1. ⸤Ad laudem et honorem regis eterni mirificam beati Michaelis archangeli revelationem in monte Pirchiriana habitam, prout scriptis et virorum fidelium veridica attestacione edoceri potui, scripto commendare decrevi, in prefato videlicet monte qualiter virtus eius et magnificentia mortali⸥bu⸤s primum illuxerit, quove ordine ipsius movente et disponente⸥ pro⸤videntia constructa prius ibidem basilica processu temporis magnifica cenobii⸥ suscep⸤erit incrementa. 2. Et quoniam ad hoc opus nullo ingenii fultus presidio a<c>quisita lepori urbanitate verborum⸥ que faleri⸤s utendum minime censeo, tuum michi, o al⸥me Spiritus, ad⸤ventum humiliter efflagito, ut, qui es veri⸥tatis magist⸤er, veram huius relacionis indaginem in⸥sinues cordi me⸤o tuaque de omnibus huius rei gestis⸥ me doceat unctio, p⸤ulso penitus a mentis aditu fuco⸥ ac fastu rethorico, qui mer⸤ito contempnitur ac reprobatur⸥ sapientium exagio. 3. Tu quoque mag⸤nalia tua cupi⸥enti depromere non dedigneris fa⸤utor et adiutor michi tuo servo humillimo adesse, Michael archangele, mi princeps gloriose, cui proprium et quasi singulare est superbis ac tumidis more tui Domini resistere, sicut tuo inclito proditur nomine: impetra michi, queso, tuis egregiis meritis spiritum intellectus ab illo, cui
1. Multis sacrae scripturae didicimus documentis, beatum Michaelem non solum possidere nutu Deitatis primatum in coelis inter choros militiae coelestis,⸥ verum ⸤etiam principatum quemdam gerere in terris et curam humanae salutis. 2. Cum enim in a⸥pocalipsin ⸤Iohannis dicatur expressius atque nominatim preli⸥ari cum suis ⌞angelis antiqui draconis prelium, liq⸥uet profecto ⸤illis esse prelatum, quibus adnitentibus⸥ et subditis noscitur ⸤cothidie de hoste antiquo repo⸥rtare tropheum. 3. Quod ⸤autem in nostra principetur re⸥publica fideliumque sal⸤vandorum sit illi cu⸥ra precipua, manifeste et eno⸤dius declaratur⸥ in Danielis prophetia, cui sic dicitur voce angelica: «Et nemo est adiutor meus in omnibus his, nisi Michael archangelus princeps vester». Et item: «In tempore illo consurget Michael archangelus princeps vester, qui stat pro filiis populi tui». 4. Vides ergo hunc beatissimum spiritum quodammodo, ut ita dixerim, humanum et ad illius Iudaici populi, qui id temporis fidelis erat, favorem et tutelam promtissimum. 5. At vero post illius populi diram sevitiam et infidelitatis nimiam obstinationem, qua per crucem in auctorem omnium crassatus est, cum post eiusdem Domini nostri ascensionem auditae essent voces angelorum in templo: «Transeamus ab his sedibus», voluit idem archangelus, quemadmodum et sancti apostoli, desertis Iudeae finibus, suae dilectionis ac benivolentiae extendere sinus et humani generis pius provisor sui gloriosi nominis noticiam cunctis manifestare gentibus, maxime in horis occidentalibus. 6. Et sicut Roma,
1. In Italiae finibus mons quidam extat insignis XII. milibus passuum distans ab Alpibus, qui vulgari nomine, sed non vulgari errore aut casu, Pyrchiriana seu Pyrchariana, id est ignis Domini vel ignea civitas, vocatus est ab incolis propter angelorum, ut reor, ibi futuram frequentiam et dilectam Domino sedem, qui facit angelos suos spiritus et ministros suos ignem urentem. 2. Is undique tractu satis arduo sublime caput in aera exerit ipsasque nubes suo vertice tangit, parvique collis discrimine a ceteris seiunctus, una admodum arta via potest adiri, ut facile intelligas
1. Erat quidam Ravennas nomine Iohannes cognomento Vincentius, vir mirae simplicitatis ac spiritualis intelligentiae gratia adprime ornatus, qui in genitali quidem solo episcopali fertur functus dignitate, sed, solitariae vitae ardore flammatus, multis provintiis perlustratis, in montem, qui Caprasius dicitur, predicto monti a parte septemtrionali oppositum, sese conduxerat, ut Domino, cui inter turbas positus, quarum fuerat offensus obsequiis, siciebat inseparabiliter adherere, nullo deinceps humano consorcio retrahente facilius uniretur: qui locus tunc adeo remotus erat, ut heremi secreta haud desideraret. 2. Ubi multo tempore ille famulus Dei delitescens, tanta intentione divinae theoriae hominum devitabat aspectus, ut angelorum cotidiano consorcio delectari ac perfrui non inmerito crederetur.
