totus sanguis. [398] SUPERSUNT
. Restant. [399] OSSA FERUNT LAPIDIS TRAXISSE FIGURAM
. Id est ossa feruntur in lapides fuisse conversa. [400] INDE LATET SILVIS
. Ex eo – inquit – tempore, quo ossa in lapides fuerunt commutata, sic latet in silvis Echo, ut ab omnibus quidem audiatur, sed a nullo videatur. [401] SONUS EST QUI VIVIT IN ILLA
. Scite dixit: nam Echo nihil aliud est quam sonus, a quo etiam deducta est. Nam Echo ἀπὸ τοῦ ἐχοῦ (LUSERAT
. Illuserat. SIC COETUS ANTE VIRILES
. Sic, inquit, ante, dum esset puer, multos viros eius amore captos illuserat Narcissus. [404] INDE
. Ex illa Narcissi superbia. ALIQUIS DESPECTUS
. Quidam contemptus. [405] SIC AMET IPSE LICET
. Utinam, inquit, ipse Narcissus sic amare possit, ut numquam amato potiatur. [406] RHAMNUSIA
. FONS ERAT ILLIMIS
. Fontem amoenissimum describit poeta. ILLIMIS
. Sine limo. ARGENTEUS
. Ut argentum nitidus et splendidus. [411] GRAMEN
. Herba. [412] SILVAQUE SOLE LOCUM PASSURA
. Silva, inquit, adeo densa fonti imminebat, ut solis radii nequaquam ad fontem penetrare possent. SOLE NULLO
. Nullo solis calore. [413] ET AESTU
. Solis fervore. [414] PROCUBUIT
. In faciem iacuit, id quod lassi in herbosis locis facere solent. FACIEM LOCI
. Amoenissimum loci situm. [415] SITIS ALTERA
. Cupiditas altera hoc est amor. Nihil enim aliud est amor quam cupiditas potiundi re amata. [416] DUMQUE BIBIT
. SPEM SINE CORPORE AMAT
. Hoc minus recte dictum esse videtur. Omnis enim spes est sine corpore. AC STUPET IPSE SIBI
. Sua ipsius pulchritudine stupet Narcissus. [419] SIGNUM
. Statua. PARIO MARMORE
. Paros insula est Aegaei candidissimo marmore nobilis. [420] SPECTAT HUMI POSITUS
. Narcissi singula membra describit, quo melius ipsius pulchritudinem ostendat. Ordo est autem: IMPUBES GENAS
. Imberbes ac sine ulla prorsus lanugine. EBURNEA COLLA
. Candida sic ut eburnea viderentur. [426] PARITERQUE ACCENDIT ET ARDET
. Hoc est una et urit et uritur. In hac vero descriptione valde poeta lascivit. [427] IRRITA OSCULA
. Vana. Nihil enim praeter aquam tangebat. [428] CAPTANTIA
. Captare et comprehendere conantia. Neque enim captabant. [431] INCITAT
. Stimulat ad amandum. [432] CREDULE QUID FRUSTRA
. Miseratione quadam poeta motus videtur convertere sermonem ad Narcissum. Credulus autem dicitur qui facile et nimium credit. SIMULACRA FUGACIA
. Imaginem fugientem. [433] QUOD PETIS EST NUSQUAM
. Ac si diceret: «Nihil est id quod cupis». Secundum autem eorum loquitur opinionem, qui corporea solum esse putant. QUOD AMAS AVERTERE PERDES
. Hoc est averte a fonte vultum tuum quem amas et ipsum statim amittes. Est enim imperativi modi REPERCUSSAE
. Ab aqua remissae. [435] NIHIL HABET ISTA SUI
. Ista, inquit, imago quam cernis nihil habet proprii, sed tota a te pendet. [437] CERERIS
. Cibi. QUIETIS
. Somni. [438] OPACA HERBA
. Umbrosa. [439] INEXPLETO LUMINE
. Oculis, qui non poterant satiari. MENDACEM FORMAM
. Falsam adolescentis figuram. [442] ECQUIS IO SILVAE
. Exclamatio est cum interrogatione hominis vehementer affecti. Est autem sola dictio SCITIS ENIM
. Parenthesis est, qua ostendit Narcissus se merito silvas rogare an aliquem sic tabescere viderint. ET MULTIS LATEBRA OPPORTUNA FUISTIS
. Hoc est multis amantibus latebras praebuistis, ut commode suis amoribus frui possent. OPPORTUNA
. Commoda. [444] ECQUEM CUM VESTRAE
. Ordo est: TOT SAECULA
. Silvae enim multa saecula vivunt. Saeculum autem centum annorum spatium dicitur. [445] TABUERIT
. Paulatim consumptus sit; tabescere namque est paulatim deficere et absumi. A «tabe» autem derivatur, quae umorum corruptio est, qua corpora ad extremam maciem deducuntur. [447] TANTUS TENET ERROR AMANTEM
. Acclamatio est qua se in maxima miseria constitutum esse ostendit NarNEC MOENIA
. Moenia a «muniendo» dicuntur et ea sunt proprie quae urbem cingunt, quamquam et privata aedificia significent. [450] TENERI
. Amplecti. [452] RESUPINO ORE
. Sursum verso ore. [454] PUER UNICE
. Singularis. Neminem enim alium tanta pulchritudine praeditum esse putabat. [455] PETITUS
. Expetitus, exoptatus. [456] FUGIAS
. Fastidias, asperneris, tenuas. [464] FEROQUE
. Patior et tolero. [466] INOPEM ME COPIA FECIT
. Stulte dictum esse videtur: VOTUM NOVUM
. Cupiditas nova et inusitata, ut quod quis amat longe abs se cupiat abesse. [470] SUPERANT
. Supersunt, restant. PRIMO IN AEVO
. In prima aetatis meae parte. Adulescens enim adhuc erat Narcissus. [471] NEC MIHI MORS GRAVIS EST
. Nec mihi, inquit, molesta est mors, quippe quae meis doloribus finem sit impositura. [472] DIUTURNIOR ESSET
. Diutius viveret. [473] NUNC DUO CONCORDES
. Unanimes. [474] AD EANDEM FACIEM
. Ad eandem imaginem. Facies enim interdum pro totius corporis forma, interdum pro imagine ponitur. MALE SANUS
. Insanus et demens. [475/476] MOTO LACU
. Turbato fonte. Lacus enim dicitur etiam fontium receptaculum. Lacus quoque vas est in quo uvae calcantur. Tibullus (I 1, 10): LICEAT QUOD TANGERE NON EST, / ASPICERE
. Hoc est permitte me aspicere id quod tangere impossibile est. Nam hoc verbum MISERO FURORI
. Ab effectu DIDUXIT
. Divisit. AB ORE SUMMO
. Sic quidem legitur, sed MARMOREIS PALMIS
. Manibus, ut Parium marmor candidus. [482] TRAXERUNT
. Conceperunt. TENUEM RUBOREM
. Exiguum. Duplici autem similitudine qualis esset rubor ille ostendit. [486] LIQUEFACTA IN UNDA
. In liquida aqua. [487] NON TULIT ULTERIUS
. Dolorem ulterius ferre non potuit. INTABESCERE
. Paulatim liquefieri et absumi. [488] MATUTINAE PRUINAE
. Pruina ros est congelatus. [489] ATTENUATUS
. Extenuatus, macer factus. [490] LIQUITUR
. Liquescit ac paulatim consumitur. ET TECTO CARPITUR IGNI
. Occulto amore cruciatur. Tale est illud Vergilianum (ET VIRES
. QUAMVIS IRATA MEMORQUE
. Se a Narcisso fuisse spretam. Est autem ordo: MISERABILIS
. Miserandus ac misericordia dignus. [501] LOCUS
. Echo, quae in illo erat loco. Continens enim pro contento per metonymiam positum est. [502] SUMMISIT
. Deposuit. [503] PLANGORIS
. Percussionis. [505/506] PLANXERE SORORES / NAIADES
. Flevere Nymphae fontium et fluminum, quae sorores videntur esse. Naiades enim fontium ac fluviorum nymphae dicuntur ἀπὸ τοῦ νάειν hoc est «a fluendo». [506] ET SECTOS FRATRI IMPOSUERE CAPILLOS
. Id enim in luctu mulieres facere solebant. [508] FERETRUM
. Capulum quo cadavera efferuntur. QUASSASQUE FACES
. Scissas. Faces namque cadaveribus praeferebantur. [509] CROCEUM FLOREM
. Narcissum florem coloribus depingit. Nam croceus cum sit, foliis candidis cingitur. Est autem idem cum lilio, ut ait Theophrastus in libro COGNITA RES
. Expositurus quamadmodum Tyrrheni quidam nautae Bacchum contemnentes in delphinos mutati fuerunt, et alia quaedam et Penthei regis Thebarum impietatem et caedem narrat, ut fabulae melius coniungantur. PER ACHAEIDES URBES
. Achaicas. Est enim forma patronymica pro possessiva. Achaeia regio est Greciae Peloponneso contermina; secunda vero huius nominis syllaba cum diphthongo ECHIONIDES PENTHEUS
. Pentheus Echionis et Agaves fuit filius, qui dum Bacchum contemneret eiusque sacra in Cithaerone spectaret, a matre aliisque Bacchis putantibus ipsum esse aprum fuit dilaceratus. Pentheus autem ἀπὸ τοῦ πένθους hoc est «a luctu» fuit cognominatus. [514/515] VERBA PRAESAGA
. Quae futura significabant. [515] CLADEM LUCIS ADEMPTAE
. Caecitatem. [516] OBIICIT
. Exprobrat. [519] QUAM NON PROCUL AUGUROR ESSE
. Hoc est quam puto atque vaticinor prope esse. [520] NOVUS LIBER
. Innuit poeta alium quoque Bacchum veterem et antiquum fuisse. Nam, ut scribit Diodorus (III 63-64), quidam unum dumtaxat, alii tres Dionysos et Bacchos fuisse putarunt, sua cuique gesta attribuentes. Ac primum Indum fuisse aiunt, qui cum exercitu orbem peragrans et vitem plantare et ex uva vinum torculari exprimere omnium primus mortales docuit; pluraque alia ad usum hominum excogitata effecerunt, ut pro deo coleretur. Secundum ex Iove et Proserpina, vel ut alii sentiunt ex Cerere, genitum ferunt, qui primus boves ad arandum iunxisse narratur; quam ob rem illius statuis cornua apponebantur. Tertium ex Iove et Semele Cadmi filia natum aiunt, qui specie decorus inter mulierum choreas summa cum voluptate nutritus fuit atque educatus. Feminarum deinde, quas thyrsis amavit, exercitu congregato orbem terrarum peragravit eos, qui pie iusteque viverent, sacra mysteriaque docens; festos praeterea ubique dies publice celebrari choreasque agi et musicam exerceri artem instituit. Postremo, sedatis inter omnes nationes urbesque discordiis bellisque ubique sublatis, pacem omnibus largitus est. Quosdam vero ob superbiam imMATRIS SORORES
. Ino et Autonoen. Hae namque una cum Agave matre Pentheum dilacerarunt. [526] PERTURBAT
. Interpellat, impedit ne plura loquatur. [527] AGUNTUR
. Peraguntur, perficiuntur. [528] LIBER ADEST
. Bacchus advenit, qui idcirco Liber dicitur, quod curis mentem liberet merum. Orgia autem et Bacchi sacra tam eleganter describit, ut facile ab omnibus percipi possint. FESTIS ULULATIBUS
. Clamoribus. Qui enim Bacchi sacra celebrabant, in furorem acti tympanorum tubarumque strepitu ita clamabant, ut ululare viderentur. [530] IGNOTA AD SACRA
. Quibus alias numquam interfuerant. [531] QUIS FUROR ANGUIGENAE
. Hac oratione Pentheus conatur deterrere Thebanos a sacrificiis Bacchi celebrandis. Idcirco autem eos et anguigenas et prolem Mavortiam vocat, quod a draconis dentibus, qui in tutela Martis erat, originem ducant, per quod quidem significat eos nullum cum mollibus viris vino ac libidini deditis commercium habere debere. [532] ATTOLLIT
. Aufert. AERA NE TANTUM
. Aerea vasa. [533] AERE REPULSA
. Saepius ferreis baculis percussa. ET ADUNCO
. Aut ET MAGICAE FRAUDES
. Magicae artes dicuntur, quae carminibus ac veneficiis mentes hominum pervertunt efficiuntque ut esse videantur quae non sunt. A STRICTIS TELIS
. Nudis ensibus. AGMINA
. Acies, exercitus. OBSCOENIQUE GREGES
. Turpis ac libidine corrupta multitudo. ET INANIA TYMPANA VINCANT
. Tympanum istrumentum ex pellibus confectum, quo Bacchae in sacris Bacchi utebantur. Dictum est autem tympanum παρὰ τοῦ τύπτω quod est «percutio», VOSNE SENES MIRER
. Sermonem convertit ad socios Cadmi, qui una cum ipso Phoeniciam patriamque relinquentes tandem per varia pericula in Boeotiam pervenerunt. [539] A TYRO
. Tyros insula est Phoeniciae adiacens, a Tyro Phoenicis filio dicta. Est etiam Tyros Laconiae urbs et insula in Mari Rubro. Est praeterea urbs Indiae Tyros atque Lydiae. [540] VOSNE ACRIOR AETAS
. Sensus est: «Vosne mirer, o iuvenes, quorum aetatem robustiorem magis decet arma quam thyrsos tenere?» Est autem ordo: NON THYRSOS
. Thyrsi hastae erant pampinis ornatae, quas Bacchi sacerdotes gestaQUA STIRPE
. Ac si diceret: «Originem vos ducere a Martio serpente mementote, qui solus multos interfecit, ut fontem suum tutaretur». [547] ILLE DEDIT LETO FORTES
. Argumentum est a maiori. Est autem antitheton: molles enim fortibus opponuntur. DEDIT LETO
. Interfecit. [549] UTINAM TORMENTA
. Instrumenta sunt bellica a «torquendis lapidibus aliisque missilibus» dicta. [551] SINE CRIMINE
. Sine culpa. SORSQUE QUAERENDA
. Hoc est: «Sors nostra lamentatione quidem digna foret, non vituperatione». [552] NON CELANDA
. Non occultanda propter vituperationem. [555] SED MADIDUS MYRRHA CRINIS
. Hoc est: «Sed capillus unguento delibutus». Myrrha genus est aromatis, quo unguenta commendantur. Habitum autem Bacchi ita describit, ut mollissimus videatur. [556] ET PICTIS VESTIBUS
. Versicoloribus, variorum colorum. [557] QUEM QUIDEM EGO ACTUTUM
. Statim, sine ulla mora. Minatur Pentheus se Bacchum ita esse torturum, ut eum fateri sit coacturus et quem habeat verum patrem et cur ea sacra confinxerit. [558] COMMENTAQUE SACRA
. Conficta. Comminisci namque confingere est, unde commentum pro confictione apud Terentium (AN SATIS ACRISIO
