<ptr target="http://www.mirabileweb.it/title/quaestio-de-creatione-ex-nihilo-sigerus-de-brabant-title/195972" />Quaestio de creatione ex nihilo Sigerus de Brabantia n. 1235 ca., m. 1284 ca. Francia Ile-de-France Paris (Ville de Paris) Philosophia Aiello, Andrea SISMEL SISMEL. Edizioni del Galluzzo Firenze 2015 Paris, Bibliothèque Nationale de France, lat. 16297, f. 116rb-vb Summa theologiae Thomas de Aquino n. 1224/1225, m. 7-3-1274 Sententia libri De sensu et sensato Thomas de Aquino n. 1224/1225, m. 7-3-1274 Expositio in octo libros Physicorum Thomas de Aquino n. 1224/1225, m. 7-3-1274 Quaestiones super librum Topicorum Boethius de Dacia m. 1284 ca. Auctoritates ex Aristotelis libris

<Quaestio de creatione ex nihilo>

Vtrum aliquid possit esse genitum siue factum ex nihilo seu non ex aliquo. Videtur quod sic, <1.> quia forma generatur cum accipiat esse post non esse et non generatur ex aliquo; tunc enim esset composita, ut docetur VII Metaphysice.

<2.> Item, causa quare genitum oportet esse ex aliquo uidetur esse quia aliquid subici oportet in ipso fieri quod fit illud quod fit. Sed quedam sunt genita que esse incipiunt sine fieri, ut dicitur De sensu et sensato. Ergo, saltem talia potuerunt esse genita ex nihilo.

<3.> Item, quod generans requirit aliquid ex quo generet, causa uidetur esse defectus generantis, quia scilicet habet particularem potentiam uel uirtutem non potens in totam substantiam generati. Cum ergo generans primum sit sine diminutione, uniuersalem habens uirtutem potentem in totam substantiam cuiuslibet rei, nihil presupponendo, uidetur quod saltem tale agens possit facere aliquid omnino ex nihilo.

<4.> Item, constat quod celum factum est etiam secundum opinionem omnium philosophorum cum causam sui esse habeat. Commentator etiam expresse dicit De substantia orbis quod celum factum est et quod motor eius est factor eius et non est factum ex aliquo, sic enim esset genitum; ergo ex nihilo. – Commentator etiam I De celo et mundo, ubi dicit Aristoteles quod celum non est factum ex aliquo, exponens illud, dicit quod bene dicit Aristoteles celum non esse factum ex aliquo, quia factum est ex nullo et in nullo tempore.

<5.> Item, factio que est totius entis productio, cum fiat nullo presupposito, est ex nihilo; sic autem factum est uniuersum.

Contra. <1.> Omne generatum habet potentiam ut sit, antequam generetur et generatum sit; illud autem non est nisi materia; ergo omne generatum habet materiam ex qua generatur.

<2.> Item, nihil non habet causalitatem super celum uel super aliud; ergo non potest aliquid esse factum ex nihilo ita quod li ‘ex’ causalitatem denotet. Non esse etiam celi secundum Aristotelem non habet ordinem durationis ad ipsum celum; ergo etiam non potest dici esse factum ex nihilo ita quod per ‘ex’ denotetur ordo durationis, nec etiam ita <quod> per ‘ex’ denotetur ordo nature quo non esse celi eius esse precedat secundum quod uidetur dicere Auicenna, quia, si sic, non esse celi et esse eius essent due res simul duratione existentes, quod est impossibile.

<Solutio> Si per ‘genitum’ intelligatur illud quod primo non existens, postea existens, procedit ad esse per transmutationem de non esse ad esse eius, tale oportet produci ex aliquo, quia omnis transmutatio necessario requirit rem transmutabilem. Hoc autem intelligendum est de eo quod per se habet esse; tale enim etiam per se habet fieri cum non est.

Forma autem, cum non habeat esse per se, nec generatur etiam per se, sed per accidens, scilicet generatione compositi. Compositum autem per se generatur, scilicet ex aliquo sui. Quod presupponitur generationi etiam non fit in sua substantia.