1. Huic per visionem sanctus Domini archangelus Michael apparens, sic eum familiariter alloquitur: «Quid agis, o Iohannes? Cur contemplationis studium non sedulo adiuvas opere manuum? Nescis theoreticae propositum practicae egere subsidio?» 2. Ad quem Iohannes: «Quis – inquit – tu es, mi domine?» «Ego sum – ait – Michael archangelus, qui in conspectu Domini semper assisto. Propera et ad opus accingere et vel lignario sumptu basilicam michi construe». 3. Cumque sanctus anachoreta se huius artis ignarum nec ab ineunti aetate hoc opificio exercitatum simpliciter fateretur, adiecit: «Noli trepidare, quoniam ego tuus ero adiutor, meaque presentia, corpore quamvis viribus exhausto invalidus, robustior semper assurges». 4. Mane ergo facto cepit vir sanctus post matutinos ymnos angelicae admonitionis hortamenta animo revolvere et de Dei certus adminiculo proximam silvam totis viribus occupat diemque illum alacriter in opere consumit.
1. Sequenti vero die, membris nocturna quiete ad laborem innovatis, veniens ad locum, ubi pridie operatus fuerat, sed nil eorum repperiens, quae paraverat, hesit et, quae necessitas in tam denso nemore nocturnum furem compulisset, vehementer admiratus, laborem tamen resumit. 2. Dumque omni humano destitutus solacio piis dat operam studiis, ecce videt columbas innumeras facto grege advolare ipsasque ligni dolaturas certatim rostris insumere et ad montem Pyrchirianam sepe deferre; sed nesciens quid hoc miraculum portenderet, minime cessat a cepto opere. 3. Viderat quoque iam dudum, noctu vigiliis inserviens, a prefato monte globum igneum frequenter usque ad coelum longo tractu porrigi.
1. Iam vero tercia die ad opus suum sicut prius exiens, cum nichil cesorum lignorum, quae paraverat, invenisset, diriguit et, quasi desperatus residens, haec secum: «Quid est – ait – Domine Deus meus? Quis tam malignus homo labori meo tantopere insidiatur, ut, quod ego michi per diem facio, ipse nocturna fraude surripiat? Quid est, archangele Christi, cur me servum tuum sic pateris deludi? Ubi est consilii tui pollicitacio? Non apparent certe nunc tua promissa. Nunc fefellit me tua species imperiosa? An forte quod iussisti alio pacto vis compleri? Respice, queso, beate, famulum tuum et, quid ipse mavis, edoce!» Et haec dicens interdum ab incepto quiescere deliberavit. 2. Nox astra detexerat vixque sompnus viri Dei ocellis irrepserat, et iam adest archangelus quiescenti et ait: «Cur segnis es? Et quare iussa non imples? Quamobrem opus tuum infectum sic interposuisti? Surge diluculo et montis illius cacumen, unde globum igneum ad coelum tendere crebro notasti, quo etiam columbas lignorum minutias ferendo convolare non ignoras, conscende intrepidus et, cum omnia, quae tibi furto ablata verebaris, ibi collata inveneris, opus, quod imperaveram, in eodem loco perficere ne cuncteris. Locum ⌞namque illum michi in sedem elegi, multum equidem profuturum: hic habitabo, quoniam elegi eam».