. Exemplo probat Bacchum facile posse repelli. Nam Acrisius rex Argivorum Baccho clausit urbis portas neque illius sacra admittere voluit. Acrisius autem Abantis Argivorum regis filius fuit ac pater Danaes a Iove amatae. Hinc cum a Proeto fratre regno fuisset pulsus, a Perseo nepote fuit restitutus, a quo tamen postea invito,dum luderet disco, fuit interemptus, ut in sequenti volumine narrat Ovidius (IV 607-614). [561] ADVENA
. Bacchum CUM TOTIS THEBIS
. Cum omnibus Thebanis. Continens enim pro contento per metonymiam saepenumero ponitur. Est autem interrogative cum magna indignatione legendum. [562] FAMULIS HOC IMPERAT
. Parenthesis est, qua declarat poeta quibus mandaverit Pentheus, ut vinctum adducerent Bacchum. [564] HUNC AVUS
. Cadmus. HUNC ATHAMAS
. Aeoli filius fuit Athamas, Cadmi gener. [566] ACRIOR
. Protervior, contumacior. [567] MODERAMINA
. Seniorum admonitiones. [568] SIC EGO TORRENTEM
. Pulchra similitudine declarat Penthei adversus seniorum admonitiones protervitatem. Ut enim, inquit, torrentes violentiores fiunt ubi aliquid ipsis obiicitur, sic Penthei furor monitis seniorum magis magisque crescebat. Torrens autem dicitur fluvius qui aestate siccatur. [570] OBSTRUCTA
. Opposita. [571] OBICE
. Obiectione. SAEVIOR
. Violentior. [572] ECCE CRUENTATI REDEUNT
. Famuli ad Bacchum comprehendendum missi sanguinolenti sunt reversi.Quosdam enim ex Bacchi comitibus vulneraverant. [573] QUAERENTI DOMINO
. Tyranno. [576] TYRRHENA GENTE
. Tusca. Nam Tyrrheni populi sunt Italiae, qui et Tusci dicuntur; et Tyrrhenia quoque DIFFERT
. Profert, protrahit ac prolongat. Significat autem Pentheus maximo agitari furore, ut qui subito de immerito sumere supplicium vellet. [579] DOCUMENTA
. Exempla. [581] NOVI MORIS
. Ritus. Nam Bacchus ea cum primum ab India cum triumpho revertens invehebat sacra. FREQUENTES
. Celebres et colas. [583] PATRIA MAEONIA EST
. Lydia ac potius Tuscia. Lydii namque, duce Tyrrheno Atyos filio, penuria frugum laborantes, ut narrat Herodotus (I 94), coloniam in Italiam deduxerunt. [584] NON MIHI QUI DURI
. Cur sacra Bacchi sit secutus, Acoetes exponit id quod ultimo loco a tyranno fuerat rogatus. [586] LINO
. Retibus, quae ex lino conficiuntur. Significat autem patrem sibi fuisse piscatorem. [588] ARS ILLI SUA CENSUS ERAT
. Hoc est nullis aliis divitiis pater meus quam arte censebatur atque inter capite censos numerabatur, qui nullum prorsus patrimonium habebant. [589] STUDII
. Artis et instituti. [591] PRAETER AQUAS
. In quibus piscaret. [594] ET OLENIAE CAPELLAE
. Amaltheam capram dicit, quae Iovem aluisse fertur ac propterea in caelum sublata inter sidera cum geminis aedis fuit collocata, in cuius ortu et occasu maximae pluviae solent esse. Olenos autem, ut inquit Hyginus (TAYGETEN
. Una est ex Pleiadibus Taygete, per quam totum Pleiadum, quae latine Vergiliae dicuntur, sidus ostenditur. Fuit etiam Taygeta Agenoris filia, unde Taygetus Laconiae mons, qui et Taygeta dicitur, fuit appellatus. HYADAS
. Latinae Suculae quidem dicuntur, non ἀπὸ τῶν ὑῶν idest «a suibus», ut prisci illi Romani parum graeci sermonis adhuc periti putarunt, sed ἀπὸ τοῦ ὕειν hoc est «a pluendo» Hyades sunt appellatae, quod ortu et occasu pluvias inducunt. Sunt autem stellae in fronte Tauri collocatae. ARCTON
. Ursam, per quam septemtriones, qui numquam occidunt, significat. [596] VENTORUMQUE DOMOS
. Hoc est quattuor mundi partes, unde flare dicuntur venti: orientem, occidentem, meridiem, septemtrionem. Nam Eurus in oriente, Zephirus in occidente, Auster ad meridiem, Boreas ad septemtrionem domos habere in primo a poeta (I 59-66) narrantur. [597] CHIAE TELLURIS AD ORAS
. Ad litus Chii insulae. Est enim Chios clarissima Ionum insula cum eiusdem nominis urbe, a Chio Oceani filio cognominata vel a «nive», quae χιών graece dicitur, vel a Chione nympha. Est etiam urbs Cariae Chios et Chersonesi et Euboeae. Sane sciendum primam syllabam in primitivo corripi, in derivativo vero produci. [598] ADDUCOR LITORA
. Eleganter nomini detracta, praepositio verbo est adiecta. [601] LATICES RECENTES
. Recentem aquam. INFERRE
. In navem. [602] ADMONEO
. UTQUE PUTAT
. Quia fallebatur Opheltes, ideo putasse eum inquit poeta. Nam fere qui putare dicuntur, decipiuntur. De hymno autem HoTITUBARE VIDETUR
. Vacillare mero somnoque simulabat se Bacchus, ne a nautis deus esse cognosceretur. Tametsi Bacchus temulentus et oscitans ac a somno languentibus oculis fere fingatur. [609] VIXQUE SEQUI
. GRADUMQUE
. Gressum. [610] NIL IBI QUOD CREDI POSSET
. Ex cultu, facie et ingressu coniectat Acoetes puerum illum non mortalem, sed deum esse. [613] ADSIS
. Auxilio sis. [614] HIS QUOQUE DES VENIAM
. Parcas iis qui te huc tamquam praedam attraxerunt. PRO NOBIS MITTE PRECARI
. Acoetis socii putantes se puerum non Bacchum cepisse, non modo nolunt ipsum precari, ut sibi det veniam, sed Acoetis quoque preces aegre ferunt. Quare Bacchum irridentes atque contemnentes in delphinos omnes fuerunt conversi. [615/616] ANTEMNAS SUMMAS
. Antemnarum summitates. Sunt enim antemnae ligna unde vela dependent. [616] RUDENTE
. Fune nautico. RELABI
. Descendere. [620] PRAEDAE TAM CAECA CUPIDO EST
. Acclamatio in caecam sociorum avaritiam. [621] NON TAMEN HANC
. Hypallage est, ut intelligamus: «Non patiar sacrum pondus et numen hac nave violari, quod certe fieret, si vi veheretur». [622] PARS HIC MIHI MAXIMA IURIS
. Maxima, inquit, pars huius navis est mea. HIC
. In hac nave. [623] INQUE ADITU OBSISTO
. In ipso, inquit, ingressu resisto, ne in navem inducatur puer. [625] DIRA PRO CAEDE
. Propter crudelem occisionem. Homicidium namque perpetrarat. [626] DUM RESTO
. Dum resisto. [627] EXCUSSUM
. Impulsum. [628] AMENS
. Turbatus. [629] IMPIA TURBA
. Sociorum. PROBAT FACTUM
. Approbat et laudat percussionem et iniuriam mihi illatam. BACCHUS ENIM FUERAT
. Parenthesis est exponens puerum illum non praedam, sed Bacchum fuisse. [630/631] VELUTI CLAMORE SOLUTUS SIT SOPOR
. Tamquam, inquit, somnus Bacchi clamore et strepitu nautarum solutus foret. [631] AQUE MERO
. Hoc est post ebrietatem. [632/633] QUA OPE
. Cuius opera. [634] PONE METUM PROREUS
. Aut est nomen proprium unius ex Tyrrhenis nautis aut eum significat qui prorae praeest. [635] SISTERE
. Exponeris et collocaberis. [636] NAXON AIT LIBER
. Naxos insula est Aegaei Cycladum clarissima, quae et Dionysias dicta fuit, ut inquit Solinus (ADVERTITE
. Convertite. [641] QUIS TE FUROR
. PRO SE QUISQUE TIMET
. Unusquisque, inquit, pro se est sollicitus,ne Naxon devehatur. [644] MODERAMINA
. Gubernacula. [645] SCELERIS
. Quia deus contra promissa fallebatur. [647] TE SCILICET
. Ironia qua significat Ethalion quoque scite navem gubernare. SCILICET
. Certe ac fere semper illusionem significat. Vergilius (TAMQUAM MODO DENIQUE
. Tamquam nunc solum et non antea, cum tamen a principio se decipi cognoverit. [652] NON HAEC MIHI LITORA NAUTAE
. Pulchra illusio, qua significat Bacchus se valde timere, cum eos omnes praeter unum Acoetem sit in delphinos conversurus. [656] IAMDUDUM FLEBAM
. Iam a principio querelarum Bacchi Acoetes inquit: «Lacrimas continere non poteram». MANUS IMPIA
. Multitudo impiorum. [658] PRAESENTIOR
. Magis propitius et qui magis precibus ac votis adsit. Ex affectu hoc dictum est: unicuique enim deus, quem colit, maximus videtur. [660] QUAM VERI MAIORA FIDE
. Sensus est: «Iuro me tibi relaturum, vera quamvis fide maiora et quam ut credi possint videantur». STETIT AEQUORE PUPPIS
. Navis, inquit, immota permansit in mari. [662] REMORUM IN VERBERE
. In remigio perseverant. [663] VELAQUE DIDUCUNT
. Dissolvunt vela, quando remis nihil proficiebant. GEMINA OPE
. Duplici auxilio et remorum et velorum. [664] IMPEDIUNT HEDERAE REMOS
. Ne moveri possent. Hedera autem, quae est Baccho dicata, inest vis, quae mentes in furorem agit ac sine vino ebrietatem inducit, ut in DISTINGUUNT
. Variant et pingunt. CORYMBIS
. Uvae hederarum corymbi dicuntur. [666] UVIS RACEMIFERIS
. Vitibus racemos ferentibus. Uvas enim pro vitibus posuit. [667] AGITAT
. Concutit ad terrorem nautis incutiendum. HASTAM VELATAM
. Thyrsi est periphrasis. Thyrsus namque hasta est pampinis velata et cooperta. [668] QUEM CIRCA TIGRES
. Anastrophe est. PICTARUM PANTHERARUM
. Fera est panthera pellem habens variis maculis distinctam. [670] EXILIERE VIRI
. NIGRESCERE
. Quia in delphinem mutabatur. Delphinum vero pellis nigrescit. [672] SPINAE CURVAMINE
. Dorsi incurvatione. [674] LATI RICTUS
. Lata ora. [674/675] PANDA NARIS
. Sima, recurva. [675] TRAHEBAT
. Paulatim suscipiebat squamam. [676] OBVERTERE
. Convertere. [677] RESILIRE
. Retrocedere et abbreviari. [678] PINNAS
. Quae DARE BRACCHIA AD INTORTOS FUNES
. Bracchiis et manibus funes tortos apprehendere. [680/681] REPANDUS
. Incurvus. TRUNCO CORPORE
. Bracchiis mutilato. [681] FALCATA
. In falcis similitudinem figurata. [682] SINUANTUR
. Curvantur. [683] MULTAQUE ASPERGINE
. Multa respersione. Delphinum lusus naturamque describit. Nam, ut Plinius (INQUE CHORI LUDUNT SPECIEM
. In similitudinem multitudinis hominum ludentium. Chorus enim dicitur conventus saltantium et canentium ἀπὸ τῆς χαρᾶς hoc est «a gaudio», ut Plato (VIXQUE MEUM FIRMAT
. Cum difficultate, inquit, meum corpus confirmat Bacchus, ut tremere cessaret. [690] CHIAM
. ACCESSI SACRIS
. Adiunctus sum Bacchi sacris. [692] LONGIS AMBAGIBUS
. Longis nugis. [696/697] SOLIDIS IN TECTIS
. In carcere nulla ex parte pervio ac praeterquam per ianuam ingressum non habenti. [701] PERSTAT ECHIONIDES
. Pentheus Echionis filius. [702] FESTUS CITHAERON
. Mons est, ut diximus (II 223), Boeotiae Cithaeron Baccho dicatus ad faciendaque sacra accomodatus. [703] BACCHANTUM
. Bacchi sacra celebrantum. SONABAT
. Resonabat, strepebat. [704] UT FREMIT ACER EQUUS
. Pentheum equo bellicoso similem esse ait. AERE CANORO
. Periphrasis est tubae. [705] SIGNA
. Pugnandi. [706] ICTUS AETHER
. Aer impulsus et percussus. LONGIS ULULATIBUS
. Magnis Bacchantum clamoribus. [707] MOVIT
. Ad iram concitavit. RECANDUIT
. Iterum est inflammata. [708] MONTE MEDIO
. In medio Cithaerone. ULTIMA
. Extremas montis partes. [709] PURUS AB ARBORIBUS
. Carens arboribus. SPECTABILIS UNDIQUE
. Qui undique et ex omni parte poterat spectari. [710] OCULIS PROPHANIS
. Non initiatis, non sacris. Est autem hypallage: PRIMA EST INSANO
. Repetitio haec eo pertinet, ut ostendat Pentheum ira Bacchi potissimum a matre coepisse lacerari. [713] MATER
. Agave. O GEMINAE SORORES
. Ino et Autonoe. ADESTE
. Advenite. [714] ILLE APER
. Pentheus matri Bacchi furore correptae aper esse videbatur. [716] TREPIDUM
. Timidum ac trepide fugientem, qui paulo ante tam superbus tamque contumax erat. [720] AUTONOE MATERTERA
. Soror namque Agaves erat Autonoe materque Actaeonis. UMBRAE
. Manes Actaeonis, quem a canibus dilaceratum paulo ante legimus (III 230-252). [721] ILLA QUIS ACTAEON NESCIT
. Bacchae namque furore numinis correptae omnia obliviscebantur neque suos ab aliis dignoscebant. [722] INOO RAPTU
. Recisione ab Ino facta; nam Ino alteram Penthei manum abscidit. Ab Ino enim TRUNCA VULNERA
. Sic quidem corrupte legitur; nam DEIECTIS MEMBRIS
. Recisis membris et in terram proiectis. [725] ULULAVIT
. Clamorem ululatui luporum similem emisit. Est enim «ululare» luporum proprium ab eorumque voce verbum est factum. [727] AVULSUM
. Recisum. COMPLEXA
. Tenens. [728] IO COMITES
. Vox est Bacchantium. [729] NON CITIUS
. Pulchra similitudine declarat Pentheum summa celeritate a matre ac materteris fuisse dilaceratum. Quo quidem significatur religionis contemptores ne apud suos quidem ita diis volentibus tutos esse posse. [733] ISMENIDES
. Thebanae mulieres ab Ismeno, fluvio Boeotiae, cognominatae.