Hinc etiam est quod immateriales forme generationem non habent, nec per se nec per accidens. Licet etiam quedam esse incipiant sine fieri quod sit eorum secundum se et quod sit etiam in eorum materia seu subiecto, non tamen sine fieri simpliciter alicuius, nec sine fieri eorum secundum illud, sicut aer incipit esse illuminatus non per fieri quod sit luminis secundum se, nec per fieri etiam quod sit in subiecto luminis sicut in aere secundum quiddam aliud, sed per transmutationem localem illuminantis. Et in talibus dicendum quod ipsa etiam generantur ex aliquo, tum quia non sunt genita sine quodam fieri, tum etiam quia sicut transmutatio uult habere transmutabile quod transmutatur, sic mutatum esse uult habere quod mutatum est; et sic talia et generantur ex aliquo et genita sunt ex aliquo.

Si vero <per> ‘genitum’ intelligatur illud quod, ex se non habens esse effectiue, ab alio tamquam a causa efficiente illud habet quocumque modo, utpote etiam sine transmutatione, sicut secundum Philosophum celum ponitur esse eternum et tamen factum seu habens causam sui esse – quedam enim sempiterna nihil prohibet habere causam secundum quod dicitur VIII Physicorum et V Metaphysice – sic, inquam, potest aliquid, utpote celum et alia que secundum Philosophum sunt eterna, esse factum, non tamen sicut generata per transmutationem; immo per talem factionem solum intelligendum est relatio facti in ratione effectus ad aliud sicut ad suam causam; tale quid ergo bene potest dici factum siue effectus, non tamen potest dici esse factum ex nihilo, siue li ‘ex’ dicat circumstantiam causalitatis siue ordinis in duratione.

Quod enim Auicenna dicit – quod celum factum est ex nihilo ita quod per hoc notetur ordo nature quidam ipsius non esse celi ad esse eius, ut ista duo sint simul duratione existentia in celo quorum tamen unum naturaliter precedit aliud non absolute, sed sic quod non esse celi, quantum est de se, est simul duratione cum esse celi ab alio, ordine tamen nature non esse celi precedit esse ipsius eo quod illud quod inest alicui de se per prius inest ei quam illud quod ab alio – stare non potest, quia falsum est dicere quod celum de se sit non ens uel nihil. Non esse enim nec est in ratione celi, nec celum habet in se causam unde non sit. Quocumque enim istorum existente, non esset ab alio. Celum etiam de se posse non esse falsum est, immo de se impossibile est non esse; tamen non ex se esse sicut ex efficiente principio uerum est; et celum esse aliquid ab alio uerum est. Et ideo celum de se est aliquid et sempiternum, ab alio tamen.

Differt ergo dicere celum non esse factum ex aliquo et ipsum esse factum ex nihilo. Per primum enim negatur aliquid habere rationem cause materialis ad ipsum celum quam presupposuerit agens. Per secundum affirmatur nihil uel non esse celi habere causalitatem et ordinem, uel saltem ordinem.

Primum uerum est quia celum, quantum ad totum quod est in eo, est ex suo agente propter quod non est factum ex aliquo. Ipsum autem esse factum ex nihilo falsum est, nisi intelligatur per “celum esse factum ex nihilo” celum non esse factum ex aliquo. Non tamen sequitur, si celum non sit factum ex aliquo, quod sit factum ex nihilo.

Verum est ergo quod in factione que est productio totius entis non presupponitur aliquid; non oportet tamen quod talis factio in qua nihil presupponitur sit ex nihilo, sed oportet quod non sit ex aliquo.

Hec tamen productio non potest esse per aliquam mutationem alicuius de non esse ad esse, quia talis requirit subiectum ex quo producitur quod producitur. Sed in huiusmodi productione est tantum intelligere ens totum ab aliquo esse sicut a sua causa.

Tamen secundum intentionem Aristotelis talis productio non potest esse noua; immo, secundum ipsum, omne nouum factum necesse est fieri ex aliquo, eo quod etiam secundum ipsum omne nouum factum fit per transmutationem; effectus enim non sortitur posterioritatem respectu sue cause et nouitatem, non statim ens cum sua causa, nisi quia a sua causa procedit secundum ordinem cuiusdam transmutationis; prius enim et posterius in duratione transmutatio causat.