1. Expergefactus itaque vir Dei et certificatus angelico affamine, obpositi montis celsam rupem, quamvis diverso fatigatus anfractu, subiit et, cum aliquantisper solotenus prostratus obortis orasset lacrimis, respiciens vidit totam lignorum materiam, quam perisse putaverat, et satis super se gavisus grates Deo suaeque sedis ministro inmensas persolvit;
1. Altare quoque de eadem rupe nativa in honore angelorum principis Michaelis miro opere, sed humanae artis industria non satis polito incidit. 2. Tandem in eminenti scopulo, quibus potuit impensis, perfecto edificio, Taurinensem episcopum Amizonem nomine adiit et, qualiter per visionem angelicam in sepe dicto loco ecclesiam edificaverit, ordine pandit, illiusque consecracionem humili prece deposcit. 3. At ille sanctus pontifex, audiens beatum Michaelem in loco, qui suae erat diocesis, voluisse revelari suis temporibus, in laudes prorupit creatoris et plenus lacrimis, quas profundebat suavis amor archangeli, contra montem illico genua flexit et, expansis manibus et intentis in coelum oculis, sic fatur: «Grates agimus gratiae tuae, summe Pater, rex seculorum, qui nullum tempus absque bonitatis tuae testimonio nobis transire permittis. Ecce enim indignos nos famulos tuos populumque tuum per summum maiestatis tuae ministrum visitare non dedignaris, quem nostris bonis votis rebusque tutandis non dubitamus fore patronum».
1. Dixerat et famulum Domini Iohannem advocat, de nomine, patria simul et religione sciscitatur, quibus ortus maioribus, quave occasione et quo tempore advenerit, querit et audit. 2. Unde etiam quamplurimum in Domino gavisus, ad illius postulata libenter assensum prebuit diemque dedicacionis illi prestituit omnique clero et populo, ut illuc sollempniter conveniant, indicit. 3. Confluit hominum multitudo innumerabilis ex diversis urbibus, opidis et villis tantae rei fama admonita, sicut mos est, ac studio novitatis; et ante diem consecracionis totam fere occupavit planiciem ab ipsa Taurinensi civitate vacantem amplis territorii spaciis, ubi
1. Venerabilis quoque praesul Amizo ad locum appropinquans in castro hospitatur Avilliano. 2. Ecce autem circa noctis medium, dictu mirabile, inmensus ignis instar magnae columpnae videtur e coelo supra montem descendere suisque flammis coruscis aere sereno totum circumlambere. 3. Cuius novitate miraculi populi stratis exciti supplices ad coelum manus tendere, pectora pugnis tundere. 4. Vociferantur cuncti Pyrchirianam penitus exuri. Tollitur clamor ad sydera. Episcopus ipse tanto rumore attonitus surrexit partemque rutilae lucis iam iamque residentis contemplatus sic ait suis: «O quam metuendus est locus iste! A Domino vere factum est istud, et est mirabile in oculis nostris. Hic est ille ardens rubus, in quo Moysi quondam apparuit Dominus; hic est mons alter Syna, igneam legem per disposicionem angelorum accepturus». 5. In crastinum igitur, cum ad locum ventum fuisset et honorabilis pontifex cum venerando cetu foribus humilis basilicae astitisset, aspexit ab alto tamquam olei liquorem effluere et effigiem crucis humore crasso per ecclesiolae quosdam scopulos eminentes apparere. 6. At ille, obstupefactus et cum omni populo terrore perculsus, humilis ingreditur et, humi prostratus, archangelo mediante a dominatore coeli et terrae perfectum finem tantae virtuti obnixius imprecatur. 7. Oratione autem finita cum oculos lacrimis suffusos levasset, videt titulum mirae pulcri