[1] AT NON ALCITHOE
. At particula est qua concinne liber libro connectitur. Sic Vergilius (MINEIAS
. Minei filia;est enim nomen patronymicum. ORGIA
dicuntur a Graecis omnia sacra, sed proprie sacra Liberi patris, qui in Thracia primum ab Orpheo instituta; a quo, ut tradit Diodorus (I 23, 2-3; III 65, 6), etiam SED ADHUC
. Sed etiam, inquit, post tam gravia de Pentheo sumpta supplicia negat Bacchum Iovis esse filium. [3/4] SOCIAS IMPIETATIS
. Nam et sorores sacra Bacchi spernebant. [4] FESTUM CELEBRARE SACERDOS
. Aut Tiresias aut quivis alius sacerdos. [5] IMMUNES OPERUM
. Ab operationibus liberas. Baccharum autem habitus describit. Nam et ferarum pellibus induebantur et crinibus solutis coronas imponebant et thyrsos manibus iactabant. [10] CALATHOS
. Cistas ac fusorum lanaeque repositoria. Calathus autem proprie vas in quod τὰ κάλλη ἀποτίθεται hoc est in quod «lanae tinctae reponuntur». Unde et nomen abusive autem aliorum quoque est repositorium. INFECTA PENSA
. Lanas colo impositas, THURAQUE DANT
. Sacrificant. BACCHUMQUE VOCANT
. Nomina Bacchi enumerat, quibus a Bacchis invocabatur. Bacchus autem dictus est ἀπὸ τοῦ βακχεύειν hoc est «ab insaniendo», quod et ipse et eius comites furere viderentur. BROMIUS
ἀπὸ τοῦ βρέμειν hoc est «a fremendo». LYAEUS
ἀπὸ τοῦ λύειν hoc est «a solvendo», quod curas solvat vinum. Unde etiam Liber a nostris fuit appellatus, quod animum a curis liberet. Vel, ut alii volunt, ἀπὸ τοῦ λύσεος hoc est «a solutione suturae», quia in foemore Iovis immaturus infans fertur fuisse insutus. [12] IGNIGENAMQUE
. Ex fulminis igne genitus sit. Latinum autem pro graeco nomine posuit. SATUMQUE ITERUM
. Bis satum, primum in ventre Semeles, deinde in foemore Iovis. BIMATREM
quod duas matres habuisse videtur et Semelen, ut diximus, et Iovis foemur. Idcircoque etiam Dithyrambos fuit appellatus, quod διὰ δῦο θυρῶν hoc est «per duas ianuas» transierit, et uterum Semeles et Iovis foemur. Bacchus autem fingitur eo Iovis foemuri insutus, ut narrat Plinius in vi ADDITUR HIS NYSEUS
. Vel a Nysa Cithaeronis vertice, ubi eum a Nymphis nutritum fuisse iam diximus (III 314), vel a Nysa Indiae urbe clarissima. Nyseus Liber pater est appellatus. Huic vero opinioni accedere videtur et Pomponius Mela; sic enim in INDETONSUSQUE THYONEUS
. ET CUM LENAEO
. Ἀπὸ τοῦ ληνοῦ hoc est «a lacu», «torcularis» GENIALIS UVAE
. Genio et voluptati accomodatae. Genius enim deus est voluptatis, unde genialis dicitur voluptuosus. Vini autem inventio tum propter potus voluptatem, tum quia corpus reddit validius, grata supra modum mortalibus fuisse perhibetur. CONSITOR
. Primus enim vini usum hominibus ostendit. [15] NYCTELIUS
. Quod noctu illius sacra celebrarentur, ἀπὸ τῆς νύκτος hoc est «a nocte». ELELEUSQUE PARENS
. IACCHUS
. Ἀπὸ τῆς ἰάκχης hoc est «a clamore». EUAN
. Vox est bacchantium, qua Bacchus ipse significatur. [16] ET QUAE PRAETEREA
. Aliis quoque multis cognominibus Bacchum invocari ait poeta. Nam TIBI ENIM INCONSUMPTA IUVENTA
. Hymnum describit in Bacchum, qui in ipsius sacris canebatur. [18] TU PUER AETERNUS
. Exponit quemadmodum iuventa Baccho sit inconsumpta. Numquam enim senescit eoque et puer pingebatur et nudus, quod ebrii et pueris similes sunt et omnia revelant. [18/19] TU FORMOSISSIMUS ALTO / CONSPICERIS CAELO
. Liber pater, ut scribit Macrobius (TIBI CUM SINE CORNIBUS ASTAS / VIRGINEUM CAPUT EST
. Cornua idcirco attribuuntur Baccho, ut scribit Sextus Pompeius (FESTUS p. 33 Lindsay s.v. ORIENS TIBI VICTUS AD USQUE
. Liber pater,ut historici in primisque Diodorus (IV 2, 6 ADUSQUE
. Ἀναστροφή: usque ad eam partem. [21] QUA DECOLOR INDIA
. Id est nigra et mali coloris. EXTREMO GANGE
. Fluvius est Indiae ultimus Ganges. Unde Gangeticus sinus est cognominatus. [22] BIPENNIFERUMQUE LYCURGUM
. Securem ferentem, qua vites incidebat. Nam Lycurgus iste rex fuit Thraciae, qui cum in contemptum Bacchi vites securi succideret, sibiipsi crura amputavit. Diodorus (III 65, 4-8) autem narrat Bacchum ex Asia in Europam transiturum cum Lycurgo Thracum rege societatem iniisse; cum vero feminas primum in Thraciam velut ad amicos traiecissent, mandasse Lycurgum suis militibus, ut Bacchum aggrederentur ipsumque ac paelices omnes obtruncarent. De his certior factus Liber pater a quodam indigena Tharope nomine, cum nondum milites transfretassent, amicorum praesidio occulte ad exercitum rediit. Lycurgus paelices aggressus omnes interemisse dicitur; at Bacchus exercitu traiecto Thracem pugna superatumSACRILEGOS
. Sacrorum tuorum violatores. Nam, ut refert Diodorus (III 65, 1-3), Bacchus orbem terrarum sacrilegis ac deorum contemptoribus purgavit. [23/24] TYRRHENA CORPORA
. Tyrrhenorum nautarum ut in superiore libro poeta narravit (III 23). [24/25] TU BIIUGUM LYNCUM
. Biiugarum. Nam lynces Liberi patris currum trahere dicuntur. Sunt autem ferae pellem maculis distinctam habentes. Unde Vergilius (SATYRIQUE SEQUUNTUR
. Ut inquit Plinius (QUIQUE SENEX
. Periphrasis est Sileni, qui Bacchi fuit paedagogus atque educator eique plurimum ad virtutem et gloriam resque bellicas profuit. Silenus autem a Sileno Nyseorum rege originem duxit, qui circa lumbos caudam habuit, quam posteri eius omnes gestasse feruntur. FERULA
. Virgultum est levissimum, quo senes inter ambulandum etiam nunc uti solent. [27] PANDO
. Curvo. ASELLO
namque vehitur Silenus, Bacchum sequens. [30] CONCAVAQUE AERA SONANT
. Cymbala aerea. LONGOQUE FORAMINE BUXUS
. Periphrasis est tibiae, quae ex buxo fieri solet. [32] SOLAE MINEIDES
. Quodam furore Bacchico videtur poeta in laudes Bacchi referendas excurrisse. Quare nunc ad Mineidas illius contemptrices refert orationem. INTUS
. Intra domum clausae, cum aliae omnes se in Cithaeronem contulissent. [33] INTEMPESTIVA MINERVA
. Lanificio tempori non convenienti. Est autem metonymia: nam Minervam lanificii inventricem pro ipso lanificio posuit. [34] AUT LANAS DUCUNT
. Aut subtegmen filant, inquit, aut stamen aut texunt. [37] DUM CESSANT ALIAE
. Otiantur festa Bacchi celebrantes. COMMENTA
. Ficta. [39] LEVEMUS
. Leve faciamus. [41] IN MEDIUM
. In commune et voluptatem communem. AURES VACUAS
. Otiosas. [43] ILLA QUID E MULTIS
. Pulchra phantasia ad complures narrandas ingreditur transformationes poeta. Ac eas quidem, quae a poetis attinguntur, plenius, quae vero obscurae sunt minusque celebratae, brevissime percurrit, cum earum usus nullus sit futurus.DIRCE BABYLONIA
. PALAESTINI
autem populi sunt Syriae, Arabiae contermini a Palaestina urbe regioneque dicti. Stagnum sane illud, in quod se Dercetis abiecisse fertur, est iuxta Ascalonem Syriae urbem, ut Diodorus (II 4, 2) scribit. COLUISSE
. Habitasse; neque AN MAGIS UT SUMPTIS
. Semiramis, Dercetis deae filia, miro quodam modo a columbis coagulato lacte e proximis pastorum mapalibus rapto nutrita fuit, unde et Semiramis fuit appellata. Nam Syriorum lingua NAIS AN UT CANTU
. Quaenam haec fueritAN QUAE POMA ALBA
. Mori arboris est periphrasis. Morus enim arbor poma primum quidem alba, deinde nigra Pyrami ac Thisbes sanguine effecta ferre coepit. Nam Pyramus iuvenis et Thisbe puella, cum domos contiguas haberent, se mutuo amare coeperunt; cum autem se amplecti aliter non possent, egredi urbem ad constitutum locum decreverunt. Quo quidem cum prior pervenisset Thisbe, leaena illac transeunte perterrefacta, in antrum vicinum confugit. Pyramus deinde adveniens cum velum, quod fugienti Thisbe e capite deciderat, cruentatum reperisset, eam putans a feris fuisse laceratam, gladio quem secum habebat sub moro arbore incubuit. Cuius sanguine quidem mora effecta fuere nigra, cum antea candida fuissent. Thisbe autem ex antro egressa, cum Pyramum vulnere confectum vidisset, eodem se gladio confodit. Sane Pyramus non solum viri est proprium, sed etiam fluvii nomen, qui per angustias Tauri montis in Ciliciam defertur. Thisbe quoque et mulieris et urbis est nomen, unde CONTIGUAS
. Se invicem tangentes. [57/58] ALTAM URBEM
. Ad murorum ac aedium magnificentiam respexit, qua facile alias urbes Babylon superabat. COCTILIBUS MURIS
. Latericiis et coctis lapidibus constructis. [58] SEMIRAMIS
. Nini Assyriorum regis uxor fuit, magno mulier animo, quae mortuo marito sexum mentita ac se filium esse simulans successit; ac ut virum gestorum gloria superaret, inter ea quae praeclara gessit, Babylonem urbem condidit. Cuius moenia ambitu trecenta stadia et sexaginta complectebantur frequentibus turribus ac magnis ornata, ut Diodorus (II 7, 2-5) ac fere historici et Graeci et Latini scribunt. [59] PRIMOSQUE GRADUS
. Primos amoris gradus visum et colloquium esse constat. Reliqui veros sunt tactus, oscula, concubitus. [60] TAEDAE IURE
. Nuptiarum ac legitimo iure. [61] SED VETUERE PATRES
. Fatue quidem hoc esse dictum videtur: si enim vetuere, quomodo vetare non potuerunt? Verum acute simul et lepide est dictum: vetuerunt enim, ne nuptiarum iure coirent. Prohibere autem non potuerunt, ne animis affectuque copularentur. [65] TENUI RIMA
. Subtili et parva scissura. DUXERAT
. Contraxerat. [67] ID VITIUM NULLI
. Illa, inquit, rima a nullo umquam fuerat animadversa. NOTATUM
. Animadversum. Est autem ordo: QUID NON SENTIT AMOR?