Item, quod de sui ratione est tale quod impossibile est ipsum esse, carens potentia ad esse totaliter, a nullo potest accipere ut sit ens. Purum non esse alicuius rei est huiusmodi quia nullam ad esse habet potentiam nec per se nec per accidens, immo de sui ratione habet ad hoc impotentiam ita quod non tantum non de sui ratione potest, sed de sui ratione non potest.

Item, quod de sui ratione est non ens numquam habet ab alio quod sit ens; non esse purum sine subiecto est huiusmodi; ergo etc. Materia enim licet non de se sit ens in actu, tamen nec de se est non ens in actu, quia numquam ab agente fieret ens in actu.

Si dicatur quod Sor<tes> de sui ratione est ens et tamen ab alio habet aliquando quod sit non ens, attendendum quod Sor<tes> de sua ratione est ens potens non esse et ideo de sua ratione non est ens simpliciter et pro omni tempore, sed tantum pro tempore determinato. Sed non ens purum et nihil de sui ratione est non ens simpliciter non habens ad esse potentiam; ab alio igitur non habebit ut sit ens.

Quidam dicunt ad hec quod non esse purum sine subiecto non recipit esse uel mutatur in esse, sed ipsi non esse tali esse succedit ab agente emanando.

Sed contra, necessarium non tantum non mutatur in oppositum, sed nec etiam necessario oppositum succedit. Sed non esse purum in sua non entitate est necessarium cum non habeat potentiam aliter se habendi nec per se nec per accidens cum sit sine subiecto; ergo tali non esse, esse non succedit.

Si dicatur quod tale non esse non habet potentiam ad esse que sit sua uel de se, tamen potentia agentis potest – ita quod licet tale non esse in sua non entitate esset necessarium quantum est de se, possibile tamen est ad oppositum ex agente –, contra dicitur libro De causa motus animalium quod illud quod de se est immobile nullus mouere potest; ergo quod de se est impossibile nullus potest.

Item, cum ens aliquod impossibile est non esse, nulli agenti est possibile ut tale faciat non ens; ergo cum aliquod non ens impossibile est esse, non est alicui agenti possibile ut faciat illud ens.

Item, sicut quod est purum ens siue purum esse nullo modo potest non esse, ita uidetur quod illud quod purum non ens nullo modo possit esse.

Item, si aliquid a quocumque agente posset fieri ex nihilo, non esset probata prima materia; materiam enim esse in nulla factione sensu apprehenditur, nec plus in una quam in alia; sed materia ex hoc comprehenditur quod agens non habet facere aliquid, cum non sit, nisi sit illius rei possibilitas ad essendum; hoc autem per quod aliquid est ens in potentia dicitur materia. Si igitur ista natura rei que fit ab agente per quam possibilis est ad essendum non plus deprehenditur in una factione quam in alia, nisi uniuersaliter uerum sit quod nullum agens facit illud quod de se est impossibile, sed tantum id quod sic de se est possibile ut fiat, non accidit cognitam esse primam materiam.

Propter quod uidetur dicendum quod agens aliquod potest illud facere quod alteri agenti est impossibile, sed nullum agens potest nisi possibile absolute. Dicitur autem aliquid esse possibile, ex habitudine terminorum, quando predicatum non repugnat subiecto, ita quod habet naturam possibilis absoluti omne quod potest habere rationem entis.

Illud ergo quod de sui ratione caret potentia ad esse, et sic de eius ratione est non esse, fieri siue habere esse implicat contradictionem. Non uidetur tamen aliquibus implicari contradictio, quia attenditur solum ad hoc quod esse illius inueniatur ex agente quod est purus actus et potentie infinite potens in totam substantiam rei. Sed si attendatur ad hoc quod illa res de sui ratione caret potentia ad esse, et sic de ratione eius est non esse, rationi essendi quam dicitur posse habere etiam ex agente repugnat.