1. Ab illo tempore itaque sanctus heremita Iohannes usus cellula iuxta posita montem solus incolere cepit, et sanctus Domini archangelus loci sui dilectorem et provisorem se esse luce clarius manifestare non distulit. 2. Non multum namque temporis effluxerat, et ecce viri sanctorum apostolorum Petri et Pauli limina necnon et eiusdem sancti archangeli patrocinia in monte Gargani adire festinabant. 3. Cumque, in Segusiana valle positi, prescriptam ecclesiam in summitate montis tamquam in specula sitam conspicerent, ignari rerum, a quo constructa vel cuius nomini dicata esset, studiose requirunt. 4. Quibus cum senex nuper gesta retulisset, unus illorum, qui podagrae morbo graviter vexabatur, letus valde effectus, socios hoc modo affatur: «Nostis, o sodales, quanto pedum meorum torquear dolore et quam sepe vos offenderim in hoc itinere mea tarditate. Unde, quoniam ad illum sanctum Gargani
1. Per idem tempus, imperante Otone iuniore augusto, quidam nobilium Hugo nomine de Arvernensi comitatu cum propria uxore ⌞sancti apostolorum principis Petri limina petiit et, licet innumerabilium graviumque peccatorum sibi esset conscius, beati tamen apostoli misericordia, cui pius Dominus ad sui amoris periculum ter suas oves pascendas commisit, reformari ad spem vitae non cassam fiduciam sumpsit. 2. Veniens igitur Romam horribile primum et lucrosum miraculum de se ipso cunctis intuentibus prebuit, cum, ad gradus exteriores ecclesiae sancti Petri veniens nec ultra valens progredi, fixus et inmobilis hesit, et
1. Emensis igitur longioris viae spatiis, cum, boni desiderii plenus, una cum uxore suisque Segusiam venisset et in familiari sibique bene nota domo cum vetere amico hospitatus esset, ab eodem hospite causa familiaritatis diligenter cepit inquiri, qualiter cursum explesset itineris sui. 2. Seriatim cuncta retulit et universae rei, quam prefati sumus, mirabilem noticiam dedit. 3. Attonitus hospes tanti stupore miraculi simulque laudibus diutius inmoratus omnipotentissimae misericordiae Domini dixit ad eum: «O domine Hugo, si desideras boni voti compos existere, nulli alii melius, post gratiam principis apostolorum, quam principi coelestis exercitus archangelo Michaeli te decet cenobium construere, ut dimissis omnibus peccatis tuis, in die exitus tui de hoc exilio animae tuae iste sit ereptor et Petrus receptor». 4. Simul etiam locum prefatum, quoniam proximus videlicet duodecim milibus esset, ostendens et prefatorum miraculorum nobilissimam narrationem prosequens, animos viri iam dudum ad id intentos exhortacionis bonae scintillis accendit; atque sic tandem et verba salutis et diem, quo fessi venerant, nox subsequens clausit. 5. Adest archangelus per visionem soporatis utrisque coniugibus et eadem spetie eisdemque verbis conspicitur et auditur a duobus. 6. Hortatur et imperat, ut in loco, quem hospes designaverat, tocius consilii vires figat et absque omni dubitacione monasterium fabricans animae suae coeleste se construere palatium non diffidat. 7. Vir post revelationem prior evigilat et, dum uxori Isengardae nomine tocius tenorem visionis narrat, postquam et ipsa retulit suae concordiam visionis, otior stratu se proripit et, hospitibus sciscitatis, quomodo melius ad effectum res ducatur, sagaciter consilium querit. 8. Tunc uxor hospitis Eva, melior consiliis Evae prioris, verborum, quae sero contulerant – nam his ipsa plurimum institerat – narrationem archangeli monitis cor