Parenthesis est rationem continens, cur amantes primi rimam illam notarint. [72] INQUE VICES FUERAT
. Hoc est postquam vicissim suspiraverant. [74] QUANTUM ERAT
. Ac si dicerent: «Minimum erat, ut permitteres nos toto corpore copulari». [75] VEL AD OSCULA DANDA PATERES
. Hoc est: «Saltem aperiri tantum deberes, ut nos invicem osculari possemus». VEL
. Saltem. [79] SUB NOCTEM
. Circa noctem, NON PERVENIENTIA CONTRA
. Hoc est quae ad alteram partem non perveniebant. [81] NOCTURNOS IGNES
. Stellas, quae aurora adveniente auferri videntur. [82] PRUINOSAS
. Pruina obrutas. Est autem pruina ros congelatus. [83] COIERE
. Convenire. [84] MULTA PRIUS QUESTI
. De parentibus suis. NOCTE SILENTI
. Media, quae et intempesta dicitur, quod illo tempore omnia sileant animalia. [85] FALLERE CUSTODES
. Decipere ianuarum custodes, qui ianitores vocantur. FORIBUS
. Domibus. A parte enim totum intelligimus. EXCEDERE
. Exire. [86] TECTA
. Domos. [87] SPATIANTIBUS
. In magno agri spatio obambulantibus. Nam spatiari nihil aliud est, ut ait Macrobius (AD BUSTA NINI
. Ad sepulcrum Nini Assyriorum regis. Bustum autem proprie dicitur locus, ubi cadavera comburebantur. [90] ARDUA
. Alta. MORUS
autem arbor est, quae, ut scribit Plinius (TARDE
. Affectum exprimit amantium, quibus dies maxime longus videtur, in cuius noctem convenire statuerunt. [92] PRAECIPITATUR AQUIS
. In aquas Oceani. Ex opinione autem vulgari haec dicuntur; neque enim sol in aquas descendit. ET AQUIS NOX EXIT AB IISDEM
. Ubi enim sol occidit, inde nox videtur oriri. [93] VERSATO
. Resoluto hoc est aperta ianua. [94] ADOPERTAQUE VULTUM
. Vultum coopertum habens, ne cui forte obviaret agnosceretur. [95] DICTAQUE SUB ARBORE
. Constituta. [96] AUDACEM FACIEBAT AMOR
. Causam reddit cur tam audax esset puella, ut noctu sola in agro resideret. VENIT ECCE RECENTI
. OBLITA RICTUS
. Hoc est ora spumantia, sanguine boum infecta habens. [98] DEPOSITURA SITIM
. Hoc est potatura in vicino fonte. [100] TIMIDO PEDE
. Trepidis pedibus ac festinantibus. Ut enim trepidum pro timido, sic timidum pro trepido eleganter ponitur. [102] UT LEA
. Postquam leaena. Utroque enim dicitur modo. COMPESCUIT
. Pacavit. [104] LANIAVIT
. Laceravit. AMICTUS
. Velum. [105] SERIUS EGRESSUS
. Sero «tarde» quidem significat, sed ita ut post amissam opportunitatem aliquam fere ponatur. [107] VESTEM
. Velum. [109] E QUIBUS ILLA
. Thisbe, quam idcirco vita dignissimam fuisse ait Pyramus, quia et promissis stetit et longe ante se ad constitutum locum venit. [110] NOSTRA NOCENS ANIMA EST
. Animam pro vita saepenumero accipi notum est. EGO TE MISERANDA PEREMI
. Se necis Thisbes, quam a leaena dilaniatam putabat, Pyramus causam fuisse profitetur. PEREMI
. Necavi. Cum maximo autem affectu causam assignat Pyramus, cur ipse interfecerit Thisbem. [111] QUI IUSSI
. QuiaNOSTRAM DIVELLITE CORPUS
. Apostrophe ad leones, a quibus Pyramus dilaceratam putabat Thisbem. [114] SUB HAC RUPE
. Sub hoc saxo, in hac spelunca. Propinqua enim spelunca erat in quam refugerat Thisbe. [115] SED TIMIDI EST OPTARE NECEM
. Cum sibi, vir fortis, eam consciscat. [116] PACTAE ARBORIS
. Constitutae. [119] FERRUM
. Ensem per metonymiam. Ex ferro namque enses conficiuntur. [121] EMICAT
. Exilit. [122] NON ALITER QUAM CUM
. Pulchra similitudine ostendit poeta quam alte ex Pyrami vulnere sanguis exiliret. QUAM CUM VITIATO FISTULA PLUMBO
. Fistula, per quam aqua deducitur, ex plumbo fere fieri consuevit; dicta quod fistulae et tibiae similis sit. VITIATO
. Corrupto, fracto. [124] EIACULATUR
. Longe eiicit. ATQUE ICTIBUS AERA RUMPIT
. Aquae emissione aerem penetrat. [125] ARBOREI FETUS
. Mora, arboris illius fructus. ASPERGINE CAEDIS
. Sanguinis aspersione. [125/126] IN ATRAM FACIEM
. In nigram figuram. [126] MADEFACTAQUE
. GESTIT
. Cupit. [131] UTQUE LOCUM
. Quam locum, inquit, et visam arboris figuram Thisbe cognoscit, tam colore mororum, quae ex albis rubicunda fuerant effecta, redditur incerta. [132] POMI COLOR
. Fructus mori arboris color ex albo in rubicundum transmutatus. Pomum autem generale nomen est omnium fructuum; quicumque in arboribus nascuntur sive molles sive duros cortices habeant, quamvis quidam aliter sentiant. HAERET
. Dubitat an illa sit arbor, sub qua paulo ante sederat. [133] TREMEBUNDA
. Palpitantia. PULSARE
. Percutere. Nondum enim mortuus erat Pyramus. [134] RETROQUE PEDEM TULIT
. Retrocessit. [135] EXHORRUIT
. Turbata est. AEQUORIS INSTAR
. Ad similitudinem maris. Instar autem indeclinabile nomen est ac interdum «ad similitudinem», interdum significat «ad aequiparationem», quamvis sine praepositione ponatur. Vergilius (QUOD FREMIT
. Strepit. CUM SUMMUM STRINGITUR
. Quando in superficie raditur ac leviter a vento attingitur. [138] CLARO PLANGORE
. Magno eiulatu. [140] SUPPLEVIT
. Implevit. [141] IN GELIDIS VULTIBUS
. In frigida facie Pyrami morientis. [142] QUIS TE MIHI CASUS ADEMIT
. Eripuit. Sunt autem querelae maxime amanti convenientes. [146] EREXIT
. Extulit, aperuit. RECONDIDIT
. Iterum condidit et occultavit et clausit. [147] VESTEMQUE SUAM
. Velum suum, quo deceptus Pyramus seipsum interfecerat. [147/148] EBUR VACUUM ENSE
. Id est eburneam vaginam ense carentem. TUA TE MANUS INQUIT AMORQUE
. Te ipsum, inquit, ob amorem quo me prosequebaris interfecisti. [149] IN UNUM
. Ad hoc unum, ut IN VULNERA
. Ad vulnera mihi ipsi inferenda. [152] REVELLI
. Separari. [156] CERTUS AMOR
. Verus. [157] NON INVIDEATIS
. Non prohibeatis nostris votis invidentes. COMPONI
. Condi ac simul sepeliri. [160] PULLOS
. Nigros. [161] MONUMENTA
. Memoria. GEMINI CRUORIS
. Sanguinis duorum et Pyrami et Thisbes. [162] APTATO MUCRONE
. Apposita cuspide. SUB IMUM PECTUS
. Ad infimam pectoris partem. [163] FERRO
. Ensi, quo seipsum paulo ante transfixerat Pyramus. [164] VOTA
. Preces. TETIGERE
. Commovere. [165] PERMATURUIT
. Perfecte maturuit. [166] QUODQUE ROGIS SUPEREST
. Cinis et ossa rogis superesse solent. [167] DESIERAT
. VOCEM TENUERE
. Siluerunt. LEUCOTHOE
. Soror Alcithoes, antequam narret quemadmodum Leucothoe Orchami regis Achaemeniae et Eurymones filia in arborem thuris fuerit conversa, exponit adulterium Martis cum Venere. Sol enim Martem olim cum Venere coeuntem Vulcano eius marito indicavit, qui indignatus retibus tenuissimis cubile circumdedit; quibus coeuntem Martem cum Venere ita implicuit, ut nullo pacto disiungi possent. Patefacto deinde cubiculo, omnium deorum oculis spectandos subiecit. Quare Venus indignata Soli Leucothoes amorem immisit, qui, ut commodius ea potiretur, se in matris Eurymones figuram convertit. Cum vero Orchamus pater eam vitiatam esse indicio Clytiae Solis amicae cognovisset, ipsam defodit in terram. Sol vero, amicam miseratus, eam in thuris arborem commutavit. [169] HUNC QUOQUE
. Ac si diceret: «Non solum mortales capiuntur amore, sed dii quoque et quidem clarissimi». [172] VIDET HIC DEUS OMNIA PRIMUS
. Causa est cur Sol putetur omnium primus Martis adulterium cum Venere vidisse. Quare haec particula IUNONIGENAE
. Ex Iunone genito. Vulcanum enim solum Iuno ex Iove suscepit. [174] FURTA
. Stupra et adulteria quod furtim fiant. [176] GRACILES
. Tenues atque subtiles. [177] QUAE LUMINA FALLERE POSSENT
. Quae oculos decipere valerent. [178] ELIMAT
. Efficit lima. [179] ARANEA
. Tela aranearum. [180] UTQUE LEVES TACTUS
. Significat retia ea ita mollia fuisse ac flexibilia, ne si tangerentur quidem sentiri possent ac facile rebus omnibus cederent. PARVA MOMENTAQUE
. Parva obstacula, ut parum resistere viderentur. [184] DEPRENSI
. In re prohibita inventi. Nam deprehendi proprie quis in re minus honesta dicitur. [185] LEMNIUS
. Vulcanus, qui cum deformis esset Iunonique ADMISITQUE DEOS
. Advocavit deos ad spectaculum Veneris et Martis, qui ita ligati in lecto iacebant, ut se dissolvere non possent. [187] ATQUE ALIQUIS DE DIIS
. Eum fuisse Mercurium ferunt. [190] CYTHEREIA
. Venus a Cytheris insula dicta, ad quam primum e mari nata concha pervenisse dicitur. MEMOREM POENAM
. Aut hypallage est INQUE VICESz
. Vicissim, e contrario. [192] HYPERIONE NATE
. Sol Hyperionis titanis ex Thia, ut scribit Hesiodus (IGNE NOVO
. Amore inusitato. [197/198] EOO CAELO
. Orientali, unde oritur aurora, quae graece ἕως dicitur. [198] TEMPERIUS
. Tempestivus. Est autem comparativum adverbium, quod a «tempore» declinari videtur. MODO SERIUS INCIDIS UNDIS
. Interdum, inquit, tardius occidis. [199] PORRIGIS
. Producis. BRUMALES HORAS
. Hiemales dies, qui solent esse breviores. [200] VITIUM MENTIS
. Aegritudo ac passio cordis, qua fere amantes pallent. [200/201] TRANSIT IN LUMINA
. Pallida namque videbantur. [202] NEC TIBI QUOD LUNAE
. Causam eclipsis solis exponit: nam tunc deficere videtur, cum luna ei subiicitur. Luna vero infima est planetarum. [204] CLYMENE
. Phaethontis mater. RHODOS
. Insula est Lyciae adiacens soli adeo grata, ut semper quamvis nebuloso aere aliqua diei hora eius radii videantur, ut scribit Plinius (NEC TENET AEAEAE
. Persa mater fuit Circes, quae Aeaea ab Aea urbe Colchorum, non ut Servius (CLYTIE
. Nympha fuit, quae Apollinem amavit. [207] GRAVE VULNUS
. Magnum dolorem, quia sibi Leucothoen praelatam videbat. [209] GENTIS ODORIFERAE
. Odores ferentis, hoc est Arabicae. [209/210] FORMOSISSIMA EURYMONE
. Pulcherrima. Eurymone auACHAEMENIAS
. Persicas. Nam Achaemenii Persae et Parthi populi sunt finitimi. [213] A PRISCO BELO
. A primo Belo, qui Abantem genuit; Abas Acrisium, Acrisius Danaem, Danae Perseum, Perseus Bachaemonem, Bachaemon Achaemenem, a quo Achaemenia est appellata. Achaemenes vero Orchamum. [214] AXE SUB HESPERIO
. Solis equorum pascua describit, quae sunt in occidente ambrosiam ferentia, cuius pastu Solis equi per noctem reparantur ad diurnos labores tolerandos. AXE SUB HESPERIO
. Sub caelo occidentali. Duo namque sunt axes, ut Servius (AMBROSIA
vero, quae «immortalitas» interpretatur, cibus est deorum, quo etiam equi Solis pasci dicuntur. Est autem herba, quam Dioscorides (THALAMOS AMATOS
. Amicae Leucothoes cubiculum. [221] DUCENTEM
. Deducentem, filantem. LEVIA STAMINA
. Mollia. [224] ARBITRIUM
. Facultatem. [226] QUI LONGUM METIOR ANNUM
. Scite. Nam ex solis transitu per duodecim zodiaci signa annus colligitur. [229] ET COLUS
. Instrumentum est cui appenduntur stamina filanda. Est autem et secundae et quartae declinationis. ET FUSI
. Horum inventor Closter Arachnes filius a Plinio (NITORE
. Pulchritudine, splendore. [234] NEQUE ENIM MODERATUS
. Cur invideret Clytie causam assignat. Nimius enim erat Solis amor in Leucothoen. [236] DIFFAMATUM
. Vulgatum. [238] ET ILLE
. Manu Solem indicat patri Leucothoe. [240] CRUDUS
. Crudelis. [241/242] ITERQUE / DAT TIBI
. Efficit tibi viam, qua faciem efferre possis. Est autem ἀποστροφή ad Leucothoen, quam ENECTUM