1. Igitur levaturi tanti molem palatii Hugo et uxor eius omnibus modis harenam nocituram prudenter explorant et eam obstruere felici conamine parant, ut supra firmam petram secure fundamentum numquam casurum iaciant. 2. Ascensis ergo diluculo vehiculis, Hardoini marchionis curiam, quae tredecim tantum milibus in castro Avilliano tunc aberat, celeriter adeunt eumque ibi cum uxore nichilominus nutu Divinitatis, ne diutius fatigentur, inveniunt. 3. Nobiles et elegantis habitudinis peregrini ex cismontanis partibus advenisse principi nunciantur, moxque ab eo, sicuti nobilibus mos quodammodo naturaliter inest, si boni sunt, honorifice suscipiuntur. 4. Adventus causas exponunt et licentiam construendi cenobii in memorato multotiens loco petunt, ea videlicet ratione, ut gloriosus marchio, quantum vellet auri vel argenti, mulorum ceterorumque vehiculorum, quae adduxerant, optimam copiam benigne reciperet et locum ab omni sua proheredumque suorum seculari potestate scripto iudiciali solveret, quatinus in posterum Deo inibi servituris a cunctis, quae seculi potestatibus vel ex debito vel ex terrore fiunt, expedita libertas condicionibus esset. 5. Liberalissimus princeps libenter annuit et in primis gratis, quae petebantur, exequi volens, postmodum saniori consilio precium, quod iustum visum est, benigne recepit, ut et evangelico exemplo, quemadmodum de precio
6. Post haec ad ospicium letus Hugo regreditur et, consilio nichilominus hospitis virum, cui tutelam loci committeret, quesiturus, interim, quia viae occasio se prebuit, cum paucis ad montis cacumen, habitudinem loci visurus, pocius animi quam vi corporis – nam via erat difficillima – trahitur. 7. Estu ergo vel labore fessus admodum, imo omnino siti nutu Dei deficiens, ad pedes heremitae, cuius ecclesiae contigua erat cella parvissima, prosternitur et, ut archangeli, si non humano consilio, tanti periculi medelam quantotius inveniat, deprecatur. 8. Audivit ab illo aquam in proximo non haberi, vinum autem in ampullula parva, quantum ad unius missae celebrationem vix posset sufficere, contineri; penes se nil omnino remedii fore, nam virtutem archangeli procul dubio omnia posse. 9. Instante, quem sitis et estus periculum cohartabat, heremita tandem pietate concutitur et archangelum, si status loci sibi placeat, devoti viri mederi periculo deprecatur.
1. Mox – mira dicturus sum – predictam cernit ampullulam, quasi ab imo scaturiente vena fontis, inundare et summum archangelum virtutem visibilem exhibere. 2. Quantum oportuit potati sunt, qui venerant, et accepta benedictione redeuntes, sicut prediximus, virum tutelae loci congruum – nam heremitae nulla iam nisi de coelestibus cura erat – reperire desiderantes, ad ospicium properant. 3. Retulit hospiti vir Deo devotus, quod acciderat, et inter verba locutionis, estu boni desiderii non
1. Exinde vir Deo plenus Advertus omnino plena devocione satagens oportuna monachis edificiola secundum situm loci – nam scopulis asperrimum erat – cepit construere et, quicquid usquam colligere poterat, modico victu contentus, ad id solum expendere. 2. Tempore constituto, sicut promiserat, Hugo rediit et, omnibus necessariis impensis ad perficiendam ecclesiae fabricam datis, iterum ad prefatum marchionem transitum fecit et ab eo, sicut et prius dato precio, villulam monti contiguam nomine Clusam et edificandis villulis congruas terras nichilominus contiguas adquisivit. 3. Ut autem libertati loci, pro qua precipue satagebat, scrupulus omnino nullus inesset, Taurinensem pontificem, qui
1. Igitur venerabilis papa Nicholaus (quod nomen victoriam populi nimirum catholici sonat) narrationis huius ordiendae laudator atque preceptor extitit, ut cunctis legentibus innotesceret predicti loci curam specialiter ad sedem apostolicam pertinere et, quisquis fidelium in fine caducae atque transitoriae vitae pennis angelicis ad coelos optat evehi, contra locum, quem Michael princeps angelorum dilexit et elegit, vereatur aliquid iniquum moliri, quatinus in domo sua absque scissionibus cordium cum pace, quae hominum bonae voluntatis propria est, sit