. Necatum, obrutum. [244] EXSANGUE
. Mortuum sine sanguine. [245] VOLUCRUM MODERATOR EQUORUM
. Periphrasis est Apollinis, qui moderator et rector est velocissimorum equorum ac volantium potius quam currentium, ut plene in secundo vidimus (II 234). [246] POST PHAETHONTEOS IGNES
. Post fulmina, quibus Phaethon fuit absumptus. [247] GELIDOS ARTUS
. Mortua membra. Id enim quod sequitur, pro eo quod praecedit et contra, saepenumero ponitur a poetis. [248] REVOCARE
. Reducere. [249] FATUM
. Fati necessitas. [250] NECTARE ODORATO
. Suavissimi odoris liquore. Est enim nectar deorum potio, ut iam saepius dixiTANGES TAMEN AETHERA DIXIT
. Quamvis, inquit Apollo, te ad vitam revocare non possim, ad caelum tamen pervenies. Nam thuris fumus ad deos usque in caelum pervenire creditur. [253] DELICUIT
. Molle et liquidum factum est, a «deliquesco» praeteritum. [254] SENSIM
. Paulatim. [255] CACUMINE
. In summitate. TUMULUM
. Harenae aggerem. [256] AT CLYTIEM
. Clytie nympha a Sole derelicta, cum novem dies sine ullo cibo ac potu exegisset, tandem deorum miseratione in herbam heliotropium conversa fingitur, quae nunc quoque pristini amoris memor continue folia ad solem vertit, unde etiam nomen accepit. Nam heliotropium dicitur «solis conversio»: ἥλιος namque «sol», τροπή «conversio» dicitur. QUAMVIS AMOR EXCUSARE DOLOREM
. Amore enim, quo Apollinem prosequebatur, dolebat Clytie sibi aliam praeferri. Dolore autem coacta indicavit patri Leucothoes cum Sole concubitum. [257/258] AUCTOR / LUCIS
. Periphrasis est Solis, qui lucis est effector. [258] MODUM
. Finem. [259] TABUIT EX ILLO
. Ex eo, inquit, tempore quo a Sole fuit derelicta, tabescere coepit Clytie commerciumque aliarum nympharum fugere. TABUIT
. Paulatim consumptum est. [260] SUB IOVE
. Subaudio NOVEM LUCES
. Novem dies. [265] FLECTEBAT
. Vertebat. [266] HAESISSE
. Affixa fuisse terrae, sic ut surgere non posset. [267] LURIDUS
. Fuscus. [270] VERTITUR AD SOLEM
. Ad nomen herbae, quae heliotropium dicitur, alludit. [269] SUUM
. A se amatum. [270] MUTATA
. In heliotropium herbam conversa. [271] CEPERAT
. Occupaverat, delectarat. [274] POSCITUR ALCITHOE
. Rogatur ut aliquid fabularum narret. [275] QUAE RADIO
. Navicula. Instrumentum est ligneum, quo utuntur textores. STANTIS TELAE
. Pendentis. [277] DAPHNIDIS IDAEI
. Daphnis, cuius interitum Vergilius (IDAEI
. Phrygii vel Cretensis. Nam Ida mons est et Phrygiae et Cretae. [278] CONTULIT
. Convertit. Has autem fabulas, quae vix umquam apud aliquem praestantium poetarum inveniuntur, breviter percurrit poeta videns illas nullo fere in usu futuras. TANTUS DOLOR URIT AMANTES
. Acclamatio est in amantium zelotypiam. Tantus, inquit, dolor amantes cruciat, ut saepenumero amatos perdant. [279] NEC LOQUAR
. Scython quidam ex mare in feminam mirando quodam modo fuit commutatus. Id autem fieri posse Plinius (TE QUOQUE NUNC ADAMAS
. Celmus, qui et Celmes vocatur, unus fuit ex Idaeis Dactylis - ut vero Sophocles (TrGF IV FF LARGOQUE SATOS CURETAS AB IMBRI
. Hanc Curetum metamorphosin nusquam me apud antiquiores legisse memini. Quidam vero ex neotericis aiunt Curetas et imbribus propter religionis contemptum fuisse deletos et ex fungis, ne ipsa religio penitus desereretur, fuisse reparatos. Sed cum ista nullius auctoritate nitantur, ex commodo suo illa finxisse videntur. Strabo (I 1, 10) quidem, cum multa et varia de Curetibus scribat, nullam prorsus de hac illorum metamorphosi facit mentionem. Sed ex sententia quorundam eosdem esse ait Curetes et Corybantes et Caberos et Idaeos Dactylos et Telchines, qui sacra et Iovis in Creta et Matris Deum in Phrygia cum armorum tumultuosa agitatione cumque strepitu ac cymbalorum tympanorumque sonitu nec non tibiis ac vociferationibus celebrarent. Alii autem ex Creta, alii ex Euboea, nonnulli ex Aetolia originem duxisse scribunt. Diomedes quidem grammaticus (ET CROCON
. Crocos adulescens fuit, quem Smilax virgo cum amaret neque frui posset, ambo in flores conversi fuerunt. Unde smilaceae croceaeque cotonae dicuntur. Sane smilax, ut scribit Galenus (UNDE SIT INFAMIS
. Salmacis fons est Cariae, quem qui ingrediuntur effeminati ac molles egrediuntur. Huius autem rei causam poeta refert in Hermaphroditi preces, qui parentes rogavit ut quemadmodum ipse, sic alii quoque fontem illum intrantes mollescerent. Nam Hermaphroditus Mercurii ENERVET
. Nervos ac vires eripiat. Effeminet. REMOLLIAT
. Molles ac effeminatos efficiat. [288] DIVA CYTHEREIDE
. Venere. [289] SUB IDAEIS ANTRIS
. In speluncis Idae montis Phrygiae. [290] CUIUS ERAT FACIES
. Formosissimum fuisse Hermaphroditum significat, cum similem eum fuisse parentibus dicat. NOMEN QUOQUE TRAXIT AB ILLIS
. Nam Hermaphroditus ἀπὸ τοῦ Ἐρμοῦ hoc est «Mercurio» et Ἀφροδίτης «Venere» fuit appellatus. [295] STUDIO
. Cupiditate et animi inclinatione. [296] LYCIAS URBES
. Lycia, Lydia et Caria provinciae sunt finitimae. [297] CARAS ADIT
. Cares populi sunt Cariae. Est autem accusativus graecus: VIDET HIC STAGNUM
. Fontis Salmacidis descriptio. [300/301] VIVO CESPITE
. Naturali terra. [302] NYMPHA COLIT
. Habitat. Idem autem cum fonte nomen habet. Salmacis enim nympha fuit, ut scribit Sextus Pompeius (FEST. p. 439 Lindsay s.v. DURIS VENATIBUS
. Laboriosis venationibus. [311] CYTHERIACO
. Pulchro, qualis Venerem deceret. Aut certe PERLUCENTI AMICTU
. Perlucida veste. Significat autem hanc nympham mollissimam fuisse. [314] INCUBAT
. Recubat, iacet. [318] COMPOSUIT
. Ornavit. [319] ET FINXIT VULTUM
. Sumpsit vultum blandum amantique aptum. [326] SI QUAM DIGNABERE TAEDA
. Si quam tuis nuptiis dignam existimabis. [327] HIC TIBI SIVE ALIQUA EST
. Si, inquit, sponsam habes, mecum velis hoc loco furtim coire. Sin vero non habes, me velim accipias uxorem. [329] AB HIS
. Post haec. [331] HIC COLOR
. His similitudinibus poeta declarat qualis esset Hermaphroditi pueri color, postea quam audita nymphae oratione erubuit. APRICA
. Soli exposita. Arbores autem soli expositae rubicundiora poma ferre solent. [332] AUT EBORI TINCTO
. Minio ac purpureo coloreAUT SUB CANDORE RUBENTI LUNAE
. Hoc est lunae eclipsim patienti. Tunc enim rubescere videtur. [333] CUM FRUSTRA RESONANT
. Frustra perstrepunt. Nihil enim lunae deficienti prosunt. Quamvis vulgus putet carmina veneficarum aereorum vasorum tinnitibus impediri, ne eclipsim lunae inducant. Unde Iuvenalis (VI 443), loquacitatem mulierum carpens, inquit: AUXILIARIA
. Auxilium lunae afferentia, ne veneficarum deficiat carminibus. [334] SORORIA OSCULA
. Casta et pudica, qualia sorores decent. Est autem adiectivum nomen EBURNEA
. Candida ut ebur. [336] DESINIS AN FUGIO
. Aut desine, inquit, aut ego hinc fugiam ac tibi soli ista loca relinquam. [337] EXTIMUIT
. Ne fugeret. [338] GRADU VERSO
. Converso gressu et passu. [339] FRUTICUM SILVA
. Frutices medii sunt inter arbores et herbas. [341] UT VACUUS
. Utpote otiosus et aliis curis solutus. ET INOBSERVATUS
. Non visus a quoquam, non notatus. [342] ALLUDENTIBUS
. Quae alludere sibi blandirique videbantur. [345] MOLLIA VELAMINA
. Molles vestes ac tenues. [347] FLAGRANT QUOQUE LUMINA NYMPHAE
. Hoc est oculi quoque nymphae Salmacidis flagrare videntur. Nam etiam oculis prodebat, quanta potiundi pueri cupiditate teneretur, id quod amore captis fere usu venire solet. [348] NON ALITER
. Sic, inquit, oculi nymphae flagrare videntur ac splendere, ut solis radii sereno aere, cum ipsis speculum opponitur; nam tunc et splendidissimi videntur et ignem contrahunt. PURO ORBE
. Nebulis carente et sereno aere. [349] REFFERTUR
. Repraesentatur. Versus autem causa ILLE CAVIS VELOX
. Natantium morem exprimit: ingressuri enim aquas manibus cavis corpus sibi percutiunt. [354] LIQUIDIS
. Puris. [355] SIGNA
. Statuas. TEGAT
. Cooperiat. Sic enim operta pulchriora videntur. [358] LUCTANTIA OSCULA CARPIT
. Ab illo reluctante. Est enim hypallage. [359] INVITA
. Pro illi invito ac nolenti. Altera hypallage. [361] NITENTEM CONTRA
. Repugnantem, reluctantem. [362] IMPLICAT UT SERPENS
. His similitudinibus ostendit quam arctum strictumque teneat Salmacis Hermaphroditum. REGIA ALES
. Aquila, quae idcirco in Iovis tutela esse dicitur, quod ex avibus sola numquam fulmine tangatur. Est autem serpentibus infestissima, a quibus saepenumero ita implicatur, ut in terram una cum illis decidat. [364] SPATIANTES
. Spatiose et late se iactantes. [366] POLYPUS
. Piscis est mirae magnitudinis multos habens pedes. Unde etiam nomen accepit: nam πολύς «multus», πούς-ποδός «pes» dicitur. Hic insidiatur piscatoribus; quos si ceperit omnibus pedibus, quae flagella vocat poeta, sic stringit, ut nullo pacto effugere possint. Est etiam morbus a similitudine piscis dictus, nares maxime infestans, de quo Horatius (PERS
. In proposito perseverat. ATLANTIADES
. Pronepos Atlantis. Nam Atlas Maiam genuit, Maia Mercurium, Mercurius Hermaphroditum. [371] ITA DII IUBEATIS
. Sic dii velitis. [372] DIDUCAT
. Separet. [373] SUOS
. Proprios et propitios. [375] CONDUCAT
. Coniungat. [376] PARITERQUE ADOLESCERE
. Et simul crescere. Est autem ab insitis arboribus sumpta similitudo. [377] COIERUNT
. Coniuncta fuerunt. [379] NEUTRUM
. Nec puer nec puella. ET UTRUMQUE
. Quia sexum utrumque habebat. [380] ERGO UBI
. Nunc assignat causam, id quod in narrationis principio pollicita est Alcithoe, cur Salmacidis fontem ingredientes molles effeminatique reddantur. QUO VIR
. In quas vir non mollis, sed fortis et constans descenderat et ingressus fuerat. [381] SEMIMAREM
. Semivirum et effeminatum. MOLLITA
. Mollia facta. [385] VENERIT
. Ingressus fuerit. [387] BIFORMIS
. Qui et maris et feminae formam referebat, qualem hermaphroditi habent. [388] INCERTO
. Ignoto mortalibus. [389] FINIS ERAT DICTIS
. Alcithoe una cum sororibus post finitas fabulas ira Bacchi, cuius sacra contemnebant, in vespertiliones aves fuerunt conversae ac earum domus incensa. MINEIA PROLES
. Minei filiae. [390] URGET OPUS
. Operi instat. PROPHANAT
. Polluit. Prophanum ac non sacrum efficit. Prophanum enim opponitur sacro. [393] TINNULA
. Tinnientia ac resonantia. Tinnire proprie dicuntur aera percussa; unde etiam tintinnabula sunt appellata. MYRRHAEQUE CROCIQUE
. Illis enim delibutus Bacchus ad eas fuerat ingressus, quamvis non videretur. [394] RESQUE FIDE MAIOR
. Hoc est maior quam cui fides debeat adhiberi. Multas autem in transcursu metamorphosis poeta describit sic aperte, ut nulla indigeant expositione. [398] FULGOREM
. Ruborem. PICTIS UVIS
. Acinis variorum colorum. [399] IAMQUE DIES EXACTUS ERAT
. Iam, inquit, dies erat praeteritus. [400] QUOD NEC TENEBRAS
. Crepusculi descriptio est. Nam crepusculum dubia lux dicitur. [402/403] PINGUES LAMPADES
. Faces ex pingui et resinam ferenti taeda confectae, non autem propter oleum pingues. «Lampas» enim generale est vocabulum omnium eorum quae accensa lucent. [404] FALSA SIMULACRA
. Imagines a Baccho confictae. ULULARE
. Aut FERARUM
. Tigrium et lyncum, quae ferae Bacchi currum trahere dicuntur. [405] FUMIDA TECTA
. Fumosa, fumo plena. [406] DIVERSAEQUE LOCIS
. Separatae, ut quae in diversa domus loca fugerant. VITANT
. Fugiunt perterritae, ne inveniantur. [407] MEMBRANA
. Cartilago, quae membrana charta esse videtur. [408] TENUESQUE
. Hoc est bracchia in alas fuere conversa. [409] VETEREM FIGURAM
. Pristinam et humanam formam. [410] NON ILLAS PLUMA LEVAVIT
. Mineides, inquit, plumae levitate non fuerunt in aerem sublatae, sed translucentibus et cartilagineis alis. PRO CORPORE
. Pro corporis magnitudine. [415] SEROQUE TENENT A VESPERE NOMEN
. Vespertiliones enim a vespere dicuntur, quemadmodum a Graecis νυκτερίδες, quia nocte volant, appellantur. Vesper autem, quod et serum dicitur, est ultima pars diei, eoque TUM VERO TOTIS
. Ino Bacchi nutrix ac matertera uxorque Athamantis in odium Iunonis incidit, quod ubique Bacchi vires extollebat, cum et alumni et mariti et filiorum felicitate nimium superba videretur. Hanc igitur Iuno ut affligeret, ad inferos descendens unam e Furiis excitavit, quae Athamanta in tantum furorem coniecit, ut Clearchum filium interfecerit. Ino autem mariti furorem fugiens e scopulo se una cum Melicerta altero filio in mare praecipitavit. Qui Veneris precibus a Neptuno excepti, et Ino in Leucotheam deam, quae Matuta, et Melicerta in Palaemonem, qui latine Portunus dicitur, fuere commutati. [417] MATERTERA
. Ino enim Semeles fuit soror, quae Bacchum tamquam filium nutrivit atque educavit. [418] DE TOT SORORIBUS EXPERS
. Una doloris erat, sola dolore carebat. Aliae namque sorores filios amiserant: Agave Pentheum, Autonoe Actaeonem. [419] NISI QUEM FECERE SORORES
. Ex infortuniis namque sororum dolorem capiebat Ino, alias felix haberi poterat. [420] NATIS
. Filiis Clearcho et Melicerta. Hi namque Inus et Athamantis filii fuere. Nam alios quoque filios Athamas habuit, sed ex aliis uxoribus. Ex Nephele, sive ut Herodorus (FGrHist 31 F 38 ap. THALAMO ATHAMANTIS
. Nuptiis Athamantis Thebanorum principis ac Aeoli regis ventorum filii. [421] SUBLIMES ANIMOS
. Elatos ac superbos. ALUMNI
. Bacchi, quem aluerat. Alumnus autem semper in passiva accipitur significatione, quamvis quidam Laurentio Vallae contradicere pulchrum putantes in activa quoque inveniri contendant, sed decipiuntur specie recti. NUMINE
. Divinitate. [422] NON TULIT
. Tolerare non potuit. ET SE CUM
. DE PAELICE NATUS
. Bacchus Semeles filius. [423] MAEONIOS NAUTAS
. Tyrrhenos, qui a Maeonia erant oriundi. VERTERE
. Convertere in delphinos ut paulo ante vidimus (IV 23). [424] ET LACERANDA
. Pentheum significat, qui vidimus (III 710-721), sub apri forma a matre materterisque fuit dilaceratus. [425] TRIPLICES
. Tres. NOVIS ALIS
. Quae antea nusquam visae fuerint. Nam ex sola cartilagine ac membrana constant. [426] NIL POTERIT IUNO
. Maxima cum indignatione haec a Iunone referuntur. INULTOS DOLORES
. Invindicatos. Sic autem est legendum, non PENTHEIA CAEDE
. Pentheia occisione. Est autem possessivum trisyllabum, cuius penultima apud Graecos cum ει diphthongo scribitur, qui quidem vel in CUR NON STIMULETUR
. In furorem agatur Ino sororum exemplo. [432] EST VIA DECLIVIS
. Viam quae ducit ad inferos primum describit, deinde ipsas sedes infernas. NUBILA
. Umbrosa, obscura. FUNESTA TAXO
. Ferali ac pestifera. Nam taxus arbor est maxime venenosa, unde DUCIT AD INFERNAS
. Deest STYX INERS
. Immobilis. Paludes enim, quae non moventur, et nebulas et tetrum emittunt odorem. [435] SIMULACRAQUE FUNCTA SEPULCRIS
. Hoc est animae, quarum corpora sepulcra sortita sunt; nam quarum cadavera insepulta iacerent, iis transire Stygem paludem non dabatur secundum priscorum opinionem. [436] SENTA
. Senticosa, spinosa. Sentes enim spinae dicuntur. [437] STYGIAM URBEM
. Infernam. [438] FERA REGIS
. Crudelis aula. NIGRI DITIS
. Plutonis. MILLE CAPAX
. Magnitudinem urbis infernae significat. [441/442] NEC ULLI / EXIGUUS POPULO EST
. Ulli multitudini quantalibet sit. Animae namque locum non occupant, cum sint incorporeae. [444] PARSQUE FORUM CELEBRANT
. Id sequitur, quod inquit in vi Vergilius (IMI TYRANNI
. Inferni regis Plutonis. [448] TANTUM ODIIS
. Parenthesis est acclamationem continens. Adeo, inquit, Iuno ab ira odioque vexabatur. [449] SIMUL
. Postquam. [450] CERBERUS
. Canis est triceps inferorum custos. [451/452] SORORES / NOCTE GENITAS
. Furias. Eumenides namque Noctis et Acherontis filiae fuisse dicuntur. Sunt autem tres: Tisiphone, Alecto et Megaera. [452] GRAVE ET IMPLACABILE NUMEN
. Molestum et quod nullis precibus placari potest. [453] ADAMANTE
. Adamas adeo durus est lapis, ut nulla alia re quam hircino sanguine frangi possit. [456] SEDES SCELERATA VOCATUR
. Sceleratorum sedes vocatur carcer inferorum. Nonnullos vero ex iis, qui in eo cruciabantur, enumerat poeta. [457] VISCERA PRAEBEBAT TITYUS LANIANDA
. Tityus, Iovis et Elarae filiae Orchomeni filius, qui tamen ex tellure natus fingitur vel quod Iunonis metu Elara gravida terram subierit illicque puerum enixa sit in specu Boeotiae, qui ab illa, ut Strabo (IX 3, 14) ait, Elara fuit denominatus, vel quod vastissimi quique et immanissimi homines, qualis fuit Tityus, Terrae filii esse fingunt. Tityus vero fuisse perhibetur adeo maTIBI TANTALE NULLAE
. Tantalus, Iovis ex Plote nympha filius, cum Iovis arcana hominibus prodidisset filiumque Pelopem diis hospitio susceptis comedendum apposuisset, alias esse carnes mentitus, ad inferos detrusus ea poena plectitur, ut neque bibere aquis etiam labia tangentibus neque quicquam comedere possit, quamvis illius capiti arbor immineat pomis onusta. Hac autem poena avari omnes affici videntur, qui partis pecuniis per avaritiam uti non possunt. [460] AUT URGES SISYPHE
. Sisyphus Aeoli fuit filius, qui cum Isthmum latrociniis infestaret, a Theseo interfectus ea poena apud inferos damnatus est, ut ex ima valle saxum ad montis verticem numquam urgere desistat, nisi cum in vallem descendit ad saxum delapsum iterum in montis cacumen impellendum. Hoc autem figmento denotantur ambitiosi, qui quamvis saepius in petendis magistratibus repulsam ferant, ab ambiendo tamen numquam desistunt. [461] VOLVITUR IXION
. Phlegyae filius fuit Ixion, ut Euripides (TrGF V 33 F 424 ap. LETUM
. Mortem alendo. Quod non est in usu, quod mors omnia deleat. PATRUELIBUS
. Ex duobus fratribus nati BELIDES
. Beli neptes. Nam Belus duos habuit filios: Danaum et Aegyptum, pro quo imperiti scribunt Aegystum. Is quinquaginta Danai filias totidem suis filiis desponsavit. Sed Danaus, cum Apollinis oraculo didicisset se quandoque ab uno filiorum Aegypti suo genero occisum iri, filiabus mandavit ut prima nocte quaeque suos maritos occiderent. Quae quidem omnes praeter unam Hypermestram, natu minimam, quae Lino sponso pepercit, a quo postea Danaus fuit interfectus, patri sunt obsecutae. Quare ea poena apud inferos sunt damnatae, ut cribris aquam haurire numquam desistant. [465] ET ANTE OMNES IXIONA
. Quia ab eo affecta iniuria fuerat,RURSUS AB ILLO
. Post. [466] CUR HIC FRATRIBUS
. Nam Sisyphus et Athamas fratres fuere filiique Aeoli. [468] CUM CONIUGE
. Cum uxore sua Ino. [469] SPREVIT
. Contempsit. ET EXPONIT CAUSAS ODII
. Quo prosequitur Athamantem. [470] QUIDQUE VELIT
. Exponit etiam quid velit Furias facere. [471] STARET
. Erecta foret, sed everteretur. ET IN FACINUS
. In scelus. TRAHERENT ATHAMANTA FURORES
. Hoc est ut Athamas furiosus effectus aliquid mali perpetraret. [472] IMPERIUM PROMISSA
. Decorum servat poeta. Nam iratorum confusa semper est oratio. [474] TISIPHONE
. Una est ex tribus inferni furiis quae homicidas maxime punit, unde etiam nomen accepit. Nam παρὰ τοῦ τίσειν τοὺς φονέας quod «homicidas ulciscat» dicta est. [475] OBSTANTES COLUBROS
. Serpentes os impedientes, ne loqui possent. Furiae namque serpentes pro crinibus habere finguntur. [476] LONGIS AMBAGIBUS
. Longis verborum circumitionibus. Longa oratione. [480] RORATIS
. Inspersis. LUSTRAVIT
. Purgavit ab inferiorum contactu. THAUMANTIAS IRIS
. Thaumantis et Electrae filia fuit Iris; tametsi Cicero (IMPORTUNA
. Molesta. FLUIDO CRUORE
. Corrupto sanguine. Tisiphones autem apparatum habitumque perspicue describit. [484] LUCTUS COMITATUR
. Scite hi comites attribuuntur Tisiphone Furiae. Nam et luctus et pavoris et insaniae causa esse mortalibus Tisiphone videtur. [486] LIMINE
. Athamantis. [486/487] POSTES AEOLII
. Ianuae Athamantis Aeoli nepotis. [487] PALLORQUE FORES INFECIT ACERNAS
. Adventu, inquit, Tisiphones fores acernae pallidae fuerunt effectae. Ex quo maxima vis veneni Furiae illius significatur. FORES ACERNAE
. Ex acere confectas; acer namque arbor est operum elegantia et subtilitate citro secunda, ut Plinius (SOLQUE LOCUM FUGIT
. Adventu Tisiphones sol quoque fugatus est. [490] INFELIX
. Infelices faciens. Sic Vergilius (ERINNYS
. Tisiphone furia. Sunt autem Erinnyes deae infernae ultrices cum aliorum scelerum, tum impietatis in parentes, dictae παρὰ τοῦ ἐν τῂ ἔρᾳ ναίειν, quia «in terra habitent» hominum facta speculantes. [494] SANIEMQUE VOMUNT
. Venenum ex ore emittunt. LINGUISQUE CORUSCANT
. Linguas vibrant. Est enim trifida et longissima serpentibus lingua, quam tanta celeritate movent, ut tres habere linguas videantur. [498] GRAVES ANIMOS
. Difficiles, anxios. VULNERA
. Morsus.DIROS ICTUS
. Graves affectus et perturbationes. Ictus autem proprie scorpionum dicuntur, quamvis et serpentum. [501] ET VIRUS ECHIDNAE
. Hydrae serpentis. Echidna vero latine ERRORESQUE VAGOS
. Errandi vagandique cupiditatem. Proprio autem epitheto CICUTA
. Herba est praesentissimi veneni. [506] FURIALE
. In furorem agens. [507] MOVIT
. In furorem commovit. [509] IGNES
. Ventis et facis agitatione commotos. CONSEQUITUR IGNI
. Assequitur, sic ut continenter igneus orbis videretur. [510] SIC VICTRIX
. Voti compos. [511] SUMPTUMQUE RECINGITUR ANGUEM
. Serpentem, quo cincta erat Tisiphone, resolvit. [512] FURIBUNDUS
. Furiosus. [513] IO COMITES
. Vox est et bacchantium et furentium. [516] ET PARVA CLEARCHUM
. Athamas ex Ino Clearchum et Melicertam filios suscepit. Ex Nephele vero Phrixum et Hellen, ut alibi plenius diximus (IV 420). [518] ROTAT
. Circumducit. RIGIDO SAXO
. Duro et aspero. [518/519] INFANTIA ORA
. Infantis caput. [519] DISCUTIT
. Disiecit, illidit. Distringit quatiendo. [520] SPARSI VENENI
. A Tisiphone. [521] EXULULAT
. Clamores horrendos emittit. MALE SANA
. Insana et furiosa. [523] EUOE BACCHE
. Vox est bacchantium Εὐοῖ, quae «bene tibi» significat. Unde et ipse Bacchus Euius cognominatur et Euhius cum aspiratione. Nam quem alii Graecorum Εὔσιον vocant, Dorienses loco SONAT
. Clamat. [524] HOS USU
. Hanc utilitatem ut furias et insanias. [525] IMMINET
. Promontorium describit unde se Ino cum Melicerta filio praecipitavit. Id autem promontorium Moluris Petra a Pausania (I 44, 7) vocatur. [527] SUMMA RIGET
. Aspera et inculta est. IN APERTUM AEQUOR
. In latum mare. [528] OCCUPAT
. Celeriter ascendit. VIRES INSANIA FECERAT
. Parenthesis, qua res verisimilis efficitur. [530] ONUSQUE SUUM
. Melicertam filium, quem fugiens secum asportaverat. RECANDUIT
. Candida et alba facta est propter spumam, quam concitatum mare emittere solet. Tametsi candere proprie dicatur ferrum ignitum. [531] NEPTIS
. Inus, quae Harmoniae filiae Veneris filia fuit. [532] SUO PATRUO
. Neptuno, qui frater est Iovis, cuius tertia Venus esse filia dicitur. Quattuor enim Veneres fuisse Cicero in libris PROXIMA
. Nam Iovi caelum in mundi divisione, Neptuno terra cum mari optigit. [535] IN IONIO IMMENSO
. Ionium mare est Graeciam alluens inter Aegaeum et Tyrrhenum pelagus situm. Tametsi non desunt qui scribunt illud cumTUIS
. Marinis. ALIQUA ET MIHI
. Hoc est: «Ego quoque aliquid gratiae in mari habere debeo, cum in mari ex spuma sim nata, inde appellata». Obiter autem Ovidius (NOMENQUE SIMUL FACIEMQUE VOCAVIT
. Hoc est figuram et nomen Inus et Melicertae commutavit. Nam Ino Leucothea graece, latine Matuta fuit appellata. Melicerta vero a Graecis Palaemon, a nostris Portunus fuit nuncupatus. Leucothea vero dicta est ἀπὸ τοῦ θεῖν διὰ λευκοῦ πεδίου hoc est «a currendo per Leucon campum Megaridis», ut Eustathius in Homerum (MAIESTATEMQUE VERENDAM / IMPOSUIT
. Significat illos effectos fuisse deos. Nam maiestas, quae a maioribus dicta est, propria est deorum. [543] SIDONIAE COMITES
. Matronae Thebanae Ino fugientem secutae, cum ex vestigiis percepissent eam se in mare praecipitasse, Iunoni invidiam facere coeperunt. Quare Iuno irata eas partim in saxa, partim in aves commutavit. [544] PRIMO SAXO
. In prima promontorii parte. [545] NEC DUBIUM DE MORTE RATAE
. Nam eam mortuam cum filio putaverunt. CADMEIDA
. Cadmeiam, patronymicum pro possessivo. [546] DEPLANXERE
. Deflevere palmis pectora plangentes atque percutientes. [548] CONVICIA
. Contumelias. [550] MONUMENTA
. Memoriam. [554] SOLITO PLANGORE
. Consueta percussione. [555] RIGUISSE
. Duros factos esse. [560] HAESIT
. Permansit. [561] QUAE NUNC QUOQUE GURGITE IN ILLO
. Tapinosis est. Gurgitem enim pro sinu maris posuit poeta;gurgites enim fluminum proprie dicuntur. [562] DISTINGUNT
. Radunt, leviter attingunt. CADMEIDES
. Thebanae a Cadmo duce sic dictae. [563] NESCIT AGENORIDES
. Cadmus, variis suorum infortuniis vexatus, Thebas una cum Harmonia uxore dereliquit seque in Illyrium contulit, ubi cum uxore in serpentem fuit conversus. Quod quidem idcirco fingitur, quia Cadmus cum iam esset senex ab Amphione et Zetho regno pulsus, sive ut alii scribunt quia Linum interfecisset, profugus ad Illyrios se SERIEQUE MALORUM
. Continuatione infortuniorum. [565] ET OSTENTIS
. Monstris. [567] PREMERET
. Vexaret. [568] CONTIGIT ILLYRICOS FINES
. In Illyrium pervenit. Est autem Illyrium regio Epiro finitima ab Illyrio Polyphemi filio cognominata, ut scribit Appianus (GRAVES
. Pleni, onerati. DUM PRIMA RETRACTAT
. Commemorant suae domus primordia. [570] RELEGUNTQUE SUOS SERMONE LABORES
. Colligunt, in memoriam reducunt. [571] NUM SACER ILLE
. Dubitat Cadmus an ille serpens, quem ad fontem interfecit, alicui deorum fuerit consecratus, qui sibi malorum causa fuerit. [574] QUEM SI CURA DEUM VINDICAT
. Hoc est: «Pro cuius caede si dii vindictam de me sumunt, utinam ego quoque serpens efficiar, ut ab istis liberer malis». Eleganter autem dicimus «vindico inimicos et patris caedem» pro eo quod est «punio inimicos», et pro caede patris «vindictam sumo». TAM CERTA IRA
. Ut me numquam malis vexare sint cessaturi. [575] PORRIGAR
. Producar, prolonger. [576] IN LONGAM ALVUM
. In longum ventrem. Alvus enim est in quam confluunt sordes. Venter vero dicitur qui extat et apparet. Iuvenalis (IV 107): DURATAEQUE CUTI SQUAMAS
. Nam cutis et pellis serpentum ita squamis asperatur ut piscium. [578] CAERULEIS GUTTIS
. Maculis sub viribus qualis est maris color. [579] COMMIXTAQUE IN UNUM
. Confusa in unum. [580] TENUANTUR
. Tenuia ac subtilia efficiuntur. TERETI
. Oblongo atque rotundo. [581] TENDIT
. Extendit ad uxorem. [587] IN PARTES EST FISSA DUAS
. Serpentes bifidam sive, ut Plinius (NEC VERBA LOQUENTI / SUFFICIUNT
. Nec partes, inquit, linguae subministrant verba Cadmo loqui volenti. ALIQUOS QUESTUS
. Aliquas querelas. Qua in significatione citra diphthongum scribitur. SIBILAT
. HIS MONSTRIS
. Proprie dixit. Nam monstri (sic) sunt, quae praeter naturam fiunt, a monendo dicta quasi monestra, quod nos deorum voluntatis admoneant, ut Pomponius (FEST. p. 122 Lindsay s.v. ET DUM LOQUOR OMNIA
. Ordo est et sensus: ADERANT COMITES
. Parenthesis, qua significantur comites saltem interfuisse illi transformationi. [599] CRISTATI DRACONIS
. Cristas in capite habentis. Draco autem ἀπὸ τοῦ δέρκεσθαι hoc est «a videndo» declinatur. Est enim acuIUNCTOQUE VOLUMINE
. Iuncta revolutione. [601] DONEC IN APPOSITI
. Donec se in contiguo nemore occultaverunt. APPOSITI
. Iuxta positi ac vicini. [602] NUNC QUOQUE NEC FUGIUNT HOMINEM
. Anguium describit naturam, qui hominem nec fugiunt nec ostendunt suntque Aesculapio sacri. [604] SED TAMEN AMBOBUS
. Haec idcirco a poeta narrantur, ut concinne quas expositurus est transfigurationes cum prioribus connectantur. Nam Acrisius rex Argivorum et orgia Bacchi spernebat et Perseum sibi nepotem Iovis esse filium non credebat. Sic igitur ad Persei gesta enarranda descendit poeta. [605] NEPOS
. Bacchus, qui ex India devicta gloriosissimum reportaverat triumphum. DEBELLATA
. Bello devicta. [606] ACHAEIA
. Graecia. Nam Achaeia pars est Graeciae, unde Achaei pro Graecis accipiuntur. Sane POSITIS TEMPLIS
. Aedificatis. [607] SOLUS ABANTIADES
. Acrisius, ut in libro ABANTIADES
. Abantis filius. Abantes quoque populi sunt Euboeae, a quibus etiam Abantis fuit appellata, sive ab Abante Argei filio vel Neptuni et Arethusae. AB ORIGINE EADEM
. Quia et ipse ab Iove originem ducebat. Nam Belus Iovis fuit filius. Is vero pater fuit Abantis, cuius filium Acrisium fuisse diximus (IV 607). [610] NEQUE ENIM IOVIS ESSE PUTAT
. QUEM PLUVIO DANAE CONCEPERAT AURO
. Danae Acrisii filia, quae in turri ita conclusa erat a patre, qui acceperat se nepotis manibus periturum, ut nullus vir ad eam accedere posset, a Iove in auri guttas transformato fuit compressa. Quod cum rescivisset, Acrisius aegre ferens illam in arca impositam in mare proiici iussit. Ea vero arca a Dictye piscatore Seriphio, ut Strabo (X 5, 10) narrat, ad Polydectem Seriphi regem fuit delata, qui quamvis Danaen cogere non potuerit ut sibi nuberet, Perseum tamen infantem educavit. PLUVIO AUREO
. Nam Iuppiter in auri guttas conversus TANTA EST PRAESENTIA VERI
. Acclamatio haec interposita significat maximam esse veritatis potentiam. PRAESENTIA
. Potentia. [614] PAENITET
. Quia et Perseum Iove digna gessisse accipiebat et Bacchum in numerum deorum iam esse relatum videbat. IMPOSITUS IAM CAELO EST ALTER
. Bacchus in numerum deorum relatus. [615] VIPEREI MONSTRI SPOLIUM
. Capitis Medusae est periphrasis. Nam Phorcus, Thoseae ac Neptuni filius, Corsicaeque et Sardiniae rex, ut Varro (ap. SERV. MEMORABILE
. Memoratu dignum. [616] AERA CARPEBAT TENERUM
. Hoc est per aera penetratu facilem volabat. [617] CUMQUE SUPER LIBYCAS
. Guttas sanguinis ex Medusae capite cadentes in terram Libyam varios in serpentes conversas fuisse narrat poeta. Quod ideo fictum videtur, quia Libya serpentibus venenosis abundat. [618] GORGONEI CAPITIS
. Medusaei. Gorgones enim, ut diximus (IV 615), tres fuere sorores, quarum Medusae natu maximae a Perseo caput fuit amputatum. [620] COLUBRIS
. Serpentibus. [621] INDE PER IMMENSUM
. Per infinitum ac inane, qui est aer. [623] SEDUCTAS
. Separatas. [624] DESPECTAT
. Deorsum spectat. TOTUMQUE SUPERVOLAT ORBEM
. Hoc est supra totum terrarum orbem fertur. [625] GELIDAS ARCTOS
. Gelidos septemtriones, ad quos numquam sol accedit. [627] IAMQUE CADENTE DIE
. Occidente sole. CREDERE
. Committere. [628] IN HESPERIO ORBE
. In occidentali orbis parte. Nam Hesperus stella est quae vesperi in occidente apparet. Unde IGNES AURORAE
. Lumina aurorae, quae semper ante solem fertur. [630] CURSUS DIURNOS
. Diei et solis cursus. Nam aurora et diem et solem adducere videtur. [632] IAPETIONIDES ATLAS FUIT
. Atlas Iapeti gigantis et Lybiae nymphae filius fuit, quamquam de matre parum inter scriptores convenit. Alii namque Clymenes, alii Asiae fuisse filium ferunt. Nos vero Plinium (ULTIMA TELLUS
. Mauritania cum reliquo occidente. [633] QUI SOLIS ANHELIS
. Fessis ac defatigatis. Equi namque Solis ab Oceano Atlantico excipi videntur. [636] VICINIA NULLA
. Nulli vicini, inquit, quicquam agrorum habebant quod exararent. Omnia namque ab Atlante possidebantur, per quod significatur fuisse locupletissimus. [642/643] VETUSTAE SORTIS
. Antiqui oraculi. [643] THEMIS PARNASSIA
. Quae in monte Parnasso templum habent, ut in primo vidimus (I 317). [645] HUNC TITULUM
. Hanc gloriam. Titulus autem a «tutando» dicitur, quod sua cuique gesta operaque tituli tueantur. [646] POMARIA
. Hortos arboribus consitos, quamquam pomaria proprie sint pomorum repositoria. Poma autem haec ab Hercule et ipso Iovis filio ablata fuisse notissimum est. [649] NEC LONGE GLORIA RERUM
. Recede, inquit, procul a nostro regno, ne a nobis oppressus indicio sis et gloriam rerum falsam esse et a Iovis genere longe abesse. [653] PAR ESSET
. Sufficere posset. Ut enim Atlas omnium maximus, ita valentissimus erat. [654] AT QUONIAM PARVI
. At quoniam, inquit, nostram gloriam parvi facis, accipe munus tibi conveniens. [656] IPSE RETRO VERSUS
. Caute, ne et ipse in saxum converteretur. PROTULIT
. Extulit et ostendit Atlanti. SQUALIDA ORA
. Lividam et pallescentem Medusae faciem. [657] QUANTUS ERAT MONS FACTUS ATLAS
. IUGA SUNT HUMERISQUE MANUSQUE
. Iugum non tam est arduitas montis et superinitas, ut quidam putant, SIC DII STATUISTIS
. Voluistis. Cuius autem rei rationem assignare non possumus, ad deorum potentiam referre solemus. [661/662] ET OMNE CAELUM
. Totum; omne enim pro toto frequenter ponitur a poetis. [663] CLAUSERAT HIPPOTADES
. Aeolus Hippotae nepos. Nam Aeolus Iovis fuit filius ex Acesta, Hippotae Troiani filia. Is idcirco rex ventorum esse perhibetur, quod, ut scribit Varro (ap. SERV. AETERNO CARCERE
. Semper duraturo. [664] ADMONITORQUE OPERUM
. Qui homines operum suorum admonet. Nam oriente Lucifero, qui «a ferenda luce» a Graecis quoque φώσφορος vocatur, fere quisque ad opera sua et artes exercendas surgere solet. [665] PENNIS RESUMPTIS
. Talaribus, quae per noctem deposuerat, iterum assumptis. [666] TELO UNCO
. Ense falcato. [669] CEPHEIA ARVA
. Cephei regna. Cepheus enim, ut ex sententia Euripidis (TrGF V 10T iiia-b) scribit Hyginus (MATERNAE LINGUAE
. Nam Cassiepeia de pulchritudine cum Nereidibus contendere fuerat ausa. [671] INIUSTUS HAMMON
. Iniquus Iuppiter in ea sententia ferenda. Neque enim iustus est, ut filii pro parentibus poenas pendant. HAMMON
autem «harenarius» interpretatur. Nam in Libyae harenis templo celeberrimo, sub imagine Arietis, Iuppiter colebatur, quamquam scribat Diodorus (III 68, 1), ex quorundam sententia, Hammonem Libyae regem fuisse uxoremque cepisse Rheam Caeli filiam, Saturni aliorumque Titanum sororem. [672] AD DURAS CAUTES
. Ad asperos scopulos. Cautes autem dicimus ABANTIADES
. Abantis nepos Perseus. [674] TEPIDO FLE
. Tepidis lacrimis. MANABANT
. Stillabant. [675] MARMOREUM OPUS
. Marmoream statuam. TRAHIT INSCIUS IGNES
. Hoc est ignarus quaenam esset, amore ipsius capitur. [677] QUATERE
. Movere, concutere. [678] ISTIS CATENIS
. Istis vinculis ferreis. [679] SED QUIBUS INTER SE
. Sed vinculis mutui amoris. [680] PANDE
. Dic et manifesta. TERRAEQUE
. Urbis et patriae. Sic Vergilius (REQUIRENTI
. Mihi roganti. [681] PRIMO SILET ILLA
. Decorum probae pudicaeque mulieris servat poeta, quam loqui cum viro puderet. [682] APPELLARE VIRUM
. Loqui cum viro. VIRGO
. Causa est cur virum alloqui non auderet. Virgo namque erat. [690] EMINET
. Extat, alta est. ET LATUM SUB PECTORE POSSIDET AEQUOR
. Emphasis est, qua beluae magnitudo monstratur. Quae enim latum aequor belua pectore premebat, non maxima esse non poterit. Sic Vergilius (GENITOR LUGUBRIS
. Pullis vestibus indutus. [694] VINCTOQUE IN CORPORE ADHAERENT
. Hoc est ligatam Andromedam complectunt. [695] MANERE
. Exspectare. [696] AD OPEM FERENDAM
. Ad auxilium Andromedae ferendum. [697] HANC EGO SI PETEREM
. Merito Perseus dotes suas et virtutes et facta apud ignotos exponit, quo facilius id quod cupit accipiat. [702] ET MERITUM
. Et beneficium faveant modo numina, dummodo dii mihi sint auxilio. [703] PACISCOR
. In pactionem deduco. UT MEA SIT
. ACCIPIUNT LEGEM
. Conditionem, quam ipsis tulerat Perseus, ut sua esset, si ipsam virtute servasset. QUIS ENIM DUBITARET
. Parenthesis cum interrogatione causam continens cur Andromedae parentes acceperint latam conditionem. [704/705] ET ORANT / PROMITTUNTQUE SUPER
. Ordo est et sensus: ECCE VELUT NAVIS
. Hac similitudine et magnitudo et impetus beluae illius marinae declaratur. NAVIS ROSTRO PRAEFIXO
. Navis rostrata. CONCITA
. Concitata in cursum. [707] ACTA
. Impulsa. SULCAT AQUAS
. Dividit ac separat aquas. IUVENUM SUDANTIBUS LACERTIS
. Hypallage est: nam sudantium iuvenum a lacertis impelluntur triremes. [709] QUANTUM BALEARICA TORTO
. Tantum, inquit, belua distabat a scopulis, quantum spatii pila plumbea funda emissa pertransire posset. [710] MEDII CAELI
. Medii aeris. [711] PEDIBUS TELLURE REPULSA
. Gestum exprimit eius qui se e terra in aerem tollere velit. Sic paulo ante de Pallade (II 786) dixit: ARDUUS
. Altus. [714] UTQUE IOVIS PRAEPES
. Pulchra similitudine poeta ostendit quanta agilitate monstrum illud marinum Perseus oppresserit. PRAEPES
. Ales. Est VACUO ARVO
. Segetibus carente. [715] LIVENTIA
. Pallentia et nigra. [716] OCCUPAT
. Corripit. [717] AVIDOS UNGUES
. Hypallage est. Ipse namque ales avidus intelligitur. SQUAMIGERIS CERVICIBUS
. In cervices squamosas. [718] MISSO
. Emisso, effecto. PER INANE
. Per aerem quod FREMENTIS
. Ore strepentis et furentis beluae. [720] INACHIDES
. Perseus Argivus. Inachidae namque Argivi dicuntur ab Inacho, qui primus apud Argos regnavit ac fluvium Achaiae Inachum de suo nomine appellavit. CURVO TENENS HAMO
. Usque ad capulum cui ferrum recurvum solet apponi. [723] CIRCUMSONA
. Circum latrans. [724] ILLE
. Perseus. AVIDOS MORSUS
. Hypallage poetae familiaris. Avidae namque beluae morsus intelliguntur. [725] SUPER OBSITA
. Desuper tecta atque cooperta conchis et ostreorum tectis. Balenarum enim tergoribus conchae ostreaque adhaerere solent. [727] FALCATO ENSE
. Recurvo ac falci simili. Est enim nomen participio simile «falcatus». [728] BELUA PUNICEO
. Quanta fuerit haec belua, facile ex fluctibus, quos ore evomebat, colligere possumus. [729] MADUERE GRAVES ASPERGINE PENNAE
. Hoc est pennae alatae Persei et madidae et graves respersione fluctuum, quos evomebat belua, sunt effectae. [730] NEC BIBULIS
. Multum umoris et aquae attrahentibus. ULTRA
. Ulterius. [731] CREDERE
. Confidere. [732] STANTIBUS AQUIS
. Quiescente mari. EXTAT
. Eminet, extra stat et apparet unde etiam extare libri dicuntur qui inveniuntur. [733] NIXUS EO
. Cum, inquit, in vertice illius scopuli pedes firmasset, saepius ilia beluae ensem transegit. [735] LITORA CUM PLAUSU CLAMOR
. Hoc est plausus et clamor. Est autem figurata oratio. [735/736] SUPERAS DEORUM DOMOS
. Periphrasis est caeli. Hac autem hyperbole magnitudo clamoris plaususque significatur. [738] CASSIEPE
. Quae et Cassiepeia dicitur. Huius sane nominis tertia syllaba apud Graecos MOLLIT HUMUM FOLIIS
. Narraturus quemadmodum virgae in mari nascentes in coralia fuerunt conversae, inquit eas a Perseo Medusae capiti subiectas induruisse lapidisque figuram contraxisse;quod quidem Nereides admiratae multa et ipsae virgulta capiti Medusae subiecerunt atque in mare disiecerunt. Quae quamdiu aqua teguntur mollia sunt, extracta ad aerem statim rigescunt. Quare quidam coralium gorgoniam vocant, ut Plinius (PHORCYNIDOS MEDUSAE
. Phorci filiae, ut diximus (IV 615). Phorcus sane apud Graecos VIRGA RECENS
. Causa est quare virga facile in coralium fuit transmutata. Nam et recenter evulsa et umida erat. BIBULA MEDULLA
. Umida, nondum enim erat sicca. [745] VIM RAPUIT MONSTRI
. Effectum capitis Medusae contraxit, a quo et conspecta et tacta in lapides convertebantur. [746] PERCEPIT
. Accepit. NOVUM RIGOREM
. Inusitatam duritiem. Antea namque sub aqua mollis erat. Quod quidem idcirco fingitur, quia coralia sub aqua mollia sunt, extracta vero durescunt. [747] AT PELAGI NYMPHAE
. Nereides. TEMPTANT
. Experiuntur. [748] ET IDEM CONTINGERE GAUDENT
. Hoc est laetantur, cum vident virgulta in lapidis modum dura fieri. [750] NUNC QUOQUE CORALIIS
. Coralium, ut scribit Plinius (AB AERE TACTO
. Ad aerem enim educta lapidescunt. [752] VIMEN
. Virga mollis et flexibilis. SAXUM
. Pro lapide saxum est positum. Saxa namque grandiores lapides dicuntur. [753] DIIS TRIBUS ILLE FOCOS
. Perseus ob monstrum illud marinum debellatum diis gratias agere ac sacrificare decrevit. Ac primum tres aras tribus diis, Minervae, Mercurio ac Iovi, ex caespitibus in litore exstruxit. Deinde vaccam Minervae, vitulum Mercurio, taurum Iovi immolavit. [756] ALIPEDI
. Mercurio alas in pedibus habenti, ut qui et velocissimus sit planetarum et cum talaribus alatis pingatur. [758] INDOTATA
. Valde dotata. TAEDAS HYMENAEUS AMORQUE / PRAECIPIUNT
. Amor, inquit, et Hymenaeus nuptias Perseo suadent. A parte namque totum intelligimus. Faces enim, quae fere ex taedis conficiuntur, novis nuptis ad maritos se conferentibus quinque praeferebantur. Quare et nuptiarum apparatum describit et quaecumque in nuptiis fieri consuevere. Hymenaeum autem deum fuisse, qui in celebrandis nuptiis invocabatur, nemo est fere qui ignoret. [759] PRAECIPIUNT
. Suadent atque imperant. LARGIS ODORIBUS
. Copiosis thuribus ac aliis, ut ita dicam, odoramentis. [760] SERTAQUE
. Coronae, a serendis floribus appellatae. [762] ARGUMENTA
. Signa, indicia. RESERATIS VALVIS
. Apertis foribus. [762/763] AUREA ATRIA
. Aurata, auro ornata. Aureum enim dicitur quod totum ex auro est. [764] CEPHENI PROCERES
. Cephei primates et principes. Nam a Cepheo INEUNT CONVIVIA
. Vadunt ad convivia. [765] GENEROSI BACCHI
. Nobilis et optimi vini. [766] DIFFUDERE
. Exhilaravere, laetificavere. Vinum enim generosum animi vires excitat corque laetum reddit. CULTUSQUE GENUSQUE LOCORUM
. Mores QUAERIT
. Rogat et scitatur. [768] LYNCIDES
. Aut Lyncei filius aut certe proprium est nomen. MORESQUE
. Ad cultus. HABITUMQUE
. Ad genus refertur. Habitum autem pro habitatione posuisse poeta videtur. Nam a quibus populis illa loca habitarentur exposuit Lyncides. [771] ABSTULERIS
. Recideris. CRINITA DRACONIBUS ORA
. Hoc est caput Medusae pro crinibus habens dracones atque serpentes. [772/773] LOCUM IACENTEM
. Planum et spatiosum campum. [773] SOLIDAE MOLIS
. Solidi muri atque circuitus. [774] GEMINAS SORORES
. Non duas, sed similes. Tres enim fuerunt, ut diximus (IV 615). [775] PHORCYDAS
. Phorci filias, quae et UNIUS LUMINIS
. Solius oculi. [776] ID SE SOLLERTI
. Narrat, inquit, se illud unum lumen provida astutia rapuisse, dum per vices ab altera alteri traderetur. [778] FRAGOSIS
. Fragore ac strepitu resonantibus. [781] EX IPSIS
. Hominibus et feris. [782] SE TAMEN HORRENDAE
. Tacite respondet obiectioni. Posset enim quis dicere: «Qua ratione tu, o Perseu, visa Medusa in lapidem non fuisti conversus?» «Quod – inquit – per clipeum crystallinum illam dormientem aspexi atque obtruncavi». AERE REPERCUSSO
. Per aes clipei translucidum. [785] ERIPUISSE
. Truncasse, recidisse. [785/786] PENNISQUE FUGACEM / PEGASON ET FRATREM
. Pegasus equus alatus et Chrysaor ensem aureum in manu tenens finguntur ex collo Medusae reciso capite statim exilisse. Quamvis Aratus (ap. HYG. LONGI CURSUS
. Spatiosi volatus. [788] AB ALTO
. Ab aere. [789] PENNIS
. Alis, quae ex pennis constant. [790] ANTE EXSPECTATUM TACUIT
. Narrationi, antequam putaretur, finem imposuit. Per quod significatur gratissimam omnibus convivis fuisse Persei orationem. [791] CUR UNA SORORUM
. Cur Medusa sola ex Gorgonibus immixtos capillis habuerit serpentes. [793] SCITARIS
. Rogas ut scias. DIGNA RELATU
. Digna quae referantur atque commemorentur. [794] ACCIPE
. Audi, cognosce. QUAESITI
. Rei quaesitae et rogatae. [795] SPES INVIDIOSA
. Invidiae plena. MULTORUM PROCORUM
. Amatorum, qui illam uxorem petebant. [796] CONSPECTIOR
. Pulchrior. Capillos enim pulcherrimos habuit. [797] INVENI QUI SE VIDISSE REFERRENT
. Hoc est audivi hoc ex iis, qui aiebant se Medusam vidisse, antequam a Neptuno vitiata foret. [799] AVERSA EST
. Se averET CASTOS AEGIDE VULTUS
. Aegis thorax est et scutum Palladis, dicta non ἀπὸ τῆς αἰγός, ut quidam putant, sed παρὰ τοῦ αἰάτω (sic), quod est «irruo» et «impetum facio», quod illa munita Pallas in hostes impetum faciat. Nam cum alii poetae, tum Vergilius (GORGONEUM CRINEM
. Medusae capillos. IN TURPES HYDROS
. In tetros serpentes. Hydri autem aquarum serpentes dicuntur ἀπὸ τοῦ ὕδατος hoc est «ab aqua». [802] NUNC QUOQUE
. Pallas, inquit, ad terrendos hostium animos, caput Medusae cum serpentibus in aegida suam transtulit.